Epistula Wilhelmo de Lapide
Eneas Silvius poeta domino Wilhelmo de Lapide, militi
litterato et strenuo, salutem plurimam dicit.
Venit ad me hodie tuus Michael meusque, imo noster. et
heus tu, inquit, Enea, vir abhinc hora me aggressus est, qui se tantam juris
peritiam jactat habere, ut nullius Italici disputationem formidet, nec
Panormitano nec Ludovico Romano, si viveret, palmam daret. Cinum, Bartholum,
Baldum, Johannem Andree, Imolensem, Butrium, Fulgiosos omnesque novos legum
interpretes post se facit, inter Scevolam, Vulpianum, Nervam, Pomponium,
Paulum, Serviumque se locat, multorum verborum est, sed quantum salis habeat,
non scio. qui eum secuntur, audire magis quam loqui possunt. horis plus quatuor
secum fui, nunquam mihi vacuum tempus prebuit, quo aliquid dicerem. cicada est,
que ut tacta fuerit semel, nunquam silet. scis, qualem cicadam. non ut in
greginis sunt, que jussu Herculis tacent, sed ut Locrenses sunt, que ultra
ceteras strepunt. is poeticam contempnit, nec si dii musas ei omnes
infunderent, gratias ageret, quia preter legum peritiam nullam esse scientiam
predicat. poeticam vero prorsus inutilem esse contendit, quia nec panem
lucratur nec vestitum. solus Justinianus et Ipocras marsupium implent, jejunus
cantat Lucanus in ortis, et satur est, cum dicit Oratius, ne stomacatus sum.
dum hec audio, Wilhelme militum decus, nec me comprimere possum, quin bilem
expuam, si non cum aliis saltem tecum, qui judicium habes rectum. non vitupero
leges, ut ille musas, quamvis Ovidii verbo usus, verbosas leges dicere
potuissem. sunt enim utiles que constringunt hominum vitas et quia non potest
quilibet esse philosophus, ut quid vitandum quidque sequendum sit agnoscat,
edite leges sunt, ante hominum oculos posite, tanquam cancelli quidam, ultra
quos progredi nullus audeat. legibus tamen nemo perfectus fiet, nisi
philosophie studiis incubuerit, quia non possunt omnem casum complecti leges.
ideo princeps moderator est legis epicheiamque habet, ut duram mollificet,
laxam vero sanctionem restringat, quod nunquam recte principes agent, nisi
magistram vite expultricemque vitiorum secuti fuerint philosophiam. sed hic
noster monarcha vel bipes asellus potius, inflatus opinione sui, civilem
scientiam omnibus prefert, matrem filie postponit et fluminibus mare. is est ex
illis cecis et obtusis hominibus, qui postquam leges quatuor aut decem memorie
commendarunt, jam non amplius homines sed deos se putant legesque divina
censent oracula, que vel Apollo vel Apolline major deus ipse per Moysem tradiderit
aut qualia sunt Christi responsa, que nos evangelia nuncupamus. ac propterea,
si quid egisse cesarem audiunt, quod juri scripto contrarietur, id irritum
garriunt nulliusque esse momenti, quasi obnoxius sit princeps, terminos curie
et stilum servare ligatusque legibus sit, quod nec ipse leges volunt, que legis
vigorem dicunt habere, quicquid principi placuit. sed nesciunt hii stulti atque
dementes, equitatem plus in principe locum habere quam rigorem. quod si non
juri scripto cesar nonnunquam obtemperet, satis est, quia sequitur equitatem,
apud philosophos late descriptam, quam nulli juriste discernere possunt, nisi
ad fontem veniant, unde leges scaturiunt imitenturque peritissimos illos
jurisconsultos, quorum scripta et philosophiam et oratoriam redolent. sed
nostri panis questores et auri corrasores vix intelligunt ornatum
jurisconsultorum sermonem neque, quid illi vellent, quovis pacto scirent, nisi
commentatores sententias textuum exponerent, hoc dicit ista lex, hoc illa, quos
isti secuntur, ut ceci ductorem suum. dicerem plura in hanc partem, sed vocat
me defensio poesis, quam noster rabulus non desiderat. credo equidem, nam nec
sues margaritas curant, gallus Esopi jaspidem contempsit escamque magis quam
iacinctum invenire voluisset. contempnis, asine, poesim, spernis causas, bos,
fugis humanitatis studia, caper. contempnit et poesis te, nec te choros suos
intrare permittet. in omnibus cum sis fatuus, miror in hoc uno te esse
sapientem, qui cum videas obseratam tibi atque abditam poesim, nolle te suum
commercium dicis. sapere hoc est. nunc te philosophum video, quia non cupis,
quod non potes habere. stultum est desiderare, quod assequi nequeas. tu tamen
ultra progrederis scientiarumque omnium splendorem vocas ineptias. vidit
pendentes aselli testiculos vulpecula et prope casuros credidit. secuta est
predam sperans, at postquam diu frustrata est, quia non cadebant testes, o
quam, inquit, nigri sunt, nunquam illos esse potuissem. nigra est tibi poesis,
stulte, quia candorem ejus obnubilatis oculis non vides. non sapit egroto
vinum, quia lesus est gustus, non est de pane lucrando dicis. tibi nunquam
lucrari panem poesis posset, quia crassis ingeniis nubilosisque mentibus non
potest fructum prestare. Virgilio frugifer fuit, Oratio admodum pinguis, qui
frui partis optabat, Opianus, qui nomina piscium naturasque descripsit, magnas
opes est assecutus. quid novi Leonardus Aretinus, Guarinus, Aurispa,
Panormitanus, Antonius Luscus pluresque alii? hiis et patrimonia sunt ampliata
et opes accumulate quam plures, quia poesim et oratoriam sunt secuti. nec tibi
unquam tantum auri speculator prebebit, quantum Quintilianus Aretino tribuit.
quod si apud hanc tuam Germaniam non sunt in pretio, vates, non poesim sed
principes potius argue, quibus levissimarum rerum major est cura, quam
litterarum. apud Italos autem florent hujusmodi facultates nec erubescunt
principes audire et nosse poeticam. idem spero, quamquam tu nolles, et in
Germania futurum aliquando, quia et olim viros doctos hec terra tulit et jam
plerosque novi dicendi peritos, qui te invito, etiam si tibi rumpantur ilia,
eloquentiam inter Germanos seminabunt. nec enim inutilem rentur, ut tu asseris,
poesim sciunt ex hac maximum gigni frumentum. quomodo enim pacari provincie et
amicitie vel conflari vel integrari possent, nisi facundia foret, quam poesis
alit? an nescis, quantus est epistolarum usus, quantus historiarum, quantus
orationum? rex regi per litteras conciliatur, civitates federa percutiunt,
absentes cum absentibus fabulant. historia nobis res gestas refert, que testis
est temporum, lux veritatis et vite magistra, orationes senatum regunt, populos
ducunt, leges suadent. sed quis hec bene agat, nisi poeticis et oratoriis
imbutus disciplinis? quas preterea grates referre Homero debent Greci atque
Trojani, qui jam duobus annorum milibus mortui adhuc vivunt? novit, quanta sit
utilitas poetarum, Alexander magnus, cui per Asiam iter facienti obviam tumulus
Hectori fieret. o fortunate, inquit, adolescens, quem tanta decantavit tuba,
Homeri sed musam designans. Alexander, Aminthe filius, rex Macedonum, Pindarum
poetam liricum apprime dilexit. Archelaus, ejus successor, in tantum poetas
amavit, ut Euripidi tragico consiliorum summam crederet, cujus suprema non
contentus prosequi sumptu funeris crines tonsus est et merorem, quem animo
conceperat, vultu indicavit. Africanus prior Quinti Ennii statuam sepulchro suo
jussit imponi. Lysander, Lacedemoniorum dux, cum obsideret Athenas, quia
Sophoclis inhumatum corpus jacebat, indutias dedit, ut congrue et digne poete
exequie fierent. Julius ille cesar, qui nobis Romanorum imperium peperit, non
solum poetas amavit sed fieri etiam et dici poeta voluit. idem et Augustus
Octavianus. ac propterea mortui vivunt, nec ulla istorum etas immemor erit.
quod si nonnulli principes equos potius et canes alere quam poetas volunt et
multa carne leones ursosque pascunt, intestinis poetarum nichil prebentes,
talis erit eorum obitus, qualis equorum et canum, nec post mortem majus erit
istorum nomen, quam ursi atque leonis; integri morientur nec beneficio musarum
famam sibi vendicabunt, quas tuo ex more nichil curaverunt. antiquitas provida
tanti poeticam fecit, ut tam poetas post editum opus quam imperatores post
victoriam triumphare et curru magnifico duci per urbes voluerit communeque
illis dignitatis insigne prebuerit lauram, quoniam sicut ab hostibus
imperatores liberant cives, sic vitia fulminantes et virtutes extollentes poete
civitates custodiunt et amplificant. at tu, major Alexandro magno, Lysandro
victoriosior, melior Scipione, prudentior Julio, Augusto fortunatior et omni
antiquitate sapientior, inutilem poeticam dicis, quia nichil panis affert, nil
auri, nichil divitiarum? esto, quod vis, non tamen idcirco legibus tuis poetica
cedet, nanque dum tu aurum petis, avare, fecis amator, mundi cultor, poeta
honorem famamque queritat et cantans superum laudes virtutesque excitans amorem
iter sibi facit in celum. tu cum auro et divitiis quas sequeris, quasque solas
dare beatitudinem putas, in terra manebis et animam simul et vitam perdes. non
est, mihi crede, noscere leges quam poeticam majus. scio, quia non credis, sed
stulti credulitas nec dat verum nec aufert. Cicero, qui fuit lingue latine princeps,
semper poetas fuisse raros testatur, quoniam hec facultas donum dei est, quod
non omnibus datur. artes cetere studio, diligentia preceptionibusque possunt
apprehendi, hanc nemo assequitur nisi divino munere preditus. tute vides
juristarum greges, inter quos plures excellunt, habenturue doctores et legum
interpretes, quorum mores nichil a brutis distant, qui res humanas minus quam
capre norunt. tu non fateberis hoc, qui fortasse caprior es capris. ego Polinum
novi Mediolanensem, qui lumen habitus est juris civilis. is facturus edificium
magistros conduxerat. trabes in edium medio erant, quibus laquear aule construi
debebat. tempus cenandi fuit. ite, inquit Polinus, comedite, ego interim
aliquid operis faciam. illis amotis trabes metitur, quam longas vult ex pariete
in parietem. mensura recepta, nec quod intra murum ligni pars esse deberet
animadvertit scinditque trabes et perdidit edificium. is tamen juris preceptor
erat multisque annis cathedram regerat. quid tu mihi hanc disciplinam juris
tantopere laudas et omnibus prefers, cujus asini possunt effici preceptores.
orator atque poeta, si Ciceroni plus quam tibi credere volumus, nullus erit
nisi et prudens et bonus multarum scientiarum peritiam fuerit assecutus atque
idcirco rari semper poete rarique oratores fuere, in quorum numero facis
sapienter, si non desideras esse, quia uon potes, stulte, si contempnis, quod
tanti viri commendaverunt. hec ad nostrum asellum sint dicta. tu, Wilhelme,
disciplinarum amator, si unquam hosce homines audiveris, suscipe poetice partes
et ostende te hujus divini muneris cultorem. vides, quam facile sit, has picas
convincere, hos tanquam pullices inter ungues comprimere. nec sine, ut divinam
poeticam, que, ut Cicero tradit, omnium doctrinarum est prior inventa, pollutis
arguant labiis, defende hanc pulcerrimam dominam, cui si presidio fueris, nomen
habebis eternum et non solum inter meas epistolas, que tamen non sunt cito
casure, sed inter scripta potiorum vatuum invenieris legendus. vale et
illustrissimo principi, domino duci Alberto, me commendatum facito et quia
consiliarius ejus es, admone illum, ne litterarum studia contempnat. iterum
atque iterum vale.
ex Vienna, 1.
Kalendis junii 1444.
|