|
Epistula genitori suo Silvio
Eneas Silvius poeta genitori suo Silvio salutem
plurimam dicit.
Leteris an doleas, quod mihi sobolem dominus dederit,
incertum te scribis pater. at ego letitie causam video, doloris non video. quid
enim dulcius in humanis est, quam gignere sibi similem, tanquam suum extendere
sanguinem et habere quem post te relinquas? quid in terris beatius quam natos
videre natorum? mihi equidem ingens voluptas est, quod semen meum
fructificaverit, quodque antequam moriar aliquid de me supersit gratiasque
domino refero, qui partum femine figuravit in marem, ut apud te patrem meamque
matrem aliquis parvulus ludat Eneas et solatia prestet avis, que debebat pater
impendere. quod si tibi, genitor, gaudio fuit meus ortus, cur filius meus mihi
non sit letitie? an ne te quoque letificabit infantuli vultus, cum meam videbis
in illo effigiem? nunquid tibi jocundum erit, cum parvulus pendebit ex collo
nepos puerilesque blanditias agitabit? sed ais fortasse dolere meum crimen,
quod ex peccato genuerim filium? nescio, quam de me finxeris tibi opinionem.
certe nec lapideum nec ferreum genuisti filium, cum esses tu carneus. scis,
qualis gallus tu fueris at nec ego castratus sum neque ex frigidorum numero nec
sum ypocrita, ut videri bonus quam esse velim. fatebor ingenue meum erratum,
quia nec sanctior sum Davide rege nec Salomone sapientior. antiquum et vetus
est hoc delictum nec scio, quis hoc careat. late patet hec pestis, si pestis
est naturalibus uti, quanquam non video, cur tantopere dampnari coitus debeat,
cum natura, que nichil perperam operatur, omnibus ingenuerit animantibus hunc
appetitum, ut genus continuaretur humanum. sed dicis, ut arbitror, certos esse
limites, intra quos hoc liceat nec extra legitimas matrimonii faces progredi
debet hic appetitus. ita est sane et sepe inter ipsa nuptiarum claustra scelus
admittitur. et bibendi quoque, comedendi et loquendi certi sunt termini. sed
quis servat illos, quis tam justus, ut septies in die non cadat? loquatur
ypocrita seque nullius culpe scium dicat. ego nullum meritum in me scio,
solaque mihi divina pietas spem facit misericordie, que nos labiles scit et ad
lasciviam proclives, nec nobis, qui patet omnibus, fontem venie claudet. sed de
hoc satis. nunc, quia conjecturas petis, ne alienum pro meo nutrias, quomodo
res se habuerit, paucis exponam. nondum anni duo effluxi sunt ex eo tempore,
quo Argentine gerebam oratoris munus. quinquagesima tunc currebat, que ante
proximam preteritam fluxit. ibi cum otiosus diebus essem pluribus, mulier ex
Britannia veniens diversorium meum petens in unis edibus mecum fuit nec
invenusta nec etate confecta. hec quia sermonem Italicum egregie norat, me
verbis salutavit Etruscis, quod illa in regione tanto magis placuit, quanto
rarius erat. oblectatus sum facetiis femine, cujus in ore maximus lepor erat
moxque in mentem venit Cleopatre facundia, que non solum Antonium sed Julium
quoque Cesarem eloquentia inescavit, mecumque quis reprehendet inquam, si ego
homuncio id faciam, quod maximi viri non sunt aspernati. interdum Moysen,
interdum Aristotilem, nonnunquam Christianos in exemplum sumebam. quid plura?
vicit cupido, incalui, mulierem arsi multisque blandimentis adorsus sum. sed ut
asperis cantibus unda repellitur freti, sic verba hec mea contempsit triduoque
suspendit. erat illi filiola annorum quinque, quam Melincus pater hospiti
nostro commendaverat verebaturque mulier, ne quid hospes presentiret filiamque
post hac quasi moris materni abdicaret. instabat nox sequentique die recessura
mulier erat. timeo, ne abeat preda. rogo, in noctem ne ostio camere pesulum
obdet. dico me intempesta nocte venturum. negat nec spem ullam facit. insto.
semper idem responsum est. itur dormitum. mecum ego: quid scio, an illa ut
jussi fecerit. recordor Zime Florentini. forsitan illius amicam hec imitabitur,
temptandum est, inquam. postquam silentium undique sentio, thalamum mulieris
accedo. clausum ostium est, sed non firmatum. aperio, ingredior, muliere
potior. hinc natus est filius, mulier Elizabeth vocatur. ex idibus februarii ad
alias idus novembris menses currunt, qui partui dantur. hoc mihi dixerat
mulier, dum Basilee postea fuisset. ego, quamvis ipsam non pecunia ulla sed
maximis emissem precibus, ut est ars feminarum, credebam hec auri corrodendi
causa diei nec verbis prebui fidem. nunc quia video, eam hoc asserere, quando
nichil sperare ex me potest, quando nomen convenit tempusque, puerum meum puto
teque, mi pater, rogo, ut nepotem suscipias alasque, donec gandiusculus factus
ad me valeat proficisci, meisque imbui disciplinis, nec puta feminam divitem
mentiri velle in filio. nunc alia prosequar. quod scribis te senio cum matre
confectum, hoc, mi pater, tibi sibique jocundum esse debet, quod eos annos
attigisti, quos optabas juvenis, jamque libere et expedite potes deo servire,
omnibus spoliatus passionibus, que mentes juvenum a deo alienant. nec mihi
dixeris, omnia fert etas animumque, ut ex hoc perire animum putes, qui divinus
est atque immortalis. sed voluit poeta significare, etatis cursu vigorem illum
animi tepescere, qui est in juvenibus ardens. sed ille magis ad vitia, quam ad
virtutes inclinatur. in senibus purgatus est animus, nichil preter honestum
cupiens, qualem tibi et matri mee spero esse, quamvis illa nunquam mundanis
desideriis inheserit, sed heroica quadam virtute soli deo servire beatum
duxerit. hoc fit, ut senio vestro minus trister. si enim juvenes essetis,
timerem de vobis magis. quod de filiis sororis Laudomie scribis, certum est
apud me gratumque. tuum est curare, ut litteras discant, que sole homines
tollunt super alios. ego cum statum meum firmiorem videro, alterum mihi
asciscam. Jacobus Tholomeus frater, si ad me scripserit, responso non carebit.
provocari litteris non expectet, totiens enim necessario scribo, ut nichil ad
libitum vacet. lectura ejus ordinaria salarioque letatus sum, famamque suam in
dies crescere cum letitia percipio. Bartholomeo cum presentibus litteras do,
nec ejus obliviscor unquam pro suis erga te matremque meritis et quia
Katherinam sororem conjugem suam unice amat. matrem tibi commendo tueque fidei,
deumque rogo, ut patriam petens superstites omnes inveniam. conventum nanque
cum letitia celebrabimus et quomodo id quod restat, vivamus spatium ex tuo
transigemus arbitrio, nec mihi in te ulla erit controversia. Johannem et
Laudomiam uxorem jube ex me salvos esse, filiolum suscipe, et quicquid egeris,
mihi rescribe. vale.
ex Gretz, 20.
septembris 1443.
|