|
Textus
Pontifex sequenti die secretum consistorium
advocat cardinalesque hoc modo alloquitur: `Sextus agitur annus, viri fratres,
postquam beati Petri cathedram ascendimus. Quis vestrum interea defensionem
fidei non multis magnisque precibus nobis commendavit? Quis non dixit bellum
contra Turcum gerendum esse et omnes Ecclesiae thesauros effundendos? Vestro
consilio suasuque Mantuam ivimus, christianos ut ibi reges in belli societatem accersiremus. Non successit ex sententia,
non audiverunt christiani vocem pastoris. Reuersi domum perturbata omnia reperimus.
Vidimus per id tempus vos ferme omnes
trepidare metu nec quisquam vestrum consilia nostra probabat. Ruturam ecclesiam
arbitramini nec poteratis de nobis non dura loqui qui re Turcorum obmissa
bellum gallicum suscepissemus Ferdinandique magis causam quam Christi
defenderemus. ....
Sed quid ageremus? Occupati
bello domestico foris pugnare non poteramus ...
Quorsum haec, quaeritis, tam longa
narratio? Nempe ut intelligatis beneficia magni dei,
quibus et Romanam Ecclesiam et vos nosque cumulavit, ut cogitetis una nobiscum
vicem rependere atque habere gratias largitori. Peracta sunt
duo gravissima bella, Siculum ac Picense, et quamvis reliquiae in Regno
nonnullae remanserint, satis est quod nostris cogitationibus impedimento
esse non possunt; ipse per se Ferdinandus minuta haec quae restant evellere
offendicula sufficit. Nobis iam liberum est adversus Turcas arma capessere. Non
possumus amplius nec volumus differre. Nunc desiderium
nostrum implere licet, nunc pro fide pugnare fas est, quod semper optavimus.
Novit deus cogitationes nostras hisque viam iam tandem
expeditam reddidit. Rogastis nos saepius ut hoc ipsum
ageremus; nunc vos rogabimus. Cavete ne, quod in nobis reprehendistis,
increpare possimus in vobis. Nunc vestra fides, vestra religio, vestra devotio
in lucem veniet. Si vera erit, non ficta caritas
vestra, nos sequemini. Exemplum dabimus vobis ut, quemadmodum
nos ipsi facturi sumus, ita et vos faciatis. Nos autem
magistrum et dominum nostrum Iesum Christum, pium et sanctum pastorem,
imitabimur qui pro suis ovibus animam ponere non dubitavit. Ponemus et
nos vitam nostram pro grege nostro, quando aliter christianae religioni, ne Turcorum viribus conculcetur, subvenire non possumus.
Armabimus classem quantam pro facultatibus Ecclesiae instruere poterimus.
Ascendemus navem, quamvis senes morbisque conquassati. Dabimus vela ventis
atque in Graeciam et Asiam navigabimus. Et: 'Quid
ages', dicet quispiam 'in bello, senex? sacerdos,
mille morbis oppressus, et in proelium ibis? Quid
togata valebit in pugna cohors? Quid sacer ordo
cardinalium praestabit in castris? Vix tympana tubasque ferent, ne dicam bombardas hostium. In delitiis egere iuventam, et
tu senium macerabis armis? Inconsulte agis. Melius domi cum cardinalibus atque
omni curia remanebis. Classem vero argento paratam fortique et assueto malis
milite instructam mittes in hostem aut Hungaris aurum suggeres qui copias quam
validissimas in Turcos agant.' Pulchre dictum et utile, si
assit aurum. Sed unde id corrademus? Aerarium nostrum diutino bello exhaustum est nec proventus Ecclesiae ii sunt qui
tantae rei sufficiant, quamvis divino munere aluminis vena reperta est quae
magis ac magis divinae pietati nos obligat et ad tuendam religionem invitat.
...
Audimus insusurrationes vestras: 'Si adeo
difficile bellum censes, qua spe pergis non apparatis viribus quae sufficiant?'
Istuc venimus. Bellum necessarium cum Turcis imminet. Nisi sumimus arma atque
occurrimus hosti, actum de religione censemus. Tales inter Turcos erimus,
qualem inter christianos Iudeorum despectam cernimus gentem. Nisi bellum
sumimus, infames sumus. At bellum sine pecunia geri
non potest. Quaerere occurrit hoc loco: ubi pecuniam perquiremus? 'A fidelibus christianis', respondebitis. Urgemus amplius:
`Quo pacto?' Quonam modo? Omnes tentatae viae sunt, nulla voto respondit.
Indiximus Mantuae conventum: quis inde fructus emersit? Misimus in provincias
legatos: spreti atque irrisi fuere. Imposuimus clero decimas: appellatum est
pernicioso exemplo ad futurum concilium. Iussimus indulgentias praedicari: aucupium id esse ad extorquendas
pecunias dixere et inventum curialis avaritiae. Omnia
quaecunque agimus in partem deteriorem populus accipit. Ea conditio nostra est quae mensariorum perdita fide: nihil creditur
nobis; despectui sacerdotium est et infame nomen cleri. aiunt
nos in delitiis agere, cumulare pecunias, ambitioni servire, mulabus insedere
pinguioribus ac nobilioribus equis, extendere fimbrias paludamentorum, et
inflatis buccis sub rubente pilleo et ampliori cucullo per Urbem vadere, canes
ad venandum alere, histrionibus et parasitis multa largiri, in defensionem
fidei nihil. Nec omnino mentiuntur: sunt plerique inter cardinales et reliquos
curiales qui haec agunt et, si verum fateri volumus,
nimius est curiae nostrae vel luxus vel fastus. Hinc odiosi populo sumus adeo, ut nec vera dicentes audiamur.
Quid agendum in tanta contumacia censetis?
An non quaerenda via est qua perditam fidem recuperemus? Utique
dicitis: `Et quae via huc nos ducet?' Nulla certe nostris temporibus usitata.
Ad insueta iam pridem itinera transeundum. Quaerendum est
quibus artibus maiores nostri hoc nobis imperium Ecclesiae latissimum
pepererunt atque illis utendum; principatus enim facile his modis
retinetur, quibus ab initio partus est. Abstinentia, castitas, innocentia,
zelus fidei. religionis fervor, contemptus mortis
martyriique cupido romanam ecclesiam toti orbi prefecerunt, primi Petrus et
Paulus inclyto martyrio dicauerunt. Secuti deinde pontifices alter post alterum
longa serie ad gentilium tribunalia rapti, dum falsos
deos accusant Christumque verum et singularem deum manifesta voce fatentur,
exquisitis suppliciis mortem obiere eoque pacto novellae plantationi
consuluerunt. Credidere discipuli magistros vera locutos, qui
suam doctrinam morte firmassent nec ullis potuerint ab ea tormentis avelli,
veri et probati pastores qui pro gregibus suis animam posuerunt
magistrum et dominum imitati Iesum, aeternum et optimum pastorem, qui pro suis
ovibus in ara crucis occisus humanum genus pio Patri reconciliavit. Conversis
deinde ad Christum Romanis, apertis ecclesiis et
evangelio passim disseminato, cessavere martyria et sancti confessores
introiere, qui doctrinae lumine sanctiorisque vitae fulgore non minus
christianis plebibus profuerunt quam martyres, vitiis hominum frena ponentes
quae solent in pace latius evagari. Ab his et ab illis ecclesia nostra magna
effecta est. Servari non potest, nisi predecessores nostros imitemur qui regnum
ecclesiae condidere. Nec satis est confessores esse, praedicare populis,
fulminare vitia, virtutes in caelum tollere: ad
priores illos accedendum est, qui pro testamento domini sua corpora
tradiderunt.
Nihil est quod pro salute gregis nobis
commissi perpeti non debeamus, etiam si anima ponenda sit.
Turci modo istam, modo illam christianorum
provinciam vastant. Bosna hoc anno capta est et rex gentis obtruncatus.
Trepidant Hungari, trepidant vicini omnes. Quid
agemus? Armatas illi copias mittemus obviam? Non es aurum unde parentur. Quid ergo? Reges hortabimur illi occurrant qtque hostes e nostris
finibus propulsent? At hoc frustra temptatum est. Non
belle dicitur: ite! Fortasse melius audient: venite! Hoc temptare libet. Stat sententia in bellum contra Turcas pergere christianosque
principes, ut nos sequantur, facto simul et verbis invitare. Fortasse
cum viderint magistrum et patrem suum, Romanum pontificem, Jesu Christi
vicarium, sentem et aegrotum in bella vadentem, pudebit eos manere domi; arma
capient defensionemque sacrae religionis fortibus animis amplectentur. Haec nisi via christianos in bellum excitat, nescimus aliam; hanc
ingredi placet. Scimus rem senio nostro pergravem esse nosque ad certam quodammodo mortem profecturos. Neque hanc
recusamus. Cuncta deo committimus. Fiat voluntas eius.
Moriendum nobis aliquando est, neque interest quo in loco,
dum bene moriamur. Beati qui moriuntur in obsequio domini. Mors bona
malam vitam redimit. Nobiscum bene actum putabimus, si deo
placuerit in eius servitio nostros finiri dies. Vos
qui tantopere nos adhortati estis in Turcos movere bellum, domi in otio
remanere non decet: oportet membra suo coaptari capiti et illud sequi
quocunque ierit.
Quod agimus necessitatis est: promissa est
profectio nostra Philippo Burgundie duci; votum is voverat profecturum se
contra Turcos in bellum, si aut imperator aut rex Franciae aut alius princeps,
quem se sequi non dedeceret, idem agere proponeret. Intelligebamus qanti momenti
esse profectio Philippi quem magna pars Occidentis
sequitur. Cupiebamus hunc iter incipere atque, ut aiunt,
glaciem perfringere primum, haud dubitantes quin eum maxima nobilium ac
procerum multitudo sectaretur. ......
Adsit tantum divinus favor; ad victoriam cetera
succurrrunt. Nec nos
pugnaturi pergimus corpore debiles et sacerdotio fungentes, cuius non est
proprium versare ferrum. Moysen illum sanctum patrem imitabimur qui pugnante adversus
Amalechitas Israhele orabat in monte. Stabimus in alta
puppe aut in aliquo montis supercilio habentesque ante oculos divinam
eucharistiam, id est dominum nostrum Iesum Christum, ab eo salutem et
victoriam pugnantibus nostris militibus implorabimus. Cor contritum et humiliatum non despiciet dominus. Eritis et vos nobiscum exceptis senibus quibus, ut remaneant,
ignoscimus; orabitisque pariter et operibus bonis christiano populo divinitatem
reddetis propitiam.
Cogitatis dum ista dicimus: 'Quod erit
interea romanae regimen Ecclesiae? Recusabunt ultramontani ultra mare te sequi nec in absentia tua satis tutum erit Ecclesiae
patrimonium.' Istuc pergimus; omnia provisa sunt. Audite. Romanam curiam et omnia eius officia et duos pariter legatos ex ordine vestro
apud urbem relinquemus: alter spiritualibus negotiis praeerit, temporalibus
alter.
Hoc pacto, quantum humana possumus ratione
prospicere, in tuto dimittemus omnia. Sed nihil est in quo
magis speremus quam in adiutorio Altissimi; nisi enim dominus custodierit
civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Pro deo
nostro propriam sedem et romanam Ecclesiam relinquimus et hanc canitiem atque
hoc debile corpus suae pietati devovemus. Non erit immemor nostri. Si non dabit reditum, dabit in cealum aditum, et primam
sedem sponsamque suam conservabit indemnem.
Audistis propositi nostri seriem. Vos nunc
vicissim animi vestri sententias promitte'.
Inter loquendum saepe lacrymatus est
pontifex, neque fletum continere cardinales, neque fletum continere cardinales
potuerunt, quibus erat mens sanior.
Prior in collegio qui responsurus esset
cardinalis ostiensis fuit, rhotomagensis ecclesiae pontifex, homo gallicus et a
re proposito longe alienus, delitiarum sectator et otii;
qui iussus sententiam dicere minime
adversari ausus est: naturam hominis rei pervicit honestas. 'Ego',
inquit, ' et consilium tuum, pontifex, laudo et animum admiror. Te sequar quocunque iusseris; etsi nihil mihi navigatione
difficilius est, onus quodcunque imposueris feram'. Cardinalis
portuensis, natione Hispanus atque grandaevus, cadentibus ubertim lacrymis nec singultus retinere valens 'Hominem te', inquit,
'hactenus existimavi, pontifex: nunc angelum iudico. Vicisti opinionem meam. Deus adsit tuis coeptis; ego
lateri tuo semper comes adero sive aqua sive terra sit iter habendum, nec te
per flammas euntem deseram quando recta in caelum vadis.' Similia fere locuti
sequentes ad Spoletanum usque pontificis propositum
summis in caelum laudibus extulere. (...)
Verum neque imperator neque rex Franciae
neque princeps alius eo superior in Turcos poferre arma apposuit animum:
solutum se voto Philippus existimabat, cuius non esset impleta conditio.
|