Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[57,197] Sed inter has beluas uerius quam homines, nullum odiosius aut pestilentius aut Musis omnibus infensius quam isti quidam religionis larua personati, de quibus modo dicere coeperam, qui uenerando cultu simulataeque sanctimoniae specie non mediocrem autoritatem sibi pararunt apud idiotas, praesertim apud mulierculas, quarum et stulticia abutuntur et libidini fortiter succurrunt, tauri egregie obesi neque uulgariter mutoniati: hos adhibent in consilium, et si non adhibeant, ipsi qua sunt impudentia ultro semet ingerunt, uolentibus nolentibus. [57,198] Consulitur igitur camelus de saltatione, de cantione asinus. [57,199] Quid enim aliud fit cum Minorita aut Iacobita aut Carmelita uelut oraculum consulitur, cui puer ad optimas disciplinas destinatus formandus tradi debeat, quibus rationibus et autoribus instituendus sit, non aliter, quam Demodocus ille Platonicus consulebat Socratem? [57,200] Ibi mihi consultor ille stupidus ac superciliosus, nihil Socratis referens praeter uultum et taurinum intuitum, mira seueritate cum primis deterret a lectione poetarum. [57,201] Porro bliteis istis poetae sunt et Quintilianus et Plinius et Aulus Gellius et Titus Liuius, breuiter, quicunque Latine scripserunt; adeo non intelligunt quid sit poetice, quam poetriam uocare solent, ut nec poetae qui sint aut dicantur intelligant. [57,202] Vestigia quibus ipsi sint ingressi commonstrant, homines ex mera barbarie nati, simul et educati. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |