DECLAMATIO
MAIOR IX
Abdicare et
recusare liceat. Pauperis et divitis inimicorum filii iuvenes amici erant.
filius divitis, cum in piratas incidisset, scripsit patri de redemptione. illo
morante profectus pauperis filius, cum amicum apud piratas non invenisset, quia
lanistae venierat, pervenit in civitatem, in qua munus parabatur, sub tempus
ipsum, quo pugnaturus erat divitis filius. pactus est cum munerario pauper
adulescens, ut vicariis operis redimeret amicum, petitque, ut, si egeret pauper
pater, alimenta ei praestaret. ipse in pugna occisus est. divitis filius
reversus egentem invenit pauperem. Palam coepit alere; abdicatur.
[1]
Neminem umquam, iudices, intra tam breve aetatis suae spatium plura terra
marique perpessum, quam quae proxima peregrinatione vel tuli vel timui vel
vidi, facilis, ut opinor, fides est, cum ex omnibus, quos novimus, mortalibus
unus nominari me miserior possit, quem infelicem ego feci. tamen in hac quoque
omnia excogitantis in me fortunae violentia confiteor numquam hunc me
concepisse animo metum, ne post redemptum per alienas manus filium displiceret
patri meo misericordia. illas verebar magis iam non tacitas vulgi opiniones,
quibus crudelitatis atque saevitiae reus peragor. apud plerosque sanctos et
graves homines nondum excusare potui, quod redemptus sum; obicitur mihi orbatus
senex et ille, qui modo salvo filio etiam contra divitem steterat, amissis in
uno iuvene omnibus bonis inimicae domus supplex. licet enim totas advocemus in
odia fortunae vires et unum egentem senem universa gratiae mole calcemus,
confitendum est tamen: plus amici nocuimus quam inimici. quin ipsa prorogatae
cotidiana stipe infelicis animae videtur quodammodo maligna clementia; quod
enim beneficium est efficere, ut vivat orbus? unum tamen vel gravius crimen
infelix haec abdicationis meae fortuna defendit, quod vix ad sustinendum
spiritum sufficientis cibos, prorsus tantum mortis inpedimenta avara manu
dederim. puto, iam ignoscetis omnes, si plus praestare non potui invito patre.
[2]
Quamquam, iudices, oboritur animo meo nonnumquam et illa suspicio, quod patrem
non alimenta uni seni parce vivere adsueto nec liberaliter data nec diu danda
in offensam meam compulerint: quantulum est enim facultatibus divitis, quod sub
patre sane tenaci filio familiae superest! ac si foret maius forte momentum,
quis tamen parens tam durus est, ut propter aliquam inpensam carere filio
velit? . . . quod ipse celatus sit, quod non suae misericordiae pauperem
commiserim, non rogaverim, praesertim qui, quicquid umquam petii a patre,
exoravi? sed neque haec ultimo fulmine castigari meruit in differendis precibus
verecunda cunctatio. quid dum tempus opportunum, faciles aditus, hilariorem
animum capto, interim volui superesse, cui ignosceret. neque infitior tamen
fuisse me lentiorem, quam oportuit, tametsi hoc praecipue habere videor patris
simile. Sed si ulla emendatio paenitentiae est, hic in publico vobis adhibitis
rogabo. non ego aes alienum luxuria contraxi, nec profusus in vitia fortuna
nostra male usus sum. redemptionis meae pretium debeo. si inpetro, intellegam
verum esse, quod quidam opinantur, ambitiosum patrem publicare voluisse domus
suae misericordiam, ne viderentur pauperes tantum vitam inimicis suis dedisse.
si perseverat, ut porrectos egenti cibos mea fame rependat, expulsum ab omnibus
bonis filium similem faciat inimico, vereor, ne iniquis aestimatoribus
inexpiabilis illius et saepe reprehensi odii culpa videatur penes patrem, qui
tam facile irascitur.
[3]
Verum enim, si placet, fortunae magis moribus dissedere quam suis; nam et
paupertatis est proprium, quando alia deficiant, exerere libertatem et, dum
contemptus fama vitatur, potentiores vel ambitiose offendere, et nacta bonam
conscientiam magna fortuna indignius inparem adversarium patitur. ergo
conseruit, ut solet, casus duratura longius a parvis initiis odia, dum
contumeliam humilitas facilius intellegit, dignitas gravius. neque ulla fuit
aemulatio (quae enim esse inter inpares potest?), sed fato quodam similis ex
diversis causis contentio. hic <in> irascendo pertinax erat, ille in
cedendo contumax. quamquam, nisi ultimam exprimere confessionem victi
ut<r>ique placuisset, multa iam
pridem signa dederant veniae finemque pugnae petentis. nam quo pertinuisse
credimus, quod pauper adulescens relictis omnibus solum me, quem coleret, quem
amaret, elegerat? sine dubio a primis aetatis annis iunxerat nos potentissimus
amor ille puerilis, dum aut nulla erant inter parentes odia aut a nobis non
intellegebantur. post <di>ductas
tamen domos perseveravit, immo inpensius laboravit, et, si quid mihi in eo
satis perspectum est, nihil horum fecit invito patre. quantum intellegere
potui, pauper sine dubio pudore cedendi, ne damnasse causam suam videretur,
simul quod nulla ipsi dabatur gratiae via, stare visus in suscepto circuitu
tamen quodam molliores temptavit aditus, et, dum firma tandem pax inpetraretur,
filium nobis obsidem dedit. [4]
ac ne meus quidem offendi visus est pater; certe numquam reprehendit, numquam
prohibuit. nec clam feci, nec contumacem adversus patris inperia umquam fuisse
me vel ipse rerum declarat ordo.
Nam quamvis infestum latronibus mare iussus intravi neque
dissimulaverim magnas fuisse causas patri, cur hoc mihi imperaret, quod ipse
facere non potuerat. ego, etsi nesciebam, non interrogavi; satis plena ratio
fuit patrem velle. felix navigantium condicio, qui procellas modo et saevos
tempestatis incursus et albentes fluctibus scopulos aliaque pericula tantum maris
pertulerunt! ego miser naufragis invideo: captus barbaris manibus nec tam nexu
catenarum vinctus quam pondere inundatum carcerem tuli et vincula macie laxavi.
quis non ignosceret omnibus, qui post hoc exemplum navigare timuissent? ergo,
qua una spe misera trahebatur anima, litteras de redemptione scripsi patri,
testor deos, soli. quid enim sentire viderer de parentis adfectu, si hoc
incolumi redemptionem ab alio petivissem? nam quod unum mihi secundum patrem
fortuna videbatur parasse praesidium, hoc sperare in illa sorte non poteram;
quid attinebat amico scribere, quem sciebam non habere, unde redimeret?
[5]
Numquamne mihi dabitur liberum tempus conquerendi apud patrem de amicis suis,
qui proficisci volentem retinere temptarunt, qui piae festinationi attulerunt
moras? profectus esset tamen vel invitis omnibus (quis enim non hoc praestaret
filio pater?), nisi quod interim amicus antecessit. illum non pericula maris,
non infesti latronibus sinus, non vicinum meae fortunae documentum prohibuit.
minus haec miror de amico; illud est, quod pensari nullis beneficiis possit:
proficiscentem non retinuit pater. immo, si quid in subsidia vitae seposuerat
parca frugalitas, id omne in impensas itineris contraxit et contulit.
infelicissime senex, sic egere coepisti! dicam nunc ego, per quos iuvenis
praestantissimus navigaverit fluctus, quos accesserit scopulos, quantos
lustraverit sinus? faciliora ista putant qui numquam navigaverunt. in omnia
praeceps, sine respectu sui, quem iam tum apparebat vitae non parcere, adiit,
exploravit, et tamen ille quoque, qui tanto opere festinabat, sero pervenit.
Audite,
audite, iudices, novam captivi querelam: iam miser apud piratas non eram;
alebat devotum corpus gravior omni fame sagina, et inter dedita noxae mancipia
contemptissimus tiro gladiator, ut novissime perderem calamitatis meae
innocentiam, discebam cotidie scelus. haec tamen omnia sustinui, tuli; adeo
difficile est etiam sua causa mori. [6] et iam dies aderat,
iamque ad spectaculum supplicii nostri populus convenerat, iam ostentata per
harenam periturorum corpora mortis suae pompam duxerant. sedebat sanguine
nostro favorabilis dominus, cum me, cuius, ut interiecto mari, non fortunam
quisquam nosse, non natales, non patrem poterat, una tamen res faceret apud
quosdam miserabilem, quod videbar inique comparatus; certa enim harenae
destinabar victima, nemo munerario vilius steterat. fremebant ubique omnia
apparatu mortis: hic ferrum acuebat, ille accendebat ignibus laminas, hinc
virgae, inde flagella adferebantur. homines piratas putares. sonabant clangore
ferali tubae, inlatisque Libitinae toris ducebatur funus ante mortem. ubique
vulnera, gemitus, cruor; totum in oculis periculum. si quid est in me
abdicatione dignum, iudices, unum crimen agnosco: quod in haec amicum meum
misi. est quidem felicibus difficilis miseriarum vera aestimatio, figurare
tamen potestis, qui tunc animus mihi, quae cogitatio fuerit.
[7] namque et natura redit in extremis tristis praeteritae
voluptatis recordatio, et mihi cum generis conscientia, cum fortunae conspicuus
aliquando fulgor, cum liberales artes, cum omnia quondam honestiora munerario
meo, domus, familia, amici ceteraque numquam videnda in ultima mortis
expectatione succurrerent tenenti servilia arma et ignominiosa morte perituro,
tum, si ulla miseris fides est, quid horum omnium ignari agerent propinqui,
nihil peius de fortuna mea suspicantes, quam quod scripseram. illud tamen
gravissimum, quod patrem, qui tamdiu non veniret, captum putabam. ergo tota
cogitatione intentus in mortem expectabam cruentum illum confectorem. quis enim
dubitet, quid futurum fuerit, si ego pugnassem? ille quoque occisus est, qui
inter nos, ut apparet, fortior fuit.
His
cogitationibus attonito et in mortem iam paene demerso inopinata subito amici
mei species offulsit. obstupui totumque corpus percurrit frigidus pavor, neque
aliter, quam si vana obiceretur oculis imago, mente captus steti. ubi primum
lux rediit laxatumque est iter voci, 'quid tu,' inquam, 'quo casu pervenisti
huc, miser? numquid et te vendidere piratae?' at ille complexus cervices meas,
effusis in pectus meum lacrimis solutus, intercepto prope iam spiritu sero iam
trepidante me primam vocem et diu solam edidit: 'satis vixi.' ut vero causas
itineris reddidit et venisse se ad redimendum indicavit, 'et unde,' inquam,
'tibi pecunia, nisi redistis in gratiam, et te pater meus misit?'
[8]
Audite gentes, audite populi! non solita iudicium nostrum corona circumstet,
sed, si patitur natura rerum, totus ad cognitionem talis exempli orbis
circumfluat. tacete, priora saecula, in quibus tamen a primordio generis humani
paucissima amicitiae paria admirabiliora fecerat longa temporibus nostris fides
intercepta. quicquid historiae tradiderunt, carmina finxerunt, fabulae
adiecerunt sub hac conparatione taceant. quis crederet, si dubitari posset,
inter duos amicos, quorum alterum immunem malorum omnium fortuna fecerat,
alterum piratis ac lanistae tradiderat, meliorem condicionem fuisse captivi?
'si dives essem,' inquit, 'pecuniam pro te attulissem. quod unum pauperibus
praesidium est, manus habeo. has piratis daturus fui, has pro te in pugnam
vicarias dabo.'
Ignosce,
pater, quod nimia contentione adfectus paene tibi orbitatis vulnus inpresserim.
testor deos non per me stetisse, quod vivo. neque enim ita me efferarat ludus,
aut in tantum duraverat animum caedis longa meditatio, ut eum amicum vellem
occidi, qui pro me mori poterat. vindicabam mihi fortunam meam et adhuc
necessitatis gladiator depugnare etiam volebam, neque ullis precibus poteram
evinci, quamquam se non superfuturum alioquin minabatur idque unum adfirmabat
interesse, utrum vicarium mallem habere mortis an comitem. non vici. quid
igitur actum sit, quaeritis? duxit me ad munerarium, iudices. quas ego illius
preces, quam pertinaces lacrimas, quam miserabilem obtestationem vidi! nemo
umquam sic rogavit missionem. transferuntur in illum detracta corpori meo arma,
et male aptatis insignibus destinatum par producitur.
[9]
Quid me admonetis supremarum amici mei precum, quibus haec alimenta caro empta
inopi patris senectuti petit[a]? adiutorium
hoc ad causam putatis? me pudet, quod rogatus sum. 'per hanc,' inquit, 'mihi
lucem ultimam, per notissimam amoris nostri fidem, non sinas mendicare parentem
meum. sustineas, adiuves, praestes affectum. si mereor, tu sis illi vicarius
meus.' nec plura dicendi tempus fuit, iamque suprema per galeam dederam oscula,
digressisque in diversum ministris permissus Mars erat. o quam sollicitus
spectavi! quam attonita mente! quam simili corporis motu! quotiens ad infestum
mucronem, quasi ipse peterer, me summisi, quotiens ad conatus erectus sum! o
misera cogitatio, o crudelis natura metus! merito tu, amice, pugnare maluisti.
facinus indignum illum animum, illum ardorem non contigisse castris, non
bellicis certaminibus, ubi vera virtus nulla pugnandi lege ~praemium
scribitur.~ qua vi proelium invaserat iratus etiamnum tamquam adversario meo!
at omnis impetus excipiebatur callide, veterani gladiatoris astu; omnes conatus
contra se erant. nec difficilem tamen sub illo praesertim auctoramento
habuisset missionem, sed noluit gladiator vivere. igitur iam nudum corpus
vulneribus offerens, ut totam pro me mercedem semel solveret, stans periit. cui
licuit in patria, in domo, inter propinquos securo consenescere aevo, cui
tranquillam sine reprehensione agere vitam, iacet confectus vulneribus, et
primo iuventae flore fraudatus periit miser fato meo. at ego, qui debebar illi
fortunae, quem mors sibi destinaverat, emissus ludo nocentior quam venditus
etiam viatico illius infelicis revertor. placeamus licet nobis fortuna nostra,
pater, pauperi solvendo non sumus.
[10]
Si qua est fides, iudices, pudet me contra indicare mea beneficia, nec videor
vobis rationem posse reddere, quod mihi tam parum obiciatur. redemptoris mei
patri in pretium meum orbo, egenti quid praestiti? quod pirata capto, quod
lanista gladiatori, exiguam stipem et cibos semper petendos. quantulum enim
dari poterat, quod non sentiret dominus tam curiosus? de hac re consedistis,
hoc concitavit istam iudicii scaenam, panis datus mendico, et dilatata hac
impotentiae nostrae opinione videamur amicos ferro occidere, inimicos fame.
computemus totam istam meae luxuriae impensam, audite summam et miramini, si
hos sumptus ne divitiae quidem sustinent. tanti constat patri captivitas mea,
cum tam caro redemptus sim. quo tandem patereris animo, si delicatus
adulescens, praesertim splendidis op[er]ibus
vel ex aetate mores vel ex fortuna traxissem et tempestiva convivia et
pervigiles iocos advocata sodalium turba solutus atque affluens agerem,
tantumque impenderem, quantum non posset te ignorante consumi (quae tamen ipsa
boni patres libenter annis remiserunt), cum abdicatione dignum putes et ultimo
patriae potestatis fulmine coercendum, quare mendico seni porrexerim, ut
parcissime dicam, quod illi filius misit? non redempta meretrix, non egestum
conviviis faenus, non lenonum parasitorumque cara adulatio in crimen venit;
cibaria senis, nempe unius, aetate ac malis confecti. hoc divitias tuas
concutit? hoc fundatam paternis avitisque opibus domum exhaurit? si tam avarus
es, computa; adhuc de alieno vixi.
[11]
At haec fortasse, quae circumstat iudicium, corona et omnis ignara causae turba
magnum nescio quid et portento simile crimen expectat. abdicas me, pater, tam
cito? modo tibi ex illa funesta peregrinatione insperatus revertor, unde ut
venirem, vix optare potuisti; nulla adhuc pro reditu meo soluta sunt vota, non
percussae diis immortalibus hostiae; redemptori certe gratiam non retulimus. at
ego expectabam, ut desiderio incensus affectus vix posset expleri, ut post
infaustam profectionem velut obiurgatus tanto periculo numquam me post hoc
saltem peregre dimitteres. Vix salutatis laribus expellor, et apud plerosque
dubitari potest, an admissus sim. an hoc agis, ne quid tibi praestitisse
videatur, qui me redemit? saevus enim, credo, et impius et, quod maximum omnium
vitiorum signum est, ingratus beneficia patris non aestimo; fortasse, cui vitam
debeam, nescio, nulla est apud animum meum memoria meritorum. miserum me, quod
non possum tantum solvere, quantum accepi!
Quamquam
causas abdicationis pater altius repetit et ultra peregrinationem meam
inquirit, idque ratione duplici: primum ut reum, quia premere atrocitas
criminum non potest, turba confundat, deinde ut gravius videatur iudicium
patris, cum is damnet, qui soleat ignoscere. [12] 'cur,'
inquit, 'cum ego inimicum haberem pauperem, tu amicum filium eius habuisti?'
volo, iudices, omissa omni contentione scilicet sic agere: peccavi, veniam
peto; et errare hominis est et ignoscere patris. duxit me similis aestas,
evicerunt officia, cepit fides. amantem odisse non potui. nihilominus satis
habundeque poenarum [est] et, si pietatem tuam bene novi, plus quam velles,
datum est. quantumlibet peccaverim, quid amplius iratissimus dominus exigeret?
ludo tibi satisfeci. nullumne cladibus meis finem dari placet? parum est, quod
insanos pertuli fluctus et saevis tempestatibus commissus arbitrio ventorum
pependi? parum est, quod in nefarias latronum manus praeda perveni, quae ultima
malorum etiam servorum condicio est, sine exceptione venalis? inde me, si
voluisset, emere potuit inimicus. parum est, quod me diu piratae in carcere
retentum, quia redemptorem illis divitem promiseram patrem, in ludum
vendiderunt tamquam decepti? quod cotidiana pugnae meditatione tamdiu mori
didici? quod compositus, armatus, inductus perieram, si melior amicus fuissem,
nisi me nova velut in portu adorta tempestas paternis laribus extorrem et
necessarii quoque victus inopem circum [ad] alienas mitteret domos? pudet
enumerare calamitatium mearum gradus: piratam, lanistam, patrem.
[13]
Atquin pars ista criminis, iudices, mei non defendi meruit sed laudari. neque
enim reperio, quid in rebus humanis excogitarit natura praestantius amicitia,
quid concordia contra fortunam maius auxilium. nam primum praeter cetera
animalia induit nostris pectoribus quandam societatem,
qua[e] mutuo gaudere congressu, contrahere
populos, condere urbes edocuit, et, cum mentibus nostris varios imposuerit
motus, nullum profecto meliorem benivolentia tribuit affectum. quid enim foret
humano genere felicius, si omnes esse possent amici? non bella, seditiones,
latrocinia, lites ceteraque mala, quae hominibus ex se ipsis nata sunt,
fortunae accessissent. id quidem nimium deo visum est, at certe honestis
convenire mentibus, fidem colere, amoris gratiam referre omnibus temporibus,
omnibus gentibus praecipuum et quodammodo sacrum fuit. neque enim nisi optimis
mentibus contingit, ut aut sic amare sciant aut sic amari mereantur. hoc ego
crimen expavescam? scires, quantopere gloriarer, pater, si cum amico meo ego
redissem.
Nisi forte
similitudine flagitiorum ductus turpi me coniunxeram iuveni; quae vita sine
dubio nomen amicitiae non accipit, [ita] tamen, ad paria ducente natura, vitia
convenera[n]t. obice mihi amicum, et habes
maledicendi materiam: 'gladiator fuit, quare amicus illius fuisti?' ita,
opinor, paenitet! effers te longius, dolor, et nimia concitatus ira, quo
progrediare, non respicis. [14] non sentis, pater, hoc te mihi
obicere, quod vivam? quisquam de illa amicitia queri potest praeter pauperem?
'At ego
inimicum habebam illius patrem.' decuerat quidem simultates, quas maxime omnium
mortales esse voluere sapientes, in his desinere, in quibus nascerentur. nam
sic quoque immodicas serit discordiarum fortuna causas, etiamsi non hereditaria
subeamus odia, ac diutius inimicitiae maneant quam inimici. tamen, si quid
adversus te ipse commisit adulescens, sit hostis et meus. si innoxius et omni
vacans culpa caritatem mereri cupit, si nullius me amici filius validius amat,
quid tandem vis, pater? respuam et iratas obiciam manus? tu quoque non odisses
pauperem, si te amaret. inserit se et beneficiis certat. noras adulescentem
omnia ultro praestantem, et sic me amabat, quamvis tu esses inimicus patris.
adice, si tanta in adolescente indoles fuit, quantam nulla umquam cognovere
saecula, si fides antiquissima et cum deorum coetu permixtis inaudita
temporibus, si me semper habuit cariorem spiritu suo, etiamne despicienda mihi
rarissimi boni occasio fuit? at ego perpetuam quandam mihi gloriam reor, quod
ille caelestis animus me potissimum, quem amaret, elegerit, ego sim probatus
tanto iudice. me quoque igitur feret fama per gentis, et amici laudibus
inlustrior vivam. credet aliquis idem me pro illo fuisse facturum.
[15]
'Cur, cum inimici nos essemus, vos amici fuistis?' aliud hoc loco crimen
agnosco: peccavimus enim, fateor, peccavimus, quod, cum amici essemus, vos
inimici fuistis. haec, iudices, diutius exequerer, nisi absoluta essent ipso
iudice patre. longum iam istius criminis tempus est; numquam obiecit, numquam
excanduit. ecquid hoc inter nos, pater, convenit, ne, si longiores repetis
offensas, apud malignos videaris me iratus non redemisse? sed si quid ante
commisissem odio tuo dignum, potuisti me redemptum non recipere. manifestum est
ergo te patiente, id est te volente amicum mihi fuisse iuvenem, et sane non
solus in hac fuisti sententia: idem filio permisit et pauper. atquin si pars
haec causae, quae confessione longi silentii absoluta hodie in accessionem
criminis alterius deducitur, potest apud vos impetrare veniam, facilior certe
sequentium ratio est: ille enim sane fuerit inimici filius, hic iam est amici
pater.
Nec ignoro,
iudices, quam male ista defensio de humano genere mereatur, si adeo nihil est
per se misericordia, ut, nisi ulterior aliqua necessitas pudori vim fecerit,
pro summo crimine damnanda sit minus necessaria humanitas. ergo si alienum et
ignotum, tamen, quae publica omnium mortalium quippe sub uno parente naturae
cognatio est, hominem cibo forte iuvissem, poena dignum videretur servasse
perituram animam et ignovisse rebus humanis et respectu communis omnium sortis
velut adorato numini [et] stipem posuisse fortunae? si hoc crimen est, laudetur
ergo crudelitas, nihil habeatur piratis lanistisque prudentius.
[16] ferantur sane profutura humano generi duo exempla: intra
tam breve tempus propter misericordiam alter abdicatus, alter occisus est.
Quod crimen
si fatendum sit, num animum mihi ipse finxi, aut mea potestate regitur
affectus? an arbitrio formantis mores omnium naturae compositus cum crimine meo
natus sum? nam sive caelestis providentia sive inrationabilis casus sive
assignata siderum cursu nascentibus nobis necessitas multa varietate pectora
nostra distinxit nec minus numerosas animorum quam corporum dedit formas. sunt,
quorum mentes etiam nocentium supplicia confundant, qui ad omnium sanguinem
pallescant, ignotorum quoque miseriis inlacriment. sunt contra, qui ne suorum
quidem misereantur. mihi mite pectus et mollis affectus ad omnem calamitatium
conspectum tremit. noli me aestimare mea fortuna, pater, non habeo gladiatoris
animum. utinam mihi quidem causa permitteret sic gloriari: iuvenis conceptus
splendidis parentibus cum solum tam speciosae fortunae crederem fructum posse
prodesse et contra varios mortalium casus quasi portum benignitatis aperire,
concupivi quandam humanitatis civicam gloriam: periturum hominem, sive ille
naufragio eiectus, seu spoliatus incendio sive exutus latrocinio erat, naturae
patriaeque restitui. paria tecum facio, res publica, quae propter me unum civem
perdideras. haec me magis decet impensa quam vestis, argentum. ubi pecunia
melius poni potest, quam ubi laus emitur, ubi faenus bonitatis extenditur?
[17] magna conscientia est felicitatem meruisse, [ignotus sane
sit et alienus, quid fuerit ante, non quaero, post hoc erit amicus] et hercule,
quo quisque plus potest quoque latius patet ad incursus, hoc magis cogitare
debet atque respicere, quantum in nos fortunae regnum sit, quam instabili sede
humana consistant. non me aurata laquearia nec radiantes marmore columnae nec
graves crustae fecerint immemorem fragilitatis. multa saepe et locupletibus
accidunt, saepe in imum summa decidunt. ego vidi pauperem auxilia diviti
ferentem. sed sane superbius aestimet miserias longa felicitas et alienum casum
facile despiciat securus sui; ego quotiens auxilia calamitatis petere aliquem
video, non possum non moveri fortuna mea. succurrit mihi continuo tempus illud,
quo ipse clementiam optabam. ignosce, pater, si penitus animo meo hic insedit
affectus; amare misericordiam miser coepi.
'Sed
inimicus,' inquit, 'meus est.' nam quis nos tanto opere laudaret, pater, si hoc
amico praestaremus? haec est celebranda virtus, haec animi suspicienda moderatio,
vincere iram et inter simultates quoque meminisse hominis. Ut Fabio Maximo
immortalem attulit laudem ereptus ex hostium manibus Minucius, ut Tiberium
Gracchum admirata civitas est Scipione in carcerem duci prohibito, te quoque
similis animi magnitudo memoriae dabit. tuis enim opibus vivit inimicus;
quicquid est istud, quod senex inops ex nostra domo accipit, si non irasceris,
tu praestitisti, tibi hoc pulchrum atque magnificum est. nam ego, si quid in
patrem servatoris mei confero, non sum laudandus.
[18]
Neque expectaveris hoc loco, pater, ut illa dicam: semper odiorum honestus
occasus est, et, dum simultates nihil aliud habent quam nocendi cupiditatem,
speciosa in melius animi mutatio est cum exempli honore, iunctaeque ex hostili
paene concursu in affinitatem manus. unde tantum misero boni, ut inimicus sit?
aspice solum, egentem, senem, omnibus praesidiis destitutum; nonne contumeliam
fortunae tuae facis, si hunc odisti et adhuc putas tua interesse, ne vivat?
nulla tibi contingere maior ultio potest, quam si iam talis est, ut illius
etiam nos misereamur. magna mehercule iam de vetere aemulo poena; superest
panem eripere mendico et gravissimae per se fortunae manui pondus imponere.
age, si perisset, cadaver calcasses? ferae mehercules generosiores iacentes
transeunt, et, <cum> reservati hostes restitutaeque urbes maiora causae
exempla sint, quod scio, victis etiam gladiatores parcunt. post orbitatem, post
egestatem quid amplius potest pati, nisi quod optat? ulteriorne tibi aliqua ultio
quaerenda est, aut aliquid rerum natura peius capit? quis non te omnium
mortalium inhumanissimum putet, si hoc adversus inimicum tuum saltem optasti!
si mehercules inexpiabiles odiorum causae et compositis quoque fabulis
ulteriores inimicitiae fuissent, ausim dicere, si propter illum liberos
perdidisses, accipienda tamen erat a fortuna
tali[s] satisfactio, certe ad vitandam
insolentiae opinionem, quae fere immeritam quoque potentiam carpit, ne
vagaretur per urbem invidiosus mendicus et calamitatis auctori
crimin<os>us causas vulgo
suggereret odiorum. [19] nescio quo modo omnis pro laborante
favor est, nec ulla[m] perpetuam gratiam
servat nisi modesta victoria. nostra potissimum clementia sustineatur, ne
illius alii misereantur.
Facilis, ut
animadvertere vos spero, iudices, defensionis meae cursus est. antequam
incipiam habere causam nimium bonam, hic iam conscientia trepidat oratio, et
velut inter binos deprehensa scopulos, cum aliud obiciatur, aliud defendendum
sit, haeret in dubio; cum beneficiis meis computare non audeo. cognovistis
expositionem causae, quanta quamque excedentia fidem adulescentis optimi merita
narraverim. haec mihi omnia sine dubio ille praestitit, sed quid interest?
debitor delicatus sum. quid in hac parte defensionis agam, iudices? dicam:
'referre gratiam beneficiis volui'? [itane tandem aliqui mendicare amici patrem
aequo animo visurus fuit?] at ille me redemit, cui nihil
debui<t>. dicam moveri me
supremis amici mei precibus? [egregia vero comparatio.] at ille mihi praestitit
quod non rogavi. utro me vertam? tamquam honestum defendam factum an tamquam
necessarium? alterum absolvi facilius potest, alterum laudari. rectissimum,
opinor, veritatis i[n]ter est.
[20]
Audi, pater, alimenta ista, quae donata egenti putas, quanti illi constent. si
accepto captivitatis meae nuntio nullis precibus adductus, nullis epistolis
vocatus adolescens ad liberandum me vinculis piratarum profectus esset, quibus
tamen meritis pensarem, cum id mihi praestitisset, quod ego tantum a patre
speravi? intrare maria, praesertim tam recenti documento timenda, et latrones
ultro quaerere et, cum praeter vicarias manus nihil esset, navigare voto
captivitatis, quis posset alius quam qui paratus esset pro amico mori? magnum
hoc per se ac saeculo nostro vix credibile, iudices; illud vero omni
praedicatione maius: ad redimendum me profectus est, cum mendicaturum patrem suum
sciret. atquin sperare poterat futurum, ut sine periculo suo redimeretur
nihilominus amicus, cum haberem divitem patrem, sed noluit ipsum itineris
apparatum, et, ne qua periret redemptionis hora, praeceps cucurrit. pro fidem
deum hominumque, quemadmodum ad redemptionem amici festinat, etiam
cui[us] pater lentus est!
Terentium,
quem inter ceteros captivos secundo Punico bello Scipio Africanus vinculis
exsolverat, memoriae tradidere maiores insigni receptae libertatis pilleo
<gratiam> testantem in triumpho ducis esse conspectum. et ille quidem
maioris momenti accessio publicam senserat felicitatem, privatim tamen debere
se putavit victoriae beneficium. quid me facere convenit, qui per maria
latrociniis infesta solus petitus sum, qui lucem, libertatem, denique quicquid
patri debeo, non ignarus, ut primo natalis horae tempore, sed videns
sentiensque acceperim, nec solum donatus his bonis sed summis periculis
liberatus sum? [21] nonne me ex amici fide natum et tenacioribus
beneficiorum vinculis fatear esse constrictum? miserum me! amice fidelissime,
ingratum me moriendo fecisti. et quantulum est, quod adhuc loquor de mea
infelicitate, de piratis! levis [est] ista fortuna, quae etiam nunc recepit
moram. solent expectare latrones redemptorem. in ludo fui, qua poena nullam
ulteriorem scelera noverunt, cuius ad comparationem ergastulum leve est. hoc si
scisses, pater, affirmo, promitto: cuius pietatis es, nemo te antecessisset.
illa, certum habeo, expectas, ut dicam: morabar inter sacrilegos, incendiarios
et, quae gladiatoribus una laus est, homicidas, inclusus turpiore custodia et
sordido cellarum situ, iamque in eam veneram fortunam, ut me victum recipere
non posses, victorem nolles. aderat hora supplicii mei, qua nusquam morandum,
iam praebendus erat ingulus et fundenda vita cum sanguine. neque enim dubitare
de eventu licet; exemplar fati mei vidi. si me ab his imminentibus malis
pecunia redemisset, beneficium tamen potius dicerem magis aestimandum esse quam
pretium, sed apud malignos interpretes posset videri vel spem secutus aliquam
venturi temporis vel praesentis voluptatem. hoc admirabile et uni tantum
pietati referendum est: dedit beneficium, quod numquam reciperet, et, cum
amicum, quem redimebat, habiturus non esset, nihil aliud emit quam honestae
mortis conscientiam. transtulit ergo in se fortunam meam subiitque non solum
fortiter sed etiam libenter id, quod mihi miserum putabat.
[22]
Res dictu incredibilis: gladiator dimissus, redemptor occisus est! recepit
pectore adverso ferrum et quasi, quam emittebat animam, in meum pectus
transfunderet, et hoc uno tristis occiditur, quod amplius amicum visurus non
erat. eant nunc antiquarum conditores fabularum poetae et se ad exhortandam
amicitiae fidem magna quaedam composuisse carminibus putent, si dixerint
aliquos per maria terrasque asperiorem fortunam amicorum tantum secutos aut
principem Graeciae virum in ultionem interfecti amici inauspicata bella
gessisse. nam inter fratres quoque illa maxime admirabilis, tamen alterna mors
est. una fingitur coniunx, quae iam perituri vitam mariti vicaria morte sua
redemerit, adiciturque miraculo fabulae fecisse hoc eam, quod non praestitisset
pater. en indubitabile saeculi decus et fictis maius: ut moreretur pro me amicus,
suum reliquit patrem, meum vicit. et sane quid profuisset festinatio patris,
etiamsi ad redimendum me prior forte venisset? hoc me pretio nemo alius
redemisset. neque vero plurimum fuit praestitisse mortem; namque interim
specioso titulo bene vita pensatur. illud honesto amico gravius, nomen
gladiatoris accipere, subire dominum lanistam. minus te, amice, laudarem, si
vicisses. an ille animus rediret in cellulam, ferret saginam, magistrum,
personam denique sceleris? mea depugnasti causa, tua peristi. haec tamen omnia
ultima fortunae nomina, ut mihi detraheret, induit sibi. venit in harenam homo
nec sceleratus nec infelix. ecquando, iudices, hoc audistis? bonitate sua
gladiator factus est!
[23]
Utinam, iudices, haec, quae illi speciosa sunt, tam honesta essent et mihi.
quotiens ad infelicissimum respexi senem, cuius orbitate vivo, cum confectum
cladibus et tantum poenae suae residuum considero, verum fatendum est, pudet me
pretii mei. video senem meliore sui parte praesepultum, omnis etiam spei
superstitem, orbum, destitutum. illud tamen solacium est, quod, nisi talem
amicum habuissem, haec de te dicerentur. huic patri invidiosa quaedam, opinor,
et, quae [bene] filii morte pensetur, criminosa liberalitas contigerit egenti.
alioquin duo egentes, et circa omnium vel ignotorum domus stipem rogabimus
pariter. si quis grandis natu parens est, miserebitur senis, si quis iuvenis
filius, miserebitur adolescentis. fortasse proderit mendicaturo mihi, quod ipse
aliquando egentem pauperem alui. accipe satisfactionem, in quacumque parte
rerum naturae es, amice carissime. non excidere mihi tua mandata; fortuna
defecit, opes auferuntur, quod unum mihi relictum est, en polliceor patri tuo
vicarias manus. quid vis porro faciam? agrestia opera? delicatior, quod a
fortuna non didici, et cotidiani quaestus operis duobus egentibus non sufficit.
miserum me! si exsolvere fidem voluero, fortasse mihi in ludum revertendum est.
|