Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[40,41] Is iampridem partim mea praedicatione, qua de ueteri sodali lubens apud recentem uti solebam, partim ipsius literis accensus, incredibili quodam uidendi Guilhelmi desiderio flagrabat. [40,42] Neminem enim adhuc mortalium uidi qui sic admiraretur, sic ueneraretur, sic adamaret eruditos, praesertim in his literis, quas non absque causa bonas appellant. [40,43] Is uero simulatque resciuit, ascito e congerronibus suis uno duntaxat non dicam accurrit, sed prorsus aduolat, idque adeo nocte fere concubia, quod interdiu aegre liceret abesse, praesertim quod nuper in administrationem Rei p - uocato omnia popularius ac studiosius essent obeunda. [40,44] Eius noctis minima portio somno tributa est. [40,45] Vixdum diluxerat: consurgitur, reditur ad literatas fabulas, mox coeli serenitas ad prodeambulandum inuitat. [40,46] Obambulatur, ac loci situm regionisque faciem hospiti demonstro. [40,47] Ibi forte fortuna in diuerticuli ponte consistentibus, improuiso Iodocus Medicus, uir cum primis humanus atque eruditus, una cum Guilhelmo Conrado, eius urbis ciue primario, de uia nobis sese ostendit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |