Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[54,165] Cur tu consul Camillum tribunum illum militarem non imitaris ut, quemadmodum ille malae fidei magistrum nudato a tergo corpore uinctisque manibus pueris iisdem quos hostibus prodiderat flagris in Faliscorum urbem redigendum tradidit, ita pari pompa pueritiae corruptores istos ex urbe tua cures exigendos? [54,166] Miraris interire literas, cum cerdones, imo caudices, ludos teneant literarios? [54,167] Miramur antiquam eruditionem iam olim degenerare, cum doctoribus ipsis nihil sit indoctius? [54,168] Magis equidem mirarer, ni sic eueniret. [54,169] Quaeso te, quid a rudi praeceptore possit expectari nisi rudior discipulus ? [54,170] Atque, ut est in uetere prouerbio : Quid a malo coruo nisi malum ouum? [54,171] An hic uerum non est, quod scripsit Horatius: "Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam : Fortes creantur fortibus. [54,172] Atqui fieri uidemus ut filii non semper referant corporum uitia quae erant in parentibus. [54,173] Noui ipse fratres aliquot caeco patre matre clauda natos, quorum nemo tamen caecus esset aut claudus. [54,174] Caeterum ubi animus in animum transfunditur et ingenium ab ingenio formatur, fieri non potest quin discipulus referat praeceptorem, uelut animi parentem. [54,175] Quid hic sydera et coelum innoxium criminamur? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |