ECLAMATIO
MAIOR V
Liberi
parentes in egestate aut alant aut vinciantur. Quidam duos filio habebat, frugi
et luxuriosum. peregre profecti sunt capti a piratis. luxuriosus languere coepit.
ambo de redemptione scripserunt. pater universis bonis in
<n>ummum redactis profectus est.
dixerunt illi praedones non attulisse illum nisi unius pretium, et eligeret
utrum vellet. aegrum redemit. qui, dum revertitur, mortuus est. alter ruptis
vinculis fugit. alimenta poscitur. contradicit.
[1]
Quamvis, iudices, in tanta malorum continuatione iam poteram nihil ex
accidentium meorum novitate mirari, nullumque mihi reliquerint inpatientiae
genus adversa, quae de solaciis remediisque creverunt, confiteor tamen hoc
solum me prospicere nullo metu, nulla tristium recordatione potuisse, ut post
piratas, orbitatem, famem hinc quoque calamitatibus nostris pondus accederet,
quod reversus est filius meus. vivebam miser, ut hunc viderem, solaque
superstitis expectatione suspensus avidissimam moriendi cupiditatem contentiosa
mendicitate fallebam. pudet persuasionis! redisse se iuvenis adfirmat, ut
vindicaretur morte fratris, ut patris orbitate gauderet, nec intellegit maiorem
se factis meis auctoritatem hac indignatione conferre; nunc magis sentio,
quantum facinus fuerit aegrum non redimere: queritur se relictum, qui potuit
evadere. utcumque igitur, iudices, poteram redemptionis illius reddere de
praesenti iuvenis impietate rationem, et mihi crudelitas ista praestabat, ut
filium viderer elegisse meliorem, non utor tamen occasionis huius invidia, nec
quicquid miserae pietatis inpatientia feci, querela malo defendere. ego vero
tunc non mores liberorum mentesque tractavi, nec mihi in illa tristissima
condicione succurrit de conparatione consilium. sola, quid facerem, necessitas,
sola iuvenum meorum adversa suaserunt. ex duobus liberis neutrum magis amat,
qui redimit aegrum.
[2]
Illud plane, iudices, ultra omnem malorum meorum fateor esse tristitiam, quod
hac asperitate iuvenis, hoc inopiae squalorisque despectu famam optimi fratris
incessit. hominem, qui piraticum carcerem, qui praedonum vincla discusserat,
decuerat, ne voluisset aliter reverti. ex quo se nobis tanto virium labore
restituit, poterat eius quoque admirationem mereri, qui pretio paulo ante
cessisset. dii immortales, quam laudem, quem gloriae favorem inpleverat, si
pasceret patrem, <qui> redemerat fratrem!
Relaturus
vobis, iudices, ordinem hic malorum meorum <et> eventum, quem nemo tam
crudelis, nemo tam saevus audiet, ut me non pascat, hunc ante omnia, qui se
queritur in fratris comparatione damnatum, secreti doloris indignatione
convenio. quid agis, impotens, superbe? tu nescis, utrum fuerim redempturus ex
duobus sanis, ex duobus aegris? habui enim, iudices, filios diversissima
mentium corporumque qualitate compositos, et, sicut mox probavit saeva
captivitas, in totam dissimilitudinem vitae quoque genere diductos.
[3] hic namque robustus ac patiens, non molliri prosperis
facile, non accidentibus frangi, et quem de voluptatium gaudiorumque contemptu
scires parem quandoque fortuitis; traxerat ex firmitate mentis magnam protinus
et in membra constantiam. ille vero pariter in laetitiam metusque resolutus,
alienus a curis, sollicitudinibus impar, delicatus, impatiens, et iam similis
aegro. sed apud patris affectus haec ipsa liberos dissimilitudo iungebat, et
erat quaedam in inaequalitate caritatis aequalitas, quod hunc ~serie~ laudatumque
semper, illum iam quadam miseratione diligerem. quid profuit individua pietas?
erat etiam me nolente manifestum, utrius magis colloquiis, magis laetarer
aspectu. velit nolit, iudices, ipsa quoque querela iuvenis, quid de patris
fateatur animo, probat: irasci quod non sit fratri praelatus aegro, impatientia
est hominis, qui magis ametur. accipite, iudices, maiorem pietatis aequae
probationem: filium nec peregre dimissurus elegi; iunxi fratrum artavique
comitatum, et utroque patris latere nudato visus sum mihi magis habiturus
utrumque mecum, si pariter essent. hanc apud me iuvenum aequalitatem etiam in
calamitatibus fortuna servavit: uterque captus est, ambo de redemptione
scripserunt. dissimules licet, iterum tamen et inter adversa persuasionem
carioris invenio: in captivitate communi, puto, minus speravit ille de patre,
qui languere coepit.
[4]
Tu mihi nunc, impotentissime iuvenis, tu, quaeso, responde, quid aliud facere
debuerit pater duos redempturus. cunctas facultates in pretia collegi; rus,
servulos, penates et omnia viliora properantius, festinatione perdentis addixi,
et, ultra quam non potest excogitare summus adfectus, nihil senectuti meae,
nihil dubiis casibus (pro inconsulta pietas!) nihil neque illis reservavi, quos
redemissem. quantum, iudices, ad piratas tulerim, scire potestis ex hac fame:
fuerit pretium licet exiguum parvumque, dum totum. fingite quamlibet divitem,
quamlibet pauperem patrem: nemo umquam plus pro liberis dedit, quam qui sibi
nihil reliquit.
Utrumne
igitur, iudices, nemo mortalium habet pretium plurium liberorum, an piraticae
feritatis ingenium est in captivorum taxatione solos aestimare redimentes? dii
immortales, quam arrogans me pirata, quam superbus excepit! 'parum,' inquit,
'attulisti, senex; languet alter.' quid ego a diis hominibusque merui, quod
mihi non redditurus utrumque non ipse potius elegit? saevus et humani doloris
artifex negavit a me duos posse redimi, deinde, ut hoc tristius, ut difficilius
esset, redditurum se dixit, utrum maluissem. vides, iuvenis, quamtum pietati
meae testimonium reddiderit ipsa crudelitas: condicio non ponitur nisi duos
redempturo.
Expectatis,
certum habeo, iudices, ut in tristissimae necessitatis positus abrupto ad
aegrum continuo properaverim. quis non putet audita condicione vincula me
statim detraxisse languenti? oderitis licet confessionem meam, deliberavi.
tenuit inter illos inexplicabiles doloris aestus, quam longum tenuit pietas
misera consilium, et, quod numquam satis manibus filii, numquam satis excusabo
conscientiae meae, non statim mihi ille deficiens unicus fuit.
[5] dissimules licet, orbitas, ego mihi plurimum morbis,
plurimum videor adiecisse languori cunctationis mora, et sensit infelix, quid
in electionis huius necessitate fuerim neutro languente facturus. tandem, quod
solum habebat ambitus genus, desperatione praevaluit: accepi, fateor, illum,
qui solutus quoque non sequebatur, quem non gaudium redemptionis, non laetitia
praelati, non hortantis erexit patris amplexus. si esset in rebus humanis ulla
clementia, merueram etiam de piratis, ut mihi duo redderentur.
Utinam,
iudices, iuvenis illius vita praestaret, ut videretur non periculi miseratione
sed caritate praelatus! me infelicem, quod bonam habeo causam! explicuit
iustitiam comparationis, qui decessit etiam redemptus, et in perituro filio
nihil aliud electum est. in quo fui miser famae periculo! filius meus languore
defunctus est; tamen pater occiderat aegrum, si reliquisset. videram continuo,
iudices, in carcere illo, quantum promitteret constantia hominis, quem non
captivitas, non expectatio patris, non fratris fregisset infirmitas, nec
inmerito cuncta de fortissimo iuvene speravi, si fuisset ad omnes conatus
explicato languente liberior. tandem miseros fortuna respexit, et, puto, contra
praedonum commota feritatem ipsa consensit, ut nobis quem negaverant, non
abstulissent. [6] non quidem mihi, iudices, arrogo temporis
illius providentiam; nihil me fateor fecisse consilio. potest tamen utriusque
iuvenis exitus necessitatibus meis adsignare rationem: periit quem redemi,
reversus est quem reliqui.
Invenisse te
putas, iuvenis, patrem cibos et alimenta poscentem? quaerebam pretium tuum.
testor clementiam mitissimae civitatis: hae preces, hic rogantis ambitus fuit:
'miseremini, date stipes, indulgete, conferte! repetendus est ille, qui redimi
maluit fratrem.' sed et hac te decebat reversum proclamare voce: 'erige vultus,
pater, attolle tristitiam: vindicati de saevissimis praedonibus sumus; duos
redemisti'.
Alimenta
posco -- poteram non adicere filium pater, sed mendicus hominem, sed iuvenem
senex. quis enim magis ex ipsis rerum naturae sacris venerandisque primordiis
descendit affectus? quid etiam <non> inter liberos ac parentes tam
commune, tam publicum, quam ut alicuius famem proximus quisque depellat? voluit
nos ille mortalitatis artifex deus in commune succurrere et per mutuas
auxiliorum vices in altero quemque, quod pro se timeret, asserere. nondum hoc
caritas est, nec personis impensa reverentia, sed similium accidentium providi
metus et communium fortuitorum religiosus horror. in aliena fame sui quisque
miseretur. sic cibos obsidio partitur, sic inopiam pariter navigantium
frequenter unius alimenta paverunt. hinc et ille venit affectus, quod ignotis
cadaveribus humum <in>gerimus,
et insepultum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcurrit, ut non
quantulocumque veneretur aggestu.
[7]
Parentibus vero liberi non praestatis alimenta, sed redditis. quanto, dii
deaeque, breviora, quanto minora pro tot infantiae, tot pueritiae sumptibus,
tam variis vel abstinentissimae iuventutis impendiis! si mehercules hoc quoque
officii genus natura permitteret, bene pro deficientibus aliquid et vita vestra
dependeret, iterumque ex illa, quam traxistis, anima portio brevis in suum
rediret auctorem. vultis scire, quantus nomini nostro debeatur affectus, quanta
veneratio? non est beneficium quod pascitis, sed est facinus quod negatis.
Liberi
parentes alant. pudet sacrorum nominum, pudet religionis humanae: hoc ergo lex
erit? quid imprecer homini, qui primus fecit, ut
pietate<m> iuberemus! liberi
parentes alant. o crudele factum, o numquam tristior fames! ita pascit ille,
qui cogitur? 'non meruisti,' inquit, 'accipere.' discede, pietas, quiesce
paulisper, infirmitas. ~remuneranda sit. primum lex severissima est, ut fortius
alimenta poscantur. perdiderunt pulchritudinem sanctitatemque naturae, qui
putant illis parentibus iura succurrere, quibus apud liberos salva est de mutua
caritate reverentia; collisis prospexere pignoribus, et inter tam venerabiles
affectus hoc quoque dignum providentia fuit, ut aliquid et odia praestarent.
quereris, irasceris, et ideo iuberis. expectandum est videlicet, ut liberorum
parentumque concordiam perferant totius merita vitae, et ut pietas, natura,
sanguis accipiant cotidie tamquam amicitiae nexum, et, nisi vos promeruerimus
obsequiis, adulatione, patientia, natales ortus et pignora prima perierunt?
[8]
Si vultis, iudices, ut huic nomini salva sit in omni personarum diversitate
veneratio: bonum patrem filius alat, lex malum. non faciam hanc rerum naturae,
non faciam contumeliam legi, ut excusem vel pessimum patrem, ut sacro nomini
temptem gratiam petere de venia. sim licet crudelis ac saevus, filium tamen
diutius amavi. clauserim paternos penates, de testamento, de spe successionis
expulerim, oneraverim vinculis manus, foedaverim membra verberibus; persolvi
gratia non potest nec malo patri. arrogans, impotens sum? nolo cotidie mereri,
quicquid mihi deberi coepit primo die. 'facilis, mitis, indulgens' vocabula
sunt ista minoris affectus; propter haec aleretur amicus, pasceretur extraneus.
vestrum quin immo crimen est, quod interdum aliud sumus, et, unde manifestum
est diversitatem nostram venire de moribus liberorum, non invenias asperum
patrem nisi iam peccantis aetatis. quid ais? rigidus, immitis sum? ideo pasce
tantum, pasce, non ultra. malo pro reverentia nominis nostri quicquid
praestatis inviti, et cum alitur pater, quem quereris indignum, accipere mihi
videntur omnes parentes. si vis, affectum debes, sin minus, necessitate
servitutem, patientiam. non tamquam pater alitur, qui tamquam bonus amatur.
[9]
Sepone, iuvenis, differ querelas; tunc irasceris, tunc obicies mihi, cum
prosperitatium, cum secundorum officia deposcam. non talis ad tua genua
provolvor, ut aestimandus sim. nulli malus est pater, cum esse coepit infelix:
aspicis collapsum et ex omni calamitatium genere miserum et, ultra quod
accidentium mensura non exit, in orbitate mendicum. riget squalidi capitis
concreta canities, vigor pristini vultus vacuis luminibus intabuit, et per
obstantium crinium inluviem tenuis arentium iactus oculorum. haeret adstricta
nudatis ossibus cutis, et, in fame sua homine consumpto, iam membra sine
corpore. iterum bonus sum, in pristinam religionem de calamitatium honore
restituor. adeone non habent haec ipsa supplicia poenas, quod posco, quod rogo,
quod mendicus sum filii mei? et quanta, dii deaeque, non possunt pro nobis impetrare
leges! quanto plura sunt, quae negantur, cum praestant inviti! non exigo, ut
tuis manibus porrigas cibos, ut consoleris, ut foveas; proice, quod rapiam,
abice, quod colligam. genus ultionis est pascere nec misereri.
Si tamen,
iudices, fas est impietatis huius ullas accipere causas, et filium, qui non
alit, putatis reddere posse rationem, aestimate per fidem, quod sit facinus
illud, cuius ultionem debeat exigere aliquis de fame patris. 'captum me,'
inquit, 'non redemisti.' quis non putet queri de filio patrem? quemquamne
dicentem feram: 'nihil tibi debeo, quia mihi vitae lucisque beneficium semel
praestitisti, quia hunc spiritum, hoc corpus non ex indulgentia tua rursus
accepi'? [10] iniquissima magnorum condicio meritorum est, si,
quicquid non fuerit adiectum, de prioribus perit, et pessimo exemplo gratiam
praeteritis auferunt reliqua cessantia. non redemi? non tamen ideo minus est,
quod in hunc te divinorum humanorumque conspectum de nostra protulimus anima.
maria terrasque, infatigabiles siderum cursus et cta sacro fulgore lucentia
nos, ut fruereris, ostendimus; has, quas subtrahis manus, haec verba, quae
negant, de meo spiritu, de meis visceribus hausisti. gaude potius, exulta, quod
tibi patris asperitas praestat boni filii iactationem; solus habet, quod
imputet patri, qui queritur et pascit.
Quam multa,
iudices, huic querelae respondere poteram, propter quae filium salva pietate
non redemissem! quis non acciperet excusationem, si dicerem: 'impediit quamvis
properantem senectus, inopia, languor. pretium non tam festinanter inveni.
explicare non potui navigationem iuvenibus quoque fratribusque difficilem;
solus ac senex non illa, qua speraveram, prosperitate direxi. per quos metus,
per quae peregrinationis incerta properavi!' remove, iuvenis, indignationem;
nihil plus pro filio factum est, quem recepi. non fortunam tibi debeo sed
affectum, non exitum sed voluntatem. pro duobus pretia contraxi, pro duobus
maria conscendi, pro duobus genua tenui. rogo, uter magis amaretur, si mihi piratae
duos reddidissent?
[11]
Age tu nunc, iuvenis, ad faciendam inopiae patris invidiam, si videtur,
exclama: 'famem obtendis, ad quam luxuria prodigarumque voluptatium
continuatione venisti. exhausisti senex census in pretia meretricum.' quamquam
et huic iubetur necessitati pietas vestra succurrere, et lex, quae inopem, quae
patrem nominare contenta est, filium non remisit ad causas. quid vero, si in
educationem, in discursus, in pretia vacuatus sum? excedit omnem scelerum
comparationem patrem mendicum facere nec pascere.
Temptat,
iudices, hoc, quod non est redemptus, ampliare alia iuvenis invidia: 'fratrem,'
inquit, 'mihi praetulisti.' fateamur paulisper hoc crimen, agnoscamus hoc
nefas: impudentissime generis humani, tu non feres, ut frater tuus vel magis
ametur? vides enim, praelatus est tibi nescio quis affectus, possident
caritatis tuae locum pignora de minoribus sumpta nominibus; ille nempe, cuius
aeque spiritus de visceribus his trahebat ortum, qui patrem vel solus impleret.
pessimus est mortalium, qui amari fratrem suum sine sui caritate putat. tu
custodies, utrum frequentius osculer, utrum stringam magis artiore complexu?
non est hoc <caritatis> impatientia, nec circa patris adfectus sacra de
pietatis contentione rixa; eum tantum fratrem putes amari magis, quem non ames.
Falleris,
iuvenis, longeque te ab intellectu rerum naturae seposuit prava persuasio, qui
putas ex paternis affectibus filio perire quicquid in altero de necessitate
praeponderat. [12] par est in omnes liberos eademque pietas,
sed habet in aliquo plerumque proprias indulgentiae causas, et salva caritatis
aequalitate est quiddam, per quod tacito mentis instinctu singulos rursus
tamquam unicos amemus: hunc primus nascendi locus, illum gratiorem propior fecit
infantia; alium laetior vultus et blandior osculis amplexibusque facies;
quosdam magis severitas probitasque commendat; in quibusdam diliguntur
impatientius calamitates, et damna corporum debilitatesque membrorum notabilius
miseratione complectimur. salva est tamen universitas, cum, quicquid in
ali<qu>o cessare creditur, in
altero restituit alter affectus. securus sis: non intercidunt ista, non
pereunt, sed invicem vincunt, praevalent, cedunt. filio non potest praeferri
nisi <miser> filius.
Blandiar,
iudices, paulisper calamitatibus meis, et sic agam, tamquam apud piratas
invenerim utrumque sanum. attuli sine dubio pretium duorum, sed utrumque praedo
non reddit: offert electionem. suadete, quid faciam; quid dicitis? ita pietas est
abire, discedere, irasci scilicet, queri et invidiam facere piratis? vos
interrogo, liberi, vos, parentes: non ergo facinus est ideo neutrum redimere,
quia utrumque non possis? egregia pietas aequare liberos iustitia
desperationis, et ex hoc, quod succurrere non contingit duobus, orbitatem
facere totam! tu vero, senectus, accipe quicquid datur, accipe quicquid
offertur, dum hoc saltem feritati libet, antequam inpatientia tam saeva
crudescat immanitas. interim multa possunt afferre casus: sperare licet, <fili>,
repeteris, sperare <licet>, pater, fortassis evadat. quaecumque explicari
coacervatione non possunt, per partes vicesque servantur, et facilius est
divisa subtrahere, quorum magnitudo laborat in solido.
[13]
Quantum intellego, iudices, filius, cui profuturum non erat, ut <non>
eligerem, hoc solum ferre non potest, quod redemptus est frater. quis hanc,
iudices, impudentiam ferat? obicit mihi, quod ullum de liberis meis potuerim
facere discrimen, deinde queritur non se potius electum, et, cum fratri praeter
eiusdem nominis par ac simile consortium reverentia quoque languoris
accesserit, indignatur apud affectus patris non eam praevaluisse partem, in qua
tantum filius erat. non invenio, iudices, quemadmodum effugere potuerim
criminis huius invidiam, si hunc potius recepissem. patri, cui utrumque pirata
reddere nolebat, redimendus fuit aut aeger aut neuter.
'Quid, quod,'
inquit, 'etiam luxuriosum praetulisti?' parce, iuvenis, maledictis, parce conviciis;
reliquistis haec nomina. domi erunt ista vitia, domi erunt istae virtutes, sed,
dum fueritis reversi, interim nihil aliud estis quam fratres, quam liberi mei,
duo captivi, ambo miseri, et diversitas vestra de calamitatium societate
consumpta est. vides, quam nefas sit alterum ex vobis mihi esse viliorem;
piratarum non interest, uter eligatur. dic nunc: 'luxuriosum redemisti.'
Comparatione
vestra, iuvenis, <si> circa patrimonium honoresve contenderes, et ego
proclamabo: vicisses. sed ventum est illuc, ubi non probitas, non mores
aestimantur, et de corporibus sola taxatio est. unde tristes toleraret casus,
ferret sordes vinculorum, piraticam famem iuvenis, quem torquere solebat nostra
frugalitas? unde et in illa solitudine carceris dur<ar>et
animus convictibus semper comitatibusque laetatus? expecta tu, quem decet
honesta patientia, laudabilis labor, qui tibi difficultatium reddis ipse
rationem. tu differris, luxuriosus relinquitur.
Quid ais?
praetuli illum, de quo soli tibi querebar, quem cum vellem castigare,
reprehendere, te solebam laudare, mirari? [14] exaggera,
quantum voles, vitia fratris, luxuriosum, perditum voca, dum scias te sic magis
probare non animum fuisse patris, sed de calamitate rationem. ille eligit, qui
recipit ante meliorem. sed parce, quaeso, iuvenis, adversorum interpretationi.
non est electio alterum recipere, cum pretium attuleris duorum; discrimen illud
<inter vos> non ego sed pirata commentus est. quicquid [inter vos] in alterutro
fecero, affectus est, quo duos amo, et homo, apud quem filius sola praevaluit
gratia calamitatis, non fratrem tibi praetuli, sed quod in te fratri
praetulissem. consilium hoc putas fuisse patris? fortunae est, qua capti
pariter estis, qua decubuit alter, qua non convaluit redemptus. cum propter
duos venerim, quod altero mihi pirata cessit, idem est ac si mihi neutrum
reddidisset.
Sed quousque
facti mei dissimulabo rationem? Aeger electus est.
responde[te] nunc, si videtur: 'luxuriosus,
perditus fuit.' parcamus, quaeso, memoriae, revereamur suprema cineris;
paeniteret me fortasse, si viveret. iterum ac saepius, iudices, necesse est
ipsa criminis mei voce defendar: aegrum redemi. non habent profecto, non habent
discrimen liberi nisi de calamitate, et inter homines, quos natura pietatis
aequavit, differentiam nisi de dolore non explices. non cum usu nunc vestro,
non cum moribus loquor: ille anhelat, illius sunt lassa suspiria, ad illum
serius veni. excogitasti rursus, fortuna, quod supercresceret caritati, quod
posset sacris nominibus accedere; hic solus maior affectus est quam filios
amare: filii misereri.
[15]
Me quidem, iudices, si quis interroget, condicio illa non fuit vera, non
simplex, habuitque piraticae feritatis ingenium: aegrum mihi non licuit
relinquere, licuit eligere. an fas fuisse credis, ut iuxta moriturum tu
reddereris, et homines eius immanitatis, ut possent liberos cum patre partiri,
paterentur eum sibi relinqui, quem periturum ex hoc probabant, quod illum pater
non eligebat? temptata est misera pietas, et placuit hoc quoque addi
calamitatibus nostris, ut onerarer pudore condicionis partes non habentis. cum
in comparatione sani aeger offertur, ideo ponitur, ut eligatur.
Superest,
nisi fallor, iudices, ut, cum sibi praelatum fratrem queratur, aestimetis, utri
tunc magis debuerit pietas nostra succurrere. est quidem, iudices, humanae
infirmitatis ista natura, ut ex omnibus accidentibus gravissimum putet quisque
quod patitur; et, cum aliena cogitationibus, nostra dolore tractentur, necesse
est apud impatientiam sua[m] vel minora
praevaleant. languor est tamen, languor, cui merito cesserint cunctae
calamitates, in cuius comparatione consolari se potest genus omne miserorum.
stringat licet manus saeva captivitas, profunda carceris nocte membra
claudantur, datur tamen collidere catenas, artus extrahere nexibus, et habet
aliquid aequanimitatis cum poena sua posse rixari. saeviunt regna tormentis,
bella vulneribus, sed levius adficit quicquid viribus feras, et, cum in plenum
adhuc sanguinem adversa ceciderunt, repugnantis roboris colluctatione
vincuntur. quos cruciatus compares, quem dolorem, cum penitus visceribus
immissa tabes cotidie aliquid ex homine praemittit in mortem, cum cibos, haustus
et omnia blandimenta vitae fames fastidit et poscit? desiderare assidentium
officia, dehinc ferre non posse; gravari quos appetieris attactus; per totum
cubile corpus velut super ardentes exagitare flammas; lux fatigatis luminibus
gravis, vox sola de gemitu. cum ex duobus capitivis languet alter, una est
inaequalitas patris eligere sanum.
[16]
Retuli, iudices, usque adhuc in penatibus suis, iuxta parentes propinquosque
languentem. o carcer, o morbi, quem vos non
<con>ficitis aegrum? et non ille
carcer, quem severitas legum, quem potestatum iustitia commenta est. non
possunt humani metus, humanarum cogitationum ingenia satis habundeque concipere
quae vidi. iacet sub immensae rupis abrupto tristis et ultra naturalem
<modum> profundae caliginis nocte[m]
mersus piraticis artibus specus, quem tota circumfusi vastitas maris et undique
minantibus scopulis illisa tempestas terrore ruiturae molis everberat. Horrent
cuncta crucibus, squalent circumiecta naufragiis, nullus nisi in supplicia
mortesque prospectus, et ad infelicium captivorum metum praemissus de simili
exitu dolor. spiritus solus intus, quem vinctorum trahunt redduntque gemitus,
quem tot contulere languentes. hoc erat, ubi iacebat aeger, illud tot annorum,
ex quo coepit pirata grassari, idem cubile. corpus, quod gravaretur assidentium
sedulas manus, iacet inter vincula, quibus instrinxerat adhuc recentem pirata
captivum, et quamvis tenuata de nexibus membra labantur, rursus in modum stringentium
tenent, quae nullo suspensa nisu velut victo homine sederunt. qualis erat ille
sub ferro, cuius exsangues manus vix levia velamenta transferrent? quis inter
complorationes gemitusque somnus, quem vix silentia sollicita praestarent? ad
quae colloquia tristitia respiraret? undique pares similesque miseri, et
veteribus capitivis adiectus cotidie novus aliquis impatiens. compara, si
videtur, huic aegro captivitatem tantum tuam: tu quereris, quod cibos pirata
non praestet; ille remittit oblatos. [17] te nuda humus, nudum
cubile frangit; ille ad singulos ardentis corporis motus vi sua supra vincla
versatur, et quocumque membra lassata dolore transtulerit, in supplicium redit
renovata patientia. breviter saevissimi languoris definienda mensura est: non
potest ex illo sanari nec quem redemerit pater.
Insta nunc,
si videtur, ac subinde, iuvenis, interroga, cur aegrum potius elegerim, reddi a
me posse rationem, cur hoc fecerim, putas? ego vero non possem, nec si te
redemissem. quid enim, si respondere iubeas orbitatem, cur in exequias totos
egerat census, quid sibi velit ille funebrium longus ordo pomparum, cur super
flagrantes iaceant rogos, cur ardenti non divellantur amplexu? et ego dico,
proclamo, fateor: error istud, dementiae furor est, cum feceris. 'hoc est
ergo,' inquit, 'quod de te praecipue queror: moriturum mihi praetulisti.'
quaeso, iuvenis, ne nobis putes tantum inesse feritatis, ut illum potuerimus
aestimare moriturum. vis non sperem victurum filium, quem tunc primum aspicio,
complector aegrum, quem pirata non recusat sibi relinqui? si persuasionem
patris interroges, quicquid est, quo[d]
miser torquetur, afficitur, non languorem credo, sed impatientiam, desiderium,
dolorem. hominis, qui apud piratas languet, unum remedium putes, ut redimatur,
sed non est, quaeso, iuvenis, quod hoc patrocinium de tam calamitosa pietate
concipiam, ut dicam: victurum putavi. [18] exaggero quin immo
invidiam criminis mei: redemi, fateor, illum, qui dilationes, qui moras ferre
non poterat, in quo mihi pirata vendebat brevia oscula, paucos dies. si
mehercules uterque fuisset aeger, illum redemissem, qui prior languere
coepisset. si duos pariter naufragia raperent, illi porrigerem manum, quem iam
membrorum contentione lassatum fluctus hauriret. si vulneribus confectos
remisisset acies, properantius ei clauderem plagas, per quas animam largior
sanguis egereret. ignoscite, dii pariter atque homines: non possum de liberis,
possum eligere de miseris. gratias quin immo fortunae, gratias ago, quod adhuc
aeger sentit, intellegit. alioquin cadaver acceperam et pretia duorum pro
funere tantum supremisque persolveram. nescis. quantum pudori, quantum adiciat
affectibus meis inter tam impares aequata condicio. aeger, qui tantundem est
piratis, plus est patri. velis tamen nolis, infelix senectus, fatendum est quod
merito, quod summa pietate factum est, quam difficile fecerimus. quae tunc mihi
cogitationes, quis temporis illius animus fuit, cum inter duos liberos incerta
miser electione discurrerem! hunc diutius osculabar; illum putabam desperatione
moriturum. lacrimas ad languentem gemitusque transtuleram: et tu mihi videbaris
futurus aeger. quotiens catenas tuas soluturus invasi! sed mihi commendabat
relictum quod <in> te praetulissem. quam frequenter iam laxata misero
vincula rursus imposui, dum mihi tua potius sanitas placet! dissimulare non
possum condicionis illius secretas difficultates: redimi debebat aeger, ego te
volebam.
[19]
Ponere vos, iudices, velut in illa necessitatis meae praesentia volo. ecce
infelix ad primum aspectum patris conatus assurgere illas squalentes sordibus
manus paululum tamquam amplexus daturus erexit, nec usque in cervices meas
spiritu iam deficiente perlatas in suum miser iterum cubile deiecit. totus ille
circa nos carceris populus obticuit, et, ne colloquiis nostris terribilis
catenarum stridor obstreperet, lassatos artus in sua tenuere patientia. ego
serius, gravis hinc, si videtur, incipiam: 'luxuriose, meruisti'? ignorat
profecto paterni doloris aestus, quisquis solacium putat, ut de languente filio
queratur, ut moribus mentique maledicat. abite, virtutes, ignosce, probitas,
<potior> est ex liberis ille, qui moritur. mihi vero fateor hinc aliqua
languente filio venisse solacia, quod vixit infelix quemadmodum voluit, quod
fuit hilaris ac laeta brevis aetas. crede, iuvenis: et pro te iam maluissem, ut
luxuriosus esses, cui tu tempori, cui dolori rigorem ultionis, frontem
castigantis iniungis! impatientissima res est perdere filium, cui videaris
irasci. corruptum me precibus putatis ambituque lacrimarum? hoc vicit aeger,
quod non rogabat. assidebam misero; demittebat oculos, interroganti responsum
de lacrimis tantum gemituque reddebat. [20] agebat me
deliberante iam victum, cum repente miseras manus velut recidentis amplexus
posuit in sinu meo, et cum lassa suspiria per ardentis anhelitus egesta saepe
visceribus, cum diu collatis uterque singultibus miscuissemus lapsas sine voce
lacrimas, tandem spiritu vix in paucissima verba collecto 'tibi quidem',
inquit, 'gratias ago, pater, quod redempturus utrumque venisti; non adeo tamen
sensus meos languor hebetavit, ut exitum condicionis huius ignorem. ego
luxuriosus, ego perditus; nunc vero super infamiam nominis huius emorior. utinam
hoc saltem misero fata praestarent, ut residuum laborantis animae in tuo
poneremus amplexu; sed si mora est longior properantibus expectare pereuntem,
ite superstites, ite felices, has tantum reliquias commendate piratis, ne
mersus profundo, proiectus in fluctus exitum faciam hominis, ad quem non
venerit pater. unde enim sperare possum, ut revertaris, ut facis . . .' tunc
super abrupta verba tota defectione conticuit, strictisque vitalibus circa
dolorem suum membra riguerunt. exclamavi, fateor: 'quid agis, infelix? cur
desperatione conlaberis? attolle paulisper oculos, confirma, dura; te frater
elegit.' visa est per hanc vocem meam peracta condicio: continuo pirata
detraxit catenas, vincla laxavit. vultis elegisse me negem, vultis in lucem
diemque productus carceri suo reddatur aeger? ego vero non habui verba, quibus
me deliberare, quibus nolle contenderem. vultis scire, quid pater, quid pirata
praestiterit? ego duos redemi, sed alterum accepi.
'Ut scias,'
inquit, 'aegrum redimi non debuisse, defunctus est.' crudelissime generis
humani, qui nos putas pretium tuum perdidisse, audi, quam multa nobis in
morituro filio pirata reddiderit: frater tuus ille inter vincula catenasque
deficiens respiravit aliquid in toro tandemque liberas vinculis manus per totius
lectuli spatia iactavit; post impias carceris sordes illum cum ferali veste
squalorem exuit paulisper aeger, vidit propinquos, allocutus est amicos,
mandavit, exegit, et quamvis suprema sorte conlabens prius tamen luce caeli
libera satiatus est. [21] contulit mihi grande, velit nolit,
fortuna in orbitate solacium: filium, qui relictus mea fuit moriturus invidia,
non occidi, sed perdidi. quid ais, iuvenis? ita, si moriturum filium redimere
non debui, non sufficit haec tibi de me poena, quod ille decessit? irasci patri
tunc fortasse fas esset, si viveret frater; tunc alimenta quaerenti respondere
posses: 'posce praelatum.' quantum intellego, qui de mendicitate patris
vindicaris, aegri es redempti, iuvenis, inimicus, nescis, quid sit invidiam
facere, patri; melior erat tua causa, si mei miserereris.
At quanto,
dii deaeque, alius fuit ille infelicissimi iuvenis affectus! nuntio enim te
audiente et tota civitate teste proclamo: tibi gratias agebat ille, dum
moreretur. credo mehercules hoc miserum dolore consumptum, quod sibi videbatur
pretium suum mihi perdidisse. non aliter igitur quam si te praesente deficeret
'per illud,' inquit, 'frater optime, natalium nostrorum sacrum venerandumque
consortium, per socias peregrinationes, per adversa communia, per hoc, quod et
tu languere potuisti, si te vel tua quandoque virtus vel satietas secura
praedonum piratico carcere emiserit, commendo tibi senem, quem facimus uterque
mendicum. testor immortalia numina et infernarum sedum deos: pascerem patrem,
si te redemisset.'
'Ego tamen,'
inquit, 'mihi debeo, quod reversus sum.' non quidem quicquam velim, iuvenis, de
virtutum tuarum admiratione dectractum; audias tamen necesse est in hac
<im>pietate verum. evasisse te
putas? ingrate, dimissus es! mea pietas istud, mea fecit electio. unde enim
evenit, quicquid ante captivitas tua praestare non potuit? iacta, quantum
voles, effractum carcerem, ruptas catenas; vis scire, quid neglegentes fecerit
securosque piratas? acceperant pretium duorum.
[22]
Intellegit, iudices, et ipse iuvenis non esse se calamitatium nostrarum
iustitiae parem, [et] <si> sic agit, tamquam alere non debeat, itaque
transfert in hoc defensionem, ut posse se neget. quid dicitis, iudices? feretis
hoc dicentem iuvenem corpore atque aetate robustum? non habes opes, sed membra,
sed vires. nam neque ego laborem nec difficiles posco conatus: contentus sum,
iuvenis, ut velis. cibos me poscere putas? humeros, quibus incumbam, manus,
quas eliso pectori apponam, sinus, in quos egeram exhaustarum reliquias
lacrimarum, ut sepelias, ut haec cum miseri illius membris ossa conponas. non
alimenta quaero, sed filium. quid, quod nec grave longumque supremae pietatis
exigimus officium? non diu viverem, etiamsi me duo pasceretis. securus sis:
brevi te gemitus mei liberabunt, assiduis planctibus everberata vitalia. quid
me remittis ad turbam? Quid facis rursus omnibus gravem? consumpsi fletus,
clementiam civitatis exhausi. non alit populus hominem, quem pascere filius
debet. quid sibi vult haec aliena calamitatibus nostris, aliena virtutibus
tuis, iuvenis, asperitas? abstulisti mihi malorum quoque meorum verecundiam:
quicquid faciebam, mendicitas est, ex quo reversus es.
Durat in
suscepto rigore iuvenis, et ad misericordiam non memoria fratris, non patris
contemplatione deflectitur. [23] exclamaret alius hoc loco:
'<l>ex, tuam fidem!' dignus
quidem eras, impotentissime generis humani, quem in tormenta mea doloremque
redeuntem vincla rursus ac poena carceris exciperet; et insultes huic
confessioni licet, alligare non possum. quid mihi miseras ultiones, quid triste
monstratis auxilium? faceret hoc pater, qui redimere noluisset.
Age
nunc, vivacissima senectus, redeamus ad preces; quod solum ius paternae
pietatis agnoscit, hic quoque rogemus. per ego te, iuvenis, illos meos, de
quibus nunc quereris, annos, per expertos tibi notosque humanorum accidentium
casus, per infelicis illius manes, cui nec hoc saltem contigit, ut te reverso,
te praesente moreretur, pasce nunc, quod te redimere volui, pasce, quod fratrem
tuum redemi. non ego lassitudinem tuam posco, numquam otium meum, nec, ut ipse
securus quietusque transigam diem, tuas operibus manus, tuum laboribus assigno
sudorem. iungamus mutuae pietatis officia par flebile, par omnibus aetatibus
nominibusque reverendum. est. nobis negotium cum civitate mitissima. quanto
libentius dabunt, cum viderint pariter unaque miseros mutua sustentatione
conexos! et ego quidem rogabo, qui soleo, sed in tuos sinus populus congerat
stipes. quicquid preces, quicquid impetraverint lacrimae meae, accipe, tuere,
dispensa. pro tua fama, pro tua sum pietate sollicitus. ego mendicabo, tu
pasces.
|