Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[67,282] Nisi et apud iudices literatissimos dicturum me scirem et ipsa causae bonitate non mediocriter adiuuarer, uererer, ne in tanto stolidissimorum hominum odio non optimum hodie patronum literae fuerint habiturae. [67,283] Nunc uero tantum abest, ut omnia quae ab istis antirhetoribus obiici uel soleant, uel queant, refellere me posse diffidam, ut in causa tam uincibili ne principio quidem mihi utendum putarim. [67,284] Idque non modo apud uos, quos cum amicissimos, eruditissimos, huius etiam dictionis efflagitatores, habeam, beneuolentes, dociles, attentos non habere non possum, uerumetiam apud Sauromatas et si quid est his etiam barbarius, modo homines dentur, certam mihi uictoriam promiserim, homines, inquam, qui rationis ductum, non animi impetum sequuntur. [67,285] Nam istos rabulas, qui obstinatis animis insaniam suam etiam confessam solent defendere, haud alio in numero quam Diogenes suam concionem pono. [67,286] Ad quem, cum hominum milia aliquot confluxissent, negabat se ullum adhuc uidere hominem. [67,287] Pestifera est, inquiunt, mortalibus eruditio, optanda imperitia. [67,288] "Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri". [67,289] De fide igitur facienda iamdudum securus, hoc unum mihi a uobis uideo postulandum, ut ne in re tam intractabili, tam spinosa ullum orationis splendorem expectetis, quem alioqui ne in felicissima quidem materia a Batto requirere debebatis. [67,290] Ne delectari quidem postulabitis, nisi sicubi forte barbarorum ineptissimae rationes risum mouebunt. [67,291] ERASMUS. [67,292] Tum uero ueniam praefatus et licebitne, inquam, aliquoties dicentem interpellare? [67,293] BATTVS. [67,294] Licebit, inquit, per me quoties uidebitur nec enim ad clepsydras dicimus, ut causae dispendium sit, si quid temporis intercipiatur. [67,295] ERASMUS. [67,296] Ita mihi principio supersedisse uideris, inquam, ut hoc ipso quo non uteris, maxime sis usus principio, sed perge obsecro, ne te primo statim cursu diutius remoremur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |