DECLAMATIO
MAIOR I
[Quidam, cui
erat filius caecus, quem heredem instituerat, induxit illi novercam iuvenemque
in secreta domus parte seposuit. Is noctu, dum in cubiculo cum uxore iaceret,
occisus est inventusque postero die habens gladium filii defixum in vulnere,
pariete ab ipsius ad filii cubiculum vestigiis palmae cruentato. Accusant se
invicem caecus et noverca.]
[1]
Si iuvenis innocentissimus, iudices, uti vellet ambitu tristissimae
calamitatis, poterat allegare vobis amissam cum oculis cogitationum omnium
temeritatem; sed, cum ostendere innocentiam suam moribus malit quam adversis,
neque pietatis neque conscientiae suae gravem ferre contumeliam potest, ut
parricidium non fecisse videatur beneficio caecitatis. Quare igitur non petit,
ut illum miserum putetis, nisi et innocens fuerit; non petit, ut adflictum
allevetis, nisi et probaverit esse se infeliciorem quod patrem amisit, quam
quod oculos. Aestimate iuvenem his moribus, quibus videntem aestimaretis: vita,
pudore, pietate. Quae si omnia sibi, ut erant promissa, constiterint, nullo
terrebitur crimine. Nec quod sceleratissima feminarum calamitatem nostram
cruentato pariete imitata est, expavescimus: quo diligentia sollicitior fuit,
ne deprehenderetur, hoc magis indicavit sibi oculos non defuisse. Gratias
agimus, quod nimium avide suspiciones in nostram transtulit partem: non esse
caeci scelus difficilius probaretur, nisi omnia sic acta essent, ut fecisse
caecus videretur.
[2]
Quare igitur, iudices, non inprobe speraverim futurum, ut suspecta sint vobis
quae tam inconsiderate ficta sunt contra miseram caecitatem: primum quod
spatium illud ingens domus, quod in medio fuit, ita digesto cruore satiatum est
usque ad cubiculum miserrimi iuvenis, tamquam plane timuerit parricida, ne non
deprehenderetur. Deinde sceleri nox potissimum electa, quo tempore inveniri
maritus sine uxore non posset. Tum <in> caede, in qua nemo utitur suo
ferro, nisi <aufert, nemo relinquit nisi> alienum, gladius adulescentis,
ne argumentum deesset novercae, relictus. Postremo peractum vulnere uno scelus,
quod obiceretur manibus errantis. Et tamen contra tam multa incredibilia solum
advocat noverca testamentum, vultque illud esse pretium parricidii, ut rerum
intellectu in diversum coacto occisum eo probet patrem, quod non meruit occidi.
Nos vero istud, si crimen putatis, agnoscimus: iuvenis hic patris sui heres
solus est. Hoc testamentum si vivente adhuc miserrimo sene notum esse in domo
potuit, scitis, quis illi debuerit irasci. Nam quod invisum fuisse filium patri
iactat, crimen novercae erat, si confiteremur; idque probari ex hoc putat, quod
secretum non filius accepit a patre, sed caecitas. Quo loco dissimulare satis
callide conatur invidiam suam: pater, qui filium caecum in semota penatium
parte seposuit, eripuit novercae oculis voluptatem. Namque ista cum invasisse
vacuos penates videretur, cum patri filium caecum hoc esse crederet quod
orbitatem, excogitavit indulgentissimus senex, quemadmodum hic miser patri suo
in eadem domo esset, novercae in alia: accepit secretum quod erat petiturus.
Quo sit animo senis factum, potestis interrogare testamentum. Neque ego
gravissimum patrem suprema sua iuveni iactasse crediderim; ut heredem filium
scriberet, non est res quae inputetur. Istam magis oportet vel aliquo indicio
vel suspicione muliebri arcana mariti deprehendisse et statim omnibus nuptiarum
renuntiasse pignoribus. Nam cum propter
pecuniam ames,
idem amoris et spei finis est.
[3] Habuerat adulescens gladium in
cubiculo suo semper, sive antequam in hanc fortunam incideret, paratum, sive
quia caecitatis miserae solacium est habere rem videntium. Certe numquam illum
pater timuerat, numquam noverca obiecerat; palam positum est, sub oculis omnium
tota domo notissimum ferrum. Scitis, quanto neglegentius custodiat ferrum bona
conscientia, quam etiam extra suspicionem sit res sine usu. Innocentia
facit, ut ferrum subtrahi possit etiam videnti. Sive igitur aliquis ex servulis
corruptus est, praesertim [e] tam facili occasione, sive ipsi novercae non
defuit audacia ad ferendum, quod facere poterat etiam praesente privigno,
utique (quod dubitari non potest, quod facit certum sceleris auctorem) mavult
in caede alieno uti quam suo gladio quisquis illum relicturus est. Reliqua,
iudices, si fieri possunt, facta aestimate: dicitur caecus sine rectore, sine
duce ex illa penatium parte secreta et paene ex alia domo per inane longum, per
tot offensa limina, per excubantes servulos errasse cum ferro; cubiculum deinde
patris ingressum in neutram deflexisse partem, sed recto gradu, sicut ducere
oculi solent, ad lectulum accessisse leviter, non in torum incidisse, non ante
pervenisse, quam crederet.
[4]
Vos, iudices, criminum tumultum ex rerum fide ducite. Dormiens senex, quem
caecus percussor quaereret, excitatus ante esset quam inveniretur. Iungunt his
multo incredibiliora, ut occiderit patrem, pepercerit novercae, parricidium
autem uno ictu explicuerit, quod fere vix etiam his contingere solet, qui
oculos manu sequuntur. Nulla ergo luminum virtus, sed homo ferrum missurus in
casum, satis felix, si percussisset quamcumque corporis partem, in ipsam
protinus animam incidit et, an morti satisfecisset, intellexit? Officium,
iudices, oculorum est renuntiare manibus, quid actum sit. Caeci percussoris una
securitas fuerat saepius ferire. Negat praeterea quicquam se ex his noverca
sensisse, cum iuxta iaceret, nec explicat, unde illud acciderit maximae signum
trepidationis, si et pater uno ictu
peri[er]it neque ista vigilabat: numquam
gladium reliquit percussor securus.
[5]
Reliqua, iudices, nimium suspecta, inprobe adsimulata: spatiosissimus paries et
longissimum domus latus habuit notas sanguinis, quas reliquisse videretur manus
revertentis. o quam bene, quicquid volunt, imitantur oculi! Stupeo, si qua est
fides. omnia privignus illa nocte fecisse dicitur ad votum novercae: gladium in
vulnere reliquisse, quem suum negare non posset, deinde per totum parietem quid
aliud inscripsisse quam se parricidam? Sanguinem patris usque ad cubiculum suum
perduxisse et viam sequentibus reliquisse. Haec fecit aliquis negaturus?
Gratulor tibi, adulescens; si non potuisti parricidium illud admittere, nisi ut
relinqueres argumentum caecitatis, habuisti innocentiae necessitatem.Causam
igitur miserrimi adulescentis sic apud vos agere proposui, ut primum ipsum
defendam, quasi reus tantum sit, deinde cum esse securus de huius innocentia
coepero, tunc ingrediar novercae accusationem. Spectabitis utrumque suis
moribus, suis causis; erit facilior via vestrae religionis: quamquam duos
indicia complexa sint, vos tamen tamquam de singulis cognoveritis.
[6] Et primum sic agam tamquam
iuvenis habeat oculos, tamquam impetus eius nulla corporis debilitate
frangantur. Interrogabo, quid ante perdite, quid flagitiose, quid impie
fecerit, per quae se parricidam scelera promiserit. Innocentia per gradus
certos ab homine discedit, et, ne in maximis trepidet audacia, diu vires in
minoribus colligit. Nemo inde coepit, quo incredibile est pervenisse. Dicas
necesse est, quae huic cum patre odia fuerint, quam violenta dissensio inter
sacrorum infinita nominum pignora, crede, mulier, etiam tua causa: nam si
facile est patrem filio occidere, facilius est uxori maritum. Loquar nunc de
infirmitate miserae caecitatis. Temeritas omnis animorum calamitate corporum
frangitur, et frigescunt impetus mentium, quos non explicant ministeria
membrorum; ad solum se alligat destituta maerorem. Vultus ille perpetua nocte
coopertus ac timidus non concipit nefas, ad quod ducibus oculis pervenitur.
Cogitat semper errare et offendere, cogitat eundi redeundique difficultatem.
Magna innocentiae necessitas est neminem facilius posse deprehendi. Semper sibi
custodiunt miseri, ne esse miserabiles desinant, et quisquis amisit oculos,
laborat, ne merito perdiderit. Quid aliud caecitas discit quam rogare,
blandiri? Odium omne adiuvant oculi, et hunc in pectoribus humanis furorem
lumina accendunt, nec levis animis accedit insania, quotiens quem execreris,
aspicias. Caecus miserior est, quam ut invisus
sit, timidior est, quam ut oderit. Praeterea nocentibus liberis frequentissimas
ad parricidium causas suggessit illud quod videbant. Vitiis enim nostris in
animum per oculos via est. Aliis tradidit in parentum sanguinem luxuria ferrum:
luxuria videntium crimen; aliis meretriculae amor inmodica poscentis: amor, cui
renuntiant oculi. Caecus infelix patrem occidit? Deinde cui manum porriget
securior? Cuius humeris levior incumbet? Quis contumelias servorum castigabit
severius? Quis calamitatem tam obnoxiam maiore reverentia proteget? Inter
felices alius est ordo votorum; caecus filius optat superstitem patrem.
[7]
Volo nunc scire, quemadmodum dicat explicitum tam difficile facinus. Caecus
parricidium cogitavit? Cum quo? Cuius se commisit oculis? Iturus per domum
totam quem ducem elegit? Ille, qui erat in cubiculo suo solus, secum, opinor,
secum deliberat, sufficit: sibi: cum homine expeditissimo loquitur. Cur enim
socium conscientiae quaerat? Omnia potest scire. Primum, nox quando sit. Deinde
prospicere sollicite, an omnis familia dormiat, gradu suspenso ponere certa
vestigia et in omnem timoris sui partem sollicitum circumagere vultum. o quam
parum est in metu ipsos etiam oculos habere! Ita non iste sibi dixit: "occidere
quidem patrem volo, sed quem sequentur hae manus? Nocte solus egrediar, sed
quando perveniam?" Putes nos iunctis habitare liminibus? Domus inter
patrem filiumque media; quantum erroris, quantum morae! Spatium ingens et vix
metiendum. Caecitas inconsulta, quid agis? Nox ante deficiet. Quid, si deinde
uterque vigilaverint? Quid, si noverca? "Age limen inveniam, cardinem sine
strepitu movebo, dormientis cubiculum intrabo, quiescentem feriam patrem, semel
satis erit, nec noverca vigilabit; securus egrediar, sciente nullo
revertar." Vota sunt ista, sed oculorum; caecus desperaret, etiamsi tam
multa nox polliceretur.
[8]
Hoc loco quaeram necesse est, quae ratio fuerit, ut iuvenis ad parricidium suo
potissimum gladio uteretur. Nimirum illud in mentem venit, quia erat
relicturus. Nam si alienum et ignotum in vulnere patris gladium reliquisset,
potuerat de percussore dubitari. Hic attulit suum, ut, etiamsi evasisset, tamen
ferro suo teneretur. "Cur ergo", inquis, "gladium in cubiculo
tuo habebas?" Quia habueram semper, quia usurus illo non eram. Ferrum ego
parricidio meo tot ante annos praeparavi et secundum illum, quem minabar patri,
<gladium> tamdiu innocens fui? Ego eram ferro ac mente paratus, et tot
abiere noctes? Ante gladium illum familiarem oculis tuis feci, ante omnibus
servulis notum? Pependit in cubiculo tamquam testis conscientiae meae, palam,
in medio, neglegenter, sic ut subtrahi posset. Non illum conscientia trepida
velavit; tam notus in cubiculo fuit quam caecitas domini. Quisquis ferrum
praeparat sceleri, sic illud habet, ut possit suum negare.
[9]
Ponite nunc ante oculos actum parricidii; deprehendetis difficultatem. Dono
illud: dum a suo limine egreditur, dum illos quos accepit a patre, servulos
fallit, ecce cubiculum senis invenit aliquando, ecce paries ille defecit et
percussoris manus subito destituit, cessere fores sine strepitu; quid postea
agit? Utrum ipsum cubiculi parietem circumit, an se committit in medium et per
spatia tenebrarum armatam manum iactat? Ecce patris lectulum tenet et iam
dormientium anhelitus imminens audit; unde sciet, quo dirigat ferrum, quem
potius feriat ex duobus? Temptabit ergo vultus et pectus obiectum, brevissimam
periturae animae viam quaeret? Et quantus erit sopor, qui ista non sentiat?
Dices: "neque ego sensi." Ideo intellegis, quam malam causam habeas,
cuius et una et incredibilis defensio est. Ita feritur in sinu tuo maritus, et
tu nihil sentis? Ad latus tuum fata
hominis peraguntur; tu iaces, tamquam te privignus occiderit priorem. Ita non ille
percussus est, homo quem caecus occidit? Te vero, si nihil aliud, calens ille
denique cruor suscitasset. Sed quam manifesta est conscientia, quae te ad hanc
conpellit necessitatem, ut, cum occisum a privigno tuo patrem videri velis, cogaris
dicere nihil sensisse! Sufficit, vicimus, innocentes sumus! Cum in eodem
lectulo fueris, cum amplexa sis forsitan illum, qui occisus est, tam
incredibilem profiteris soporem? Cur ergo tu incolumis es? Quae tam iratis
manibus sanguinem tuum fortuna subtraxit? Certe dormiebas, certe nihil
senseras; ita privignus te reliquit, qui deprehendi non timebat?
[10]
Occidit ergo aliquis patrem et novercae pepercit? Maximum omnium nefas fortiter
fecit, minori sceleri statim par non fuit? Omnia humana sacra confudit, violare
non ausus est pectus odiosum? Incredibile est, sine fide est non occidere
novercam cui inputes quod patrem occidat. Quid ais, adulescens? Tune circa
illum sanguinem defecisti? Illa te blandius rogavit anima? Perdidisti ergo illud,
quod nihil senserat, quod nox, quod silentium, quod tempus supererat sceleris
alterius? Tu si facere parricidium posses, ideo patrem tantum occidisses, ut
tibi et novercam liceret occidere. Non video, cur videri velint relictam
mulierem ideo tantum, ut videretur illud nefas illa fecisse. Callide satis, sed
hoc alio protinus argumento subvertetur: non est eiusdem consilii novercae
parcere, ut substituat ream, et gladium relinquere, quo ipse deprehendatur.
Saepius uti necesse habeo argumento caecitatis, et hoc etiam loco, quo de illo
vulnere disputandum est. <si> mehercule percussor intrasset, qui videret,
qui lumen prae se tulisset, non tamen tam feliciter librasset ictum, quem,
etiamsi nullae fallerent tenebrae, metus et conscientia incertum magni sceleris
tremore fecissent. Raro contigit semel ferire carnifici, quamvis conponat ipse
cervicem, et spectata manus homicidium novissime velut quoddam genus artis
exerceat. Sic ergo libravit manum caecus, ut ipsam
protinus feriret animam? Ego mehercules etiam illud admiror, quod, cum patrem
vellet, non novercam percussit. Praeter animum nil virium habet parricidae
primus ictus; ille trepidat, ille cogitat, ille erubescit, ille est ab
innocentia proximus, ille praestat hoc solum, ut sequens fortius feriat.
[11]
Interrogare nunc volo, quae iuveni causa fuerit, ut reliquerit gladium.
Scilicet noluit novercam suam infamari, abstulit sibi omnem defensionem et se
parricidam confessus est. Ferrum in vulnere reliquit: si nondum occiderat,
iterum feriret, si iam perfectum nefas intellegebat, auferret indicium. Sed
quid ego rem manifestissimam colligo? Si vultis, iudices, scire, a quo sit
relictus gladius, cogitate, cui expedierit, ut inveniretur. "Sed paries usque ad cubiculum privigni vestigio
manus cruentatus est." Cogitate, iudices, ante omnia non esse incallidum
hominem neque consilii iacentis, qui caecus explicare conetur facinus etiam
oculis difficile. Ille ergo non aestimat, cum manum cruentam parieti adplicat,
vestigium a se parricidii sui relinqui? Cum dexteram, qua duce utebatur, veste
tegere atque ita abire sine vestigio posset, totum parietem cruentabat et
ubique aliquid de patre misero relinquebat. Quid futurum esset postero die,
quantam exspectaret invidiam luce, non cogitabat, sed disponebat indicium
certum, indubitatum, sine errore quod noverca sequeretur usque ad cubiculum
suum, usque ad limen ipsum. o admirabilem casum! Nec cruor ante defecit? Utar hoc loco natura ipsius rei: palmatus
sanguine paries inventus sic est: totam manum explicuit, omnes digitos
diligenter expressit. Totum ergo sanguinem consumet intra prima vestigia. Pone
enim manum cruentatam atque adeo, ut istis etiam blandiar, madentem, pone
mensuram itineris, spatium parietis (diu enim in secretam domus partem
revertendum est): debet proxima pars a cubiculo patris habere plurimum
sanguinis, sequens minimum, ultima nihil.
[12] Nam cruor, quotiens admotus est,
transit, aut in manu tarde reptantis arescit. Hoc quid esse dicamus, quod circa
cubiculum utrumque sanguinis istius vestigium quasi incipit, hinc est paries
palmatus et illinc? Quomodo pertulit manus quod relinquebat? Noverca istud,
noverca securis conposuit oculis, illa miserum dextra sanguinem tulit et manum
subinde renovavit. Palmatus est paries, habet distantiam, vacat aliquid loci,
integrum ubique vestigium est; caecus manus traxisset. Quaero nunc,
unde tantum sanguinis in manu; tunc enim ex omni vulnere cruor profluit et
effunditur, cum ferri recentem viam sequitur. At quotiens eodem, quo factum est, cluditur telo, latet tota mortis
invidia. Praeterea cum manus ex parte, qua palmare vestigium potest,
plicetur in capulo et se, dum telum occupat, claudat, necesse est exteriore ut
parte respersa sit. Tuus autem qui palmatus est paries? Vestigium eius partis
ostendit, ad quam cruor pervenire non potuit! Vestrum est nunc omnia ista
conparare, perpendere. Cur prudentior sit iudex in deprehendendo scelere quam
reus in admittendo, hoc esse in causa puto, quod alter tantum pro se cogitat,
alter pro parte utraque.
[13]
Tuitus sum adulescentis miserrimi causam. Nunc inspicere volo, quanto
certioribus argumentis noverca teneatur. Transeo illum vulgarem et omnibus
notum de conparatione personarum locum. Alius diceret maritum et uxorem, nisi
liberis initiarentur, non fortissimis corporum vinculis inhaerere. Ego illud
potius dicam: decepta est, mulier, exspectatio tua. Veneras quasi in vacuam
domum et sine herede, exspectaveras, ut infelix iste iuvenis ab ipsis protinus
nuptiarum tuarum expelleretur auspiciis, extorrem et inopem summoveret pater
blando corruptus amplexu et ominosum calamitate corporis occurrere delicatis
uxoris oculis vetaret. Invenisti pium et devotum unico senem, et de omnibus
coniugis tui desperasti obiter affectibus. Miserrimus est maritus, quisquis
inducit filio novercam, quod uxori non videtur posse utrumque amare. Quaero
igitur ante omnia: ubi occisus est maritus? In cubiculo suo. Hoc paulo ante
privigno defendendum non fuit. occisus est in cubiculo senex: ita ille
percussor non timuit uxorem? [Audio] secretum nuptiarum et matrimonialis
lectuli solitudinem occisurum intrare; quem quaeram ubi relinquitur maritus ab
uxore innocens~ noctem autem ad scelus quis elegit? Nox tuum tempus est. Quid,
si accedit huc etiam sceleris occasio? Non venire debes a secreta domus parte,
nec tota tibi penatium sacra peragenda sunt; tu non cogitas, quemadmodum
suspensa manu sonantem blande cardinem flectas. Iaces secundum occasionem, et
expeditum tibi in proximo facinus est. Non times, ne quis deprehendat. Ipsi
quoque servuli longius quiescunt, et praestatur grande secretum genio loci,
tibique ferire, cum velis, scire, an dormiat, licet, nox et ferrum et securus
maritus, quid isto delicatius scelere? Occisum esse miserum senem, cum tu
volueris, scimus.
[14]
"Quomodo tamen," inquit, "gladius pervenit in meam potestatem,
qui privigni fuit?" Haeremus; hic difficilis expugnandus est locus. Quis
credet mihi, si dixero: "gladium perdidit caecus, illae perpetua nocte clausae
genae non custodierunt? Fingere nimirum ad tempus videbor et rem nimium
manifestam inpudenter colorare. Scilicet semper isti adposita capulo manus, hae
diebus ac noctibus curae. Nolo tamquam callido glorieris ingenio: non decepisti
trucem horridumque latronem; nostri tibi occasionem praebuere mores. Nam quod
uno ictu occisus est senex, ad quem suspicio magis respicit? Tu praeparare
corpus illuc ad ictus potes, dum videris amplecti, tu blanda manu praetemptare
pectus, ubi adsiduo visceris pulsu non quiescat anima, ubi statim mors sit.
<t>ibi [de spiritu sanguinis]
hoc cum explorare ante et cognoscere licet, potes et uno ictu, mulier,
occidere. [15] Venio nunc ad vestigia parietis cruentati,
quibus te satis abundeque pressimus, dum adulescentem defendimus. Haec sunt
tamen, quae contra te reservata sunt: cum maritus tuus in cubiculo occideretur,
sciebas nullum tibi relictum patrocinium, nisi aliquid caecitatis simile
fecisses, ideoque sanguinem in illam partem induxisti, in quam quaeri volebas,
ut postero die omnis invidia sanguinis notas et vestigia praeparata sequeretur.
Infama<n>s caecum consilium ex
calamitate sumpsisti; sciebas illum non aliter, si dux defecisset, ingredi
posse quam vestigia parietis perpetuitate dirigeret. Simulasti itaque
caecitatem, et, ne quid sceleri impio deesset, mariti tui cruore lusisti. omnia
tibi conposita atque simulata sunt per otium et securitatem, tamquam scelus
transferretur ingenio: nunc enim tu innocens, quia privigni gladius in vulnere,
quia paries cruentatus; hoc sufficere utrumque iudicio putabas. Quam facili
momento causae fata vertuntur, quod fecisse etiam is scelus frequenter inventus
est, qui obiciebat!"Sed causas," inquit, "parricidii iste
habuit, quem iratus pater in secretam domus partem relegaverat."
[Mulierum] illa forsitan ignominia felicioris videretur esse privigni;
caecitatis beneficium est, cum illi secretum datur. o praeclaram senis optimi
singularemque pietatem! Quam blando ille seposuit miserum suum, quam diligenter
uxoris gaudentis exclusit oculos, quam multo caecum pudore donavit! "Si
felicior" inquit "essem" pater, "ego tibi potius cederem
domo tota. Nunc miser illam occupa partem, in qua nemo te videat, in quam solus
ego veniam. Sint circa te servuli fideles. Non gemitus tuos audiat quisquam,
non flebili maerore pascatur. Nihil est, quod te sollicitet conversatio[ne]
nostri." Secretum, quod caecitati praestatur, ideo praestatur, ut minus
oculi desiderentur.
[16]
Aliquis odit filium caecum et hac tantum ultione contentus est, ut illi
adsignet quietam et sepositam et meliorem domus partem? Ista ergo sic
intellegenda, quasi abdicares, quasi expelleres? Iratus igitur senex tenet
iuvenem suum velut interiore conplexu et a limine obstat? Rogo, quod duos
separat media domo, te integram, sanam, illum infelicem, caecum, contumeliae
opportunum, iniuriae facilem, utrum filio irascatur an uxori. "Nolo,"
inquit, "iuvenis, utaris amoena domus parte, ne sic quae nitidioribus
tectis elaborata sunt, pertineant ad oculos tuos." Quis tam stulte
irascitur caeco, ut putet illius interesse, ubi habitare iubeatur? Te potius ille summovit, tuis invidiam fecit odiis,
tibi dixit: "sufficiat, satis est, habeas maiorem domus partem. Absentem puta
miserum, in paternis sedibus aliquem angulum relinque." Pater, qui filio
sub noverca adsignat secretam domus partem, confitetur uxori se abdicare non
posse. Transit ad aliud genus defensionis: sibi
causam caedis non fuisse, cum hic heres inventus sit omnium bonorum. Quis enim
alius esse debe<b>at, ut huic
properandum fuerit ad hereditatem? Filius scriptus non timet paenitentiam
testamenti. omnium bonorum heres relictus est: non ergo irascebatur pater, cum
daret secretam domus partem. Non possunt tibi diversa prodesse; eadem obiceres
reo, si exheredatus esset. Elige utrum voles: si scivit se esse heredem, amare
patrem debuit; si ignoravit, non habuit, quod speraret ex patris morte.
Reliquum est, ut intueamur, ille, qui periit, ab utro magis vestrum
desideretur.
[17]
Te, opinor, hic gravius afficit dolor, inpatientius hic luctus exanimat, te,
quae absoluta protinus nubes, et tempori accommodata lugubria flammeo
revertente mutabis. At hic vero iuvenis, qui, si fortunae suae mala cum
praeteritis comparet, caecus coepit esse nunc primum, quid non miser in hoc
sene perdidit! Vivebat illi magna pietas, aderant, quodcumque iusserat, de
facie patris oculi; non inludere infelicibus tenebris contumaces servuli
poterant, nec, quod extremum contumeliarum genus est, ut dominum ageret,
rogabant, nunc quanta, di boni, ludibria sunt ineunda! Iunxere se pariter
caecitas et solitudo. Quid tibi nunc, miserrime adulescens, hereditas prodest,
quam tantum audis? Quid enim circa te pecunia potest? Quae fruendi voluptates,
quid aliud quam spoliorum facilis occasio? Quam bene ista omnia paterni oculi
custodiebant! Quam facile decipi, quam facile denudari, quam sine labore falli
potes, quam cito inops fieri! Morte patris
exheredatus es. Quid nunc tibi nisi perpetuus inminet maeror et execratio
vitae? Miser post omnia et lacrimas perdidit, nec dolentem adiuvant oculi.
Incipit apud te gladius habere, quod agat. Quaerit, ecce quaerit miser ferrum:
"nunc," inquit, "huc reddite illud, innocens, donec habuit meas
manus tantum. Si mori necesse est, illi potissimum incumbam. Hoc illa iam olim
gravis et infelix anima quaerebat. Ubi nunc meae vires, ubi impetus, ubi dextra
tam fortis? Uno ictu, puto, ne me quidem ipsum mihi continget occidere."
|