|
Textus
Quanquam pro
tua singulari sapientia, ipse abunde per te sapis affinis iucundissime, nec
alienis eges consiliis, tamen hoc uel ueteri nostrae amicitiae, quae ab ipsis
prope cunabulis una cum aetate nobis accreuit, uel tuis summis in me ofhciis,
uel arctissimae denique affinitati debere me putaui, si is esse uellem, quem tu
me semper existimasti uirum et amicum et gratum, ut id quod ad tuam tuorumque
salutem ac dignitatem plurimurn interesse iudicassem, te libenter ac libere
admonerem. Aliena nonnunquam rectius quam nostra perspicimus. Tuum consilium
meis in rebus persaepe sum secutus, neque minus felix mihi comperi quam erat
amicum. Nunc si uicissim in tuis meum sequi uoles, futurum arbitror ut neque me
suasisse, neque te poeniteat paruisse.
Cenauit
apud me sexto Mus Apriles, cura in uilla montana essem, Antonius Baldus, homo,
ut scis, tuarum rerum studiosissimus, generique tuo iam inde ab initio coniunctissimus.
Triste plenumque lachrymarum conuiuium. Nunciabat mihi magno utriusque dolore,
maitrem tuam, foeminam integerrimam, e uiuis concessisse; sororem tuam luctu ac
desiderio uictam, sterilitati dicatarum uirginum choro asscriptam esse, ad te
unum spem stirpis tuae redisse, amicos summo consensu tibi puellam summo genere
natam, forma praestanti, optime moratam, postremo tui amantissimam, summa cum
dote obtulisse; te uero nescio qua seu doloris impotentia, seu religione, ita
celibatum decreuisse ut nec generis studio, nec sobolis amore, nec amicorum
ullis, aut monitis, aut precibus, aut lachrymis abduci possis a sententia.
Tu
tamen uel me autore, menteur istam mutabis, et celibatu relicto, sterili ac
parum humano uitae instituto, sanctissimo coniugio indulgebis. Qua in te neque
tuorum charitatem, quae tamen alioquin animum tuum uincere debebat, neque
autoritatem quicquam mihi prodesse cupio, nisi clarissimis rationibus ostendero
id fore tibi longe tutu honestius, tutu utilius, tum iucundius, quid quod etiam
hoc tempore necessarium.
Nam
primum hac in re, si te honesti ratio mouet, quae apud probos uiros plurimum
ualere debet, quid matrimonio honestius, quod ipse Christus honestauit, qui
nuptiis una cum matre, non solum interesse dignatus est, uerumetiam nuptiale
conuiuium miraculorum suorum primitiis consecrauit? Quid sanctius, quod ipse rerum parens instituit, adiunxit,
sanctificauit, quod ipsa sanxit natura? Quid eo laudabilius, quod qui
reprehendit hereseos damnetur? Quid aequius quam id reddere posteris, quod ipsi
a maioribus accepimus? Quid inconsyderatius quam id sanctimoniae studio,
perinde ut prophanum fugere, quod deus ipse totius sanctimoniae fons ac parens
sanctissimum haberi uoluit? Quid inhumanius quam hominem ab humanae conditionis
legibus abhorrere? Quid ingratius quam id negare maioribus, quod ipse nisi a
maioribus accepisses ne esses quidem qui negare posses? Quod si matrimonii
quaerimus autorem, non a Lycurgo, non a Mose, non a Solone, sed ab ipso summo
rerum omnium opifice conditum et institutum est, ab eodem et laudatum, ab eodem
honestatum consecratumque. Siquidem initio cum hominem e limo finxisset,
miseram prorsus et inamoenam eius uitam fore intellexit, nisi sociam Euam
adiungeret. Quare uxorem non e luto illo quo uirum, sed ex Adae cratibus
eduxit, quo prorsus intelligeremus nihil nobis uxore charius esse debere, nihil
coniunctius, nihil tenacius adglutinatum. Idem ille post diluuium mortalium
generi reconciliatus hanc primam legem prouulgasse legitur, non uti celibatum
amplecterentur, sed ut crescerent, ut multiplicarentur, ut terram implerent. At
quo pacto, nisi coniugio darent operam? Et ne hic uel Mosaicae legis
libertatem, uel tempestatis illius necessitatem causemur, quid aliud sibi uult
illud in Euangelicis quoque literis repetitum comprobatumque Christi
suffragium? Propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit
uxori suae. Quid parentum pietate sanctius? At huic tamen coniugalis
praefertur fides. Quo autore? Nempe Deo. Quo tempore? Non Iudaismi tantum, sed
Christianismi quoque. Iam si caetera sacramenta, quibus Ecclesia Christi
potissimum nititur, religiosa quadam ueneratione coluntur, quis non uidet huic
plurimum religionis deberi, quod et a Deo, et primum omnium est institutum? Et
caetera quidem in terris, hoc in Paradiso, caetera ad remedium, hoc ad
consortium felicitatis, caetera naturae collapsae surit adhibita, unum illud
conditae datum est. Si leges a mortalibus institutas sanctas habemus, non erit
coniugii lex sanctissima, quam ab eodem accepimus, a quo et uitam, quae una
prope cum ipso hominum genere nata est?
Denique
ut legem exemplo confirmaret, adole1scens, ut dictum est, ad nuptiale conuiuium
uocatus, una cum matre libens adfuit, nec adfuit modo, uerumetiam prodigioso
munere cohonestauit, haud alibi miraculorum suorum initium auspicatus. Cur
igitur, inquies, Christus ipse a coniugio abstinuit? Quasi uero non plurima
sint in Christo, quae mirari potius quam imitari debeamus, sine patte natus,
sine parentis dolore processit, clauso monumento prodiit. Quid in eo non supra
naturam? Sint haec illi propria, nos intra naturae legem uiuentes, suspiciamus
illa quae supra naturam surit. Sed e uirgine nasci uoluit. E uirgine quidem,
sed coniugata. Virgo mater Deum decebat; coniugata nobis quid esset agendum
significauit. Virginitas eam decebat, quae caelestis afl3atu numinis illibata
pareret illibatum. Sed Ioseph sponsus nobis casti coniugii leges commende. Qui
magis coniugalem societatem potuit commendare, quam quod arcanam illam, et
angelicis quoque mentibus stupendam, diuinae naturae cum humano corpore
animaque coniunctionem; quod ineffabilem illum et aeternum in ecclesiam suam
amorem declarare uolens, se sponsumillius,illam sponsam suam appelle? Magnum,
inquit Paulus, matrimonii sacraznentum est, in Christo et in Ecclesia. Si qua
fuisset in rerum natura sanctior copula, si quod foedus religiosius quam
coniugium, profecto ab eo sumpta fuisset imago. Quid simile usquam de caelibatu
legis in arcanis literis? Honoranduzn connubiuzn, et thorus immaculatus
praedicatur, celibatus ne nominatur quidem.
lam
uero Mosaica lex sterile coniugium execratur, atque ob id a communibus aris
quosdam submotos legimus. Quamobrem tandem? nempe ideo quod tanquam inutiles,
et sibi duntaxat uiuentes, populum nulla sobole augerent. Quod si lex damnat
sterile matrimonium, caelibes multo amplius damnauit. Si natura poenam non
effugit, ne uoluntas quidem effugiet. Si damnantur quorum uoluntati natura
defuit, quid commerentur ii, qui ne operam quidem dederunt ne steriles essent?
Hebraeorum
leges hoc honoris habebant matrimonio, ut qui sponsarn duxisset, eodem anno non
cogeretur in bellum exire. Periclitatur ciuitas, nisi sint qui eam armis
tueantur. At certum exitium est, nisi sint qui coniugii beneficio iuuentutem,
semper mortalitate deficientem sufficiant. Quia et Romanae leges eos qui caelibes essent damno etiam mulctabant, a
reipublicae muneribus secludebant. At qui liberis rempublicam auxissent, eis
tanquam bene meritis praemium e publico statuebant. Argumento est ius trium
liberorum, ne caetera persequar. Lycurgus leges tulit, ut qui uxores non
ducerent, hi et aestate arcerentur a ludis ac spectaculis, hyeme uero nudi
forum circuirent, seque execrati iusta pati dicerent, quod legibus non
paruissent.
Iam
uis scire quantum matrimonio tribuerit antiquitas, uiolati matrimonii poenam
perpende. Graeci quondam uiolatum matrimonii ius decenni bello uindicandum
censuerunt. Ad haec non Romanis modo, uerumetiam et Hebraeis et Barbaricis
legibus, adulteris pena capitalis statuebatur. Furem quadrupli poena
absoluebat, adulterii scelus securis expiabat. Apud Hebraeos autem populi
manibus lapidabatur, qui id uiolasset, sine quo populus non esset. Nec hoc
contenta legum seueritas, illud etiam permisit, deprehensum adulterum sine
iudicio, sine legibus confodere, nimirum id donans dolori maritali, quod
grauate concedit uim a capite propellenti, quasi ledat atrocius, qui coniugem
adimat quam qui uitam. Profecto sanctissimam quandam rem coniugium uideri
necesse est, quod uiolatum humano sanguine sit expiandum, cuius poena, nec
leges nec iudicem expectare cogitur, quod ius nec in parricidio est. Sed quid de
scriptis legibus agimus? Naturae haec lex est, non in tabulis aereis exarata,
sed animis nostris penitus insita, cui qui non paret, ne homo quidem sit
existimandus, nedum bonus ciuis. Nam si, ut Stoici homines acutissimi
disputant, recte uiuere, est naturae ductum sequi, quid tam naturae
consentaneum quam matrimonium? Nihil enim tam a natura, non hominibus modo,
uerumetiam reliquo animantium generi insitum est, quam ut suam quodque speciem
ab interitu uindicet, et propagatione posteritatis, tanquam immortalem
efficiat. Quod sine coniugali coniunctione fieri non posse quis ignoret?
Turpissimum auteur uidetur, muta pecora naturae parere legibus, homines
Gigantum more naturae bellum indicere. Cuius opus si oculis haud cecutientibus
inspiciamus, intelligemus in omni rerum genere coniugii speciem quandam inesse
uoluisse. Omitto enim iam de arboribus, in quibus Plinio autore certissimo,
adeo manifesto sexus discrimine coniugium inuenitur, ut nisi marita arbor in
foeminas circunstantes ramis incumbat, tanquam concubitu, hae plane steriles
mansurae sint. Taceo de gemmis, in
quibus sexum inueniri scripsit idem autor, at non solus. Nonne ita res cunctas
uinculis quibusdam connexuit, ut aliae aliis egere uideantur? Quid caelum
perpetuo motu uersabile, nonne dum tellurem omnium parentem subiectam, uario
rerum genere foecundat, uelut infuso semine, mariti fungitur officio? Sed
singula percurrere nimis longum arbitror. Quorsum autem haec spectant? eo
uidelicet, ut intelligamus coniugali societate et constare et contineri 1
omnia, sine ea dissolui, interire, collabi cuncta. Fingunt ueteres illi ac
sapientissimi poetae, quibus studium fuit philosophiae praecepta fabularum
inuoluchris tegere, Gigantes anguipedes terrae filios, extructis in caelum
montibus bellum superis intulisse. Quid haec sibi uult fabula? Nimirum immanes
quosdam ac feros homines et obscuros, a coniugali concordia uehementer
abhorruisse, eoque fulmine praecipitatos, hoc est, funditus interisse, cum id
uitarent, quo solo constat humani generis incolumitas. At iidem Orpheum poetam ac citharedum saxa durissima cantu mouisse
commemorant. Quid signifcantes? Nempe uirum et sapientem et facundum, homines
saxeos et ferarum ritu uiuentes, a uago concubitu prohibuisse, atque ad
matrimonii sanctissimas leges adduxisse. Apparet igitur qui connubii amore non
tangitur, eum non hominem, sed saxum uideri, hostem naturae, numini rebellem,
suapte stulticia sibi perniciem accersere.
Age
uero, quandoquidem in fabulas minime fabulosas incidimus, idem Orpheus, cum apud
inferos Plutonem ipsum manesque permouit ut Euridicen suam liceret abducere,
quid aliud poetas cogitasse putamus quam ut nobis coniugalem amorem
commendarent, qui apud inferos quoque sanctus ac religiosus haberetur? Eodem
pertinet quod antiquitas coniugio Iouem Gamelium praefecerat, Iunonem pronubam,
Lucinam, quae parturientibus adesset: superstitiose quidem errans in deorum
nominibus, at non errans in hoc quod matrimonium rem sacram ac dignam, quae
diis curae sit, iudicarit. Diuersi
quidem apud diuersos populos ac nationes, ritus legesque fuere. Nulla unquam
gens tam fuit barbara, tam ab humanitate omni aliena, apud quam coniugii nomen
non sanctum, non uenerandum sit habitum. Hoc Thrax, hoc Sarmata, hoc Indus, hoc Graecus, hos Latinus, hoc uel
extremus orbis Anglus, aut si qui sint his quoque semotiores, religiosum
habuit. Quid ita? quia necesse est omnibus esse commune, quod communis hominum
parens inseuit, et adeo penitus inseuit, ut huius rei sensus non solum ad
turtures et columbos, uerumetiam ad immanissimas feras pertingat, siquidem leones
in uxorem mites sunt. Pro catulis dimicant tigrides. Asinos per obstantes ignes
agit prolis tuendae pietas. Atque hoc sane ius naturae uotant, ut
efficacissimum, ita latissime patens. Vt igitur diligens cultor non est, qui
praesentibus rebus contentus, arbores adultas satis quidem accurate tractat,
caeterum neque propagandi neque inserendi curam agit, propterea quod necesse
est, paucis annis eos hortos quantumuis diligenter excultos interire, ita parum
diligens in Republica ciuis censendus, qui praesenti turba contentas, de
propaganda ciuium multitudine non cogitat. Nemo igitur unquam egregius ciuis
habitus est, qui non liberis gignendis recteque instituendis operam dederit.
Apud Hebraeos et Persas laudi in primis erat quam plurimas habere uxores,
tanquam ci patria plurimum deberet, qui eam numerosissima sobole locupletasset.
Num
tu Abraham ipso sanctior uideri studes? Is pater multarum gentium non esset
appellatus, idque Deo auspice, si uxoris contubernium refugisset. Num tu Iacob
religiosior haberi quaeris? Is Rachelis amplexus tam diuturna seruitute,
redimere non dubitauit. Num Solomone sapientior? At quantum ille uxorum gregem
domi aluit? Num Socrate castior, qui Xantippen foeminam etiam morosam domi
pertulisse legitur, non tam ut ille suo more iocabatur, quo domi disceret
tolerantiam, sed ne in naturae officio claudicasse uideretur? Intellexit enim
uir unus, Apollinis oraculo sapiens iudicatus, bac lege se genitum, ad hanc
natum, hoc se debere naturae. Nam si recte a ueteribus philosophis dictum est,
si non temere a nostris theologis comprobatum, si merito, uelut adagionis uice
ubique decantatum, neque deum neque naturam quicquam frustra facere, car haec
membra tribuit, car hos stimulos, hanc gignendi uim addidit, si coelibatus
laudi ducitur? Si quis te magnifico munere donaret, arcu, ueste, aut gladio,
indignus accepto uideberis, si uti eo aut noles, aut nescies. 1 Cum caetera
omnia tanta ratione sint constituta, haud uerisimile uideri debet, bac una in
re naturam dormitasse.
Nec
audio qui mihi dicat foedam illam pruriginem et Veneris stimulos non a natura,
sed peccato profectam. Quid tam dissimile ueri? Quasi uero matrimonium, cuius
munus sine his stimulis peragi nequit, non culpam precesserit. Iam in caeteris
animantibus unde illi stimuli? an a natura an peccato? Mirum ni a natura.
Postremo nos imaginatione foedum reddimus, quod suapte natura pulchrum ac
sanctum est. Alioqui si res non opinione uulgi, sed ipsa natura uelimus
expendere, qui minus foedum est brutorum animantium more edere, mandere,
concoquere, excernere, dormire, quam licita permissaque Venere uti? At uirtuti
potius quam naturae parendum, perinde quasi uirtus sit ulla dicenda, quae cum natura
pugnet, unde nisi proficiscatur, ne esse quidem poterit, quae cultu et
disciplina perficiatur. Sed apostolorum te institutum delectat, qui et ipsi
caelibatum sunt secuti, et alios ad id uitae genus sunt cohortati. Imitentur
sane apostolos uiri apostolici, quorum cum sit muneris et docere et instituere
plebem, non queunt simul et gregi et uxori satisfacere, quanquam et apostolis
uxores fuisse constat. Episcopis caelibatum concedamus. Quid tu apostolicum
institutum sequeris, ab apostolico munere longe alienissimus, homo nimirum et
prophanus et priuatus? Illis hoc ueniae datum est, ut uacent a coniugii munere,
quo magis uacaret copiosiorem prolem Christo gignere. Sit istud sacerdotum ac
monachorum priuilegium, quos apparet in Essenorum institutum successisse. Tui
status alia ratio est. At ipse Christus, inquies, beatos pronunciauit, qui sese
castrarunt ob regnum Dei. Non reiicio autoritatem, sed sententiam interpretor.
Primum arbitror hoc Christi dogma ad ea tempora potissimum pertinere, quibus
oportebat ecclesiasten ab omnibus mundi negotiis quam maxime expeditum esse. Cursitandum erat per omnes terras, imminebat undique
persecutor. Nunc is est rerum ac temporum status ut nusquam reperias minus
inquinatam morum integritatem quam apud coniugatos. Exaggerent quantumlibet
suum institutum monachorum ac uirginum examina, iactent quantum uolent
ceremonias cultusque suos, quibus potissimum inter cacteros eminent:
sanctissimum uitae genus est, pure casteque seruatum coniugium. Praeterea non
is sese castrat, qui uiuit caelebs, sed qui caste sancteque colit coniugii
munus. Arque utinam uere castrati sint, quicunque suis uiciis magnificum
castrationis praetexunt titulum sub umbra castitatis turpius libidinantes.
Neque enim mei pudoris esse puto, commemorare in quae dedecora saepe
prolabantur qui naturae repugnant. Postremo ne praecipit quidem Christus ulli
coelibatum, at idem diuortium palam interdicit. Mihi sane uidetur, non pessime
consulturus rebus ac moribus hominum, qui sacerdotibus quoque ac monachis, si
res ita ferat, ius indulgeat coniugii. Sed diuina quaedam res est, angelica res est uirginitas, at humana
quaedam res est coniugium. Ego nunc homo loquor homini. Laudanda quidem res
est uirginitas, at ita si non haec laus ad quam plurimos transferatur. Quam si
uulgo usurpare homines incipiant, quid uirginitate dici cogitariue possit
exitialius? Tum si in caeteris maxime laudem mereatur uirginitas, in te certe
reprehensione carere non potest, per quem stabit quo minus optimum illud genus
et immortalitate cum primis dignum oblitteretur. Postremo i minimum abest a
uirginitatis laude, qui ius illibatum coniugii seruat, qui uxorem gignendae
proli, non libidini habet. Si frater fratris sine liberis defuncti semen
excitare iubetur, tu uniuersi tui generis spem interire sines, praesertim cum
ad te unum reciderit? Neque uero me clam est, magnis uoluminibus priscorurn
patrum decantatas uirginitatis laudes, quorum Hieronymus adeo miratur eam, ut
non multum absit a contumelia matrimonii et ab episcopis orthodoxis ad
palinodiam inuitaretur. Verum donetur hic ardor illis temporibus, nunc optarim
ut isti qui passim sine delectu ad caelibatum ac uirginitatem adhortantur
aetatem, quae sibi nondum est nota, hoc operae collocarent in describenda
imagine casti purique matrimonii. Atqui his ipsis quibus tantopere placet
uirginitas, non displicet bellum aduersus Turcarum gentem, qui numero tot
partibus nos superant, quorum si rectum est iudicium, consequetur ut in primis
rectum et honestum habeatur, pro uirili liberis gignendis operam dare et iuuentutem
in belli usum sufficere. Nisi forte bombardas, tela, naues, ad hoc bellum
apparandas putant, uiris opus esse non putant. lidem probant ut ethnicorum
parentes ferro trucidemus, quo liceat filios etiam inscientes baptizare. Id si
uerum est, quanto mitius est idem efficere coniugiorum ofhcio. Quare si quid
honestum, si pietas, si religio, si officium, si uirtus te mouet, cur ab eo
abhorres quod Deus instituit, natura sanxit, ratio suadet, diuinae pariter et
humanae literae laudant, leges iubent, omnium gentium consensus approbat, ad
quod optimi cuiusque exemplum adhortatur? Quod si pleraeque res etiam acerbae
uiro bono surit expetendae, non alio nomine quam quod honestae surit,
matrimonium profecto multo maxime expetendum, de quo quis dubitare possit
plusne habeat honestatis an uoluptatis? Quid enim dulcius quam cum ea uiuere
cum qua sis non beneuolentiae modo, uerumetiam corporum mutua quadam communione
arctissime copulatus? Si magnam quandam animi delectationem ex reliquorum
necessariorum beneuolentia capimus, quam dulce imprimis sit habere qui cum
animi tui secretos affectus communices, qui cum perinde ut tecum loquaris,
cuius fidei te tuto committas, qui tuas fortunas suas esse ducat, quid tu
credis habere felicitatis mariti uxorisque coniunctionem, qua nulla possit in
rerum natura inueniri, neque maior neque firmior? Cum caeteris enim amicis
animorum duntaxat beneuolentia coniungimur, cum uxore et summa charitate et
corporum permutatione, et sacramenti foedere, et fortunarum omnium societate
copulamur. Praeterea in caeteris amiciciis quanta simulatio? quanta perfidia?
Saepe ii quos nostri amantissimos existimauimus, sicut hyrundines exacta
aestate deuolant, ita fortuna reflante deficiunt. Nonnunquam recentior amicus
ueterem eiicit. 1 Paucos audiuimus, quorum fides usque ad uitae finem
constiterit, uxoria charitas non perfidia corrumpitur, nulla simulatione
obscuratur, nulla rerum mutatione conuellitur, denique sola morte, imo ne morte
quidem distrahitur. Illa parentum, illa sororum, illa fratrum pietatem, tui
mmrte contemnit, te unum respicit, ex te pendet, tecum emori cupit. Res est? habes quae tueatur, habes quae augeat. Non
est? habes quae quaerat. Si res secundae sint, duplicatur felicitas; sin
aduersae, erit quae te consoletur, quae assideat, quae inseruiat, quae tuum
malum suum esse cupiat. An tu uoluptatem ullam cum hac tanta coniunctione conferendam cerises? Si
domi agis, adest quae solitudinis taedium depellat; si foris, est quae
discedentem osculo prosequatur, absentem desyderet, redeuntem laeta excipiat.
Dulcis iuuentae tuae sodalis, gratum senectutis solacium. Natura homini quidem
dulcis est uel quaeuis societas, quippe quem ad beneuolentiam atque amicitiam
genuit. Haec igitur quomodo non erit dulcissima, in qua nihil non
commune est? Contra autem, si feras quoque solitudinem horrere, societate
delectari uidemus, mea sententia, ne homo quidem sit existimandus, qui ab hac
societate omnium et honestissima et iucundissima abhorreat. Quid enim eo homine
odiosius, qui tanquam sibi uni natus, sibi uiuat, sibi quaerat, sibi parcat,
sibi sumptum faciat, neminem amet, ametur a nemine? An non istiusmodi portentum
dignum censebitur, quod cum Timone illo ex uniuerso hominum contubernio in
medium mare proiiciatur? Neque hic ausim illas tibi uoluptates proponere,
quibus cum natura nihil uoluerit esse homini dulcius, nescio tamen quo pacto a
magnis ingeniis dissimulantur potius quam contemnuntur. Quanquam quis adeo
seuero, ne dicam stupido, sit natus ingenio, qui eiusmodi uoluptatum genere non
capiatur, praesertim si citra numinis, aut hominis offensam, citra famae
detrimentum possit contingere? Equidem eum non hominem, sed plane saxum
dixerim, etiam si minima bonorum quae habet coniugium pars est ea corporum
uoluptas. Sed fac te istam ut uiro indignam contemnere, quanquam ne uiri quidem
uocabulum sine his meremur; ponantur, si uis, inter extrema coniugii commoda:
iam quid casto amore esse potest amabilius, imo quid sanctius atque honestius?
Accrescit interim dulcis afhnium turba, duplicatur parentum, fratrum, sororum,
nepotum numerus.
Natura
enim unam duntaxat matrem, unum patrem tribuere potest. Coniugio pater alter,
altera mater accedit, qui te, ut cui sua uiscera commiserint, singulari pietate
non prosequi non possunt. Iam uero quanti illud aestimabis, ubi pulcherrima
coniunx pulchra faciet te prole parentem? Vbi quis tibi paruulus aula luserit
Aeneas, qui tuos, tuaeque coniugis uultus referat, qui te blanda balbutie
patrem appellitet? Iam accesserit coniugali charitati uinculum adamantinum,
quod ne mors quidem ipsa queat abrumpere. Felices, inquit Flaccus noster, ter
et amplius, Ouos irrupta tenet copula, nec malis Diuulsos queremoniis, Suprema
citius soluet angor die. Habes qui senectutem tuam oblectent, qui oculos
claudant, qui iusta persoluant, in quibus renatus uidearis, quibus
superstitibus tu ne occidisse quidem puteris. Non abeunt ad alienos haeredes,
quae tibi parasti. Ita tanquam omnibus perfuncto, ne mors quidem ipsa acerba
uideri poterit. Omnibus, uelimus nolimus,
senectus imminet. Hac ratione natura prospexit ut in liberis ac nepotibus
repubescamus. Quis enim grauiter ferat senectutem, ubi suos uultus, quos
adolescens gessit, in filio conspexerit? Mors omnibus parata est, at hac una
uia uelut immortalitatem quandam meditatur naturae prouidentia, dum sic aliud
ex alio propage, ut ueluti cum planta arbore excisa repullulat, nec interisse
uideatur, qui prole relicta moritur.
At minime me fugit quid inter haec
obmurmures. Beata res est coniugium, si omnia secunda eueniant, sed quid si
morosa contingat uxor? quid si impudica? quid si liberi impii proueniant?
Occurrent animo tuo exempla eorum quibus coniugium exitium attulerit. Exaggera
quantum potes, sed tamen hominum ista uicia fuerint, non coniugii. Crede mihi,
non solet nisi malis maritis 1 mala uxor contingere. Adde quod tibi in manu
est, ut bonam eligas. Quid si corrumpatur? A malo quidem marito uxor bona
corrumpi potest; a bono mala corrigi consueuit. Falso uxores accusamus. Nemo,
si quid mihi credis, unquam nisi suo uicio improbam uxorem habuit. Iam ex bonis
parentibus, ferme similes nascuntur liberi, quanquam et hi utcunque nati, fere
tales euadunt quales illos finxeris institutione. Iam uero non est quod
zelotypiam metuas. Iste stulte amantium morbus est, castus ac legitimus amor
zelotypiam nescit. Quid tibi tragoediae in mentem ueniunt? Haec maritum
adultera securi percussit, haec ueneno sustulit, illa morum odio ad mortem
adegit. Cur non potius Tiberii Gracchi Cornelia succurrit? Cur non Alcestis non
optimi mariti coniunx optima? Cur non occurrit uel Iulia Pompeii, uel Catonis
Portia? Cur non aeterno nomine digna Arthemisia? Cur non Hypsicratea
Mithridatis Pontici regis uxor? Cur non Terciae Aemiliae comitas in mentem
uenit? Cur non Turiae fides? Cur non Lucretia, Lentulaque succurrit? Cur non
Arria illa a Plinio celebrata? Cur non innumerae aliae, quarum et pudicitia et
fides in maritos ne morte quidem potuit immutari. Rara, inquis, auis in terris,
mulier proba. Et tu rara uxore dignum te finge. Mulier, inquit sapiens ille,
bona, parc bona. Aude tuis moribus dignam sperare. Plurimum in hoc situm est
quam deligas, quomodo fingas, qualem ipse te illi praebeas. Sed dulcior est, inquies, libertas. Quisquis uxorem
accipit, compedes accipit, quas sola mors possit excutere. Quid autem dulce
esse homini soli possit? Si dulcis est libertas, sociam asciscendam censeo, qua
cum bonum istud tibi commune esse uelis, quanquam quid ista seruitute liberius,
ubi ita uterque alteri obnoxius est, ut neuter manumitti uelit? Astrictus es
ei, quem in amicitiam recipis. At hic nemo libertatem ademptam clamitat. At
uereris ne liberis morte absumptis, orbus in luctum incidas. Si orbitatem
times, ob id ipsum ducenda uxor est, quae sola hoc praestare potest, ne simus
orbi. Sed quid tu tam diligenter, imo anxie, omnia matrimonii incommoda
disquiris, quasi caelibatus nihil habeat incommoda? Quasi uero ulla sit uita
mortalium, quae non sit omnibus fortunae subiecta casibus. E uita migret
oportet, qui nihil incommoda ferre uelit. Quod si ad caelestem illam uitam
respicias, mors haec hominum uita est, haud uita dicenda. Sin intra humanam
conditionem animum contineas, nihil est coniugali uita neque tutius neque
tranquillius neque iucundius neque amabilius neque felicius.
Sed
quid nos de honesto ac iucundo disputamus, cum non utilitas modo suadeat,
uerumetiam necessitas ad coniugium impellat? Tolle matrimonium, perpaucis annis uniuersum hominum genus funditus
intereat necesse est. Xerxen illam Persarum regem, cum ex aedito loco ingentem
illam hominum multitudinem intueretur, lachrymas non tenuisse dicunt, quod ex
tot hominum milibus, post annos sexaginta, nullus omnino superfuturus esset. Cur quod ille
de suis copias intellexit, non etiam de uniuerso hominum genere perspicimus?
Sublato coniugio, quotusquisque ex tot regionibus, prouinciis, regnis, urbibus,
cetibus post centum annos supererit? Eamus nunc, et caelibatum miremur, qui
aeternam sit generi nostro cladem allaturus. Quae pestis aut lues a superis aut inferis immitti possit nocentior?
Quid ab ullo diluuio timeri possit acerbius? Quid tristius expectetur, etiamsi
Phaethonteum redeat incendium? At ex huiusmodi quidem tempestatibus multa
relinqui solent incollumia, ex caelibatu nihil reliqui fieri potest. Videmus
quantum morborum agmen, quot casuum discrimina, noctes diesque hominum
paucitati insidientur, quot pestis absumit, quot absorbet mare, quot Mauors
abripit. Taceo enim de quotidianis mortibus. Circumuolat undique mors. ruit,
rapit, properat quantum potest genus nostrum extinguere, et nos celibatum
miramur, coniugium fugimus? Nisi forte placet Essenorum institutum, aut
Dulopolitarum, quorum gentem facinorosorum nunquam deficiens numerositas
propage. Num expectamus ut luppiter aliquis nos eodem munere donet quod apibus
tribuisse dicitur, ut sine concubitu fetificemus, et posteritatis semina a
flosculis ore legamus? An uero postulamus, ut sicut e louis cerebro Mineruam
prognatam poetae fabulantur, ita nobis e capite liberi exiliant? An denique ut iuxta ueterum fabulas, e terra, e saxis
proiectis, e duris arborum truncis homines producantur? E terme
gremio permulta sine nostro cultu enascuntur. Plantulae sub ombra matris saepe
pullulascunt, at homini hanc unam propagandi uiam natura esse uoluit, ut mutua
mariti uxorisque opera mortalium genus ab interitu uindicaretur, quod si
fugiant tuo exemplo mortales, ne ista quidem, quae tu miraris, esse poterunt. Caelibatum miraris, suspicis uirginitatem? At nec
caelibes erunt nec uirgines, si coniugii usum sustuleris. Cur igitur
praelata est uirginitas? cur honorata, si exitium adfert mortaliums? Laudata
est, sed pro tempore, sed in paucis. Voluit enim Deus hominibus caelestis
illius uitae tanquam imaginem quandam et simulachrum ostendi, ubi neque nubent
ullae neque nuptum dabunt ulli. Sed ad exemplum paucitas idonea est, multitudo
inutilis. Vt enim non omnes agri, quanquam feraces, ad usum uitae seruntur, sed
pars negligitur, pars oculis pascendis colitur. At patitur hoc ipsa rerum
copia, in tanta aruorum amplitudine, exiguam partem sterilem relinqui. Verum si
nulli serantur, quis non uideat nobis ad glandes fore redeundum? Ita caelibatus
in tanta hominum multitudine, in paucis quidem laudem habet, in omnibus summam
reprehensionem habiturus. Nam si maxime in aliis sit uirtutis nomen habitura
uirginitas, in te certe uiciosa fuerit. Caeteri enim puritati studuisse
uidebuntur, tu generis parricida iudicaberis, quod cum honesto coniugio
propagare potueris, turpi caelibatu passus sis interire. Liceat e numerosa
sobole uirginem Deo consecrare. Rustici frugum primitias superis immolant, non
uniuersum prouentum, at te unum stirpis tuae reliquias esse memineris oportet.
Nihil autem refert uirum occidas an seruare recuses, qui a te uno seruari et
poterat, et facile poterat. At sororis exemplum te ad caelibatum adhortatur. At
ista uel una te potissimum debebas a caelibatu deterreri. Generis enim spem, quae prius utrisque erat communis,
nunc totam ad te unum reuolutam intelligis. Detur haec uenia sexui, detur
aetati, puella dolore uitaa peccauit, stultarum muliercularum aut stultarum
monachorum impulsu sese praecipitem dedit. Tu maior natu, uirum te esse
memineris necesse est. Illa maioribus suis commori uoluit, tu ne moriantur
operam dabis. Soror subduxit sese officio, tu duorum tibi partes obeundas esse
cogita. Non dubitarunt filiae Loth cum patre temulento rem habere, satius esse
iudicantes nefario etiam incestu generi consulere quam pati interire. Tu
matrimonio honesto, sancto, pudico, sine offensa, summa cum uoluptate, non
consules tuo generi alioquin intermorituro? Quare sinamus eos Hippolyti
institutumimitari, sectenturcaelibatum, uel qui mariti fieri possunt, patres
non possunt, uel quorum tenuitas liberis educandis non suppeditat, uel quorum
genus aliorum opera possit propagari; aut certe eiusmodi est, ut magis
Reipublicae conducat intermori quam propagari. Tu uero cum teste medico uiro
neque imperito, et minime mendaci, magnam posteritatem promittere uidearis;
patrimonium habeas arnIplissimum, genus autem tum optimum, tum clarrissimum,
ita ut obliterari sine nephario scelere, magnoque Reipublicae detrimento non
possit; tum adsit aetas integra, nec desit forma; offeratur uero coniunx
puella, qua neque integriorem neque illustriorem ullam uiderunt ciues tui,
pudica, modesta, pia, facie diuina, cum dote amplissima; cum rogent amici,
lachrymentur propinqui, instent affines, patria flagitet, ipsi maiorum tuorum
cineres e tumulis idipsum te obtestentur, tu tamen adhuc contaris, adhuc
caelibatum cogitas? Si qua res parum honesta abs te peteretur, si qua difficilis
tamen uel tuorum uota uel generis charitas animum tuum expugnare debuerat,
quanto aequius est id amicorum lachrymas, patriae pietatem, maiorum charitatem
abs te obtinere, ad quod te diuinae pariter et humanae leges hortantur, natura
instigat, ratio ducit, honestas allicit, tot commoda inuitant, necessitas etiam
ipsa cogit. Sed iam argumentorum plus satis. Confido te iamdudum me monitore
sententiam mutasse, animumque ad salubriora consilia appulisse. Bene uale.
|