Textus
Duae res sunt, quibus nihil melius ac divinius habet
humana natura, videlicet veritas et iustitia. Harum
inquisitio et explicatio commendata est scholis.
Nec vero obscurum est, veritatis et
iustitiae cognitionem maxime necessariam esse ad bene vivendum et utilitates ad
vitam maximas affere.
Non enim sine doctrina religiones
coli, non leges condi aut retineri possunt. Quanto praesidio destituta esset
vita, si medicinam nemo disceret aut doceret? Quantis
ornamentis carendum esset, si nemo disceret mathemata, si
nulla temporum discrimina tenerentur, si res veteres et historiae mandatae
litteris ignotae essent?
Horum commodorum magnitudo vobis
quidem, qui in his studiis versamini, nota est. Quare facile iudicabitis partem
reipublicae necessariam esse scholas et quidem praecipuas utilitates inde ad communem vitam pervenire. Quis enim non videt
religionibus, legibus et litteris, in vita magis opus esse, quam fabris aut
cerdonibus?
Sed illud disputant quidam, ecclesias,
aulam, forum, sedes esse veritatis et iustitiae, magis quam scholas. Vocant scholasticam vitam umbratilem, quod ibi in otio ingenia
exerceantur, illic aiunt, veritatem et iustitiam in acie versari. Moderati animi est et bene instituti, reverenter sentire de
ecclesiis, de aulis et foro. Ac debent quidem in illis locis regnare
veritas et iustitia. Sed constat ex scholis in illa loca haec
ornamenta afferri.
Qualis enim esset doctrina in templis,
si in scholis res non essent agitatae et illustratae? Qualis esset aulicorum consiliorum
et fori barbaries, si non extaret quaedam erudita
iuris doctrina?
Deinde hoc interest, de omnibus magnis
rebus scholae consuluntur, scholae pronuntiant, non episcopi, aut aulici, aut
causidici. postremo in scholis est simplex studium
rerum inquirendarum et patefaciendarum.
In ecclesiis multa in popularibus
contionibus dicuntur improprie, multa etiam quia populus non potest assequi,
praetereuntur. Iam in aulis
et foro horribile est dictu, quantum sit sophistices. Itaque saepe mihi venit
in mentem veteris fabulae de Astrea, quam ferunt pulsam civitatibus, postea in
rure diu solitam agricolis contionari. Ita mihi videtur propemodum pulsa ex aulis, ex foro, ex
templis et aliis hominum coetibus Astrea, hoc est, veritatis et iustitiae
doctrina, adhuc haerere in scholis.
Quare cum
minus sit sophistices in scholis, quam alibi, cum bonis unum hoc sit studium
eruendae veritatis, summa laus esse debebit vitae scholasticae, quae quidem
imago quaedam est illius beatissimi status, in quo aurea illa aetate vivebant
homines, si qua fuit, aut certe victuri erant, si fuisset illa aurea aetas, si
natura hominum fuisset immunis a peccati labe et a morte. Quid enim tunc
fuisset vita hominum, nisi iucundissima quaedam schola, in qua seniores et praestantiores de rebus divinis, de natura rerum, de
immortalitate humanorum animorum, de coelestibus motibus, de omnibus vitae
officiis docuissent reliquos? In hac philosophia et
huiusmodi disputationibus tempus omne consumpsissent seniores et iuniores. Nec aliam
vitam fuisse Adae et similium principum virorum iudico. Huius beatissimi status
imago est vita scholastica.
Dixi brevissime de necessitate et de
utilitatibus, addam etiam de sanctitate huius vitae. Nullum
Deo gratius est officium, quam veritatis et iustitiae studium et propagatio.
Nam haec sunt praecipua Dei dona, in quibus Dei
praesentia maxime cerni potest.
Haec Deus praecipue conservari
postulat, imo ad hunc finem praecipue conditi sunt homines, ut alii alios
doceant de Deo et aliis rebus bonis. Ad hanc
utilitatem addita est divinitus humano generi sermonis communicatio. Quare non
dubium est, quin hoc vitae genus, quod in docendo et discendo versatur, Deo
gratissimum sit, et hoc nomine antecellant scholae templis et aulis, quia maius
est studium veritatis in scholis.
Quare si
quis sanctum vitae institutum quaerit, non abdat se in solitudines, non putet
aliud esse sacratius vitae genus, sed in his discentium conventibus maneat, hic
conetur bene mereri de genere humano, doceat alios, et sciat hoc officium
prodesse ad conservationem et propagationem optimarum rerum, erudiat ambigentes
conscientias, respondeat de iure, deque omnibus vitae officiis, inquirat rerum
naturam, morborum remedia, causas mutationum in natura, motus et effectus
coelestes, praeparet iuventutem ad maiores artes, enarret historias, mandet
litteris res gestas, illustret artes.
Haec
quisque qui facit, Deo gratissimum cultum praestat, et de genere humano
praeclare meretur; conservat enim doctrinam utilissimam vitae, format mores,
iudicia hominum, retinet pacem, mitigat multa mala publica. Tale vitae
genus non solum praestat monastico, sed vere divinum est.
Cicero reprehendit Platonem, quod dixerit, philosophos, tametsi
abstineant a reipublicae administratione, tamen iustos esse, propter hanc ipsam
magnarum rerum inquisitionem.
Sed Plato rectissime sensit. Est
enim iustitia, suum quemque officium facere et fructum eius officii conferre ad
communem salutem generis humani. Id maxime facit philosophus, qui religiones,
rerum naturam, causas omnium honestorum officiorum, leges explicat, et has res divinas ceteris impertit, artes illustrat, aut
docet; denique qui veritatis et iustitiae doctrinam conferre ad aliorum
utilitatem studet. Nec putemus melius mereri de genere
humano vel causidicos aliquos, qui in foro controversias, aut exponunt, aut
dirimunt, vel aediles qui pontes aliquos faciunt, vel mercatores
qui iusto pretio res utiles important. Recte igitur Plato
dixit, iustos esse philosophos, qui doctrinam utilem vitae tradunt.
Non gessit magistratus Isocrates, sed
consiliis suis gubernavit imperatorem laudatissimum Timotheum, et formavit
ingenia multorum, qui postea in republica principes extiterunt. Nec melius de republica meritus est Aeschines causidicus, quam Aristoteles,
qui etsi nec magistratus gessit, nec causas egit, tamen Alexandrum et multos
alios principes finxit ad iustitiam et beneficentiam. Deinde hodie etiam bene
meretur de republica reliquit monumenta utilia ad religiones et
leges interpretandas, parit medicos, et iudicia multorum format, qui in foro et
negotiis versantur.
Aso iurisconsultus gubernavit magnam Italiae partem. Nec tamen minus de republica meretur Bartolus, qui in schola
tantum vixit. Philippus medicus Alexandri exercitum secutus est,
ac regem ipsum ingenti periculo liberavit. Neque tamen minus de republica
meretur Galenus, qui nullum exercitum secutus est, sed
in schola assedit, et scripsit doctrinae suae monumenta.
Cum igitur
non aliud vitae genus utilius sit generi humano, aut magis necessarium, aut
sanctius, quam vita scholastica, satis intelligi potest, hunc esse praestantissimum
vitae gradum. Hac vera laude moveri bona ingenia
decet, ut magis ament vitam scholasticam, et adhibeant studium et diligentiam
dignam tanta
professione, et ornent eam optimis moribus.
Quid est enim turpius, quam quod multi in scholis ita degunt,
primum, ut non intelligant suum officium; deinde, ut hoc otium litterarium
collocent in turpissimas voluptates, et sumant sibi licentiam omnium scelerum,
quasi scholae non veritatis et iustitiae, sed petulantiae officinae essent.
Quo animo homines pii veniunt in templa ad facienda sacra, eodem
animo vos quoque in scholas accedere oportuit; hic enim res divinae tractantur.
Et
magna cura adhibenda est, ut nostra sacra recte faciamus, ne
nostra inscitia aut aliqua alia culpa artes corrumpantur. Non
minus piaculum est, corrumpere artes, quam ceremonias in templis contumelia
afficere.
Ideo scholis nomen inditum est ab
otio, ut respublica testetur se liberare nos a sordidis operis, ut dediti esse
rebus divinis possimus. Addidit etiam praemia, sicut militibus. Etsi autem utilitates sunt exiguae, etsi indocti non solum
contemnunt, sed etiam crudeliter oderunt litteras, tanquam vincula cupiditatum
suarum, tamen Deus non patitur omnino deesse praemia docentibus litteras
et discentibus. Et quo melius quaeque respublica constituta est, eo est erga studiosos liberalior.
Interim nos decet philosophico animo
fortunae iniquitatem ferre et intelligere causas, quare optimae quaeque res
maxime sunt spretae vulgo. Deinde incommodis etiam opponamus
commoda, videlicet, dignitatem professionis et sanctitatem, postremo etiam
iucunditatem. Itaque de hac etiam pauca adiiciam,
videlicet, nullum vitae genus iucundius esse, quam vitam scholasticam.
Omnes sanae mentes incredibilem
voluptatem percipiunt ex veritatls agnitione; nam ad hanc aspiciendam maxime
conditi sunt homines. Hanc voluptatem in scholis multae causae augent.
Primum enim magna ibi artium varietas
est: omnium disciplinarum professores esse solent, qui consuli possunt in
qualibet arte; est et frequentia discentium, in qua magna dissimilitudo est
ingeniorum et iudiciorum. Quare nostras cogitationes cum
multis conferre possumus, audire quid alii iudicent, imitari meliora exempla.
Hinc enim est illa apud Hesiodum laudata contentio, de qua dicit, vicinum a
vicino ad divitias properante, invitari. Ideoque apud Euripidem vere dictum est, communicatione opinionum in
magna frequentia repertas esse artes. Et Cicero ait, magnam vim in
discendo habere studium conferendi, quod syzÊtÊsin vocat ipse. Et
Salomon ait: ferrum ferro acuitur, ita vir excitatur a viro.
Significat enim tum admoneri ingenia collatione consiliorum
atque opinionum, tum exemplis excitari. propter
has tantas utilitates libenter in hac frequentia versari studiosos convenit. postremo natura fit, ut similes delectentur similium
consuetudine, maximeque hi, qui similibus artibus dediti sunt. Ipsa etiam celebritas delectat animos, iuvat videre bene compositos
choros docentium et discentium.
Nullum acroama dulcius est, quam
audire de optimis rebus, deque omni varietate naturae, de republica, de
religionibus, quid alii peritiores sentiant. Vetus est
dictum: extra universitatem non est vita, quo significabant iucundissimam esse
vitam in scholis. Id dictum opinor ortum esse ab
eruditis et prudentibus, qui intelligebant, et quantam haec consuetudo, et
communicatio sermonis vim habeat, et quantam pariat voluptatem. Delectat bonos et virtus illorum, qui liberaliter impertiunt
doctrinam aliis, qui ex animo consulere posteritati conantur.
Etsi autem in tanta infirmitate humani
generis nullus est ordo, nullum vitae genus prorsus sine vitio, tamen in
scholis minus aliquanto est fuci, odiorum et aliarum malarum artium, quam in
aliis multis vitae generibus.
Primum enim doctrina liberalis flectit
mediocria ingenia ad virtutem. Nec fere quisquam adeo est
ferrea natura, ut litteris et mediocri disciplina non aliquanto fiat mitior.
Est autem multo iucundior consuetudo cum eruditis, qui
causas omnium honestorum officiorum intelligunt, quam cum indoctis, quorum
iudicia multis in rebus dissident a nostris.
Deinde illud affirmare ausim, eum qui
in studiis assuefit ad amandam et inquirendam veritatem, amare candorem ac
simplicitatem etiam in moribus et in vita. Sed doctrina sophistica depravat voluntates,
transfertur enim calumniandi studium ad mores. ut autem quisquis est studiosissimus, ita
maxime incensus est amore veritatis et sophisticem odit acerrime.
Dulcissimus
autem convictus est cum eruditis et candidis, qui
prospiciunt quid deceat, et certa quadam ratione moderantur omnes actiones et
animi impetus, quasi freno regunt. Itaque nec dulciores,
nec firmiores sunt amicitiae, quam philosophicae, hoc est, eruditorum amicitiae
et societate studiorum contractae. Iam e regione confer ad haec scholastica sodalitia, consuetudines cum
illitteratis, in quibus etiam si qui boni viri sunt, tamen minus suavitatis
habent congressus cum illis, quia de doctrina nobiscum colloqui non possunt. Ne
Laelii quidem et Scipionis amicitia tantum suavitatis habuisset, si fuissent amousoi.
Sed angustia temporis non sinit nos omnia
vitae scholasticae commoda colligere et illustrare. Haec
autem recensui, primum, ut adolescentes intelligant et ament vitae genus in quo
versantur; deinde cogitent, quanta vicissim requiratur ab ipsis
diligentia, quanta in omni officio moderatio, ut hoc vitae genus ornent.
Litterati in summo fastigio rerum
humanarum collocati sunt. Quare ut muneri omnium difficillimo
satisfacere possimus, adhibenda est acerrima contentio animorum in docendo.
Est et sanctissimum vitae genus et Deo gratissimum,
conservare et propagare doctrinam vitae utilem. Sciamus igitur Deo
poenas daturos illos, qui moribus suis dedecorant scholas, qui non conferunt
aliquid operae ad doctrinae conservationem.
|