DECLAMATIO
MAIOR VII
Liberum
hominem torqueri ne liceat. Pauper et dives inimici. pauperi erat filius. nocte
quadam pauper cum filio revertebatur. interfectus est adulescens. offert se
pauper in tormenta dicens a divite eum interemptum. dives contradicit ex lege.
[1]
Sentio, iudices, plurimum detrahi calamitatibus meis miserationis, quod ad vos detulisse
videor nimium fortem dolorem, et <ad impatientiam> tristissimae orbitatis
mihi quoque accessisse novitatem, quod, cum adversus me tam gravia et crudelia
deposcam, patior invidiam hominis exigentis aliena tormenta. non possum tamen,
<ut> velim, vobis approbare, quid patiar, quod mihi non est relicta
miseri patris infirmitas. percussorem filii mei vidi, et miserior sum, quam si
nescirem, quis occidisset. fateor igitur, iudices, ipse miror, unde ad hoc
probationis genus repente confugerim. veneram tamquam nuntiaturus indubia,
manifesta, nec alium expectaveram publicarum suspicionum de filii mei morte
consensum, quam si percussorem videretis omnes. hic, hic, ut torquerer, inveni;
postquam satis non videbantur explicare verba quod videram, confugi ad fidem
doloris. Quid faciam, si temeritates quoque nostras conscientia reorum non
potest pati? intellexi miser timore factum,
qui<a> ut torquerer exegeram, ex
quo me dives non putat aliud in quaestione dicturum; neque ego, iudices, quemquam
vestrum dubitare crediderim, ex qua conscientia, qua trepidatione descendat, ut
quis torqueri nolit inimicum. quos nunc putatis cruciatus divitem pati, quem
dolorem, quod hoc mihi negat? Quam vellet ideo tantum filium meum non
occidisse, ut mihi posset indulgere tormenta! an hoc creditis, iudices, divitem
facere legum libertatisque respectu, et reum pro exemplo esse sollicitum? ille
vero nunc laceratur, etsi magis nostro dolore fruitur: [2]
operae pretium est inimico negare tormenta, cum feceris, ut velit ipse
torqueri.
Illud igitur
a vobis, iudices, infelicissimus omnium mortalium peto, ne, cum inaudita,
incredibilia passus sim, misereri velitis corporis mei; crudelius et indignius
est quam torqueri non impetrare tormenta. est adversorum meorum et ista
novitas, quod necesse habetis ea mihi ratione succurrere, qua odissetis alium,
nec quicquam est homine infelicius, pro quo tormenta sunt. percussorem a me
filii mei visum esse contendo; facinus est hoc vos non deprehendere, si mendacium
est, facinus est hoc me non probare, si verum est. quod ad me quidem, iudices,
pertinet, orbitatis meae repeto praesentiam, et noctem illam rursus ante oculos
meos cogitationes reponunt: iam mihi videor et in tormentis esse confessus.
filium, iudices, habui, sicut erecti ac sublimis animi, ita qui nondum suos
haberet inimicos, et quem nemo adhuc nisi causa tantum mei doloris occideret. o
parentum misera condicio, quam novis inusitatisque patemus insidiis! nos
exasperamus, nos offendimus, inimici tamen liberos nostros oderunt. quis hoc
umquam, iudices, simultatium timuisset ingenium, ut eodem aliquis excogitaret
animo et quod parcit et quod occidit?
Reliqua,
iudices, non debebam nisi in quaestione narrare. felices illos in mei
conparatione patres, qui perisse liberos suos nuntiis credunt! ego sum inaudita
malorum novitate percussus, cuius unicus ideo tantum occisus est, ut viderem.
[3]
Revertebamur nocte pariter, sicut omnia nos vitae ministeria iungebant, et
homines, quibus non servos praestabat fortuna custodes, tuebamur pauperem mutua
pietate comitatum invicem sustinentes, invicem innixi nec nisi magna
percussoris diligentia separandi, cum dives medio noctis horrore stricto
mucrone prosiluit et stupentibus attonitisque miseris confodit illum fortiorem,
illum, qui fortassis aliquid in mea morte fecisset. confiteor, iudices, nihil
tunc oculorum meorum diligentia, nihil egit cura miseri patris: percussor
voluit agnosci.
Vos nunc,
cives, vos, omnes humani generis adfectus, miserrimus interrogo pater: suadete,
quid faciam. hunc, quem videtis circa me sanguinem, de filii vulneribus excepi;
his manibus labentis unici membra sustinui. in oculis adhuc vultus ille
morientis, haerent auribus verba super cadaver habita exultantis inimici. fidem
tormentorum! quousque percussoris filii mei conscius ero? aperite pectus istud
et totum de visceribus meis latronis egerite secretum. vidi, et mihi non
creditur! vidi, ita possim et in tormentis idem dicere. aut si conpono, si
fingo, urar, lacerer, et non probem. si videtur, torquendus sum, iudices, ut
hoc desinam dicere, nec me, iudices, fallit, quantam molem accusationis etiam
in manifesta veritate susceperim: divitem detuli reum pauper, inimicus, occisi
pater, et postulo, ut mihi credatur testimonium in mea orbitate dicenti. itaque
non deprecor, quominus mihi velitis irasci, donec probem; torquete tamquam
mentientem.
[4]
'Lex,' inquit, 'liberum hominem torqueri vetat.' per fidem, iudices, quis non
hoc eum respondere credat, cuius tormenta poscantur! nemini, iudices, credo
dubium legem, quae torqueri liberum hominem vetat, hoc prospexisse tantum, ne
quis torqueretur invitus, et iura, quae nos a servilium corporum condicione
secernunt, inpatientiae tantum succurrisse nolentium. omnium beneficiorum ista
natura est, ut non sit necessitas, sed potestas; quicquid in honorem alicuius
inventum est, desinet privilegium vocari posse, si cogas. cuncta, si videtur,
iura percurrite: nusquam adeo pro nobis sollicita lex est, ut, quod praestat,
extorqueat. dedit caeco talionis actionem: num manus recusantis inpellit?
iniuriarum, caedis agere permisit, sed non cogit invitos. adeo paene levius est
ultionem perire quam potestatem. genus servitutis est coacta libertas, et eadem
iniquitas, quicquid de invito homine facias. vis scire, quid lex ista
prospexerit? non exigo, ut torquearis.
Quam multa,
dii deaeque, non minus sunt iusta quam lex! exigit quarundam invidia rerum, ut
vinci se consuetudo patiatur, et quicquid accidisse mireris, tantundem poscit
in ultione novitatis. filius in conspectu patris occisus est; torquete securi:
nihil iniquius fieri potest. ignoscant persuasiones, si facinus istud omnium
inlicitarum rerum consumpsit invidiam, et, unde tormentis salva iustitia est,
plus est de quo quaeritur, quam quo modo quaerendum est. nullum debet iniquum
videri genus probationis esse, quod solum est, et quicquid potuit prodesse
[se]veritati, numquam nocuit exemplo.
sufficit libertatis reverentiae quod torquetis inviti, quod contra me non alius
invenit.
[5]
Liberum torqueri non licet. hoc est, iudices, propter quod filium meum dives
coram me non timuit occidere. filium igitur meum in conspectu meo occisum esse
contendo. quid dicitis? ita non erat contra proclamationis huius fidem, si nunc
agere possem quietum modestumque miserum? vultis, cum hoc viderim, tantum
testimonium dicam? mirum hercules, si scindo vestes, nudo corpus, ignes,
flagella deposco! insaniat necesse est pater, cum solus hoc sciat. fallitur,
iudices, quisquis hoc, quod postulo, contemptum, quisquis audaciam vocat:
filius urit, exagitat, et inter tormenta fugio dolorem. si mentientis est velle
torqueri, invenite, quid facere debeat, qui verum dicit et non probat.
'Mentiris,'
inquit. bene quod et tu fateris non esse mihi sine quaestione credendum. et
quas, per fidem, mendacio meo causas, dives, adsignas? ignoro percussorem,
deinde te potissimum, de quo quererer, elegi, an scio, et simultatibus nostris
occasionem orbitatis indulgeo? decipi me non potuisse manifestum est: filius
meus, cum pariter rediremus, occisus est. an dinoscere percussorem nocte non
potui, cum percussor potuerit eligere, fugere? quid ais? Iuvenem meum alius
occidit, et tu mihi solacium ultionis imples? te accuso scilicet, ut interim
nescio quis ille fugiat, evadat? quod tu mihi genus furoris adsignas, ut maximi
sceleris ultio pereat falsae accusationis incerto! homo, qui me vidisse
contendo, cum occideres filium meum, nisi de te vindicor, non reliqui mihi, ut
hoc de aliis probarem. [6] o te extra omnes humanorum pectorum
adfectus, inimice, sepositum, nunc qui me putas posse mentiri! perdidi infelix
illum cariorem pauperibus adfectum. succurrere mihi putas, quod aliquando
dissedimus? falleris, deciperis: hominis, cuius occisus est filius, unus
inimicus est. sane possit aliquis hanc doloris
[dis]simulationem mendacio perferre
verborum; torqueri volo; nihil est tanti, nisi verum. videlicet inter ignes ac
flagella sufficit mihi, si dixero: 'hic est inimicus, anime, qui nobis subinde
maledixit, hic ille contumeliosus, ille inpotens.' ego nescio, an mihi possit
in quaestione sufficere quod vidi. ~et quod inimicus me contendit ideo velle
torqueri~.
Tormenta
postulo. en ad quod confugiat homo, qui se sciat posse mentiri! nulla est ratio
quaestionum relicta mortalibus, si adiuvant contra veritatem, et sublata est de
rebus humanis necessitatis huius utilitas, si causam ultro tuetur explicatque
fingentibus. hucusque durant artis ingenia mortalium, et, licet sit aliquis
secreti firmitate conpositus, hominem tamen ultra non sequitur animus. non
vacat adserere quae finxeris, tunc, cum vix prodest et verum fateri, et nemo
non contra id torquetur, quod dixit ante tormenta. non refert, cuius ad eculeum
nominis persuasionem, quas silentii adferas causas; in quaestionibus tantum
corpora sumus, et nemo non contra aliquem torquetur adfectum. exigam
quaestionem, an recusem, quid interest tormentorum, brevi futurus similis
homini, qui fateatur invitus? novum, iudices, inauditumque rebus humanis
aperitur exemplum: [7] nemo umquam ideo torqueri non debuit,
quia mentiretur.
Sed etsi fas
est, iudices, dubitare de fide quaestionum, alius debet esse suspectus, ille
scilicet, in quo servilium pectorum recessus, in quo verniles excutiuntur
artes. quotiens tortori est rixa cum membris, tum cruciatus agnoscit adsiduis
suppliciis durata patientia, ~et homini non est nova res dolor corpus
appliciti~ quod scissa lacerataque veste primum ferre non potest pudorem, quod
nescit ad flagellorum vices membra conponere nec ullo verbera frangit occursu.
nos, inquam, sumus, quos leges supervacuum putavere torqueri. unde nobis inter
ista secretum? in tormentis libero homini opus est patientia, ut verum dicat.
'Sed,'
inquit, 'ideo torqueri non debes, quia exigis, ut torquearis.' aliud sunt,
inimice, tormenta, aliud velle torqueri. felices illos, qui recusare voluerunt!
meretur clementiam et favorem quisquis ad illa tremens exanimisque perducitur,
quem vix a genibus tortor abducit, cui iam scissas quoque difficile possis
eripere vestes. ego quemadmodum vultis deprecer, qui videor provocasse
tortorem? ille, ille sine ulla miseratione laceratur, cui ad singulos ictus
dicitur: 'ipse voluisti', quem non decet rogare, qui creditur fingere proclamationes,
simulare gemitus, de quo primum videntur vindicanda tormenta.
[8] non invenio, iudices, quid sperare possit, qui mentitur et
exigit quaestionem. homini, qui vult torqueri, diu non creditur nec verum
dicenti. nec est, iudices, quod putetis adeo mihi tristissimam orbitatem omnis
humanorum pectorum rapuisse sensus, ut non intelligam petere me,
quo[d] dives possit evadere, et paene magis
pro percussore torqueri; sed quid me facere vultis? non debeo posse mentiri,
homo qui, cum filius meus occideretur, interfui. veritati tantum praesto
patientiam, exigo quaestionem, in qua quid dicturus sim, nescio; quid debeam
dicere, vidi, scio. vultis post hoc argumentis, suspicionibus agam? leviora
tormenta sunt!
Non invenio,
iudices, cur renuat tantopere dives quaestionem, post quam supersunt adhuc
incerta ac dubia. facinus est tamen me non torqueri, si mihi torto utique
credendum est. quousque me, crudelissime mortalium, metus simulatione deludis?
ego magis, qui postulo tormenta, timeo, ego, qui nihil facere potui, cum
viderem. suspecta tibi est nostra patientia; vides enim, hortatur nos contra
dolorem primae robur aetatis, solidum plenumque corpus. quam facilis, quam
expedita res est torquere miserum! adfero ad quaestionem iam planctibus membra
liventia; quantum animae, quantum sanguinis orbitas traxit, quanto inbecilliora
sunt haec cotidianis lamentationibus everberata vitalia! quicquam ergo fingere
potest hic pallor, haec macies et iam torto similis infirmitas? adice quod nihil
minus in quaestione diu possis dicere, si mentiaris, quam quod oculis scias, et
brevissimum confessionis est genus destituisse quod videris.
[9] felices, dives, quos tortor interrogat, qui non habent in
sua potestate credentis! impatientissima res est posse, cum velis, desinere
torqueri.
'Quin
potius,' inquit, 'probas?' fiduciam hominis, qui sciat hoc me vidisse solum!
sine dubio, dives, multa te poterant argumenta convincere, si deferret alius,
et eras manifestissimus reus, si mihi percussor quaerendus esset. quis enim
credibilior in caede pauperis quam dives inimicus, aut de quo facilius constare
posset scelere, <quam> quod non habet nisi de sola ultione
<rationem>? non invenit multa verba vidisse; nec mihi debet perire
probatio ista, quia poteras et accusari. exigit probationes, cum facinus sic
disposuerit, ne possit probari. quem mihi nox testem, quos praestare potuit
oculos nuda semper, incomitata paupertas? tibi servus a conscientia sceleris
summovendus fuit et ista ratione, <ne> quis interesset, quem putares
posse torqueri, et totum facinus in has angustias redegisti, ut illud soli
scirent, qui facieba[n]t et cui non
crederetur. numquid dubitaretis credere, si alius sciret hoc scelus? facinus est
ideo filii mei perire vindictam, quia pater vidi.
Ego vero,
iudices, et ex hoc, quod recusat dives quaestionem, partem probationis implevi:
accusatoris tormenta numquam timebit reus, nisi de quo credi potest et ante
tormenta.
'Cur,'
inquit, 'si mihi causae sceleris simultates nostrae erant, non te potius
occidi?' saeve, crudelis, ego te hoc maxime argumento percussorem probo, quod
mihi pepercisti. tuum fuit hoc, inimice, commentum, occiso filio servare
patrem. parcendi tamen mihi vel haec fuit ratio, quod defendi non poteras, si
duo perissemus. [10] audire mehercules mihi videor illas
cogitationes, illa scelerum secreta consilia: 'quid mihi cum vulneribus, quid
cum cruore consumptae et iam paene abeuntis animae? occidatur potius ille iam
iuvenis, iam inimicus; de sene vindicabitis me, patris oculi.' vis mirer, quod
me nolueris occidere? queri mehercules te puto, quod in senectute magni doloris
vita brevis est. pepercisti mihi, quomodo excogitant artes detinere supplicia,
et de pereuntibus magis saevitia fruitur dolore suspenso. agnosco noctis
illius, inimice, clementiam: quod me torqueri non vis, ex hoc venit, quod neque
occidisti.
Temptat,
iudices, efficere dives, ut incredibile videatur, quod occisum ab eo contendo
filium. dicturum nunc putatis magis interesse securitatis, ut quis facinus sibi
tantummodo credat, et id tutius esse inimico
patr<ant>e quam conscio? plus
est quod affirmo: filium in conspectu patris occidere sic operae pretium est,
si illud ipse facias. perdit plurimam de sceleribus voluptatem qui mandat, et
minus gratiae rebus ex nuntio venit. occidet alius te iubente, sed vulneribus
illis non fruentur oculi, sed plus est, ut singultibus abeuntis animae, ut
cruore satieris, ut conlapsum palpitantemque videas, ut me vidente. convenit,
iudices, quod ipse dives hoc fecit et quod ego vidi. ratio saevitiae est, ut
aliquis coram eo occidatur, propter quem occiditur.
[11]
Fidem vestram, iudices, ne me ideo non putetis vidisse, quia nihil feci,
servulorum iste libertorumque dolor est occiso homine statim scire, quid facis,
exclamare, procurrere, fidem deorum hominumque testari. ~postea cum lacrimis
veni.~ vultis percussorem invadam, vultis fugientem sequar? interim deficientem
quis excipiet, cui se morientis inponet infirmitas? scis profecto, percussor,
facinus ordinare, disponere: filium occidere coram patre secretum est.
Miseremini,
iudices, igitur, ut hinc quoque velitis aestimare divitis conscientiam, quod
contentus est, ne de scelere quaeratur. non habet fiduciam hominis, qui me
sciat metiri, et, quod non minus debetis attendere quam si fateretur, non putat
sibi salvum ut iterum neget. dissimules licet, non est innocentiae metus, cum
timentur aliena tormenta. quid ais, dives? orbitatem meam in tale scelus
<a>usumque
convert<i> et
si<c> paterni doloris auctoritas
facinus inpingit alienum? deinde non ipse adfers eculeos, non ipse disponis
ignes? dicerem mehercules te velle torqueri: ego scindo vestes, tu intremiscis,
ego ad flagella nudo corpus, te facit pallor exanimem, ego eculeos, ego posco
flammas, tu non habes in meo dolore patientiam. rogo, quid aliud faceret qui
occidisset?
Quid nunc
agam miser? gratiam confessionis ante tormenta consumpsi. scio, quanto
credibilius fuisset, si hoc statim inter ignes, inter flagella dixissem, et
multum de auctoritate primae proclamationis amisi. non est tamen, quod
supervacua putetis esse tormenta, tamquam dixerim, quicquid sciebam; habeo adhuc
ex illo multa referre secreto, quae argumenta faciet dolor.
[12] non refert, an me vidisse dixerim; tormentis hoc
probaturus sum debuisse mihi credi ante tormenta.
O quantopere
nunc, inimice, torqueris, quod te coram iudicibus interrogo, quod hoc non potes
mihi fateri! sed si bene gaudii tui perspicio secretum, non putas te negare,
quia vidi. adrogantissime percussorum, evasisse te putabas, quod illud duo
tantum sciebamus? meis, meis hoc ignibus nega, et, dum me per singulos artus tortor
interrogat, perfer saltem non credendi patientiam, cum ego me vidisse
proclamem, tu nullam adferas innocentiae probationem. non potes aliter absolvi,
quam ut illud ego negem.
Ne[c]
tamen, iudices, putetis solo me calamitatium ambitu petere quaestionem, dabo
propter quod me torqueatis irati. filium meum, illum singulis vobis
universisque laudandum, iuxta quem felix, iuxta quem adrogans eram, occidit mea
nimia libertas. ita ego te non eculeo efferam, non super ardentis exeram flammas?
nunc me vindicas, nunc tueris: modo, modo coram me filium meum dives occidit
fiducia tui. concurrite, omnes liberi, omnes parentes, urite, lacerate hos, hos
primum patris oculos, distrahite has manus, quae nihil pro pereunte fecerunt,
hoc corpus, haec membra, quae de conplexu latronis vulnera nulla retulerunt.
sive hoc poenam sive vultis esse clementiam, debeo tam miser esse, dum probo,
quam cum viderem.
[13]
Miserum me, si fas est in quaestione mentiri! sine dubio dives hoc captavit
recusando quaestionem, ne crederetur, sed dura parumper, anime, vidisti. nunc
infelix ad nos, misera pietas, redi, quod fieri in ipsa orbitate non potuit, et
vires, quas inprovisus abstulit dolor, probatio restituet. cumflammis urentur
nuda vitalia, nox illa occurrat, cum membra fiduculae, flagella laxaverint,
rursus ante oculos sit morientis unici vultus, haereant verba percussoris,
mandata pereuntis. filium spectasse morientem longa praesentia est. nescis,
infelix senectus, quanta tibi opus sit veritatis contentione, ut paeniteat
divitem, quod non duos occidit. iam nunc tamen vobis, iudices, infirmitatem
meam allego, commendo: si me forte fiduculae, flagella mutaverint, ego tamen
vidi. si vocem in eculeis ignibusque perdidero, ego tamen vidi. si totus undique
dolor pariter admotus occiderit, ego tamen vidi. alioquin, nisi hoc animo meo,
nisi liqueret oculis, morerer hoc dolore, quo puto me posse torqueri.
|