Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[55,176] Quid immerentem naturam incusamus? [55,177] Quid salutifera commeruit religio, ut in tantam inuidiam adducatur? [55,178] Tu modo aduigila, ut parentur idonei praeceptores; dent operam principes, ut sit honos bonis literis: uidebis nimirum neque sydera neque ingenia nostris seculis, imo nec regionibus, adeo defuisse, tametsi non inficior uix aliam reperiri crassiorem, quod ad literas duntaxat attinet. [55,179] Quod si ipsi nobis (ut facimus) defuerimus, frustra uel uniuersum arrideat coelum; apud nos fatales illi cometae sunt, qui suo afflatu pestem inuehunt optimis studiis. [55,180] Nihil itaque miror extingui literas, quas certatim omnes contendunt extinguere, uindicare perpauci. [55,181] Vere dictum est "Honos alit artes", et illud: "Sint Maecenates: non deerunt, Flacce, Marones". [55,182] Vbi nunc honos literis debitus? [55,183] Vbi locus expolito ingenio dignus? [55,184] Vbi fructus quem longos egregiosque labores consequi par fuit? [55,185] Qui hodie professione religionis sese uenditant, consummatam pietatem arbitrantur nihil scire, ac maxima ex parte aut quaestui seruiunt aut uentri; ecclesiae proceres Epicurum fere quam Ciceronem malunt imitari. [55,186] Principes, quorum liberalitate studia literarum et prouocari solent et foueri, non Platones iam sed Gnathones sibi asciscunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |