DECLAMATIO
MAIOR VIII
Gemini, quibus
erat mater et pater, aegrotare coeperunt. consulti medici dixerunt eundem esse
languorem. desperantibus reliquis promisit unus se alterum sanaturum, si
alterius vitalia inspexisset. permittente patre execuit infantem et vitalia
inspexit. sanato uno accusatur pater ab uxore malae tractationis.
[1]
Quamvis, iudices, plurimum infelicissimae matris adversis miserationis
abstulerit, quod ex duobus liberis pari desperatione languentibus alter evasit,
et plerisque maximum dolorem prima fronte tractantibus videatur aviditas
gaudiorum, ut modo ad totius orbitatis redacta patientiam iam non sit unius
salute contenta, non possumus tamen affectibus vestris non hanc primam
tristissimae calamitatis allegare mensuram, quae ex ipsa quoque solacii sui
condicione descendit: minus misera quereretur de marito, si sanari nec ille
potuisset, pro quo est frater occisus: nunc infelix par non est dolori, nunc
non invenit ulla solacia, ex quo sibi videtur filium perdidisse victurum. super
impatientiam tristissimae orbitatis increscit, quod intellegit illum non sine
sanitate fuisse languorem, nec persuaderi miserae potest perituro laborasse
fato, in quo inventum est, quod sanaret alium. captet licet crudelissimus senex
parricidii immanitatem metu maiore protegere, non invenio, unde colligi possit
utrumque fuisse moriturum; ex duobus aegris non periit nisi qui occisus est.
[2]
Ante omnia igitur illud a vobis infelicissima mater petit, ne maximi sceleris
ideo decrescat invidia, quia pati videtur et reus ex orbitate tantundem. non
perdidit filium, quisquis occidit. explicat a dolore patrem, quod sibi videtur
fecisse rem maximam et in locum iuvenis amissi substituit de vanitate solacium.
alia est, alia condicio matris, quae medico non credidit, apud quam saevissimae
condicionis immanitas fidem non potuit impetrare temptandi. pro utroque timuit,
pro utroque speravit. facinus est eum maioris pietatis videri, qui de morte
filii potuit alterius vel certa salute transigere. sic debetis odisse patrem,
tamquam duos occiderit, cuius non interfuit, uter occideretur.
Est tamen,
sanctissimi iudices, quod de crudelissimo parricida queri possit non sola
mater: adiecit humanis calamitatibus ipsam sanitatem et morborum languorisque
violentiam medicinae concessit. filium occidit, si ipsi creditis, fortasse
moriturum, et hominem, cuius caritas debuerat ipsa desperatione crevisse, in
hoc solum impendit, ut tantundem superesset incerti. non exonerat, iudices,
immanitatem saevissimi patris, quod ha<n>c
ratione<m> credidit: de
languente filio rem inauditam, rem facere crudelem unam rationem habet, si ipse
sanetur.
[3]
O tristior indigniorque semper mensura calamitatum, magna felicitas! huncine
fecit exitum illa modo civitate tota conspicua mater, ille indiscretus ab
utroque latere comitatus, ille gaudentium dulcis error oculorum? quid mihi
mortem nuntiatis unius? perdidit misera geminos.
Passi sunt
enim languorem miserrimi iuvenes sine dubio pariter unaque, non fraternitate,
non animae corporumque consortio, sed condicione fragilitatis humanae, qua sic
extranei quoque duo languere potuissent, non negaverim terribilem, gravem, et
parentibus utique metuendum, de cuius tamen adhuc, ut parcissime dixerim, remedio
quaereretur. quid refert, an medici consenserint utrumque periturum, cum eundem
dixerint esse languorem? manifestum est de duobus non dixisse verum, quos de
altero constat esse mentitos. iam tamen, iudices, de tam perdita pronuntiatione
non querimur, quod aegros, quos sibi videbantur explicare non posse, parentibus
crediderunt; innocentior est simplicitas desperare, si remedia non noveris, et
hanc ignorantiae malo probitatem, ut languorem, quem nescias, tantum neges
posse sanari. maximi tamen virorum et quibus
<g>ratissima solvendo non sit
humanitas, si sciebant hoc genus curationis et illud non indicare voluerunt.
[4] vultis, ut illos mentitos breviter probem? desperaverunt
de languore, cuius remedium, si patri creditis, alius invenit.
Sive enim,
iudices, vanissimus nescientium vidit hanc patris in periculo liberorum rigidam
nimiamque patientiam et hominem in filiorum languore sollicitum de remedio
generis humani, sive captavit ex hoc velut quandam artis imaginem imitari, quod
sanare non poterat, et ignorantiae pudorem tegere magno temptavit incerto,
sive, ut aliud videretur dixisse quam reliqui, verba desperationis incredibili
vanitate variavit magnaque miseros parentes ambage suspendens tutissimum
putavit promittere, quod deberet nemo experiri: causas quidem se dixit ignorare
morborum, sed salutem spopondit unius, si licuisset alterum occidere, lacerare,
perspicere. en, cui pietas patris, cui credere sollicitudo debuerit: dixit se
scire remedium, quod nesciebat!
Vultis
intellegere, iudices, nihil inpatientia caritatis fecisse patrem? non retulit
ad matrem. adacta est a morte filii vel sanitate discedere. non propinquos
consuluit, non amicos, sed sua tantum persuasione medicique contentus, quod
nocentius est, quam si ipse occidisset, alterutrum potuit eligere. dicat nunc
parricida, quid fecerit illud, quod etiam de <tam> similibus, tam paribus
aegris in alterum desperatio illa praevaluit. si medici non interfuit, utrum
occideret, constabit vivere utrumque potuisse; si interfuit, constabit non
eundem fuisse languorem.
Qualis fuerit
illa curatio, quid passus sit iuvenis in morte, qua medicus parabatur, omnium
adfectibus, omnium cogitationibus liquere crediderim, ideoque parcimus auribus
matris. [5] breviter tamen longae crudelitatis explicanda
saevitia est: ex omnibus, quae pertulit, levissimum fuit, quod occisus est.
Non est, quod
veniam tristissimae curationis paret, quod videtur in alio fratre explicata
promissio: an alterum medicus sanaverit, fortuna viderit; quod negari non
potest, alterum medicus occidit. erumpit hoc loco mulier infelix et tota
libertate proclamat: 'redde mihi,' inquit. 'marite, filium, quem tibi pariter
medicoque commisi, <recipe quem mihi credidisti>. hic est ille vester
insanabilis, ille moriturus, hic, quem permiseras medico, si maluisset,
occidere. vides, quid profecerint anxia vota pietatis, sollicitae preces. dum
iam frigidi pectoris calorem superpositis revocamus uberibus, dum frigentia
membra continuis osculis et spiritu trepidae matris animamus, dum labentes
oculi ad nostras exclamationes nostrosque planctus admissa paulatim luce
laxantur, dum multa mentior, multa promitto et fratrem dico sanatum, respexit
ad vitam, convaluit, evasit. non tamen iacto pietatem, non arrogo mihi
prosperae curationis eventum. quid hunc sanaverit, vis scire breviter? quod
potuit utrumque sanare.'
[6]
Pudeat vos, o iura legesque, quod miserrimi sexus dolorem his clusistis
angustiis. ita maritum, quod occisus est filius, malae tractationis uxor
accusat? perdiderunt legis huius auctoritatem, quae ad illam uxorias querelas,
matrimoniorum solent deferre delicias; ego illam datam miseris tantum matribus
puto. potest autem ab iniquo coniuge explicare divortium, et contra maritales tuetur
iniurias, ut nolis praestare patientiam. illis succurrit, quas nefas est abire,
discedere, quas in pessimi coniugii durum perpetuumque complexum communium
pignorum nexus artavit, quae malos maritos pariter et patres nec relinquere nec
ferre sufficiunt. facinus est ideo evadere maritum, quia damnaretur, si de illo
minore dolore quereretur. itaque impudenter facit, quod pro detracto ~matrona
cultu negatoque comitatu, fastiditis noctibus pulsataque facie filium complorat
occisum? sileo adhuc illa, per quae parricidii crevit immanitas; occisum filium
obicio, puta luxuriosum, perditum, nocentem, fingite hoc patrem ira,
indignatione fecisse. quantum facinus sit filium occidere, nemo magis fatetur,
quam qui vult videri se illud fecisse pro filio.
Ecquid, iudices,
vel ex hoc totus animus mariti, tota tristissimae coniugis calamitas perspici
potest, quod se negat matri communium liberorum debere rationem? placet ergo,
mortales, ut de hominibus, in quos plus ex harum sanguine, ex harum transit
anima, non habeant partem nisi tantum doloris? solos ergo communicabit misera
planctus, et ab omnibus consiliis, quibus ordinatur iuventa, vita disponitur,
extranea vilitate seposita circa maerores tantum lacrimarumque consortium
orbitate iungetur? [7] si mehercules fas est aestimare, utri
plus parenti debeatur ex liberis, non improbe totam potestatem sibi vindicabit
adfectus, qui decem mensibus ante vestram incipit diligere notitiam, et, cum
vos patres gaudium primum faciat oculorum, ante sunt conscientia matres.
facinus est ideo tantum illis minus licere, quia minus facere sufficiunt. vos
estis, qui crescentes adhuc in peregrinationes, qui iam adultos in castra
magnorum parentum vanitate dimittitis. erubescitis desideriis tamquam
infirmitate, et, unde velocissimus transitus est in rigorem, liberos vultis
amare patientia. quam multa ideo tantum de filiis, quia licet! et frequentius
potestatis vestrae iactatione tamquam aliquo gravitatis genere delinquitis. non
habet orbitas vestra lacrimas; super ardentes rogos tenetis inconcussam
rigidamque faciem, itis obviam consolationibus, et, quod omnem modum feritatis
excedit, captatis in magna calamitate laudari. quicquam ergo erit, quod de
communibus pignoribus non pari mente, pari [im]patientia,
vel, si necessitas postulet, pari rigore faciatis? mali tantum patris interest,
ut matri minus liceat.
Sane cedat
vobis circa regendas communium pignorum mentes sexus infirmior; vos mores, vos
vitae genus, vos matrimonia ceterosque actus vestra persuasione firmetis;
numquid arrogans consortium, numquid impotens societas est liberos communes
esse languentes? si quis immo pudor est, cede nunc tota potestate matri, illius
si in aegri toro proximus locus, haec adhibeat fomenta, porrigat cibos. si quid
impatientia, si quid flagrantium viscerum poscit infirmitas, mater neget, mater
indulgeat. illas, quas immodicus ardor discutit, vestes haec super fatigatos
reponat artus, illas iactatas toto lectulo manus sedulo contineat affectu.
[8] frustra captas videri velut timore
mat<er>nae caritatis ab omni
curae ratione sepositus. cum circa curationes liberorum non consentiunt
parentes, curationis est culpa, non matris.
Quid, quod
filium occidit innocentem, cui nihil obicere, nihil poterat irasci? filium, si
ipsi creditis, pro fratre mori paratum, cuius suprema ferre non poterat? novum,
iudices, et incognitum rebus humanis audite facinus: iam parricidium pietas,
caritas et impatientia orbitatis admittit! malo odium, querelas, execrationes,
quam ut quis liberos affectu, quo servantur, occidat. quid refert, an per hoc
alterius filii anima redimatur? si parricidium fas est ullas accipere causas,
filius propter se tantum debet occidi.
Adicite,
iudices, immanitati, quod occidit aegrum. omnibus equidem mortalibus maiorem
crediderim de languore venire reverentiam, et illorum quoque, quos inter
supplicia pereuntis avido spectamus assensu, iuxta valetudines tamen
morborumque violentiam quodam innocentiae favore miseremur. in carceribus et in
illa profunda nocte poenarum religiosius ille anheli pectoris pallor
inspicitur; non sic confundunt obvios gravibus catenis colla stridentia et
diutino squalore concreta facies ut ille, quem ad singulos conatus gressusque
labentem vix trahit impellitque longus ordo vinctorum, et inter tot destinatos
totque perituros omnium tamen in se retorquet oculos unus aeger.
[9] quid ais? tu illum, quem nunc nefas est castigare,
reprehendere, cuius auribus parcere debuerunt saeviora verba, quem, si quid
negares, videreris occidere, ferro, vulneribus aggrederis? non potest hinc tibi
venire defensio, ut hoc sis pro alterius salute commentus. inter duos liberos
pari desperatione languentes da bonum patrem: non praeponderabit alterutrum,
non eliget, sed, ut incertum orbitatis evadat, ipse morietur.
Temptat hoc
loco, iudices, crudelissimus senex excusationem temeritatis suae de medicorum
trahere consensu: 'desperaverant,' inquit, 'de duobus.' sepono paulisper
immanitatem patris, qui credidit, et de arrogantissimae persuasionis hominibus
queri [de] totius generis humani nomine volo. quam multas artes, misera
mortalium sollicitudo, fecisti! fato vivimus, languemus, convalescimus,
morimur. medicina, quid praestas, nisi ut iuxta te nemo desperet? dicturum me putas:
'non credo renuntiantibus, non accedo, cum deserunt relinquuntque languentes'?
ego vero medicis non credo sperantibus. aspicite maiorem partem generis humani
et, si me interroges, illam robustiorem, illam adhuc in prima rerum naturae
veritate viventem: nullos artis huius novit antistites, nec minus tamen
bellorum vulneribus morborumque medetur incursibus; non disputationum vanitate
sollerti, sed experimentis et, invicem per similes dissimilesque casus
observatione ducente, tradita ratione succurrit. non medicina sanat, sed
quicquid videtur sanasse medicina est. [10] quo vultis animo
feram, quod ars, quantum dicitis, inventa pro vita, si dis placet, auctoritatem
famamque captat, ut longe ventura suprema prospiciat, ut adesse fata denuntiet,
quae nec timentur, et maxima scientiae pars esse coepit sanare non posse?
quisquamne ab homine, qui adhuc loquitur, spirat, intellegit, sic recedit,
quemadmodum relinquitur exanime corpus, et ibi finem vitae putabit, ubicumque
scientiae substiterit infirmitas? si fragilitatem mortalitatis incertosque
velimus aestimare casus, tantundem periculi habet omnis aeger. iniquissimum est
desperationes vocari, quotiens remedium medicina non invenit, et angustias sive
artis seu mentis humanae ad invidiam referre fatorum. nihil magis interesse
omnium puto, quam ut spes pro homine tam longa quam vita sit. unde putatis
inventos tardos funerum apparatus, unde, quod exequias planctibus, clangore
magnoque semper inquietamus ululatu, quam quod facinus videretur credere tam
facile vel morti? vidimus igitur frequenter ad vitam post conclamata suprema
redeuntis. plerique convaluerunt neglegentiae bono, quosdam explicuit quicquid
alios fortassis occideret, hos indulgentiae temeritas, illos adiuvit
desperationis audacia. [11] detur fortassis huic arti
perspicere morbos, profutura meditari, sed unde sciret, quantum inter viscera
latentesque pectoris sinus unicuique animae natura concesserit, quam
proprietatem spiritus, quam corpus acceperit? non tam variae mortalibus formae,
nec in vultibus nostris sedet tanta diversitas, quanta latet in ipsis
dissimulitudo vitalibus. inenarrabile, indeprehensibile est, quicquid nos
elementorum varia compago formavit, et, prout in nos plura seu rariora de
terrenis seminibus caelestibusque coierunt, ita vel duramur tacita ratione vel
solvimur. an desperantibus credi debuerit, vos aestimabitis; qui negarunt
aegros posse sanari, nec in hoc probaverunt, qui evasit, nec in illo, quem non
languor occidit.
Iustas
mehercule haberet mulier causas querelarum, si nova incognitaque ratione vel
utrumque servasses, numquam ex magno venit affectu incredibilia vel profutura
temptasse, et in re, quae plus de incerto habet, temeritas experimenti solam
probat desperationis audaciam. quid refert, cuius sit condicionis aeger,
quantum adhuc spei, quantum videatur habere de vita? sacrosancti sint parentum
metus. dii non sinant, ut ex liberis vilior incipiat esse periturus. medici
desperaverunt; quid istud ad patrem? spera tu, iube sperare matrem, tuis potius
affectibus, tuis crede votis. et hoc de parricidii facilitate est circa
filiorum languorem ad desperantes potius accedere. fidem habes hominibus, quos
mentiri alius affirmat, contra quos iterum credis uni? ~praesertim si me~
hercule de tua feritate sentirem, si in quacumque filii curatione non adhiberes
propinquos, non interrogares amicos, non respiceres ad matris animum; non hanc
primam impatientiam, non hunc consulis timorem? de nullo filio minus debet soli
sibi permittere pater, quam qui videtur utique moriturus.
[12]
'Fratres,' inquit, 'et gemini erant, ideoque credibile est illis eundem fuisse
languorem.' rogo, quis in ullo mortalium ferat ignorantiam pariter et
adfirmationem? quisquis nescit, quod genus languoris sit, non potest scire, an
idem sit. nihil, iudices, in rebus humanis voluit esse rerum natura tam simile,
quod non aliqua proprietate secerneret. quid refert, an ex isdem prima illa
duorum corporum animorumque conpago seminibus oriatur? sibi quisque firmatur,
sibi quisque componitur, et duo pluresve fratres nascuntur fato singulorum.
hanc ipsam indifferentiam, quam mirantur occursus, stupent civitatis oculi,
parentum tamen agnitio dinoscit, separat notitia nutricum, et fallentibus notis
est rursus, quod faciat ipsa similitudo dissimile. in plerisque, quamvis sit
indiscreta facies, invenitur tamen alius oris sonus, habitus, incessus, seu, ut
ipsa consentiant, diversa mens, contrarii mores et vitae genera rixantia. quid,
quod non eandem esse naturam geminorum probat etiam fortuna dissimilis? hunc
pressit paupertate perpetua, illum insperatis opibus excoluit, illius per
titulos, honores, illius per ignobiles obscurasque sordes totam duxit aetatem.
simile est quicquid accipiunt ex homine gemini, dissimile quicquid ex fato. nec
enim tam pariter in lucem de maternis exiluere visceribus, ut illos eadem origo
signaverit: [13] quantum putas interfuisse temporis, dum
primum uteri pondus egeritur, dum parumper exonerata vitalia altero rursus
homine laxantur? breve fortassis exiguumque videatur inmortalibus oculis, sed
si terrena mente perspicere velis orbis huius vastitatem, scies multum esse,
quod inter duas transcurrat animas. volvitur super nos haec caeli siderumque
compago, et praecipiti per proclive decursu ~totius diei noctisque brevitate
emensus orientis occidentisque cursus~ diversi siderum in primo statim ortu
rotato se rursus axe consequitur. hoc tu parum credis esse spatium, quod
diversis pariter rebus impletur? quantum inter illa transcurrentis horae
momenta nascitur, perit! igitur quando umquam peregrinati sunt una, militavere
pariter? quid non diducti separatique fecerunt? quando illos languor, quando
suprema iunxerunt? et quandoque sit necesse est <aeger> alter ex geminis:
quod pariter languerunt, non sic accidit quomodo fratribus, sed quomodo duobus.
non eodem fato languere geminos quemadmodum vultis brevius probem, quam quod
nec uterque occisus est nec uterque sanatus?
Sed fingamus
hoc esse verum, quod desperaverunt medici; relinque nobis, pater, innocentiam
calamitatis. salva solacia sint de liberis, quos tibi videris non perdidisse
nisi fato. quis ex parentibus nescit in hanc se mortalitatis procreare legem?
sed indigni exitus supra orbitatem sunt. Ideo magis flemus illos, quos bella
rapuerunt, hausit incendium, naufragia merserunt. fortius feras inter
adsidentium manus, inter suorum officia labentes, cum se invicem oscula, cum se
satiavere sermones, cum data suprema mandata sunt, et se scit pietas omnia
fecisse pro vita. igitur verum dixerim: illos mori credimus, hos perire.
[14]
Non invenio, quemadmodum excusationem pater de consensu possit accipere
medicorum. hoc est, quod omnem comparationem feritatis excedit: filium pater
propter hominem occidit, quem non putavit posse sanari. quod tu monstri
portentique genus es? habes parricidii patientiam, non habes orbitatis; ita
demum potes filii mortem, si facinus adieceris! tu occidis, quia desperavere
medici? quererer mehercules, si reliquisses, si quid de continuatione curae
sollicitudo laxasset. nihil ergo plus facies quam illi, qui nunc plures
circumeunt fortassis aegros, quos detrahit, quos avocat alia curatio? filios
saltem committe vel matri; de fortuna queratur, diis faciat invidiam. mulieri,
quae ferre non potest, quod videris desperasse, numquam ex hoc rationem reddas,
quod occideris.
Quis hanc,
iudices, inpudentiam ferat? temptat pater, ut et huic rei credatis, quod
desperaverunt omnes et quod speravit unus. nostrae quidem querelae sufficit non
convenisse medicis, et cum inventus sit, qui contra sensum desperantium genus
aliquod sanitatis adferret, fas erat, iudices, ut adhuc inveniretur alius, qui
laetiora, utiliora promitteret. hoc nunc me queri putatis, quod in re, de qua
credere nec omnibus debuisset, accessit uni? non interest, an supersit
remedium, quod temptare non debeas, et ubi tantundem periculi
sp[er]es quantum desperatio habet, melior
exitus est, qui facit miseros innocentes. quid invidiam prioribus medicis
paramus? nemo magis desperat, quam qui se negat nosse languorem.
[15]
Quid ais, pater? ita tecum quisquam sic audet agere de duobus filiis tamquam de
duobus <s>ervis? tu ex geminis
alterum occidendum dabis? non ferrem, si separare expositurus auderes, si contentus
esses educaturus alterutrum, non ferrem a piratis captum filium alterius
vicaria servitute redimentem. tu de orbitate facies vices, et casum singulorum
per utrumque diffundes? parricidium vocarem, si promittente medico, quod
sanaret unum, posses eligere periturum. paene crudelius est geminos dividere
quam perdere. en scientia, cui debeat credi! negat se scire causas languoris,
deinde promittit quicquid licere non deberet nec intelligentibus: 'occidam,'
inquit, 'deinde sanabo.' memineris, pater, in hac condicione prius esse, ut
occidas. non est tanta pietas servare filium, quantum facinus occidere. tu nunc
hoc putas profundae artis esse secretum? verba tantum desperationis involvit,
et homo cautissimae vanitatis captat illam novissimam circumire veritatem.
vides, quanta promissum suum experimentumque caligine medicus involverit:
numquam constabit, an fuerit languore moriturus aeger, qui aliter occiditur.
'non novi,' inquit, 'languoris genus.' post hanc vocem mehercule non deberes
committere aegros, etiamsi vellet experiri potionis haustus, ciborum
fomentorumque novitates. 'nescio,' inquit, 'sed, si permiseris alterius aperire
vitalia, pectus effringere, remedium fortassis inveniam.' iam excusatus es,
medice, matri: sperasti, ne tibi crederetur.
[16]
Differo paulisper, quod de fratribus, quod de geminis, quod pater hoc facit non
consentiente matre; publico potius mortalitatis contendo nomine non debere
genus istud curationis admitti. peractum est velut de genere humano, si nobis
pro salute aegri opus est morte hominis alterius, et paene ratio sanitatis
intercidit, si consumit medicina tantundem. ego quemquam dicentem feram: 'ut
inveniam valetudinis causas, date mihi corpus aliud, alia vitalia; occidam,
deinde salutaria quaeram, profutura meditabor'? ita non facilius est nosse
languorem? quae haec est inpudentia crudelissimae vilitatis? aegrum placuit
occidere, ut inveniretur, cur non debuisset occidi!
Nullum,
sanctissimi iudices, natura morborum genus solis visceribus abscondit, et quicquid
causas valetudinis de vitalibus trahit, in corpus emanat. inde pallor, inde
macies, quod ad interiorem dolorem superposita consentiunt. non invenio, cur
hominem vulneribus exquiras, cum remedia quoque vitalibus per corpus immittas,
et in latentes meatus <per> haec, quibus tegimur, medicina descendat. cur
ergo non eadem ratione languor admittit intellectum, qua sanitatem? prodit
abditos profundosque morbos aut citatior clausi sanguinis cursus aut crebrior
anhelitus laborantis animae. crede de his ante omnia sensibus, oculis tuis, et
ipsos, de quibus agitur, modo singulos, modo pariter interroga, cui potissimum
parti grave tacitae pestis pondus insederit, unde prorumpat in gemitus conscius
dolor. medicus, qui per haec non potest invenire languorem, non invenit nec
remedium.
[17]
Quid? si aliquid sanato medicina potest praestare rationis, sufficit, quod,
aliquando iam facta exanimis hominis inspectione, ad totius intellectum naturae
medicina profecit. quid adlaturus huic aegroto es, quod non tot saeculorum, tot
languentium experimenta deprehenderint? vis tu potius hac audacia, qua secreta
languoris exquiris, remedia temptare? brevior via sanitatis humanae, propior
nostrae salutis utilitas est. si viscerum nimius ardor stricta circa se membra
duravit, adhibe remedia laxantia. si fluitat nimis aeger humoribus, praesto
sint, per quae pressis clusisque venis in novas vires corpus arescat. si parum
prodest abstinentia, rursus ciborum qualitate foveatur. si spiritus receptis
premitur alimentis, ad puriores meatus ieiunio fameque tenuetur. contigit tibi
magna experimentorum materia, medice: aegri duo et languor idem. non est opus,
ut expectes, quando se per unius hominis patientiam explicet profuturorum magna
diversitas; potes experiri pariter eadem, consentanea, diversa, pugnantia.
nulla ratio est vulnerum, sanguinis, supremorum. quemadmodum sanari debeat
alius aeger, scire non possis nisi ex homine sanato.
Quid, quod,
etiam ut idem sit valetudinis genus, necesse est tamen duorum corporum
diversitate varietur? numquam in alienis visceribus invenias totum, quod de
altero quaeras, et alius languor est, <si> alius aeger. cur maximum nefas
alterius filii salute defendis? homo, in quo sola quaeritur causa languoris,
propter medicum occiditur. adice, quod nec deprehendi ex sanato potest ullius
causa languoris: [18] quicquid nos in vitia morborum a
naturali sanitate commutat, facit aut nimii sanguinis pondus exaestuans aut
superfluens calor aut ultra naturalem modum humor exundans aut spiritus per
tacitos meatus non solita laxitate discurrens. quid horum, si vitalia ferro
vulneribusque resecentur, salvum potest esse languentibus, cum compressi
spiritus laborem protinus ille reserati pectoris meatus emittat, sanguis isdem
pariter deprehendatur egrediaturque vulneribus? an fas putatis, ut suam servent
viscera nudata faciem, ut nihil perdat ex priore natura illud pectoris vitaeque
secretum, cum admisit oculos? plurimum in nobis etiam timore mutatur. quantum
aufert sollicitudo, gaudium, dolor et aliquis subitus adfectus! quotiens, dum
ad curationem praeparatur aeger, dum componitur ad sua remedia corpus,
medentium manus anima destituit! iam vero ad singulos ictus et longissimas
vulnerum moras quantum ex toto homine convertitur clamore, gemitu! necesse est
omnis perire, quibus continetur vita, causas, quotiens ipsa vita consumitur, et
cum homine, qui propter intellectum languoris occiditur, ipse quoque paulatim
languor emoritur. Differ saltem, pater, hanc crudelitatem; quicquid ex filio
facis, facies ex cadavere. si potest deprehendi languor, dum occidit, facilius,
cum occiderit.
Interrogare
mehercules hoc loco libet, utrumne periturum pater an medicus elegerit. negavit
sua interesse, quem occideret. hoc, si et alter perisset, probaverat utrumque
fuisse periturum; cum convaluerit, probat utrumque victurum. ad saevissimam
curationem potuit aegrum facilius mehercules explicare, si esset unici pater.
sufficit ergo comparare, decernere? non iterum ille tibi pretiosior, ille
melior incipiet esse victuro? [19] ubi est
<im>patientia, qua vix
dimittitur cadaver in rogos, qua corpus exanime detinetur amplexu? dii
immortales, quam saeva, quam crudelis est ipsa cunctatio! dum deliberas, dum
unumquemque detrectas, parricidium in utroque consumis. duorum vilitate fit, ut
ex fratribus possit alteruter occidi. numquam, iudices, res tam horribilis
inauditaeque feritatis admissa est: filium pater propter eum occidit, quem
etiam ipsum poterat occidere!
Transfert,
iudices, reus in medicum electionis invidiam: 'ille,' inquit, 'aestimavit, ille
decrevit,' ergo manifestum est non parem fuisse languorem: ex duobus aegris
plus habuit spei, propter quem debuit alter occidi. recede paulisper, mulier
infelix; filii tui nobis referenda curatio est. felices aegri, qui languore
moriuntur, qui supremos anhelitus inter suorum amplexus, inter suorum adloquia
posuerunt! ut erat iuvenis primo ipso comparationis incerto, mox electione
cruciatus, abacta est a perituro prima mater, et modo sedula ministeria
servorum repente mutata sunt in mortis officia. detrahuntur trementibus
velamenta membris, et ut grassaturas manus totum corpus admitteret, nudatur
miserabilis ac deflenda macies. toto deinde tenditur toro, et ad inmobilem
rigidamque patientiam per omnia lectuli spatia duraturus exponitur. accipit
carnifex ille telum, non quo dextera statim totum vulnus inprimeret, sed quod
leviter paulatimque discindens animam in confinio mortis ac vitae librato
dolore suspenderet. haec exhortatio, hoc fuit perituri iuvenis adloquium:
'fortiter dura, patienter admitte; sanabitur frater. non est, quod exanimeris
metu, dolore deficias. cave viscera exclamatione ne lasses, anhelitu gemituque
concutias, ne remedium pereat alienum.'
Passus est
miser discurrentem per omnia reserati pectoris improbum vagae artis errorem.
[20] contentum fuisse medicum toto homine discentem primo
putatis aspectu? egesta saepe vitalia, pertractata, diducta sunt; fecerunt
manus plura quam ferrum. stat iuxta medicum pater apertis visceribus inhians;
stillantem animae sedem cruentis manibus agitantem ne festinet, hortatur, iubet
altius diligentiusque scrutari, interrogat, dubitat, contendit, adfirmat et
accipit de filii morte rationem. at mulier infelix clusis advoluta foribus cruentumque
secretum toto corpore effringens velut super busta tumulosque clamabat: 'audi,
miserrime iuvenis, si quis adhuc tibi superest sensus, exaudi: non permisit hoc
mater, crede orbitati meae, crede lacrimis; nec frater hac vellet ratione
sanari.' inter haec reficiebatur miser haustibus, detinebatur adloquiis,
conprimebatur residuus cruor, cludebantur aperta vitalia. nemo umquam tam nova
pertulit commenta saevitiae: tamquam sanaretur, occisus est. ite nunc et
quaerite, an potuerit medico sanante vivere, qui tamdiu vixit, dum occiditur.
[21]
Vos tunc putatis illius tantum languoris medicum quaesisse causas? quaesivit
quicquid nesciebat, et usus occasione rarissima in omnem voluit proficere
novitatem. dii inmortales, quantum infelix iuvenis animae, quantum sanguinis,
quantum habuit ex vita, qui pertulit ordinem longissimae curationis! vix aegro
misero licuit mori, vix a cruciatibus suis anima dimissa est. inventum putatis
esse languorem? inventum est illum potuisse sanari. agedum commento tuo, senex,
superbus exulta; habes quod liberis, quod parentibus, quod inputare saeculo
possis: fecisti medicum parricida meliorem.
Libet
mehercules intueri par illud: aegrum videtis hominem, qualem non salutares
medentium manus, non ars inventa pro vita, sed diri ferarum rabidique morsus et
animalium fames satiata destituit; hinc alium, in novas vires recensque robur
reddito vigore surgentem. vultis scire, iudices, unde venerit tanta diversitas?
illum pater curavit, hunc mater. 'quantum,' inquit, 'misera pertuli laborem,
dum tam magnam foveo tristitiam! non fuit mihi rixa cum morbis nec cum
repugnantis valetudinis rigore contentio. totus in lacrimas maeroremque
resolutus oderat lucem: respuebat cibos, fastidiebat haustus et vitam
parricidii pudore fugiebat. in omni proclamatione gemituque frater, ille diebus
ac noctibus cogitationes, ille torquebat oculos.' de quibus tu aegris,
inpotentissima medicina, mentita es? non fuit, non fuit solo languore
periturus, quem non potuit nec mors fratris occidere.
'Quid
igitur,' inquit miserrima feminarum, 'saevissime senex, ex hac recordatione
tristissimae orbitatis ad hos vultus faciemque converteris?'
[22] sine dubio filius est et post gravissimas denuntiationes
redditus vitae, sed ignoscat natura, pietas: non est solacium matri unus ex
geminis. felicior ille dolor est, quo transigi saltem cum oculis potest;
<hic> renovatur, accenditur, et in his vultibus illum cotidie putat
videre pereuntem. sed et ipse gaudio redditae vitae laetitiaque non fruitur, nec
se credere potest caritate praelatum, quem medicus elegit. sentit infelix,
cuius orbitatis unicus sit, quibus lacrimis perfundantur oscula, quam magnis
profundisque suspiriis concutiantur amplexus. misera verecundia sanitatis
ingratae: pretium sibi videtur fratris occisi.
Convertitur
hoc loco, iudices, mulier infelix et velut ad quandam praesentiam amissi
iuvenis 'sive,' inquit, 'tandem securitate mortis explicitus in aliquo
<angulo> sedis aeternae pudore requiescis, sive exclusus ac vagus et
inter fabulosa supplicia metuendus adhuc laceratione per stupentes horrentesque
manes umbra discurris, audi miserrimae matris iniquissimam conplorationem. non
quidem licuit mihi in illud conditorium cubiculum tuae mortis inrumpere nec
supra carrissima membra prostratae meis vulnera tua tegere visceribus. quod
solum tamen potui, corpus, quod medicus, quod reliquerat pater, hoc sinu misera
collegi ac vacuum pectus frigidis abiectisque visceribus rursus implevi,
sparsos artus amplexibus iunxi, membra diducta conposui et de tristi
terribilique facie tandem aegri cadaver imitata sum. hoc est tamen, quod de
tristissima orbitate praecipue ferre non possum: propter fratrem videris
occisus, nec tamen umquam constare poterit, an tu sanaveris fratrem.'
|