DECLAMATIO MAIOR IV
Vir fortis optet praemium quod volet. Qui causas
<voluntariae> mortis in senatu non reddiderit, insepultus abiciatur.
Quidam de partu uxoris mathematicum consuluit. is respondit virum fortem
futurum, qui nasceretur, deinde parricidam. cum adolevisset qui erat natus, bello patriae fortiter
fecit. reddit causas voluntariae mortis. pater contradicit.
[1] Positus, P.C., in ea condicione
tristissimae sortis, ut nec morte dignus sim, nisi me parricidam putetis, nec
praemio, nisi innocentem, adeoque ludibriis miserrimae diversitatis
[necessitatis] inplicitus, ut impetrandum a vobis habeam odii mei favorem,
quaeso praeter omnia, quae ante hoc tempus circa nos ordo praedictae veritatis
explicuit, attulisse me credatis urgentium malorum probationem: de parricidio
venit, quod occidere me possum, de fato, quod mihi non licet mori. non solus
mathematicus saeculo temporibusque praedixit has manus; et ego me parricidium
credo facturum. plus quam responsum, quam sacrae artis triste praesagium est,
quod mihi sic minatur animus meus. non habeo infelix in cogitationibus, unde
non timeam, et facinus, quod sibi pro me pietas patris, quod singularis
innocentia <ab>rogat, sentio,
patior, agnosco. ne quis me tamen laborare putet miserae persuasionis errore,
accipite, cur non possim dubitare de fato: parricidium credit qui facturus est,
non timet qui periturus est.
[2]
Ante omnia igitur a gravitate publica peto, ne pro tota innocentia mea contenti
sitis hoc, quod volo mori; nec, quia videor contendere cum mathematico, vincere
necessitates, expugnare fatum, ideo mihi bene credi putetis et vitam. aliud est
facinus non esse facturum, aliud mori velle, ne facias. quin immo, si qua est
fides, hoc, quod vos constantiam putatis, infirmitas est. quod ad suprema
confugio, animum meum novi. novissima victae mentis integritas est in mea
potestate; brevi non habebo nec mortem. fidem vestram, P.C., ne quid amplius de
misera pietate speretis. Qui mori volo, ne parricidium admittam, non invenio,
quemadmodum illud possim non facere victurus. nam quod ad patrem pertinet, qui
me retinet vivere nolentem, non miror, quod adhuc recenti gloriae nostrae
gaudio stupet, et in opera mea totus oculis animoque conversus parricidam non
videt per virum fortem. hic est animus, quo me quamvis denuntiatum
praedictumque servavit, et, cum incertis adhuc dubiisque virtutibus
praestiterit, ut viverem, praestat meritis actisque, ne moriar. nunc ille, quod
pietate, quod videor istius perire reverentia, vocat parricidium suum, et in
orbitate, quam facere sibi videtur, non remedium meum, sed suum spectat
adfectum. filium, qui vult mori, ne parricida sit, aliter sibi videtur
remunerare non posse, quam ut ipse moriatur.
[3]
Merito prorsus, merito miserum senem tristes sollicitudines et praescii metus
ad mathematicum et responsa miserunt. debui vir fortis nuntiari, parricida
praedici. sive enim miserae coniugis prodigiosa fecunditas tumultuosis pulsibus
maritales inquietavit amplexus, seu per anxias noctes dirosque somnos feralibus
senex imaginibus agitatus dicitur ad notissimum sacrae artis antistitem non
spes, non avida vota, sed suspiria, metus et praesagum magni nescio cuius
incerti detulisse pallorem. quid aliud hoc esse vultis, P.C., quam primam
fatalis instinctus necessitatem? de partu uxoris non potuit non interrogare,
deinde non credidit.
Referam nunc,
P.C., cuius artis, cuius fuisse dicatur auctoritatis, quem putavit adeundum,
qui sic timebat? homo qui, quod certum habeo, plurimis meruerat experimentis,
ut ad illum velut ad oracula deorum plenumque sacro spiritu pectus hominum
sollicitudines metusque confugerent, dicitur inspecta totius ratione caeli,
digestis sideribus in numeros ad publici privatique fati stupuisse conspectum,
et tanta prosperorum tristiumque congerie magis ipso consultore perterritus diu
non commississe verbis quod videbat. [4] sed o virum
gravitatis antiquae dignumque, cui se fatorum arcana nudarent! cum partus, de
quo quaerebatur, multa praestaret, propiora prospera, laetos incipientes annos,
non fuit contentus meliora praedicere, et, quae certissima est vera
proferentium fides, quicquid deprehenderat, protulit in medium et proclamavit
futurum virum fortem, deinde parricidam, quis umquam, P.C., fiducia maiore
respondit? cum summum facinus denuntiaret, ante se dixit probaturum.
Fecerat
profecto, P.C., interrogando mathematicum pater rem non educaturi, si quid
tristius conperisset, nisi hoc primum de fato fuisset, ut viverem. sed nec
mathematici fides circa momentum aliquod
<ne>que cessavit
ordine[m]: non numerus fefellit, non sexus
in partu, non iuventa, non robur. illa quoque, quae velut extrinsecus
consentiebant, adfuere response: bellum, hostis, acies ad illam ipsam, qua
fortiter facere poteramus, aetatem. pater vero periculi sui denuntiatione non
territus arma mihi (pro tristis necessitas!), arma ipse circumdedit et suis ad
pugnam manibus aptavit, tamquam mathematico iam credidisset. quis miretur, quod
responsum [non] contempserit, dum sperabat, ut fortiter facerem? mori me non
vult, et iam non superest nisi parricidium. o mors laudanda fortibus, expetenda
miseris, non recusanda felicibus, quantum te quaesivimus in bello! tuli enim,
deos testor, in aciem, tuli non virium iactationem, non gloriae cupiditatem,
sed ut patriae praestaret aliquid vilitas mei, ut hunc mihi deploratum
spiritum, hoc destinatum damnatumque corpus publicarum utilitatium usus
absumeret. [5] ibi primum miser didici, quam multa nescientes,
quam multa faceremus inviti: in medios hostium globos perditus pugnator exilui,
cessit acies; densissima quaeque certamina solus invasi, resistere nemo
sustinuit; obviis ictibus membra nudavi et ad incurrens ubique ferrum vitalia
parata circumtuli; vacua circa me tela ceciderunt. miserum me deceptae cogitationis
eventu! fortiter feci, dum mereor occidi. recedite, gratulationes, abite,
laudantes; non circumeo templa, non reddo vota numinibus: ad parricidium veni.
quem ego paulo ante passus sum miserae conscientiae pudorem! ad patrem arma non
rettuli; timui quin immo, ne mihi, dum revertor, occurreret, ne in oscula mea
plenasque adhuc victricibus telis manus incauto rueret amplexu. quam tunc inter
ceteras exclamationes deducentis exercitus vocem, quod circumstantis populi
murmur excepi! 'magnum felicemque iuvenem'; si subito moreretur!
Adiuvate, dii
pariter atque homines, dum perire concupisco, dum volo; miseremini, ne hunc
ardorem fugientis animae dilatione laxetis. proclamo, testor: in novissimo fati
stamus abrupto, prope est, ut occidat patrem parricida praedictus, cum est mori
paratus. quid me, pater, adhuc detines, quid moraris abeuntem? melius quidem
fuerat hunc spiritum aut in ipsa maternorum viscerum sede comprimere aut, ut
primum contactu suo caelum terrasque polluerit, festinata morte dimittere. sane
tamen caritas patriae privatos vicerit metus, et in honorem virtutum scelera
nutrita sint; quicquid est, propter quod educari me tanti fuit, explicitum
peractumque est. restat una pars fati: ultimum solumque facinus. frustra me
consolaris aequanimitate patientiae tuae; non idem utriusque nostrum discrimen
agitur: tu mori periclitaris, ego patrem invitus occidere.
[6]
Hoc primum itaque excuso vobis, P.C., quod praemium peto. satis sit hactenus viri
fortis nomen agnoscere, hucusque auctoritatem sacrae legis attingere, ut illam
in advocationem [sacrae] mortis adducam. relaturum me putatis illa optionum
verba sollemnia, non capere magnorum pretia meritorum solas aequitates; tanta
remunerandum benignitate quod fortiter fecit aliquis, quanta sollicitaretis, ut
faceret? nemini umquam minus solvendo civitas fuit: praestiti, post quod mori
continuo deberem.
Sed securi
estote de aviditate summae potestatis. illud infinitum, illud immodicum, quod
nobis voluerunt licere leges, intra se consumit ille, qui
morit<ur>. titulos, imagines,
honores servate victuris; mihi praestate salutem patris, innocentiam meam,
temporum pudorem. quaeso, ne mihi ideo praemium negetis, quia fortassis et hoc
debeatis odisse, quod fortiter feci; extra invidiam est optio, cum id exigam,
quod inpetrare potuissem etiam antequam fortiter facerem. nam quod obiter
optionis reddo rationem, quaeso, ne quis ideo me parum aut praemio fidere
credat aut causis, quia utriusque iuris miscui preces; ignoscite ardori perire
cupientis, quod pariter inploro quae singula sufficere potuissent. fidem quin
immo vestram, si qua adhuc lex est, quae adiuvare possit mori volentem,
commodate, conferte. [est quod in] utriusque iuris auctoritati est, quod in mea
morte tribuatis: praestate causis ut moriar, praemio ut sepeliar.
Sentio, P.C.,
hoc primum ab adfectibus publicis petendum, ne quis ideo mori me velle non
credat, quia potius ad causas ac verba confugi, quia a vobis malui petere,
quicquid ab his potui manibus accipere. [7] merui, fateor,
malignas interpretationes: vir fortis, ut morerer, a bello reversus arma posui,
populi favorem, gaudia civitatis intravi. sed sive hoc est sepulturae suae
magna reverentia, pessimeque additae pectoribus humanis infirmitatis, ut esset,
quod timeret, qui non timet mortem, seu decuit innocentiae amore pereuntem
tranquillitas magna pereundi, ignoscite, quaeso, cunctationi, patientiae,
morae: si me continuo occidissem, tamquam parricida moriebar.
Neque est,
P.C., quod excludi praemium putetis contradictione patris. eximus per magnorum
operum reverentiam de necessitate parendi, et aut interim nobis magna venit
contra nominis huius potentiam de virtutum favore libertas, aut obsequia peracta
demum optione repetemus. non est, quod vos resistentis moveat auctoritas;
neminem invenias mori volentem, qui non habeat aliquem vetantem: ille, cui
praesto non sunt pignera caritatis, lacrimis tamen audientium et
consolationibus et promptissima semper exhortatione retinetur. parentibus vero
circa liberos unus adfectus est: favere vitae, timere mortem. non habent
patientiam nec iustae orbitatis, et inter supplicia [~ nemo] poenasque omnes
tamen illis innocentes, omnes miseri sumus. ego, P.C., communem hanc
impatientiam senis accendo pietate, reverentia. fieri non potest, ut se mori
debere persuadeat patri filius, propter quem se videtur occidere.
[8]
Hactenus leges, hactenus merita virtutum; veniamus ad necessitates. mori volo:
ita [ut] non reddidi causas? ita non ex hac destinatione sentitis, quicquid
dici potest, quicquid dici non potest? viderit, quid nos hucusque protulerit;
hinc incipit ratio, quod volo. fingite unum ex populo turbaque petere ius
supremorum; non debet hoc vetari, quotiens habet causas, non potest, quotiens
non habet. scilicet enim verendum est, ne ad hoc inconsulte, ne temere levitas
humana prosiliat, et credibile est, ut quicquid apud hominem pro vita dici
potest, ipsa sibi vita non dixerit? abite, gratulationes, silete, blanditiae;
quotiens iam putatis noluisse me mori? primum hoc maximumque pro incolumitate
hominis natura commenta est, ut periremus inviti, et contra tot adversos casus
patientiae nobis aequanimitate succurreret. inde est, quod inter luctus et
desperationes foeda vivacitate duramus. an vos me movere non creditis, quod
iuvenis sum, quod modo vitae voluptates, modo gaudia lucis ingressus sum?
quantopere mihi blanditur, quod publicis ex acie reportatus umeris laetitiam
civitatis implevi! quotiens mehercule haec vulnera et rorantia hostili cruore
arma conspexi, animum supra necessitates erigo, supra fatum pono. sed omnia
mihi iam discussa, consumpta sunt, et honeste pereundi ratione victa cesserunt.
quid mihi amplius cum corpore, quod oderunt oculi sui, cum quo cotidie
properans anima rixatur? non sunt mea membra, quae possim velut hostis alicuius
lacerare, confodere. homini, qui semel renuntiavit rebus humanis, non redditur
vita, sed tempus, et ipsa cupiditas ratioque pereundi hoc ipso quo vetamur,
adcrescit. felicior mehercules, qui moritur, antequam debeat, antequam velit;
paene sero renuntiat vitae quisquis sic ad exitum pervenit, ut hoc illum facere
nemo miretur. ei tantum debet mors negari, de quo non sufficit hoc poenae
genus, ut ipse se potius occidat.
[9]
Nam quod lex iussit, ut moriturus redderet causas, quod insepultum voluit
abici, si sic properasset erumpere, ut non nuntiaret hoc prius, non fateretur,
fallitur, quisquis ideo factum putat, ut teneremur in vita. illa vero non timet
pereundi temeritatem, nec secretum doloris alieni libenter inquirit. sciebat
illos non [aliter] ausuros proferre causas, quos sceleris conscientia, quos
maioris cruciatus metus in suprema compelleret. igitur ne supplicia properato
lucrarentur obitu, rursus in poenam nocentis insepulti corporis revocavit
iniuria. lex placida, mitis causas mortis reddi voluit, non aestimari.
Possum
igitur, P. C., publica quadam voce generis humani respondere quaerentibus
causas mortis interrogatus, at ego difficilius redderem vitae: quid iuvat, o
misera mortalitas, animam per tot annos, etiam, si natura patiatur, per
infinita temporum spatia tristissimo corporis retinere complexu? si cuncta
gaudia nostra, si voluptates et quaecumque ex hac universitate mundi vel
sollicitant aspectu, vel blandiuntur usu, diligenter excutias, tota vita
hominis unus est dies. humiles prorsus abiectaeque mentes, quas non implent
haec eadem semperque redeuntia. at qui honestis operatus artibus sciat, quis
finis bonorum, quae vera felicitas, numquam sibi videbitur praematura morte
periturus, et lucis causas ad animum mentemque referentium neminem cotidie vita
non satiat. [10] relaturum nunc me putatis, quanto plura sint
in hac aevi brevitate fugienda, comparaturum gaudiis, prosperis metus,
calamitates? illa, illa aestimemus, propter quae fatigamus votis deos, propter
quae brevem querimur aetatem. nempe sunt vanitas, cupido, luxuria, libido. Non
pudet propter haec ferre debilitates, luctus, spatia morborum, et, cum liceat
evadere, malle pati? finge tibi velut ipsam proclamare naturam: 'receptus es in
hoc pulcherrimum mundi rerumque consortium et per succedentium vices in ordinem
mortalitatis natus bona nostra vidisti; admitte posteros, cede venientibus.'
nescis, te quanto diutius vixeris, tanto magis impatientem perire? quantumlibet
prorogentur tempora, iungantur aetates, quandoque tamen non potest non exitu
perire miseri, qui moritur invitus. miraris, quod suprema mea ipse praecipitem?
numquid enim non hoc agunt singuli dies? omnis nos hora per tacitos
fallentesque cursus adplicat fato, et in hac turpissima perpetuitatis
cogitatione districti per exigua festinantis aevi momenta praemorimur. faciamus
potius de fine remedium, de necessitate solacium; exeamus sponte, consilio,
pleni securitatis, gratias agentes. solus vixit, quoad voluit, qui mori mavult.
[11]
Indulgete, quaeso, saevae tristesque causae, indulgete, virtutes ut mori
tamquam magno animo velim. ita non sufficit ad maturandos exitus quod fortiter
feci? infirmae prorsus terrenaeque mentis est, ut numeretis annos; ego, quae
felicissima vel lassitudo vel satietas est, virtute consenui. quid adhuc inter
accidentia fragilesque casus ago? homo receptus in publicas gratulationes
praesentiae humilitate decresco: minores fiant necesse est diuturnitate, quorum
initia confirmavere successus. cum iam nec operibus nec felicitati possit
accedere, cum fortuna ruere dementia est et aetatem trahere pereuntem; nullos
ego senes degere turpius puto, quam qui fortissimi fuerunt. vultis expectem, ut
putres artus foedet pudenda canities, ut sanguine membra vacuata vix nitantur
ad gressus, ut hae laudatae manus nec ad cotidianae vitae ministeria
sufficiant? quam miserum, quam deforme est meminisse quod fueris, referre
cicatricum tuarum redundationes et frigidam praeteritorum memoriam, cum iam
fidem membra non habeant, supra sua facta rideri! festinato exire de saeculo
debeo, dum alacre corpus, dum spiritus viget, dum teneor, dum desideror, et hoc
volo deberi manibus meis, animo meo. favete, dii pariter atque homines: mortem
vir fortis inveni. est haec communis mihi cum multis fortasse causa, sed
veniamus ad meam.
[12]
Si mihi mathematicus denuntiasset damna membrorum, gravem corporis perpetuumque
languorem, ignosceres tanta mala vel incerta fugienti. plus est, quod
expavesco, quod timeo; minatus est mihi manus meas meus animus, nullumque
voluit esse momentum, quo securus intrepidusque requiescerem. iussus sum vitam
per anhelitus metusque consumere. quis inter haec spei, quis consolationis est
locus? mori debeo tamquam nocens, si mathematicus verum dixit, tamquam miser,
si mentitus est.
Quid, quod me
futurum dixit parricidam? en quem mittamus in experimentum, cui credamus!
placet potius futurorum incerta[m] tractare
ratione[m] quam ad diversas persuasiones et
ad loquacissima humanorum pectorum ingenia
variari[s]. parricidium dictus sum facturus;
si possum post hoc vivere, non sum innocens, etiamsi non fecero.
Interrogare
mehercules hoc <loco> libet vos, omnes liberi, omnes parentes: quem mihi
post hanc denuntiationem adsignetis animum? homo sum, cuius corpus iratum
fortasse saeculo numen velut aptissimam facinori videtur elegisse materiam, cui
in primis continuo natalibus adsignata est virtus pariter et facinus, omnium
incredibilium diversorumque pariter capax, omnibus difficultatibus
novitatibusque sufficiens, sceleribus miser et, sine morte sua, nocens, in quo
debeatis ipsas quoque odisse virtutes.
[13]
Nescioquae me prodigiosa feritas in patrem velut telum aliquod casurumque
pondus librat, inpingit. facinus me manet, quod contra fidem est, quod
profuturum mihi negatur ut nolim cuius non tempus, non locus, non causa
praedicitur. an mori debeam, vos aestimabitis; non debui nasci.
Sentit pater,
quanta sit praedicti sceleris inmanitas, et ideo temptat efficere, ut
mathematicam artem non putetis, ac modo contendit non esse fatum, et cuncta
casu fortuitoque decurrere, modo, etiam ut providentia regantur, non posse
tamen humana scientia deprehendi. dum utrumque colligo, interim apud gravitatem
vestram depono sensisse aliquid etiam patrem, cum metuit. ego mathematicum
probavi dixisse verum, ille cre<di>dit
esse dicturum.
Casune tibi,
pater, haec diversitas videtur in corpus unum dissentientibus solidata
primordiis, ut summo vertice locatus igneus vigor cuncta gravia calidi spiritus
ardore suspenderet, profundus umor ad ima demersus, unde cotidie superpositi
caloris alimenta traherentur, terrenum pondus in medio quanto superne spiritu,
tanta penitus inanitate subnixum librata mole consideret, ut saeculorum
infinita series per adsiduas temporum vices sua lege festinet? quid haec
fulgentium siderum veneranda facies? quod quaedam velut infixa ac cohaerentia
perpetua semelque capta sede conlucent, alia toto sparsa caelo vagos cursus
certis emetiuntur erroribus, ista credis passim fortuitoque disposita?
[14] rogo, quid melius ratio fecisset? deus haec, deus,
fabricator operis immensi, ex illa rudi primaque caligine protracta posuit in
vultum, digessit in partes. postquam dederat universitati parem dignamque
faciem, spiritum desuper, quo pariter <omnia> animarentur, inmisit. inde
est, quod quidquid nascitur, consociata numinis proprietate signatur et in
totam aevi sui brevitatem conpositum firmatumque sic accipit futura quasi
vitam. haec credo, pater, terrori primis fuisse mortalibus, mox admirationem
consumpta novitate meruisse. paulatim deinde hoc, quod stupemus, animus ausus
diligenter adtendere in arcana naturae sacrum misit ingenium, et ex adsiduis
observationibus notisque redeuntibus latentium ratione collecta pervenit ad
causas. miraris fatum hominis posse praedici? defectiones siderum laboresque
narrantur, nuntiantur origo tempestatum, lassitudo ventorum, quod sidus
immodicos solis ardores, quod severas minetur hiemes, quid significent sparsi
longius crines, quid ardentius solito iubar, quid excussa flamma sideribus. non
invenio, quid esse possit certius verae artis ingenium quam dicere quid futurum
sit, fieri deinde quod dixerit.
Quod si esse
artem mathematicam probant natura, ratio, experimenta, pater quoque, qui
credidit consulendum, superest, ut ostendamus verum dixisse de futuris, quem de
praeteritis non possumus probare mentitum. [15] accipite
primam certissimae scientiae probationem: homo, qui de partu consulebatur, non
confudit turbavitque responsum, nec per varias ambages indeprehensibilem
sparsit errorem; nihil ita locutus est, ut illud audientium interpretatio
traheret dirigeretque, quo mallet. atquin in eo tota ratio fallendi est, non
dare consulentibus quod deposcant, sed caligine magnaque promissorum vanitate
suspensos sic dimittere, ut, quicquid casus attulerit, putent esse praedictum.
an scilicet haec fuerit ratio fingendi, quod dicebat usitata, communia, quae
futurus pater facile crederet, libenter audiret? 'fortiter,' inquit, 'faciet
filius tuus.' rogo, ubi magis desinit, qui mentitur? sed quibus ille, dii
deaeque, signis, quibus impletus est notis, qui de parricida dissimulare non
potuit, cum quaereret pater! artem tantum mirari me, pater, putas? ego miror
animum, stupeo constantiam. 'erit,' inquit, 'vir fortis -- et parricida.' rogo,
quae ratio fallendi est ea <a>dicere,
propter quae nec prioribus debeat credi? in parricidio quod prospiciebat
mathematicus, haec sola ratio fuit mendacii, ne praediceretur.
Fero tamen,
ut quis in aliis consultationibus decipi possit; at errare de futuro parricida
non magis mathematicus potest quam pater interrogare. [16]
omnes, sicuti apud sacrae artis antistites satis constat, animae proprietates
et futuras mentium corporumque formas ex illorum siderum qualitate, quibus in
ortu suo ~cuncta~ gignuntur, accipiunt. aliquis vagi numinis errore perstrictus
est: vitam transiget ille discursibus. placida conceptum stella signavit: erit
modesta lenitate conspicuus. ardens nascentis horam sidus accendit: viribus
pariter moribusque flagrabit. . . . languido iam vergentis in proclive mundi:
hebescentibus tardior membris similis senectae iuventa pigrescet. iam si cui
principalium deorum fulgor inluxerit, in populi consurget imperium. credo
mehercules in illum natalem monstri mei diem iratorum numinum conspirasse violentiam
sedemque prodigiosi spiritus conlato pariter igne pressisse. si verum est post
vetusta saecula et innumerabiles annos reddi rursus aliis corporibus animas,
fortassis in me renatus sit aliquis ex illis, quorum scelere violatus dies
mundum subito mutavit, quos <per> maria terrasque fugientes furiales
faces et ultricum dearum terror agitavit.
Necesse est
et maiores notas ventura praemittant, quae non temere nascuntur. sic futuras
tempestates pelagi fragor et conscium nemorum murmur enuntiat, sic periturorum
fata populorum ardentes caelo faces et crinita siderum flamma praecurrit.
[17] praedicebar bello, monstrabar armis, agebat ante se
ventura feritas publicas calamitates, et omnium malorum consummatione parricida
ponebar. at si nunc ista putet aliquis fortuito, non arte sentiri, possit
fortasse casu evenire, quod futurum sit; non potest casu fieri, quod praedictum
est. ecquando umquam, pater, explicuit manifestius ullius fati necessitatem
totus ordo responsi? 'vir,'
inquit, 'nascetur;' evenit. 'educabitur, quamvis praedictus sit;' accidit.
'perveniet ad iuventae robur;' adolevi. 'viribus erit conspicuus;' eminui.
'aderunt bella;' venerunt. 'ibit in aciem te volente;' misisti. 'fortiter
faciet;' feci. 'erit parricida;' si vixero.
Si, pater, tamen secretae profundaeque artis ratio
reddenda est, nonne habere tibi grande consortium praedicti videtur ipsa
diversitas? virum fortem dixit et parricidam: vicina sunt haec, etiam ut
dissimilia, paria viribus, etiam ut mente dissentiant. quid enim me aliud
notabilem fecit in bello,
quam quod non parco caedibus, cruore non satior, exultans super stratorum
corporum strages, palpitantibus adhuc cadaveribus alacer insisto? virtutis sunt
ista, cum hostis contigit; pax est, quae nos deprehendit, et cum iusta
grassandi materia consumpta est, in facinus necesse est otiosus ardor erumpat.
ecce iam rei publicae praebita est quies; mihi tamen plurimum est cum gladio
meo: totis diebus tracto ferrum, ad arma respicio, tela mea laudo, admiror,
adloquor. crede, pater: et parricidium tam facile est quam fortiter facere, cum
utrumque de fato est.
[18] Sed quousque ratione colligam,
quod exitu iam probatum est? quod nullis mathematicus dixit ambagibus, nullis
dissimulari artibus potest. partem responsi futuram in alio opere iam vidisti,
et, quod praecipue torquet animum, fides sceleris virtus fuit. explicata est
auctoritas responsi, cum de duobus praedictis unum factum est, nec possis de
veritate dubitare, quotiens cum incertis experimenta consentiunt. in responso,
cui cuncta cesserunt, fieri non potest, ut hoc solum falsum sit, quod
novissimum est.
'Non potest,' inquit, 'fieri parricidium.' vis mirer,
pater, si non creditur futurum, quod, etiam cum factum est, vix creditur?
falleris, si adversus praedictas necessitates sufficere credis, quod ego bonus
filius sum, quod tu optimus pater. tu non mereris ~scire, credo, ego utique
nolle me scire~; quid est ergo fatum, nisi quod fit et non habet causas? 'quemadmodum
ergo,' inquit, 'istud vitari potest, si fieri necesse est?' scilicet hac sola
ratione, ut mors inter facinus hominemque ponatur. vincitur, pater, fatum, si
resistas, vincit, si contempseris. ago quin immo gratias hoc solo nomine
crudelissimis fatis, quod maximum facinus non in prima aevi mei parte
posuerunt, quod praemissae sunt ante virtutes, magnorumque operum prior ordo
defluxit. potest, puto, caveri parricidium, quod et praedicitur et novissimum
est.
[19]
Fingamus, pater, mathematicum de hac sola vitae meae parte mentitum; quid tanti
est, ut credam ista et vivam? 'occidi non potest pater'; sed quid refert, si
difficultas ista non est salva animo meo? excedit omnem calamitatem innocentiae
suae non credere, diebus ac noctibus timere, suspectum habere animum suum,
calumniari manus, incausare visus et parricidalem agere cogitationem. maior
mihi ratio moriendi est, si parricidium fieri non potest, et ego me credo
facturum. quem tu mihi, pater, imperas laborem, quam asperam exigis patientiam!
horreo oscula tua, ne seniles artus nimium gravis amplexus elidat. non sustineo
eosdem expetere convictus, ne, quos porrexerim cibos, venena fiant. timeo
eiusdem peregrinationis adire comitatum, omne fugio secretum, ne quid fortuna,
ne quid afferat casus. quousque timebitur animus? mors mihi praestare potest,
ne parricidium faciam, mors, ut videar nec fuisse facturus. sed me infelicem,
quam multa sunt, quae timere debeam etiam citra animum meum! unde scio, an
expulsum me repente sensibus meis aliqua magni discriminis imago raptura sit?
prosilibo fortasse, tamquam sequor classici vocantis instinctum, tamquam me
ruentis patriae fragor et vociferatio captae civitatis exciverit. me sane
custodire possum, sed unde scio, quid adferat nox, casus, error? mathematicus
hoc non futurum dixit, ut vellem, sed ut occiderem.
[20]
Tu quoque, pater, quanto graviores passurus es ex ipsa dissimulatione
cruciatus! felicius illud prorsus est, palam odisse quem timeas. cum bene in
osculis meis amplexibusque requiescas, subeat necesse est tacitas cogitationes
praedicti periculi metus, et, licet componatur ad fortem superbamque
constantiam, naturalis tamen hominis infirmitas potest tam percussorem timere
quam mortem. explica nos, pater, tam misero tristique conplexu et longissimas
sollicitudines brevi recide patientia; minus indignum est, ut moriar, si
innocens futurus sum, quam ut vivam, si parricida.
Denuntio
tibi, pater, et de suprema necessitate confiteor: iam non sunt meae potestatis
hae manus; non regere dexteram, non retinere sufficio. venit ille nescioquis
ardor, non sentio, non intuentur oculi. tunc omnia incipio scire, cum gesta
sunt. quid? tu me lacertorum viriumque beneficio stravisse nuper hostes putas?
quantum dicuntur narrasse captivi, nescio quem in me monstruosi vultus horruere
conspectum. non tela iaciebam, non iaculabar ictus; furialibus miser facibus
ardebam, et pectus istud non lorica, non ferrum, sed diri serpentium clauserant
nexus. non fuit illud pugna, non acies: in bello parricida vincebam,
excesserunt opera mea humanarum virium mediocritatem: quicquid factum est,
rabies, insania fuit. [21] praedico, testor: non ego
parricidium faciam, non ego fortiter feci.
Quod si ulla
ratione casuve effici potest, ut praedicta non fiant, fidem vestram, P.C., ut
mihi potius innocentia quam fato debeatur: ego dicar expugnasse constitutionem,
fregisse vincula necessitatis, mea pietas, mea laudetur integritas. dii non
sinant, ut inter me responsumque decernat exitus; mathematicum vincere malo
quam reprehendere.
Quid nunc
agam, P.C., quemadmodum me vir fortis ad preces, quemadmodum parricida
componam? dicam 'miseremini', dicam 'succurrite'? sic rogari contra mortem
solet. novo mihi inauditoque opus est ambitu: ~ malorum~ nisi morior,
periclitor, ideo videor causas reddidisse, ut contradiceret pater, et, si bene
novi malignas interpretationes, non exitum captasse dicar sed excusationem.
explicate per fidem miseri pudoris aestum! numquam videbitur mori voluisse
parricida, si vixerit.
[22]
Ad tua nunc genua porrigo, optime pater, has, si vis, tantum fortes manus. per
ego, si fas est, quicquid feci, per hanc ipsam mei caritatem, qua me nondum
timere coepisti, miserere, filium pietate pereuntem ne velis exitum facere
parricidae. praesta mihi patientiam, qua me modo bello credidisti. finge nos in
ipso prosperi Martis cecidisse conplexu confectumque magnis vulneribus cadaver
adferri. relinquo tibi pro me omnes <liberos, omnes> parentes. hunc, quo
nos retinere voluisses, in suprema mea transfer adfectum, tuis manibus compone
corpus, exstrue rogos, funeri iusta persolve. deinde cum iam novissimis osculis
supremoque discedens satiatus fueris amplexu, tunc te fas st sublatis ad caelum
manibus proclamare: 'mathematice, mentitus es!'
[23]
Reddidimus causas, peregimus preces. reliqua vos, manus, vos adiuvate, cives.
non ut liceat mihi mori; licet istud, etiam ut negetis. vir fortis commendo
vobis exitum meum. si non continuo letale vulnus inpressero, si non cum
sanguine totam animam properans ictus egesserit, adiuvate dexteram, deprimite
telum et ante omnia detinete patrem. nescio quam longe manum sparsurus sit
fugientis animae dolor, quo cadat extractus mucro visceribus, in quem se
collabentis corporis ruina praecipitet. vultis scire, quantum debeam timere
victurus? metuo, ne patrem, dum morior, occidam.
|