DECLAMATIO MAIOR II
Ex incendio domus adulescens patrem extulit. dum
matrem repetiit, et ipsam et oculos amisit. induxit illi pater novercam. quae
accessit quodam tempore ad maritum, dixit parari illi venenum, quod iuvenis in
sinu haberet, et sibi promissam dimidiam partem bonorum, si illud marito
porrexisset. intravit ad caecum pater interrogavitque, an haec vera essent;
ille negavit. exquisivit et invenit in sinu venenum, interrogavit, cui
parasset; ille tacuit. recessit pater et mutato testamento novercam fecit
heredem. eadem nocte strepitus in domo fuit: intravit familia in cubiculum
domini, invenit ipsum occisum et novercam iuxta cadaver dormienti similem,
caecum in limine cubiculi sui stantem, gladium eius sub pulvino cruentatum.
accusant se invicem caecus et noverca.
[1] Sentio, iudices, pudori iuvenis,
pro quo minimum est quod parricida non est, gravissimum videri, quod
absolvendus est contra novercam, et plurimum caeco de reverentia deperire
virtutum, cum in patrocinium summae pietatis affertur quicquid defenderet alium
innocentem. hoc primum itaque publicis allegamus affectibus, quod pro se reus indignatur uti
corporis probatione: solus omnium non remittit sibi, ut incredibilior sit in
parricidio caecus, quam fuit cum videret. homo omnium, quos umquam miseros
fecere virtutes, innocentissimus parricidium negavit ante quam pater
occideretur, et, ne quid hodiernae sollicitudini praestari putetis, fecit, quod
est summum in rebus humanis nefas, ne vel in alio crederetur. ignoscite per
fidem, quod indignatur se iuvenis in honorem tantum calamitatis absolvi;
filium, qui patrem ex incendio sua caecitate servavit, facinus est hoc tantum
innocentem videri, quod illum non potuerit occidere.
Nam quod ad mulierem, iudices, pertinet, quae defendi non
potest, <ni>si patrem caecus
occidit, tam inpudentem delationis necessitatem malo, quam si tantum negaret.
viderit qui fiduciam veritatis putat, quod caeco facinus obiectum est;
deprehensa mulieris audacia est, quod non potest nisi incredibilium
conparatione defendi; et quisquis caecum invicem accusat, solus est reus. aliae, iudices,
esse debuerunt adversus hanc debilitatem probationes: caecus in parricidio non
debet suspectus fieri, sed deprehendi.
[2] Quaeso itaque, iudices, ut haec
prima pro causa iuvenis putetis, quae contra illum nimia sunt. nihil magis
debet esse pro caeco, quam quod adversus illum fuerunt multa fingenda; et
constat de pietate, de innocentia hominis, qui expugnandus fuit parricidii
similitudine. congesta sunt adversus miseram debilitatem ferrum, cruor, venenum
et quicquid non potest esse negligentiae nisi nescientis. nemo, iudices, nemo
diligentior debet esse ad facinus, quam qui parricidium potuit facere caecus.
Iuvenis iste, de quo summa in rebus humanis monstra
finguntur, eius fuit erga parentes semper affectus, quem nefas est optare de
liberis. cum domus ignium saepta violentia rapuisset miseris senibus omne
praesidium, illa festinatione, qua fugimus, erumpimus, in medium cucurrit
incendium. in quanto tunc periculo fuit, rerum
natura[e], pietas! dum diu multumque
attonitus haeret, dum ad utrumque respicit, ad utrumque discurrit, paene
infelicissimos parentes perdidit pietatis aequalitas. ut deinde miserrimos
senes cluserat iam propior ignis (audiat licet invita pietas), patrem iuvenis
elegit, et de pariter ardentibus vices disposuit affectus. vixdum posito sene,
cum illum quoque miraremur explicitum, iterum flammas aperuit, et undique
coeuntis incendii redditus globis arserat iuvenis, si tardius perdidisset
oculos. [3] facinus est, iudices, non hoc quoque maximis
contigisse conatibus, ut servaretur et mater. minus tamen in utroque fecerat,
nisi perdidisset oculos. viderint, qui filium in eo magis parente mirantur, in
cuius salutem faciem vultusque consumpsit; patri praestitit caecitatem, qui
amisit oculos, dum repetit quam reliquerat matrem.
Non expectetis certum habeo, iudices, ut excusem, quod
pater induxit caeco novercam; factum est eo tempore, quo constabat patrem filio
senem solvendo non esse. contenderim quin immo iuvenis fuisse consilium, ut
pater, cui matrimonium filiumque abstulerat incendium, residua senectutis alia
consolaretur uxore, et ut domus, quae caecum tantum habebat et senem, acciperet
ex coniugio ministeria custodita. facinus est, iudices, quod bonos privignos
novercae facilius decipiunt nec levius oderunt. quam multis insidiis, quam
multis artibus patet caecitas innocentis! mulier, cui spem invadendae
hereditatis praestabat debilitas privigni, senectus mariti, intellexit hoc
solum deesse sceleris occasioni, ut prius infamaretur parricidii caecus. viso
igitur hoc, quod sibi iuvenis non videbatur esse privignus, venenum, quod in
miseri sinu abdiderat, deprehensura nuntiavit patri, tamquam parricidium
pararetur. et quia mendacium poterat facile nudari, si quem conscium
nominasset, totam delationem sic ordinavit, ut sibi crederetur promissam
dimidiam partem bonorum, si venenum seni voluisset ipsa porrigere. [4]
videtis, iudices, qua praeparatione noverca ad testamentum patris accesserit:
mulierem, quam credit maritus noluisse partem bonorum accipere pro scelere,
necesse est sic remuneret, ut faciat heredem. o quanto aliter probatur parricidium,
quod iam potest deprehendi! mulier, quae se dicebat in conscientiam sceleris
admissam, non hoc primum exegit a patre, ut quaereret, quis parasset caeco
venenum, quis dedisset; inde maximum sciebat posse fieri quaestionis errorem:
instituit, ut innocentissimus iuvenis interrogaretur repente, subito,
infamatura velut deprehensi trepidationem, seu tacuisset caecus, seu negasset.
adductus ad filium senex dixit iuveni quicquid audierat. numquam, iudices, tam
simplicis innocentiae fuit facinus negare: non esset ausus iuvenis coram ea
muliere mentiri, quae prodidit et sciit, ubi esset venenum. ut vero sensit
infelix instantem novercam postulantemque, ut sinus iuvenis exquireretur, tunc
vero attonitus, haerens, et tota malorum suorum cogitatione confusus intellexit
hoc argumentum eius esse, quae parasset, ut posset deprehendi; igitur propere,
festinanter omnia membra pertractans et mersis in sinum manibus, dum cuncta
suspicionibus, dum tactu iuvenis explorat, venenum primus invenit. [5]
laudo, iudices, innocentiam silentii, laudo fiduciam, quod interrogatus, cui
parasset, non putavit sibi defendendum venenum. rem quin immo fecit eius, qui
sciret patrem non crediturum, et, quae maxima est innocentiae contumacia,
persuasionem senis nulla voluit excusatione corrumpere. non fuit illud
trepidatio, non tacita confessio; quisquis habet venenum, habet et quod
respondeat deprehensus.
Fecit post haec senex rem hominis, quem non movisset
quicquid invenerat. non torsit ministeria caeci, et de scelere, in quo solus
nocens esse parricida non poterat, non explicuit ordinem quaestionis, sed quod
plus est quam absolvere, remisit iuveni defensionem. utrum deinde intellectis
deterrimae mulieris insidiis filium paulisper voluerit exheredatione protegere
et diligentius de patrimonio suo deliberaturus interim captaverit, ut videretur
mulieris cupiditati iam non obstare privignus, an facillimum
fu<er>it, ut exheredationem
quoque impetraret noverca caeci ab homine, cui tam multa persuaserat, cogitationibus
vestris relinquo; hoc tantum dixisse contentus sum: testamentum continuo
mutavit, et, ne quis miretur hanc festinationem, statim subsecutum est, ut
periret. an interfuerit, iudices, iuvenis huius, ut viveret pater, qui iam alio
moriebatur herede, vos aestimabitis; non interfuit, ut occideretur.
[6] Facinus, iudices, quod illa nocte
in cubiculo novercae, quod in lectulo factum est, domus tota sensit, nemo non
sibi visus est iuxta fuisse; excitari sola noverca non potuit illo loco, unde
venerat fragor. concurrit familia, quo sollicitos atque trepidantis ducebat
strepitus, quem sequebantur: invenerunt senem occisum, novercam iuxta cadaver
sic iacentem, ne statim possent interrogare, quis occidisset. nuntiatum est
deinde facinus et caeco; inventus est, quod innocentiae sufficit, non a scelere
rediens, stans in limine cubiculi sui animo quo discurrebant videntes. ut
deinde ferrum iuvenis inquireretur, exegit eadem utique, quae postulaverat de
veneno. quod in lectulo gladius cruentatus inventus est, non deprecor, iudices,
quin contra caecitatem non minus argumentum putetis quam quod inveniri potuit
venenum. in parricidii suspicione gladius cruentatus novissima probatio debet
esse, non sola.
Ignoscite magnorum periculorum metus, ignoscite humana
discrimina; defensionem iuvenis lacrimis primum gemituque prosequimur. perdidit
infelix patrem, perdidit [et] caecitas illum senem, cuius oscula, cuius
amplexum imponebat vulneribus oculorum, cui praestabat caecus, ut viveret.
misera ignorantia, misera debilitas, quod te noverca non sic potius decipere
maluit, ut biberes venenum!
[7] Facinus est, iudices,
comparationem fieri, utri credibilius sit parricidium. idem vos putatis
efficere noctium merita et affectus osculis blanditiisque quaesitos quod
natalium pignorumque reverentias? nullas ego facilius perire crediderim quam
corporum caritates, et, licet matrimoniis paulatim reverentia gravitatis
accedat, possunt tamen distrahi facilitate quae coeunt. uxor est, quam iungit,
quam diducit utilitas, cuius haec sola reverentia est, quod videtur inventa
causa liberorum. aspicimus matrimoniorum singula momenta rixantia; mutant
cotidie domos et per amplexus lectulosque discurrunt. placet etiam post liberos
alius maritus, et, unde deprehendas omnium scelerum facilitatem, +possunt non
amare viventes+. quid, si huic uxoriae vilitati novercale nomen adiungas?
mulieri, quae post liberos inducitur, matrimonii non contingit tota reverentia.
[8]
Quanto alios praestat affectus diligere vitae, lucis auctorem! liberi ac
parentis non alius mihi videtur affectus quam quo rerum natura, quo mundus ipse
constrictus est. quisquamne mortalium confodiet illud sacrum venerandumque
corpus, quod potest ex ignibus rapi, pro quo bene consumuntur oculi? non
invenio, iudices, quemadmodum possit esse citra liberos salva reverentia: non
est difficile, ut maritum uxor occidat, si non est difficilius, ut filius
patrem.
Non est,
iudices, quod putetis inter mulierem et virum de scelere quaeri, neque est,
quod se noverca sexus occasione tueatur; maior est caecitatis infirmitas. sunt
et feminis ad scelera vires, cum habent causas virorum. quin immo, si
interroges, facilius haec pectora metus, odium, ira corrumpunt, et, quoniam non
habent roboris tantum, unde vitia mentium vincant, plerumque facinus
infirmitate fecerunt. sane tamen illis sceleribus sufficere non possint, quae
discursum, quae exigunt laborem; quod vero tam muliebre possis invenire facinus
quam occidere hominem iuxta te iacentem, aggredi senem, qui se tuis crediderit
amplexibus, cuius somnos ipsa disponas, ipsa custodias? omnis alius percussor
deprehendi potest, antequam feriat; uxor non sentitur, nisi dum occidit. non
est, iudices, incredibile, ut occiderit mulier hominem, quem dicitur potuisse
caecus occidere.
[9]
Facinus est, iudices, si caecos habere non credimus nisi necessitatis
innocentiam. prima est infirmitas caecitatis, ut nolit. fallitur, quisquis hanc
calamitatem non animorum putat esse, sed corporum; totius hominis debilitas est
oculos perdidisse, et, si diligenter actus intuearis humanos, ministeria
luminum sumus. caecus non irascitur, non odit, non concupiscit, et, cum corpora
nostra vigorem de luminibus accipiant, pereunt cum suis vitia causis, en ad
quod erumpant manus, quae proxima quaeque tamdiu quaerunt, manus quae sua
quoque ministeria non explicant! audebit quicquam corpus illud, quod ad
singulos sibi videtur decidere motus, cui quicquid ante se est, donec
exploretur, abruptum est? facinus admittet, in quo nihil ipse facturus est,
facinus, quod totum credat alio? quid, si caecitas sit, quam fecerint ignes?
nemo in incendio solos ex homine perdit oculos; tunc facies sentit incendium,
cum ambusti defecere gressus, cum opponi non possunt pro oculis manus, et ad lumina
nostra flammas omnium membrorum vulneribus admittimus. caecum vel hoc faciet
innocentem, quod, licet viribus, licet sufficiat audacia, non habet
persuasionem hominis, qui possit imponere.
[10]
Nefas est, iudices, hunc iuvenem reliquarum debilitatium ratione defendi; quam
incredibile est, ut occiderit patrem, qui pati non potuit ut perderet! rogo,
quid opus gladio, quid veneno parricidae? quantulum fuit potius servare matrem!
'rapiatur ex parentibus illa infirmior, illa peritura.' parricidium sic facere
potuisti, ut optimus filius videreris.
Quantum
deinde putatis impatientissimis affectibus accessisse? post caecitatem carior
est pater, cum in locum successit oculorum, et tunc est infinita pietas, cum in
illa debeas amare quod feceris. quid dicitis, iudices? transferet in facinus
hunc caecitatis suae iuvenis favorem, ad quem cotidie laudatura civitas coit,
cui assident omnes liberi, omnes parentes? faciet se pariter pietatis et
sceleris exemplum? facilius est, ut occidas patrem, a quo sis ipse servatus.
Nullius
umquam, iudices, parricidii magis debuistis excutere causas. 'cupiditas,'
inquit, 'iuvenem egit in facinus.' hoc si credibile, si verum est, debet
videri, mulier heres maritum, an patrem caecus exheredatus occiderit. habeant
sane, iudices, hanc nefariae cupiditatis festinationem, quos vitiorum ardor,
quos cotidie luxuria praecipitat. quo caeco hereditatem vel innocenti? oculi
sunt, oculi, per quos paupertatem ferre non possumus, oculi tota nostra
luxuria. hi nos in omnia cotidie vitia praecipitant: mirantur, adamant,
concupiscunt. facilius impleas animi satietatem. quo, per fidem, divitias
iuveni, apud quem omnium rerum diversitas perit? circumdes licet hanc
debilitatem fulgore, divitiis, caeco tamen tunc magis cuncta desunt, cum
contigerunt, nec invenias debilitatem, cui magis cum paupertate conveniat. homo
in honorem parentum excaecatus patrimonio sub patre melius utetur.
[11]
Et quod, per fidem, parricidii genus iuvenis elegit? 'venenum,' inquit,
'paravit.' cur, per fidem, si sufficit ferro, facinus adgreditur, cui adhibere
conscium, cui praestare debeat ministrum, cum maius habere possit in gladio
parricida secretum? an postea iuveni succurrit, quid possent facere manus, et
se circa venenum deprehensa debilitas collegit in vires? nemo, iudices, nemo
nescit, quemadmodum possit occidere.
Intellexit,
iudices, noverca, quam incredibile esset, ut videretur caecus parasse venenum;
igitur adiecit temptatam se, ut illud ipsa porrigeret. date, per fidem,
iudices, +invenite+ verba. secreto privignus et noverca de parricidio
loquuntur; ita se non putet uterque temptari? quid dicitis, iudices? nullumne
tota domo, quod corrumperet, aliud parricida pectus invenit? difficilius hoc
credas novercae, si te a nullo alio putes impetraturum. non ergo iuvenis credit
hanc omnia loqui cum patre, omnium blanditiarum primum esse sermonem? novercam
timeas <nec> negantem. non habet fidem ei credere parricidium, quem scias
proditurum, nisi impetraveris. [12] per fidem, iudices,
diligenter attendite criminis diversitatem: temptatam se in parricidii
conscientia<m> mulier affirmat.
quis vero dubitet numquam hoc privignum fuisse facturum, si habere conscium
potuisset alium? 'atqui venenum iam paravit, emit.' et cum haec ipse facere non
potuerit caecus, quis est iste, cui parricidii tantum instrumenta creduntur?
cur non idem porrigit seni? vel, si non potest decipi maritus nisi manibus
uxoris, cur ante parricidium struitur quam sciat, an noverca promittat? nam
quod vult videri promissam sibi partem bonorum, non est argumentum, nisi et
ipsum probatur. mulier, quae sollicitatur ad facinus, quemadmodum sibi
consulit, ne illam parricida decipiat? et probationes prospicere debuit seu
factura quod rogabatur, seu proditura. adde, quod neque odit novercam caecus,
cui parricidium credit, neque hereditate corrumpitur, cuius contentus est parte
dimidia. nemo, iudices, parricidium faciet, quo alius utatur.
Exigo igitur,
ut istud parricidium caeci tu socia, tu conscia manifestius probes. quid opus
est, ut iam venenum iuvenis habeat? potius sermonibus vestris interpone testes,
fac coram servis loquatur, fac intersint amici, fac audiat pater; facillimum
est caeci decipere secretum: utere, mulier, homine, qui se commisit oculis
tuis, utere membris, quae regis, manibus, quas moves. volo venenum ipse
proferat, ipse porrigat, volo te rursus in facinus hortetur, volo plura
promittat: parricidium caeci deprehendi potest, dum tibi fatetur.
[13] 'sed,' inquit, 'inventus est tenens venenum.' exiguum
argumentum, noverca, de magna facilitate fecisti: non accusas caecum sed
ostendis. homo expositus ad omnem occasionem, ad omne ludibrium, quem tactus,
quem proxima quaeque decipiunt, quid refert, quid in sinu habeat, ille, quem
deprehendere possis qualem relinquas, a quo modo noverca digressa est, cuius
ordinavit vestes, tetigit sinus, membra composuit? venenum potest habere sic,
ut nesciat, potest sic, ut aliud putet. si mehercule volueris, tenebit et
palam, si iusseris, accipiet coram servulis, coram amicis; et, si venenum non
dices, hauriet, bibet. nullo magis, iudices, argumento potest innocentia
caecitatis intellegi, quam quod videtur deprehensus iuvenis: si parricida est
et exquiritur, hanc saltem sibi praestabit dissimulationem, ne teneat venenum.
Neminem,
iudices, credo mirari, quod iuvenis interrogatus, cui parasset, verba non
habuit. non fuit illud patris indignatio, non fuit dolor; venenum iuvenis expavit.
auferunt nobis vocem quae fieri posse non credimus, et silentium est admiratio
subita miserorum. nescit tacere deprehensorum scelerum trepidatio, et statim
respondet illa cum suo sibi scelere parata defensio: tacere facilius est
deceptis quam deprehensis. quid, per fidem, facere vultis iuvenem, quem de
parricidio consulit pater ille servatus? miror hercule non dixisse: 'volui, sum
veneficus, sum parricida.' et invidiam putarem, si confessus esset. bene quod
nescit iuvenis, quemadmodum parricidium neget neque habet illa deprehensorum
multa verba. venenum, quod tenet caecus, ipsius est, si illud excuset.
[14]
'Sed,' inquit, 'exheredatus a patre est.' poteram, iudices, secretum hoc senis
profundumque vocare consilium; contra iuvenem tamen esse non debet, etiam ut de
parricidio crediderit novercae. notum hoc, iudices, ac vulgare facinus est,
quod plerumque contra liberos amantur uxores, et sequentium matrimoniorum non
aliunde quam de damno pietatis affectus est. genus infirmissimae servitutis est
senex maritus, et uxoriae caritatis ardorem flagrantius frigidis concipimus
adfectibus. quid, quod necesse est inpatientius amet maritus uxorem, qui sibi
videtur filium iam perdidisse? facillimum est de caeco parricidium credere, cum
hucusque erraveris, ut inquireres. volo scire, iudices, quid fecerit homo
senex, qui parricidam filium sciat. non culleum parat, non illud porrigit
venenum, non saltem abdicatione dimittit; testamentum tantummodo mutat, et
parricida sola paupertate punitur. rogo, quis praecipitat, urget? adeone non
potest fieri idem postero die? gravius hoc faciet pater, si non praestiterit
uxori. quid, quod hoc ipsum tam placide, tam quiete facit, quasi captet
imponere? quid dicitis, miserorum parentum affectus? exheredaturus filium pater
non advocat propinquos, non contrahit amicos, nullis lacrimis tabulae, nulla
vociferatione complentur? nescis, senex, quanta tibi opus sit ratione
tabularum: exheredas miserabilem parricidam. [15] non est,
iudices, quod putetis ideo nullum adiectum ad exheredationem iuvenis elogium,
quia de scelere constaret: nemo umquam ideo non obiecit filio parricidium, quia
crederetur.
Per fidem,
iudices, duorum, inter quos de scelere quaeritur, aestimemus mutato testamento
proximam noctem. iuvenis, seu innocens, seu parricida est, adhuc in suo
silentio stupet, nec facile dixerim, unde maior trepidatio, si alienum tenuit
an suum venenum. noverca rem inter manus habet anxiam. trepidam. nihil est
difficilius quam differre gaudium, quod scias te non mereri, et filio se esse
praelatam non est longa persuasio; expectat nunc, ut iuvenis agat causam
postero die, ut credulum senem propinqui, ut civitas universa castiget, et se
noverca sensit unius tantum noctis heredem. non creditur testamento hominis, qui
eadem nocte, qua filium exheredavit, occiditur.
[16]
Tractemus nunc, iudices, ipsius sceleris comparationem. caecus ignorat, ubi
iaceat senex, an iam quiescat; et quam difficile est, ut credat illum, qui modo
de parricidio suspicatus est, dormire patrem! tu sentis, quando senem vicerit
lassitudo curarum. caeco quis renuntiat +quod diei noctisve secretum aut sitis+
pariter, an una quiescentium fores vallaverit cura servorum? tu facere potes
occasionem, uxor et domina. caeco fortassis ad aliud limen errandum est, tibi
hoc solum restat, ut ferias. caecus necesse est quietem patris ipsa corporum
electione confundat, tu iugulum, tu potes pertractare pectus, dum amplecteris.
nobis iterum casus, rursus reditus incerta temptanda sunt; tibi restat, ut
statim membra conponas, ut quiescas. non sufficiunt facinus facturo solae
cogitationes, et vix tam multa pariter sciretis, oculi. per fidem, iudices, ab
utro credibilius est occisum senem, a noverca, quae prospexit, ut et alius
possit esse suspectus, an a iuvene, cuius invidia periturus est, etiam ut illum
alius occidat?
Intuemini,
per fidem, iudices, procedentem parricidam. quos non ista vestigia frangant
rumpantque somnos! vestigia dura semper errantium, quae non valent suspensis
praetemptatisque gressibus librare corpus, et quia diu sunt incerta, nutantia,
necesse est gravius premant solum, cui crediderunt. quanto ex hoc plus accipiat
necesse est illa nocturni silentii quies! <quid,> quod ambulantis caeci
nec manus cessant? praemittuntur, explorant, et adesse se nuntiant +illa per
quae complexus veniunt.+ non sit in potestate caeci, quin tanto se fateatur
strepitu: quicquid occurrit, nequaquam potest evitare caecitas nisi offensa. ut
ambulare, ut ingredi nocte possimus, dies facit.
[17]
Quam multa deinde supersunt, postquam ad patrem perventum est! exploretur
necesse es pariter iacentium prima diversitas, vultus, ora tractentur,
detrahantur velamenta corporibus, quaeratur vulneri locus: ita ex duobus
neutrum excitat? gravior semper dexterae tractatus errantis. paulatim deinde
admovendus est pectori mucro, et, ne qua confundatur ignorantia nimium liber
ictus, praecedat oportet gladium manus; unde tantum virium caeco, ut in uno
statim ictu mors tota peragatur? incertum vulnus sit necesse est, cuius impetum
non regitis, oculi, nec possis custodire destinatum ferro locum, dum ad
colligendum vulneris pondus dexterae redire permittitur. utrum deinde iuvenis
post vulnus unum continuo fugit (et quemadmodum scit, an facinus expleverit?),
an potius expectat, ut de parricidio cadaveri credat? ecce iterum per eadem
incerta redeundum est, omnia rursus periculose temptanda <quae> venienti.
fidem vestram, iudices, ut nobis prosit argumentum criminis nostri: caecus si
nec venire nec reverti sine strepitu potest, neque sic occidere potuit, ut
deciperet novercam.
[18]
Te, te hoc loco, mulier, interrogo: quae tam gravis quies, ut te mors tam
vicina non excitet? parvulis noctium turbamur offensis, excitant nos exigui
plerumque motus, vox incerta, longinqua, et aliquando ipsum silentium. illorum
sane iuxta te suprema non sentias, quos senectus languoresque dissolvunt;
hominis, qui ferro occiditur, tumultuatur exitus et similis est repugnanti.
quid, quod necesse est nulla mors inquietior sit, quam quae statim tota est?
nam quod dormiens occisus est, non est, quod sic aestimetis, tamquam per illam
quietem transierit in mortem; sit aliquid necesse est inter soporem mortemque
medium, nec potest iungi tanta diversitas, cum sit somnus ipse pars vitae. non
multum interest, quietem nostram ratio vitae rumpat an mortis: hominem, qui
dormiens occiditur, ipsa mors excitat. sane non habuerit supremam vocem, habet
utique palpitationes, habet motus et quicquid totus lectulus sciat. ecquando,
mulier, seni tuo blandius inplicita iacuisti? sicine dormis, quae modo turbasti
totam domum, cuius privignus parricida, miser est maritus? en ecce vitalibus
ruptis in amplexus tuos effunditur cruor, et fugiens per vulnus anima agit ante
se anhelitus, agit crebra suspiria. en iterum largus ille sanguis circa tuos
duratur artus, stringeris deficientium rigore membrorum; non moveris, non
expavescis, sed dormis per tot diversitates? non relinquitur, quid aliud
simulare possit mulier, cui necesse est iuxta eum inveniri, quem occidit.
[19] non est, iudices, quod incredibile putetis, ut quis
perferat dormientis simulationem; nihil est, quod facilius humana calliditas
possit imitari. sic quidam cadaverum expressere pallorem, et contra verbera,
experimenta telorum mortium pertulere patientiam. quanto facilius simulare rem,
cuius imitationi sufficit clusisse lumina, laxasse membra, dedisse suspiriis
modum et anhelitus neglegenter egisse! inter dormientem simulantemque non est
nisi conscientia. nam quod ad tot vestigia, tot manus, tot proclamationes in
eodem tenore duravit, nolite mirari: facilius excites dormientem, et haec est
omnium natura rerum, ne quid diutius perferas quam quod imitaris. simulare
somnum habet et hanc facilitatem, quod videtur similis excitato, qui
deprehensus est. quid hoc esse vis, mulier, quod te non excitat res, qua domus
tota turbatur? illam servilis neglegentiae quietem, illos sine curis, sine
adfectibus somnos, illos, qui non statim promo timore prosiliunt, fragor noctis
agitavit. quantus deinde fremitus discurrentium tota domo! prima sunt
evigilantium praesidia clamores, nec potest quieta res esse noctis auxilium.
minore strepitu commota es, cum excitareris. ecce cubiculi vestri fores
trepidae festinationis effringuntur inpulsu, en lumen super lectulum ingerunt
multae manus, et ad prostratorum corporum +similitudinem+ cubiculum gemitu,
vociferatione completur: tu iaces et in cadaveris similitudinem usque resoluta
es. hoc tu quietem putas esse? patientia est.
[20]
Vestrae, iudices, aestimandum relinquo prudentiae strepitum, quem in cubiculo
senis fuisse confessi sunt, qui illo potissimum concurrerunt, utrum putetis
factum conluctatione morientis, an a peracta caede referentis gladium mulieris
fuisse discursum, an hoc quoque inter artes novercae, ut omnibus sceleris sui
partibus sensim quieteque dispositis ipsa ad excitandam familiam fecerit
strepitum, cui hoc solum supererat, ut sic inveniretur. fragor, quo familia
excitata est, si redeuntis caeci fuit, deprehensus iuvenis esset, antequam
gladium referret.
Ut sciatis,
iudices, neminem fuisse in domo, quem non fragor ille confuderit, caecus quoque
inventus in limine est, sicut solet ultro citroque commeare. iuvenis, si inter
suum patrisque cubiculum facile discurrit, quid adhuc in limine facit? evasit,
effugit, gladium iam reposuit. et quanto facilius est caeco simulare somnos,
vultum quietis imitari!
[21]
quod, per fidem, maius subitae confusionis argumentum est, quam quod caecus
exiluit et stetit! gravius necesse est expavescant, quibus de sollicitudine sua
non renuntiant oculi, et, cum clusus animus non exit in visus, non habet, unde
timori suo par sit. deprehensus est iuvenis, ubi illum destituerat impetus
timoris. potest neglegere caecitas in cubiculo suo ducem, in quo dies omnes
cunctasque noctes agit iter, quod iam multis offensis, multis edidicit
erroribus: extra limen caecitas est, inde error ac tenebrae. nihil est
innocentius caeco, qui nec in scelere deprehensus est, nec in dissimulatione.
Proclamat hoc
loco iuvenis: 'ut primum,' inquit, 'me, pater, fragor domus et velut tui
confudere gemitus, iterum tamquam te rapturus exilui. tunc primum miser sensi
facinus caecitatis; steti, donec mihi nuntiareris occisus, et in illa
discurrentium trepidatione tenui miser otium timoris. o, si numen aliquod
paulisper accommodasset oculos! primus in cubiculum intrassem patris,
invenissem fortassis adhuc aliqua verba morientis, loqui, interrogare
potuissem. tarda et trepida sunt officia servorum; ego te deprehendissem, noverca,
vigilantem.'
[22]
'Sed,' inquit, 'gladius caeci cruentatus inventus est.' non est, iudices,
caecitatis audacia de parricidio referre gladium, et homo, cuius paulo ante
exquisiti sunt sinus, non referret in cubiculum suum ferrum, quod non tegere
posset, non abscondere, et tamen cruentatum sciat. quis hanc iudices,
inpudentiam ferat? negat caeco surripi potuisse gladium mulier, quae se quiete
defendit; et quanto facilius est somnos decipere miserorum? gravior est quies
quibus ex lassitudine calamitatium venit. caeco vero facile est etiam vigilanti
subripere gladium. +quemadmodum paratur argumentum. quaedam facere non potest
neglegentia, et facilius est, ut caecitatem imitentur oculi. gladium cruentatum
reponendi hic tantum causas habet, qui occidit alieno.
[23]
Sentio, iudices, iamdudum indignari miserrimum iuvenem, quod argumentis, quod
probatione defenditur. reddenda sunt maximo virorum patrocinia tam piae
caecitatis, et agenda reliqua pars causae admiratione. intueri mihi, iudices,
videor expeditionis illius incredibilem novamque faciem: vadit rapto patre
iuvenis per ardentes crescentesque flammas, dicturum me putatis, ut evadat, ut
fugiat? properat miser, ut revertatur? en membra contactu stringuntur ignium,
pater tamen toto cooperitur amplexu, et ardentibus tunc quoque paene luminibus
texerunt manus alterius oculos. hoc nunc me putatis stupere, mirari, quod huic
iuvenis oneri per medios ignium globos et ruentia tecta sufficit? illud est,
cui vix habere possit mortalitas fidem: visus est sibi fecisse rem facilem.
quantae, dii deaeque, pietatis audacia est ire rursus in flammas, illo ubi
patrem paene perdideris! iam non erat illud penates, iam non erat domus, ubique
tamen iuveni videbatur ardere mater. iam miser undique flagrantibus membris,
cum discurrentem clusisset ignis, quod solum supererat virium genus, matrem
quaerebat oculis. non fuit illud +primum ignium+ perire lumina candentia: non
protexerunt flagrantem sua membra faciem, et oculi quaerentibus matrem manibus
arserunt. rursus infelix totum tactu perlustrat incendium, et, unde maximus est
conlabentium culminum fragor, illo debilitas tamquam inventura revocatur. solus
omnium servatus est beneficio caecitatis.
Protrahatur,
iudices, si videtur, in medium reus; plurimum probationibus adicere debent
truces vultus, terribilis minaxque facies. hic est, iudices, qui dicitur tota
nocte discurrisse, hic ille circumspectus, hic ille felix parricida.
recesserunt cuncta debilitatis officia, et hominis, qui circa genua vestra
ducendus est, non est qui dirigat gressus, non servuli supersunt, non penates.
respondete, per fidem, respondete, mortales: utrum hic patrem occidit an
perdidit? quid agis, infelicissime iuvenis? rogandum est, neque habes +totas+
preces! perit ille vester ambitus, vestra miseratio! sed nefas est, ut reatus
iste sentiat debilitatis adversa: nos agedum, iuvenis, ducimus, nostris
humeris, nostris manibus innitere, nos tibi pedes, nos accommodamus oculos.
quid aversaris, infelix, quid repugnas? scimus te non rogare pro vita, sed
dura, miser, dura; saltem vive, dum vincas. decet te hic quoque virtutium
tuarum cumulus, decet, ut digneris moriturus absolvi.
|