|
Textus
[de nihilo]
Janus adest, festae poscunt sua dona
kalendae.
munus abest festis quod possim offerre
kalendis.
siccine
Castalius nobis exaruit humor?
usque adeo ingenii nostri est exhausta
facultas,
immunem ut
uideat redeuntis ianitor
anni? 5
quod nusquam est, potius noua per uestigia
quaeram.
Ecce autem partes dum sese uersat in omnes
inuenit mea Musa NIHIL, ne despice munus.
nam NIHIL est
gemmis, NIHILest pretiosius auro.
huc animum, huc
igitur uultus aduerte
benignos: 10
res noua narratur quae nulli audita
priorum,
Ausonii et Graii dixerunt caetera uates,
Ausoniae indictum NIHIL est Graecaeque
Camoenae.
E caelo quacunque Ceres sua prospicit
arua,
aut genitor
liquidis orbem complectitur
ulnis 15
Oceanus, NIHIL
interitus et originis expers.
Immortale NIHIL, NIHIL omni parte beatum.
quod si hinc maiestas et uis diuina
probatur,
num quid honore
deûm, num quid dignabimur aris?
conspectu lucis
NIHILest iucundius
almae, 20
uere NIHIL,
NIHIL irriguo formosius horto,
floridius
pratis, Zephyri clementius aura;
in bello sanctum NIHIL est,
Martisque tumultu:
justum in pace
NIHIL, NIHIL est in foedere tutum.
felix cui NIHIL est, (fuerat haec uota
Tibullo) 25
non timet
insidias: fures, incendia temnit:
sollicitas sequitur nullo sub iudice
lites.
ille ipse inuictis qui subiicit omnia
fatis
Zenonis
sapiens, NIHIL admiratur et optat.
Socratici gregis fuit ista scientia
quondam, 30
scire NIHIL, studio cui nunc imcumbitur
uni.
nec quicquam in ludo mauult didicisse
juuentus,
ad magnas quia ducit opes, et culmen
honorum.
nosce NIHIL, nosces fertur quod
Pythagoreae
grano haerere fabae, cui uox adiuncta
negantis. 35
multi Mercurius freti duce uiscera terrae
pura liquefaciunt simul, et patrimonia
miscent,
arcano instantes operi, et carbonibus
atris,
qui tantum exhausti damnis, fractique
labore,
inueniunt atque
inuentum NIHIL usque
requirunt, 40
hoc dimetiri non ulla decempeda possit:
nec numeret Libycae numerum qui callet
arenae:
et Phoebo ignotum NIHIL NIHIL altius
astris.
tuque, tibi
licet eximium sit mentis acumen,
omnem in
naturam penetrans, et in abdita
rerum, 45
pace tua, Memmi, NIHIL ignorare uideris.
sole tamen NIHIL est, et puro clarius
igne.
tange NIHIL, dicesque NIHIL sine corpore
tangi.
cerne NIHIL, cerni dices NIHIL absque
colore.
surdum audit loquiturque NIHIL sine uoce,
uolatque 50
absque ope pennarum, et graditur sine
cruribus ullis.
absque loce motuque NIHIL per inane
uagatur.
humano generi utilius NIHIL arte medendi.
ne rhombos igitur, neu Thessala murmura
tentet
Idalia uacuum
traiectus arundina
pectus, 55
neu legat Idaeo
Dictaeum in uertice gramen.
uulneribus
saeui NIHIL auxiliatur amoris.
uexerit et
quempis trans moestas portitor undas,
ad superas imo
NIHIL hunc reuocabit ab oreo.
inferni NIHIL
inflectit praecordia
regis, 60
parcarumque
colos, et inexorabile pensum.
obruta
Phlegraeis campis Titania pubes
fulmineo sensit
NIHIL esse potentius ictu:
porrigitur
magni NIHIL extra moenia mundi:
diique NIHIL metuunt. quid
longo carmine
plura 65
commemorem? uirtute
NIHIL praestantius ipsa,
splendidius
NIHIL est; NIHIL est Ioue denique maius.
sed tempus
finem argutis imponere nugis:
ne tibi si multa laudem mea carmina
charta,
de NIHILO NIHILI pariant fastidia
uersus. 70
FINIS
|