DECLAMATIO
MAIOR VI
Qui in
calamitate parentes deseruerit, insepultus abiciatur. Qui habebat uxorem et filium, captus a piratis scripsit domum de
redemptione. uxor flendo oculos amisit. filius retinente matre profectus
vicariis manibus redemit patrem. idem in vinculis decessit. abiectus in mare et
appulsus ad litus patrium est eiectus. vult illum sepelire pater, mater
prohibet.
[1] Etiamsi, iudices, in hac
asperrima condicione fragilitatis humanae, in qua nemo prope mortalium impune
vivit, haec omnibus natura est, ut sua cuique calamitas praecipue misera atque
intoleranda videatur, inter omnes tamen hoc constet necesse est, infelicitatem
meam tantum ceteras supergressam, ut prorsus haec sit, quae fleri debeat usque
ad caecitatem: quid enim passus sum tam leve, ut non comparatio mei felices aliorum
etiam miserias faciat? grave est a piratis alligari, magis dicat hoc, qui
sciat, quam cito capti moriantur: alligatus sum, sed tamen miser magis queror,
quod solutus sum. indigna est impietas in suos: quae quanta versetur in hoc
iudicio, videtis. sed mihi hoc quoque querendum est, quod me et uxor nimium
dilexit et filius. quid ego putarem in rerum natura posse reperiri, quod
orbitate acerbius videretur? non contingit mihi, quod ceteris miserrimum est,
filium efferre. parum est, quod iuveni singularis exempli causa mortis fui, et,
tam pretiosa redemptus anima, senex ominosus morte filii mei vivo, parum est,
quod mihi luctum meum fluctus nuntiarunt, et aliud agenti patri subito ad litus
orbitas appulsa est, quod miserum iuvenem toto iactatum mari, etiam si nemo
interpellasset, sero sepelirem: adhuc supremo prohibeor officio, et, ne quid
solacii contingat, perdo etiam maris misericordiam. inicit errantem corpori
manum mulier et piratis et tempestate crudelior, atque, ut accedat dolori meo
cumulus, quae hoc facit, uxor mea est! [2] ne quis tamen
erret ignotus: non est filii mei noverca, sed mater -- o facinus, o cladibus
nostris mutata natura! -- mater ignem ultimum filio negat, et mulier, quae
maritum quoque suum debilitata desiderat (quis hoc de ista credat?), filium non
flet, funditus eversa fulmen hoc clademque non sentit. comparet dolorem: quanto
minore causa excaecata est!
Huius,
iudices, poenae ab ipsa morte repetitae crimen ego sum: ego et ablegavi filium
meum et infamavi, et, ne non accedat gravissimi doloris comes paenitentia, in
illum mortiferum carcerem mersi. quo fato parentes miser sortitus est, ut illi
vitam pater, sepulturam mater auferret? nam ut pietatem filii mei semel
indicem: patrem redemit. si, quod ego redierim, uxor irascitur, reddat
rationem, cur acceptis litteris meis fleverit. atquin miserrimus iuvenis
quomodo magis temperare potuit officia? lex parentibus in calamitate ferre opem
iubebat; uterque parens erat calamitate devinctus, unus autem succurrere
utrique non poterat. invenit tamen ingeniosa pietas et utrique subvenit
dispendio sui: [3] ipse venit ad patrem, me remisit ad matrem.
hoc si defendendum est, agnosco partis meas: causam planctibus agam; flere enim
certe per legem licet. alioquin diu laudare non expedit, diligenter defendere
contrarium est actioni nostrae: ut impetremus funus, moramur. dum nos
litigamus, dum circa cadaver nostrum orbi rixamur, dum agitur causa defuncti,
dum sepulcro lege praescribitur, dum dantur legitima dicentibus tempora,
putrescit interim corpus, nec tutum in sicco iacet: cadaver ab incursu avium
ferarumque tantum miserantium corona custodit. convenerunt etiam alieni
parentes, totus in spectaculum populus effusus est, et ignoto quoque corpori
publica humanitas quasi quasdam fecit exequias. deflent omnes homines, dolent;
plurimorum tamen illa vox est: 'iuvenis insepultus iacet miser, nec patrem
habet fortasse nec matrem.' iam hominis figuram vetustas paene consumpsit, iam
lenta tabes in terram defluxit, iam soluta cute ossa nudantur. quamlibet
duraveris animo, non ferres tamen ista, si videres.
Sed audire
certe potes. ille est filius noster, cuius spes ipsas amavimus, quem apud omnia
templa et surdos votis deos superstitem precati sumus, a quo sepeliri
optavimus, ille amabilis infans, ille blandus puer, ille iuvenis etiam ante hoc
crimen piissimus, ille, dum par fortuna parentium fuit, propensus in amorem
tui, mentior, nisi, cum peregrinatio mea nos diduceret, maluit esse cum matre.
me per omnia maria volitantem, ut plus filio relinquerem, circumvenit saevius
ipso mari latrocinium. [4] describam nunc ego pendentem
fluctibus carcerem et catenas macie mea laxatas et detritam lateribus meis
consciam malorum carinam et obrutam perennibus tenebris feralis loci cruentam
caecitatem? ista vero, si quid pudoris habeo, tacenda sunt. alioquin quis mihi
ignoscet, quod vicarium accepi? etiam scripsisse paenitet. o litterae fletibus
tremulae, o parum alligatae manus, o dolenda uxoris oculis epistola! cur
indicavi, cur scripsi quod uxor ac filius ultimum legerent, ut incertum sit,
utrum me carius redimant an lugeant? cognita clade rarissimi uxor exempli et
prorsus talis filii mater totos efflevit oculos, fontemque illum perennium
lacrimarum tantum caecitas clusit; si non tenuisset filium, vicerat. continuos
inde planctus, incredibilis maestitia, assidua lamentatio ~fuit iuvenem nescio
in me magis an in te futurum impium, si non redemisset quem tu sic desiderabas.
ergo profectionem apparat, ut, quoniam reddere matri non poterat oculos,
redderet virum oculis cariorem. sed videlicet est quaedam ultima calamitatium
rabies, et novissime in furorem vota ipsa vertuntur. retinuit iuvenem et
epistolis meis legem opposuit. o vanae figurationes et pectora hominum alto
errore confusa! nemo illam non putabat timere de filio. itaque iuvenis, quod ad
solacium pertinere credidit, commendavit amicis custodiam matris, substituit
vici curae suae propinquos: neque enim aliter usque ad reditum meum caeca
vixisset. quicquid humana ratio valet, contulit. si potuisset redimere oculos
matris, qua pietate fuit, vicarios suos dedisset. ipse profectus est solo
comitatus animo, nec se putavit ire sine pretio, quamvis ad piratas ferret
inanis manus. dicat aliquis: [5] 'adeo domi nihil reliqueras,
adeo longa aetate sic vixeras, ut ne pretium quidem tui paraveris?' si hoc ita
esset, testor deos, de redemptione litteras non misissem. fuit, unde redimi
possem. iudices, fuit, sed illud totum filius matri reliquit.
Navigat ergo
per horridos fluctus et gementia litora et spumantes scopulos et quacumque
miser relatus est inauspicatum metiens iter, prorsus ominose retentus,
perversis etiam votis, qui optaret alligari a piratis, quos vitare quoque
miserum est. quaerit haec omnia impius ille filius propter parentes, quod non
praestitisset frater fratri, non uxor viro,(quid differimus ultra?) non pater
filio.
Dii
immortales, caeli, maris, inferorum praesides, uni mihi adhuc omnes male
experti, vos tamen solos habeo testes, quam invitus redemptus sim; miserum me:
perit qui sciebat! nam ut primum pervenit iuvenis ad piratas adferens
redemptionis meae se pretium, e ferali navicula avidus exiluit vicarias
oblaturus manus; stravit se ad genua singulorum, et, ut cupiditas fecerat
blandum, obsecravit omnibus precibus, miserabili planctu et lacrimis paene
maternis. nemo umquam sic, ut solveretur, rogavit. nec sane difficile fuit
impetrare a piratis captivitatem; maior illi pugna mecum fuit.
[6] non dignum illud spectaculum latronibus erat, cum pater
filiusque de vinculis contenderent, et sibi quisque carcerem vindicaret: ego
iam usu defendebam meum et in his annis iam maturam mortem asserebam; at ille
contra: 'ego te in calamitate deseram? ego alligatum relinquam? Et quomodo ad
matrem redibo, quae misera desiderio tui dies noctesque fletibus iungit, quae
vivere sine te non potest?' non dicebat tamen omnia, et cum adsiduos planctus
et inrequietas diceret lacrimas, adiciebat: 'iam paene caeca est. fortasse, si
redieris, videbit. in summa: non recedo; fas est mihi etiam invitis parentibus
pie facere. non recedo; si perseveras, demus piratis lucrum: aut vicarius ero,
aut comes.' quantum inter haec flevit, quamdiu cecidit oculos suos! si
perseverassem, duos excaecaveram. obstupuerunt pietate tanta etiam latrones, et
per immobiles ante vultus fletus cucurrit. non tenuissent fortasse iuvenem,
nisi redempturos parentes talem filium credidissent. ipse in se transtulit
ferreos nexus, et hilarior alligatus est filius, quam solutus est pater.
supremum tamen et (nefas!) in aeternum me iam catenatis manibus amplexus,
postquam mei cura discesserat, 'matrem', inquit, 'tibi per haec merita
commendo: tu illam tuere, defende, ama, ne relinque. sic paria faciemus: illic
tu eris vicarius meus. si haec feceris, non irascetur mihi fortasse mater, quod
ab illa recessi.' [7] sic in navim filii mei male permutatus
vector imponor, et qua visum oculi dederunt, ad piratas e puppe prospecto.
curva litora et emensum sideribus fretum et turritos rupium scopulos retro lego.
miserum me, quamdiu a piratis etiam navigatur! mandata tamen tua, fili, perago:
assideo, sustento -- immo mehercules tu assides, fili, tu sustines, propter
quem mihi etiam huius propensior cura est: dum recedere ab uxore nolo, filium
non redemi.
At illum
interim cotidie situs carceris strangulat, insidunt ossibus catenae; exemplum
saeculi in myoparone moritur. mater, iam satis est: habes poenas super legem.
sepelissent talem virum etiam ipsi piratae, nisi eos conscientia scelerum
metusque poenarum ab omni litore arceret, quod unum poterant, secundis
proiecere ventis. excepit mitior matre tempestas, et, si qua dici potest
calamitatium felicitas, prospero cursu cadaver tantum quod non ad ipsa maiorum
sepulcra depositum est. narretur res saeculo nostro diversa et nescio utra
parte mirabilior: filii corpus matri maria rettulerunt, mater mari. magnam
quidem partem agnosco culpae meae: ego uxorem adduxi, et, ne miseram matrem
dolore fraudarem, ipse meis umeris adversariam meam usque ad litora tuli. et sane
~adversus prima verba orbitatis animo aestimantem fefellerunt. quis autem non
dolentis adfectum putasset, cum diceret defuncto filio mater: 'quid enim
navigasti? quid maria ingressus es? quid piratas petisti?' nam illa quidem
vulgatissima orbitatis vox est: 'fili, cur me reliquisti?' etiam cum tota supra
corpus incubuit, amplexam putavi, etiam cum iniecit tollentibus manum, 'et
hoc', inquam, 'solent facere matres, ut funus morentur.' at ista legem recitat
et in cadaver fili perorat. [8] tace, tace, misera! ita tu
istud optasti? sola scilicet calamitatibus nostris adhuc defuit culpa, ut, cum
saevitia nimiae quoque felicitatis turpis sit, procedat inauditum antea
monstrum, misera crudelis. si quid irati dii reliquerunt, si quid infelicitas oblita
est, suis manibus perdere cupiat. detracta est fortunae invidia, quando suo
quoque iudicio mater post amissum filium parum misera est. lacrimas ipsas
novissime perdo: inanis domi libitina plangitur, derisus dissignator redit,
refertur rogus. inter haec omnia non gemitus ullus matris, non lacrimae, non
questus. putes adpulsum ad litus aliquem esse piratam. unde hunc illi animum?
si mala sua ideo non sentit, quia non videt, et hoc boni caecitas habet, eruat
aliquis oculos meos. si tenebrae corporis affectibus non obstant, estne haec
uxor mea, estne ille filius noster? liceat dubitare, si fieri potest, et sane
vix iam dinoscendam speciem vetustas reliquit, sed adtritae manus et tumida
vestigia vinculorum et testis longae captivitatis macies, infelicia argumenta,
consentiunt. miserum me, certus luctus est: filium agnosco; uxorem non agnosco.
Ergo
quoniam de iure longior pugna, et nobis festinandum est, sint primae precum
partes. adeste, universi utriusque sexus parentes, dum matrem in exequias filii
rogo. per matrimonium te vetus et per mutuam caritatem, quae utrique nostrum
magno constat, adice, per commune pignus, per annos pariter actos et beneficio
filii plures, per meum in te obsequium, iam mei miserere, cuius soles. crede
mihi, hoc, quod patior, carcere peius est, captivitate crudelius. mea ista
poena est. quid tibi tantum mali feci, quid offendi? certe ego te non reliqui.
[9]
Iam si totum adfectum in hunc consumpsisti virum, et omnis per oculos
misericordia effluxit, tulerit sane filius noster merito poenas, dederit
spiritum supplicio. nihil de praeteritis loquamur; quod postulavit Cicero etiam
ab illo crudelissimo Siciliae tyranno: mors sit extremum. ~quod quidem cum
permissum non esset, pernoctabant ante ostium carceris pretio redimentes
sepeliendi potestatem [quid tandem hoc Marcus Tullius] patres matresque
miserae. tu vende saltem, quod sub Verre crudelissimum fuit. certe ego filium
redimam, nec mihi pretium diu quaerendum est: habeo manus.
Nihil moveris
nunc, et debilitatem tuam iactas? singulare feminis exemplum ostendi narrarique
desideras: sepulturam filii maritus a te impetrare non potuit. vade hercule, si
libet, et corpus in fluctum repelle, aut, si parum celebri loco videtur
abiectum, inice manum et, ne minus te satiet alienum ministerium, ipsa
potissimum trahe<n>s alteram
manum cadaveri impone, altera<m
duci>; duc, qua frequentissimum rotis iter est et nigra limo via; proterat
miserum onustum vehiculum et sanctissimum pectus ungulae rumpant. ipsa, quoniam
deficeris oculis, elisum caput et oppressa ponderibus praecordia manibus tuis
pertracta; si quidem istis audeas, etiam dentibus lacera. litigamus,
consistimus: in diversum abimus. nempe cum viceris, omnia paria habebimus praeter
animum. non sepelies? vide, quaeso, vide, ne, dum ligitas, harenam fluctus
aggeret, iniciat humum misericors populus, obsta, si cuius clementia tumulum
fecerit, effode, et, cum talis sis mater, aude indignari et exclama: 'magis
amavit patrem.'
Cruces succiduntur,
percussos sepeliri carnifex non vetat, ipsi piratae nihil amplius quam
proiciunt. mater . . . quamquam hoc nomen profanari nefas est:
[10] si perseverat esse filii sui noverca, ut hac crudelitate
videatur digna, quae orbitatem suam intellegat, si ultra hostium adfectum, qui
caesos acie saepe tumularunt, ultra tyrannos, ultra latrones parum habet non
sepelire, nisi aliorum quoque officia praeciderit, et tantum quod non petita ex
fluctibus aqua restinguit ignem, si adeo non genuit filium sed effudit, et illo
infelici partu ingratum uteri pondus exposuit, licet inputet nobis, ut volet,
quod tueri non potest, singulare mariti desiderium, dicam tamen quod sentio:
excusatius odisset virum quam filium. quamquam in hoc mutuae caritatis affectu
paria fecimus: illa oculos propter matrimonium neglexit, ego filium; vicem
caecitatis orbitate persolvi. tamen, quod inter haec quoque mala privatim
doleam necesse est, omnem illam, quam contraxerat, perdit opinionem: iam
inimici triumphant, iam passim locuntur: 'illa exempli mulier, illa saeculi
decus; virum redimi noluit nec filium sepeliri.'
Equidem,
iudices, ut sentio, neminem non mortalium favere hominis sepulturae convenit,
quia haec una res est, cuius exemplum ad omnes pertineat, ideoque non nisi ab
ultimo parricidio exigitur poena trans hominem. etiam si qua sunt iura, quae
obstent, si tamen angustus saltem detur accessus, per quem intrare humanitas
possit, vera clementia occasione contenta est. [11] sive omnis
in defunctis sensus perit, et ad operiendam foeditatem subtrahendamque dolori
materiam mortui viventium causa sepeliuntur, seu, cum ad infernas sedes anima
migravit, unus hic luce viduis honos, et suprema face, ut vates ferunt, petitam
ulterioris ripae stationem contingunt, quae vera esse et credo miser et opto
cito iturus ad filium, certe rerum natura ut in generandis alendisque hominibus
quae necessaria erant, ex se ipsa prospexit, ita, cum rursus opus suum
resolvit, corpora nostra quam primum reducere ad principia festinat; ut
desertis etiam locis circa cadaver tracta imbribus terra concrescit, adgerunt
pulverem venti, et liquefacta multa die membra paulatim humus bibit, etiamsi
nullus operit. at ipsa longo tempore in terram ossa desidunt. nobis vero
adversus exanimes genuit non solum miserationem, quae cogitationi nostrae
subit, sed etiam religionem. inde ignotis quoque corporibus transeuntium
viatorum conlaticia sepultura, inde iniecta ab alienis humus. facinus indignum!
cum haec ita sint, sepultus esset filius meus, nisi incidisset in matrem.
Et haec,
iudices, non ideo ego dico, ut adfectu iura corrumpam, neque vobis praecipio,
sed adversariae exprobro. legem quidem istam quidni horream, cum id unum
miserrimo iuveni sit obiectum, quod in calamitate non deseruerit patrem? sed
quatenus luctus nostri in ius vocantur, et flenti disputandum est, et orbitati
suae mater irascitur, superemus quam exorare non possumus. ecquando duorum
hominum miseriora vota vidistis, <quam> ut de his pater, si vicerit,
filium suum efferat, mater, si vicerit, abiciat?
Quae tamen
lex est? qui parentes in calamitate deseruerit, insepultus abiciatur. omnis
nobis in hac ~prius causa, iudices, de scripto et intellectu legis contentio
est, utrum verborum ambiguitate an voluntatis fide standum sit. [12]
pars enim diversa id nititur parentem fuisse in calamitate eam, quae deserta
sit; cuius rei poena est abici insepultum. quid tum fuerit in causa, quid sit
postea consecutum, quomodo legem intellegere conveniat, subterfugit dicere, neque
a vestigio scripti recedit, sed nuda recitatione contenta est. nos neque
omnibus personis neque omnibus causis scriptam esse legem, et iuveni iustas ac
necessarias recedendi causas, et, cui rei semper ius satis plenum est, bonum
animum fuisse, postremo non hoc esse deserere contendimus, atque eo causam
demittimus, ut non sit absolvendus adulescens nisi etiam laudandus. qui autem
dubitat, an scripti voluntatem sequi conveniat, is mihi videtur quaestionem
temptare ~incertus.
Qua de re
ideo pauciora adiciam, quod nobis quoque, si ita pergitis, adferet quandam
cavillationem ista sermonis ambiguitas, ac videri potuerit omnem actionem
partis adversae prima statim recitatione subvertere. nam lex cum dicit: qui
parentes in calamitate deseruerit, . . . Rursusque cum dicit: insepultus
abiciatur, non utique id significat, ut non liceat eum sepeliri, postquam
proiectus est. quare aut mihi quoque permittite sic agere, quomodo volo, aut,
quod magis vestram religionem decet, indignam sanctissimis auribus verborum
captionem ex utraque parte praecidite, et, cum filium singularis exempli
probavero, fortiter sentite nullam umquam a maioribus nostris poenam scriptam
esse pietati.
[13]
Atque in eo, quod primum proposueram, non ad hanc rem pertinere legem, non diu
versabor, neque dubitatione, quam non habet, adferam moram. neque enim puto, si
aetas inpediet infantem, valetudo aegrum, res legatum, dux militem, nihilominus
obstricta crudelitas non accipiet rationem necessitatis, et cum semel
apparuerit patere in eiusmodi causis defensionem, potero plane esse securus,
nec timebo, ne teneri videatur filius meus, si non potuit omnibus succurrere,
dum in ipsa lege occupatus est. pater alligatus est, mater caeca est; unus
utrique filius; magna locorum distantia; habet lex in medio debitorem. duc ad
utrum mavis, ad utrumque non potes, nisi hanc condicionem misero imponimus, ut,
quicquid fecerit, proiciendus sit: si exierit, mater sepeliri vetabit, si
remanserit, pater.
Non puto fore
dubium, quin ius in hac lege fuerit et mihi, nisi forte, ut omnia inique
iniusteque conquiritis, hic quoque unius occasione verbi aliud putatis iuvare
parentes, aliud non deserere, id est, de hoc dubitare vultis, utrum parentibus
ubique ferri oporteat auxilia, ut ego aestimo, an vero non mereatur adiutorium,
nisi qui praesente filio miser est. nam si deserere in calamitate nil aliud
putamus esse quam a misero discedere, duo simul scelera permittimus: primum
illud, ut etiam qui aderit, possit inpune nihil praestare, siquidem absolutus
est hac lege, qui secundum miserum stetit. quo quidem modo non adiutores
calamitosis parentibus filios damus, sed spectatores. [14]
accedit illud vel gravius, quod, cum rerum necessitas cotidie nos dividat, si
quaedam fortuna parentes nos deprehenderit, quamvis exiguo divisus spatio
inpune opem non feret, non succurret, ut hac saltem se calumnia defendat: 'non
reliqui, sed non accessi, neque pede, quod aiunt, uno a parente discessi.'
solutus erit omni auxiliandi necessitate, quando vestra interpretatione
absentia impietatis occasio est. hoc voluisse legum latorem putamus, ut natus
ex nobismet ipsis in rebus adversis praesidium parenti labore atque praestantia
solveret lucis usuram ubicumque, nisi forte non sumus parentes nisi palam. quid
est ergo non deserere? opem ferre, non deesse. omnia haec enim eo spectant, ut
auxilio liberorum tuti sint parentes. quod cum ita sit, tam ad me lex ista
pertinuit quam ad matrem.
Duo unum
vocabamus; videamus, quo ire debuerit. poteram quidem fortiter dicere: 'pater iussi.
hoc nomen omni lege maius est; tribunos deducimus, candidatos ferimus; ius
nobis vitae necisque concessum est. si non fecerit quod iubeo, non deferam
illum ad sepulturam.' necesse habuit parere: non deseruit, sed abductus est.
crede, non contemptu tui venit in carcerem. [15] sint sane
iura paria, sedeatque medius inter duos filius iudex; non conparabo personas,
quamvis apud omnes gentes plus iuris habeat pater. sit sane natura communis;
non inputabo quod nomen dedi, quod familiam, quod inpensas, quod, dum illi
adquiro, captus sum. non indulgentiae discrimen excutiam, de qua iam lite
concessum est. fuerint quidem ista facienda, sed ego ius meum reprimo. inter
duos parentes [c]aecus adfectus est; exorabit
qui prior rogaverit. tempore certe vinco: ante miser esse coepi. tu adhuc
integra es, ego iam alligatus sum; tu sana in domo, ego iam paene defunctus in
carcere; tibi adhuc non opus est filio, ego iam rogo. nempe calamitas tua nata
est post epistolam meam. nisi te flentem consolari filius voluisset, ante
caecitatem tuam exisset. noli mirari, si te gratia vinco: ante exoravi filium,
quam tu rogares.
Si <se>
quisquam figuratione quadam in hac malorum condicione iudicem ponat, fortuna
quaeso absit, cuius tanta calamitas fuit. abstulerat quidem tibi oculos nimius
adfectus, et de quinque rerum sensibus pars una cessabat, et tenebras, etiam
salvis luminibus alternans, continua nox duxerat. [16] maius
est tamen malum, quod sic fletur. nam ut merito queri possis ablatas videndi
voluptates, impeditos rerum actus, tamen, si non iniqui iudices sumus nec
ambitiose miseri, sunt quae his mederi possint; referam non solum, quia
vincenda mihi, sed magis etiam quia consolanda es. nam quando omne tormentum
corporis abest, dolorque membrorum, qui totam cogitationem in se rapit,
feliciter cessat, superest, ut cruciet nimium otium et assidua quies, res, si
non sint necessitate, iocundae. nam visus damnum sarciunt reliquae voluptates,
odor, gustus, tactus, auditus. quibus tamenetsi deesse summam fatendum est, non
est tamen maximae calamitatis loco numeranda parum plena felicitas. domus certe
propria lectusque genialis, conventus propinquorum, sermo amicorum, ipsa (quod
raro contingit) honesta calamitas et in quacumque fortuna beata libertas. tot
voluptates obruere possunt unum dolorem. nam lucis desiderium, si malis meis
compares, etiam delicatum est. num enim aliquid rerum natura genitura est
spectaculo nostro novum, ac non, quicquid speciosissimum pulcherrimumque visuri
sumus, vidimus? [tenebrae] nempe cotidie nox oritur, et aequam temporum
portionem involvit obscuritas, et ex parte sui ipsa quodammodo caeca natura
est. cui alienis oculis uti licet, audire, imperare, cuius ministeriis officia
non desunt (non enim defuerunt), nisi se erigit et fortunae suae rationem
reddit, et praesertim in tam bona caecitatis conscientia, animi vitio miser
est. [17] non debet dolere quispiam, qui potest gloriari.
Quamquam
cuiuslibet et quacumque causa hunc incursum passae levius est tamen malum
feminae: non enim navigatis, non legationem obitis, non frequenti
peregrinatione variatis aspectus, non militaris vos, non forensis ratio
deducit. alioquin semper estis intra domum, uno plurimum loco levibus officiis
adfixae. tuum quidem adfectum si bene novi, nulla magis causa caecitatem
doluisti, quam quod ad redimendum maritum ire non posses.
Haec tua
calamitas erat; aestimemus meam. nulli quidem gravior visa est quam tibi, audi
tamen, quam multa in illis epistolis non scripserim. o fili, in quibus te malis
reliqui! iam illa principalis ac maxima dono deum concessa libertas, nec
hominum solum sed ferarum volucrumque sensibus fixa et ingenita, primum spolium
fuit: me ipse perdidi, teneor venale mancipium, et civis Romanus merces fio, et
libertatem senex dedisco, et natus ingenuus venire opto. minimum est: habitamus
in fluctibus, hiberni nos ferunt venti; non statio, non sedes, non quies, sed,
quod malorum meorum maxima portio est, tam miseri sunt etiam domini mei. cito
praetereunda est memoria propter me uxori gravis, mihi propter filium.
[18] transeo hirsutos hostium vultus et immanium barbarorum
feros fremitus, tantumque mihi cotidie esse metuendum, quantum pati captus,
audere pirata potuisset. nihil est desiderio suorum gravius; timui, ne quem ex
meis viderem. nihil tempestate minacius; cotidie naufragium optavi. nam mortem,
confiteor, senili inertia una causa minus cupiebam: ne defunctum nemo
sepeliret. quam vestem relictam captivo putas, nisi quae praeda non erat?
quales epulas cibosque praebent, qui ipsi rapto vivunt? nam illa quidem satis
digne quis dixerit, udum carcerem et inundata sentina vincula et impositum nuda
trabe inrequietum latus, revinctas pone tergum manus, alligatos, tamquam esset,
qua fugeremus, pedes? solae in carcere tenebrae iuvabant. saepe de auribus
questus sum, quae sonum flagellorum gemitumque caesorum quamvis impexis obrutae
comis acciperent, dira metus sui exempla. miserum me, fili: nempe morbo
peristi. compara terram mari, domum navi, lectulum carceri, libertatem
servituti, desiderium oculorum totius corporis damno. quo nos longius ducit
calamitatium nostrarum misera contentio? caeci etiam litigare possunt, captivi
nec vivere.
[19]
Verum haec etiamsi in aequo ponerentur, multum tamen in alteram partem
debuisset habere momenti, quod plus mihi
potera[n]t prodesse quam tibi. eo labori
oportet incumbere, ubi effectus promittitur; stulta cura est, quae spem non
habet. ego redimi poteram, tu sanari non poteras. qualiscumque ista calamitas,
inemendabilis cecidit; non remedium accipere, non vicarium potest. adsedisset
scilicet lectulo inefficax sedulitas et acceptis epistolis meis iuvenis filius
nihil aliud quam cum matre flevisset? quia profectus est, alterius tamen
parentis calamitas emendata est. si remansisset, et matrem caecam haberet et
patrem captivum. adice eo quod tibi non necessaria filii praesentia fuit;
adsidere enim, cibos ministrare, manum porrigere quilibet poterat; mentior,
nisi factum est. me ab illis captum tam dura condicione venalem, quod utique in
confessione est, nemo alius redemisset quam filius meus.
Et ego sic
ago, tamquam hoc tantum filius propter me fecerit. quamquam in hoc litigatu
quodammodo tibi ipsa excidisti, et, tamquam id agas, ut merita tua iniuria
vincas, novum induisti rigorem, non prohibeo tamen testimonium: ad redemptionem
meam filium ipsa misisti, cum sic plangeres, cum mortem precareris, cum te omni
viduatam voluptate clamares, cum saepius gemeres captivitatem meam quam
caecitatem tuam. non erat illi ferreum pectus nec cor silice concretum, ut haec
pati posset aequo animo. tu filium prima docuisti sibi non parcere. potius quam
plus flere<s>, potius quam ipsam
rescindere<s> caecitatem,
profectus est, maritum tibi reddidit. [20] o crimen grave! si
hoc ante fecisset, videres.
At retinere
non potuisti. non dicam tibi: habet pietas impetum suum, nec ullum dominum
novit adfectus. nec ille potuit te retinere, ne fleres. audi quod est verius:
aliud putavit. non erat credibile obstare te redemptioni meae. interpretatus
est maternum metum, et maris domui nostrae male experti periculum credidit.
iuvenis nisi tibi non paruisset, nemo non vos putasset colludere. ceterum me
poterat non redimere, cum tu clamares: 'caeca sum, oculos desiderio viri
perdidi, solitudinem ferre non possum'? ita ille ad redemptionem meam
excusatius profectus esset, si me minus desiderasses? dubitabitur, an tua causa
fecerit? et filium et virum habere non poteras; reddidit tibi quem magis
amabas. siste iam lacrimas, maritum reducem, incolumem accipe. quid irasceris,
quae tanta mutatio est? quis hoc crederet? quereris discessisse quem odisti,
cum eum nolis redisse quem diligis.
Atquin si, ut
supra probavimus, is parentes in calamitate deserit, qui opem non fert, et, ut
nunc ostendemus, optimus filius corpore suo adiutoria matri redemit, profecto
opem tulit, id est, non deseruit, nam si, ut ante dixi, ne vestigio quidem
abisse a miseris licet, ne ipsorum quidem causa, qui adiuvantur, discedere fas
erit, nec cibos saltem petere aut alia usibus necessaria parare continget. si
vero, dum adiuvatur parens, nihil refert, ubi sit ille, qui adiuvat, quia
praesens cura exhibetur, quidquid tibi ego praestiti ad auctorem muneris, id
est, ad redemptorem meum, transferendum est. non assedi, non consolatus sum,
non ministravi, non <opem> tuli, non denique totus tibi redivi?
[21] verum fatendum est: si desertam te putas, mea culpa est.
Sed iam tempus
est ista, quae non excusata debent videri, verum pulchra atque magnifica, animo
maiore defendere et, cum iudicium agatur exempli, tandem causam suam
intellegere, hoc saltem habebis, miserrime fili, quod honoratis contingere
funeribus solet: defunctus laudaberis. omnia licet huc revocemus praeterita, et
ad canendas unius laudes universorum vatum scriptorumque ora consentiant,
vincet tamen res ista mille linguas, ipsamque, si sit aliqua corpore uno,
facundiam materia superabit, etiamsi nihil dixero, nisi quod obiectum est.
lucem libertatemque patri filius reddidit, et, quod ante inauditum est, magis
me amavit quam vellem. ingressus est maria, in quibus iam minimum periculi
tempestas habet, et, quod inter ista difficillimum est, amore mei vicit etiam
matrem suam. tace, nefaria lingua: ergo tu ista laudas? <tu melius, uxor,
quae facturum retinebas.> obtulit se captivitati; quia sciebat grave esse
alligari, malis patris successit. subit libens poenam pietas etiam sceleribus
gravem. [tu melius, uxor, quae facturum retinebas.] conparate nunc, si quis
patrem per hostes solus tulit, qui, cum venientia in patrem tela excepisset,
simplici tamen morte defunctus est. unum legimus, qui vicarias pro patre non
quidem piratis aut mari manus obtulerit, sed ubi redimi posset. me miserum!
dicendum est, quod hoc ipso admoneor exemplo: in honorem pietatis etiam damnati
sepeliuntur.
[22]
Haec alii laudant, ego queror. te quidem, iuvenis, omnia saecula loquentur, et
admirabile exemplum tenaci memoriae traditum in ipsa astra sublimem pinnata
Virtus feret; sed mihi ista laus tua caro constat. non erat satius lectulo
matris incumbere et in huius ministeriis deditum secura otia inpendere? soli
tibi contigerat, ut posses patrem excusate non redimere. me interim, ut coeperat,
tabes lenta consumeret, me, quae debebat sola, senem mors redemisset, et, cum
exanime corpus in fluctus esset abiectum, si contigisset similis tempestas,
quod aequius erat, tu me, fili, sepelisses. fefellit te ingenitus honestis
animis gloriae amor, spes tibi perpetuae laudis inposuit: ubi virtus, ubi
pietas? peristi, miser, et male audis. non morienti pater adsedi, non aegri
caput molliori sede conposui, non fatigatum latus mutavi, non spiritum excepi.
absens exstinctus, eversus mortem tuam inveni; nemo aegro vincla laxavit, nemo
manus ferro sordidas ad accipiendos remisit cibos. tantum catenarum causa
solutus es neglectus, despectus, quidni, vilis senis vicarius? inter tot
ardentissima febrium desideria non habuisti quem posceres. quomodo te vincula
composuerant, iacuisti. matrem, patrem, propinquos tantum cogitasti. numquid
indulgeo mihi, quod te puto exspirasse in carcere meo?
Nondum matri
satisfactum est. quoniam poenas a cadaveribus exigis, audi sequentia tempora.
[23] mors ipsa filii tui naufragium fecit, per tot fluctus
volutatum corpus intumuit, tot inlisum scopulis, tam spatiosis tractum harenis,
numquam tamen infelicius, quam cum venit in terram. o quam grave est mori!
quanto gravius, quod ego vivo! superstes filii mei vivo omnibus diis
hominibusque sed ante omnis mihi et invisus et infestus, et, ut uxoris quoque
pietatem perderem, in funere filii divortium fecit. video haec rerum naturae
bona, quae filio abstuli. omnis me aetas mei admonet luctus: senectus, ad quam
non pervenit miser[a], pueritia, quam nunc
transivit, adulescentia, in qua periit. supersum, ut, si felicissime cesserit,
rogum meum videam et edacis circa corpus filii mei flammas; si hoc non
contigerit, nigrum cadaver et deforme etiam ignotis spectaculum. inter haec
mala credetis, puto, si dixero: vellem oculos non habere!
Quid
nunc amplius ad te, uxor, preces convertam inritas, male temptatas? tu vero
perge et bono tuo utere. felicem te, quod in hac fortuna irasceris!
[24] ad hos confugiendum est: per communes casus, per
calamitatem meam, humanae calamitatis exemplar, ita vos coniuges vestrae sic
ament, non sic desiderent, ita hoc orbitatis meae ultimum exemplum sit, ita
vobis habere tam pios filios non necesse sit, miseremini! si vicarium
accipitis, me proicite. non invidiosae preces sunt ~nihilominus impero~. non
laeta sententiam vestram sequetur gratulatio, non ad templa deducar, sed ad
sepulcra. etiam cum vicero, flendum est. si vero vincimur, ibo in litus miser,
planctibus aves abigam aut <me feris obiciam,> me corpori filii mei velut
tumulus imponam; iacebimus duo insepulta cadavera. aut circa singulorum domos
ad genua praetereuntium ibo et recepto tamen miseris more supplex non cibos
petam, non stipem; mendicabo terram et conlatas miserantium manu glebas, aut,
quod certe licet, filium in mare proiciam: iam, crudeles aquae et venti male
secundi, reddo vobis vestrum beneficium; ferte quo libet, licet ad barbaros,
licet ad hostes, licet ad piratas. fortasse aliquis iubebit sepeliri; certe,
quod sciam, nemo prohibebit.
|