Epistula Johanni Lauterbach
Eneas Silvius poeta salutem plurimam dicit Johanni
Lauterbach, sacerdoti et viro probissimo amicoque optimo.
Credo te quid agam et ubi sim ex multis percontari,
cum me apud regem non esse cognoscis, sed nemo tibi hoc melius exponet quam
calamus meus, qui libenter desiderio tuo morem geret sciens quia me amas. audi
ergo, quid acciderit nobis in Nova civitate prius, deinde, quid faciam et ubi
sim, breviter edoceberis. eramus nuper in curia cesaris apud viduam quandam,
sermonis gnaram Itali, nam et in domo illorum de Scala serviverat, dum
virguncula fuit. hic primum Mango qui ministrabat equis, egrotare cepit ac
septima die decessit e vita. moxque alius ex familia, vir robustus, epidimiam
professus est se perpeti, cujus morbi tanti vis fuit, ut eum triduo
interficeret. Exinde mox hospita dolere caput et ancilla febricitare ceperunt.
germanus quoque magnifici domini Gasparis cancellarii vertiginem patiebatur.
pavere omnes ac de fuga cogitare. accessit cancellarius regem licentiamque
fugiendi mortiferam luem suscepit atque sic, hodie sunt octo dies, huc
pervenimus. sumus enim hic in plebe reverendi patris domini electi Frisigensis.
Opidum tibi notum arbitror, Prugk nomine, inter duas aquas Muram atque Murzam,
que hic ante opidum copulantur et unum facientes flumen in Savum feruntur. hic
nundine sunt, que per octavam divi Martini solent perdurare. ego remissis
omnibus curis nunc merces, que undique huc afferuntur contemplor, nunc in agros
egredior montesque apricos et silvarum latibula ac lucidas fluminis limphas non
absque singulari mentis oblectatione intueor. habes nunc et ubi locorum degam
et quid rerum agam. Nunc illud te volo scire beatum mihi videri, qui vitam ab
negotiis procul publicis sibi delegit sicut prisca mens mortalium consuevit.
Quis enim non felicem illum dicat, qui nullo fenore aut ere alieno obligatus
rura suis bobus exercet. audi quam beatus sit. nempe neu truci excitatur
classico quo bellum petere ac pugnam jubeatur inire, non horret iratum mare,
forum vitat et litigantium jurgia, non visitat superba divitum atria. Non fastidiosis
curialibus est supplex, sed aut altas populos adultis vitium propaginibus
maritat aut in secreta reductaque valle errantes boves et armenta pascentia
prospectat, interdum ramos inutiles falce resecat ac feliciores inserit,
interdum mella, que pressit, puris recondit amphoris aut oves tendet lanasque
recipit. at cum autumpnus decorum caput mitibus pomis per agros extulit magno
afficitur gaudio, pira ex arboribus decerpens, quas sua manu inseruit.
interduin et purpureas uvas colligit et aut suspendit in usum hiemis aut
inustum exprimit. libet illi jacere modo sub antiqua ilice modo in tenaci
gramine. Labuntur aque ex altis rupibus, queruntur aves in silvis, obstrepunt
fontes manantibus limphis sompnosque leves invitant. ut vero hibernus advenit
annus et imbres nivesque dominantur aut apros multa cane in obstantes detrudit
plagas aut rara retia levi hamite seu furca contra edaces turdos suspendit aut
pavidum leporem et advenam gruem laqueo captat. quod si pudica mulier illi
fuerit, quales olim fuerunt Sabine sive, de quibus sacra scriptura meminit,
Sara, Rebeccha vel Rachel, que solibus perusta domum servet et dulces nutriat
liberos, multo beatior fiet, cum illa in adventu lassi viri vetustis lignis
sacrum extruet focum claudens que textis cratibus letum pecus distenta siccabit
ubera et dulcia vina dolio promens dapes inemptas apparabit. quis hanc non
laudet ae desideret vitam? non me amplius Locrina conchilia aut rombi vel scari
nec ex quo vis mari vel flumine quesiti pisces juverint, quam leta de
pinguissimis ramis arborum oliva decerpta aut agna, quam solis paschalibus
festis rustici mactant, vel hedus ab ore preruptus lupi. nam quantum juvat
inter rusticas epulas mitia poma et castaneas molles ac pernas et caseum pastas
oves videre, cum domum properant, intuerique fessos boves. inversum vomerem
collo trahentes languido. multa sunt ruris gaudia, que nune singula prosequi
non est epistularis angustie. ideo vale et hec ex multis pauca notans amorem
ruris aliquando indue. iterumque vale, mei uti soles memor.
ex opido Prugk, die 13. novembris 1444.
|