DECLAMATIO MAIOR X
Malae tractationis sit actio. Quae amissum filium
videbat in somnis, indicavit marito. ille adhibito mago incantavit sepulcrum.
mater desiit videre filium. accusat maritum malae tractationis.
[1] Quamvis, iudices, inter eos, qui
liberorum mortibus destituti cuncta vota et praeparatas spes in senectutem ante
se egerunt, id fere acerbissimum certamen conflictationis oriatur, ut
unusquisque luctibus ac lacrimis suis credat accedere quandam dignitatem, si
miserrimus esse videatur, haec tamen femina neque noto neque publico genere
miserabilis non impudenter inter ceteras matres, quae aut unicos aut iuvenes
pios filios perdiderunt, eminere et occupare quendam maerentium principatum
differentia novae calamitatis affectat, quae sola omnium supra fidem infelix in
uno filio iam alteram patitur orbitatem. priorem quidem illam, ut communem
ceteris et fato accidentem, fortius utcumque tolerabat. nam et de filio nihil
aliud perdiderat misera nisi dies, nec iam timebat, ne ille, quo fruebatur,
mori posset. planctibus lacrimisque, paene improbe dixerim, parcius utebatur,
nec sibi permittebat dolor lugere venientem. nunc destituta solacio,
persuasione fraudata est: dum non putabat perisse, quem poterat videre,
~eripuit ingrata filio alterum titulum.~ miser ille, nisi teneretur, iam et ad
patrem veniret.
Tantum misera petit, ne minus perdidisse videatur,
quam ipsa desiderat. non inani persuasione nec cogitationibus ficta lugentis
umbra veniebat, nec agitabat incertos levis imago somnos, ac ne confusi quidem
tristi cinere vultus et inspersum favilla caput noctibus suis obibat, sed
filius erat qualis aliquando, et iuvenis et pulcher habitu, nec aspici tantum
viderique contentus, verum, si quid desiderio creditis miserae, quae sola
vidit, amplexus et oscula dabat et tota nocte vivebat. [2]
multum perdidit mater, si contingebat hoc illi, non minus, si videbatur. nunc
tenebras inanis et longas oculis flentibus noctes iuxta somnum mariti pervigil
et tantum deserta metitur, [non desiderio fictus aut fucatus habitu nec, ut
somniorum vanitate conspicitur, sed experta non totum mori hominem illud, quod
nec flammis uritur nec cineribus extinguitur nec urnis sepulcrisque satis
premitur, expectat] nunc ista carcere obseratam animam et repugnantem magico
iuvenem cogitat ferro. infelicissima omnium mater plus aliquid esse quam umbram
filium putat, postquam potuit includi, nec sua tantummodo poena proprioque
supplicio deserta consumitur; rescissa orbitate vel magis cruciatur, quod non
licet filio venire cupienti: 'nunc barbaro carmine gravem terram totis noctibus
pulsat, et impositum sibi sepulcrum, quod non possit evolvere, quae solebat
ipsos discutere inferos, umbra miratur. miser, quem non tantum verba clauserunt
(nam forsitan per illa transisset), sed vincula ferrea solidique nexus ad
mortem reduxerunt. quomodo tenetur infelix, qui ne propter hoc quidem venit, ut
queratur!'
Misereor feminae, cuius invidiae totum facinus
ascribitur. maritus sic filium inclusit, tamquam se inquietari mater ista quereretur.
igitur, iudices, nemo miretur, si ad tam crudelem, ad tam immitem patrem umbra
non venit. sciebat, ubi lacrimas, ubi posset invenire singultus, a quo magis
desideraretur. namque isti ferreum pectus et dura praecordia, nec sunt de
orbitate sensus. quid enim inhumanius patre, quid inveniri truculentius potest?
[3] invidit matri, ne filio frueretur, nec hoc ideo fecit,
quia videre ipse malebat; ne viventem quidem adhuc et incolumem tam blanda
tamque debita pietate prosequebatur, ut defuncto servaturus affectum etiam
sepulti pater videretur. tanto magis effusa mater et suis ac paternis vicibus
occurrens: haec pallidior ad metus, ad vota pronior, non diebus secura, non
noctibus. et ille miser intellegebat, utri promptior ex parentibus et facilior
esset affectus. itaque ab huius osculis, ab huius feminae cervice pendebat. et,
quia longum est officia praeterita debitae pietatis agitare, illo ipso
languore, quo filius caducum illud et fragile corpus amisit, quam perdite
mulier et usque in exemplum modo super ora pallentis infelices lacerabat
oculos, nunc siccata frustra ubera querebatur, nunc superstitem caedebat
uterum! notabat haec ille deficiens mandabatque morti suae, cui periret. ubi
sunt, qui cito iubent stare lacrimas, quibus non placet longum agere maerorem?
retulit umbra gratiam matri. scio et intellego: cum inter gementis iacet medium
cadaver, et cum omnis videtur remisisse curas, tunc sentit aliquid et
intellegit et inter suos iudicat. moneo te, orbitas, moneo, effusius fleas, effusius
<te> efferas, numquam perisse <lacrimas> credas. filii sui umbra
cui non apparet, irascitur.
[4] Iam gelidi piger corporis sanguis
omnis in mortem strinxerat venas, et nutantium fulgor extremus vanescebat
oculorum, et iam desperantibus medicis crediderat pater. adhuc tamen spirare
matri videbatur, et quamcumque corporis partem osculis misera tepefecerat, illo
vitae calorem redisse clamabat. oderat ignes, oderat rogos; reponi corpus et
servari membra cupiebat. et nunc infelicem magis matrem paenitet, quod sepultus
est, qui poterat reverti. scitis ipsi, quo exequiarum
die<s> labore extracta sit,
quamdiu filium tenuerit a lambentibus flammis. unde enim speraret, ut postea
videre contingeret, ut extra orbitatem haberet oculos? iam magum misera
quaerebat, ut umbra evocaretur.
Reliqua,
mater infelix, tu ad iudices referre debebas, et, nisi orbitate, nisi lacrimis
vox mutaretur in gemitus, noctes tuas quanto melius tuo ore lugeres! ego,
utcumque potero, perferam. satiare, misera, satiare saltem memoria diei illius,
quo exequias unici duximus. 'iam planctus,' inquit, 'lacrimasque consumpseram
et tenebras veluti perpetuas venire gaudebam, iam fatigata propinquorum officia
defecerant, iam plangorem familiae altus sopor vicerat. [5]
rogo, ne quis tam contumeliosus sit in matrem, ut per quietem contigisse filium
dicat; unde miserae tunc, unde somnus? nihil de te, marite, nihil queror; satis
magnas dedisti poenas. si totis noctibus mecum flere voluisses, vidisses
utique, non quemadmodum tenues rerum imagines solent cogitationibus accipere
corpus, cum vanae absenti animo ~cogitationes~ finguntur, sed ipsum filium,
qualis blandissimus erat, et, si dimittatur, videbis. subito ante me diductis
constitit tenebris, non ille pallens nec acerbo languore consumptus, nec qualis
super rogos videbatur et flammas, sed viridis et sane pulcher habitu nescio ubi
totam reliquerat mortem: non igne torridae comae nec favilla funebri nigra
facies nec vix bene cinere composito umbrae recentis igneus squalor.
proclamaret mater infelix, etiamsi talem videre desisset. Primo tantum stetit
et se permisit agnosci. ego tunc plurimum stupui; non ausa oscula dare, non
iungere amplexus; infelix primam perdidi noctem, dum timeo, ne fugeret.
Hanc tu,
marite, persuasionem putas et vanum animi mei lugentis errorem? quicquid est in
filio, plus apud matrem fit, cum desinit. vis denique scire, quid uxori tuae
detraxeris? ex defuncto filio non habet aliud, quod speret.
[6]
Iam nox altera aderat, et primis statim tenebris praesto filius erat, non ille,
ut pridie, procul et tantum videndus, sed audacius et propius et ad matris
manus tamquam corpus accedens. nec iam nisi cum luce certa fugatisque sideribus
invitus ille vanescebat ex oculis multum resistens, saepe respiciens, et qui se
promitteret etiam proxima nocte venturum.'
Iam maerori
locus non erat: mulier filium nocte videbat, die sperabat. quid attinet singula
referre? 'nullis,' inquit, 'destituta sum tenebris, donec scelerata tacui;
satiabar osculis, satiabar amplexibus et colloquebar et audiebam. misera plus
perdidi, si nemo credit. iam coeperam tuam quoque, marite crudelis, agere
causam rogabamque iuvenem, ut paternis oculis quoque laetus occurreret, et
tibi, ingrate, dimidia nocte cedebam. iam miser et ille pollicebatur. Haec me
fiducia perdidit, ut confiterer.' rogo, quid tam muliebre, quid tam maternum
fieri potest? 'gaude,' inquit, 'marite, gaude; filium fortasse nocte proxima
videbis, illum, quem crudelibus flammis exussisti, ex quo cineres et ossa
supersunt, iuvenem videbis et forte etiam ~die speres~ ego certe totis noctibus
mater sum, video, fruor, iam et narro.' exitum paterni affectus quaeritis?
filium videre timuit.
[7]
Sic magum protinus nescia matre, cuius horrido murmure imperiosisque verbis dii
superi manesque torquentur, excogitator iste mortis alterius advocat, non ut
exorati manes deducerentur, nec ut evocata nocturnis ululatibus undecumque
umbra properaret, sed tamquam parum sepulcra premerent et tumulorum leve pondus
esset, 'filius,' inquit, 'meus non satis periit; adhuc fulgore siderum fruitur
et nocte nostra. nam cum dies occidit, imponit morti suae finem, domum repetit
et maternos territat somnos. inveni aliqua, inveni vincla verborum, sed arte
tota, sed labore toto. magna tua gloria est, si retines filium, qui redit etiam
a morte ad matrem.' noxium sepulcro circumdatur carmen. tunc horrentibus verbis
urna praecluditur, tunc primum miser filius mors et umbra fit. ite nunc et
putate vana fuisse matris solacia; filium ista si cogitationibus et inani
persuasione vidisset, adhuc videret.
At quae
supplicia sustinuit infelix illa statim nocte! iam totam domum ac familiam
quies prima sopiverat, et tacentibus tenebris venerat tempus dulcissimum matri.
iacebat haec insomnis, inquieta, cum diceret: 'iam statim apparebit, iam statim
veniet. numquam tamen tardius venit. miseram me, fili, proxima nocte iam
veneras. ecce iam medios sidera tenent cursus; indignor, irascor; ita demum
mihi satisfacies, si apud patrem fuisti. miseram me, iam maligna mundus luce
clarescit; quando venies? [8] iam redire debebas.' ac postquam
alteram tertiamque noctem deserta vanis questibus duxit, tum tristiora
lugubria, tum squalidae magis placuere vestes, tum repetitis sanguinavere
planctibus iam convalescentes lacerti. nihil est infelicius matre, quae
perdidit aliquid in filio, postquam extulit.
Cum vero
comperit noctes suas iuveni[s]
necessitatibus magicis et cantato perisse ferro, quam tum illa praefixum
clausumque tumulum nudis cecidit uberibus, quo fletu sepulcra perfudit, quo
gemitu audientem forsitan et exire cupientem frustra vocavit animam! o natura
crudelis, plus magum posse quam matrem! ubi sunt, qui acerbas mortium necessitates
et ferrea iura fatorum et invictas nec ullo maerore mutabiles inanium leges
querebantur umbrarum? filium tuum, mulier infelix, non impositae inferis
clusere terrae nec spissa perpetuae noctis caligo compescuit, non fabulosa
vatibus palus multumque celebrati curvato igne torrentes. haec permeabat, haec
omnia nocte transibat levioremque mortem suam fecerat, quam si peregrinaretur
et abesset. et nunc minus mali pateretur, si non sentiret: ille, qui non venit,
in quendam carcerem translatus a tumulo patitur veneficia vitae. magnae sunt
ergo umbrarum catenae, et quamquam volatilem vagamque imaginem, morti stringunt
atque alligant tamquam reum corpus animam. ferro vero ac lapidibus artare et,
ut solent bellicae robur accipere portae, ipsam umbram iam catenis alligare,
iam claustris, non dico crudele, est portentosum, nefarium, utique si hoc
faciat, qui sensurum filium credat. et nunc illos miserrima mater in corpus
putat et in membra descendisse mucrones.
[9]
O mage saeve, crudelis, o in lacrimas artifex nostras, vellem non dedisses tam
magnum experimentum! irascimur tibi, et blandiri necesse est: dum cludis
umbram, intelleximus solum te esse, qui possis evocare.
Videtur
itaque mulier infelix a dignitatis dolore secedere, quod
tam<quam> uxorias in forum
querelas et tamquam delicata matronae desideria pertulerit? non enim vestes nec
aurum nec ambitiosos quaerit ornatus; contenta est orbitas sordibus suis. ac ne
pelicis quidem dolore compellitur, nec tacita gaudia mariti impatientia et
muliebri vanitate complorat. sed nec relictum torum desertumque genialem velut
contempta vilitas uxoris ulciscitur: alia longe, alia de noctibus cura est. ne
timueris, quaecumque dignitas es magni doloris; nihil queritur misera nisi par
orbitati, nisi matri dignum, quod publicos consumat oculos, quod ignotas quoque
exigat lacrimas. quantam enim a marito acceperit iniuriam, scire vultis? sola
mater filium perdidit nec potest invidiam facere morti.
Ante itaque
quam sciatis, iudices, quis dolor quisve maeror, quae tanta impatientia
eruperit, ut mulier aliquando dulcium oblita tenebrarum clarum nitorem publicae
lucis et diem etiam domi invisum in foro interque leges notabilis et sepulcris
abstracta pateretur, certum profecto habetis non audaciam neque impudentiam nec
vanitatem umquam querelas habuisse miserorum. quam verum est quicquid exclamat
calamitas, nec ab infelicibus ficti temere exeunt gemitus! mulier, quae
sanguinantes ad iudicem porrigit lacertos, quae scisso laniatoque vultu, quae
lividis profertur uberibus, magno dolore cogitur, ut hoc potius, agat quam
cineres osculetur, quam complectatur urnam. gravis testis querelae suae orbitas
est.
[10]
Et antequam ad genus illatae inique ei iniuriae venio, cur, marite, quae ex te
filium perdidit, quicquam potest queri? crudelis orbitatem feris adhuc alio
dolore, tamquam parum desideria conficiant, quae de unico gerit; non pateris
animam vacare lacrimis suis tu, qui sinum debes, qui colloquia et amplexus.
quam misera est, quae queritur et de solacio suo!
nun<c> coniugis desideriis large
indulge[t]: nihil aspere, nihil contra
voluntatem! habet privilegium suum mater infelix. molles manus et mitia fomenta
magnis vulneribus admoveas. quae se adhuc secari plaga permittit, in summo est.
viri forsitan, quomodo fortior sexus, sic et contra dolorem quam imbecillis
animus magis pugnat, itaque totum istud lugere femineum est, et simul orbitas
imbelle pectus invadit, animus ille, qui luctus suos sequitur, incipit
indulgentiam sentire lacrimarum. fidem tuam, marite, coniugi flere liceat;
satiare gemitu orbitatem, permitte, quamdiu velit, flere. odi patrem, qui, cum
filium et ipse perdiderit, putat nimis lugere matrem.
[11]
'Quid ergo queritur?' inquit; hoc primum: filium <non>, quomodo debes,
scelerate, desideras; magno animo orbus es, loqueris fuisse mortalem et
interpretaris nihil superesse post flammas. flet iuxta latus et plangit uxor,
tu siccos oculos habes. illa totis noctibus funebres exercet ululatus, tu
graves somnos ac placidam quietem. pater crudelis, pater immemor, quid vis tibi
amplius obiciamus? ex quo perdidisti filium, numquam sic desiderasti, ut
videres. quid, quod eripuisti matri solacium, puta vanum et supervacuum? nolo
iudices, nolo corripias; scires, quantum esset hoc, si tantundem doleres. res
indignior non est, quam quod tibi de eo postulas credi, quod non vidisti.
indulge sane vanae rei, ignosce; libenter se orbitas decipit. magnas
calamitates una ratio sustentat, quod indulgent mala persuasionibus suis.
quicquid ad miseros pertinet, crudelius eripitur quo minus est. clamat itaque,
clamat mater infelix: 'si mihi aliquam imaginem filii mei vel parvuli vel iam
adulti vel novissimam iuvenis auferres, inicerem tamen misera tamquam corpori
manum, illam similitudinem flens tenerem, illos oculos, illam gratissimam
faciem et risus oris, expressos et adumbratos artificis manu vultus. sed illum
perdidi, unde imago, unde similitudo, unde solacium. [12] fili,
plus hodie amisi, quam cum elatus es: post mortem te tuam vidi. si mehercules
notas in corpore unici vestes subtrahere temptares, dicerem: succurre solacio
meo. haec omnia apud me filii mei membra sunt; ego osculabor, amplectar, flebo
supra. non est ratio fortasse; adeo quicquid rationem vincit, affectus est.
nihil est sceleratius prudenti orbitate.'
'Levia,'
inquit, 'levia loquor; ego filium meum videbam.' quaenam istum fortuna, quae
indulserat condicio naturae? non excludebat orbitas oculos tuos, eras iam
consecuta, mater, ut iuvenem die absentem putares. maximam perdidit mors
acerbitatem, si possis videre quem amiseris. videre ergo tibi contingebat, o
mulier, vultum, habitum, corpus, incessum? non crederem, nisi te perdidisse
sentires. tempora ergo cum morte diviseras, et superstite filio fruebaris
omnibus tenebris. quantum perdideris, hinc aestima: hoc tibi si non
contigisset, non eras tam improba, ut optares. aliquis, o pietas, sepultus et
conditus, veteri<s> corporis
cinis et favilla, tamen corpus sumebat in noctes, et ad solida viventis membra
revocatus praebebat se matris oculis qualem non crederes recessurum! nec queri
de luce poteramus; quantum licebat, aderat. videbas ergo, mulier, ac praesentia
fruebaris? 'videbam', inquit, 'et fruebar, et ad quem pertinebat, rogo, etiamsi
decipiebar?' sed quid ego utor testimonio tuo? mago credo et vidisse te filium
et nunc non videre.
[13]
At tu misera nihil crudelius ex marito timebas, quam ne tibi non crederet. 'nemo,'
inquit, 'oculis meis fidem detrahat. fili, indulgentissime adolescens, vidi te,
nec semel vidi; certum est, fixum est, eripi non potest. quatenus impius pater
et hoc tibi auferre conatur, ut te venisse non credam,nec illud garrula nec
vana voce vulgavi; venire te nulli indicavi, nisi qui deberet optare, ut hoc
posses. patri tantum tuo, patri—ignosce deceptae ˜ confessa sum, dum interrogo,
an te et ille vidisset.'
Itaque das,
mulier infelix, graves <satis> nimiumque poenas. effecit magus, ne filium
videres, et solum apud te reliquit, ut meminisses, quod videras. totum tamen
illud solacium tuum refer, misera, si potes, et primum confitere simpliciter,
an soporis pondus illud et nesciae quietis vanitas fuerit. apud me quidem satis
misera, satis eras, mater, infelix, etiamsi tale somnium perdidisses.
'miserere,' inquit, 'melius de affectibus meis sentias. non ego fatigata
planctibus sensi venisse noctem; videre filium pervigiles meruistis, oculi. sed
primum, dum metuo, umbra processit. Subito —dii boni, quod ego gaudium, quam
vidi felicitatem?—constitit ante me filius discussis tenebris; ita dimittatur
aliquando! prosilui protinus et accessi, vultus, comas, ora perspexi: meus
erat. quam laetum se, quam hilarem offerebat, quomodo persuadebat mihi, ne
crederem morti! [14] scelerate, nescis, pater, quam similem
viventi filium cluseris. circuibant totum corpus oculi, non inveniebam, quid
ignis egisset. subinde dicebam: hunc ego extuli, hunc rogo imposui? ex hoc ego
cineres et ossa collegi? si talis est, quid habeo, quod lugeam? perisse filium
meum hoc uno intellegebam, quod illum non poteram et patri ostendere.
Confitebor,
primae tamen nec ego credidi nocti, et tamquam victis irascebar oculis et
erubescebam misera, si quies fuisset. ecce iterum iuvenis, ecce iam cotidie
venit! Quid habeo, quod . . . interpreter? verum est utique quod semper est.
novissime, non tamquam umbra veniebat sed assidebat, sed amplexus dabat. ego
sentiebam et recipiebam. quotienscumque domus fuerat grato sopore prostrata, aderat
ille, quales humanis se offerunt oculis propitii dii, quale laetissimum numen
est, cum se patitur videri. sicut omnis religio templorum, omnis religio
lucorum, cum tacuere mortalia et profani procul erravere sedibus totis,
solitudine frui et de suis dicitur exire simulacris, ita iuvenis meus noctibus
totis agebat filium et paterna domo et penatibus suis fruebatur placidus et
mitis et matri propitius; ut numen et deus delabi sideribus et venire de
liquido puroque aere videbatur. quid imprecer sceleratissimo patri? umbram
probare voluit!'
[15]
Miseremini, iudices, ut hoc facinus, quibus debetis, accipiatis animis, maius
parricidio, maius, quam si filii sepulcrum funditus eruisset et sacratos morte
lapides, etiam cineres et ossa religiose quiescentia fracta sparsisset urna.
advocatur homo, cuius ars est ire contra naturam, qui simul ore squalido
barbarum murmur intonuit, pallere superos, audire inferos, tremere terras, ut
experimentis loquentium fama est. constitit iuxta tumulum miserrimi iuvenis
mors certior: 'nunc,' opinor, inquit, 'arcana mea tenebrae adiuvate me
digna<e>, nunc omne terrenum
numen et religio, quam isti inrogo, propius adeste, succurrite. magis mihi
laborandum est, quam cum sidera mundo revelluntur, cum iubentur hiberni
fluviorum stare decursus, cum potentiore carminis veneno victi rumpuntur in mea
strumenta serpentes. custodiendus est iuvenis, assignandus est inferis et
densioribus transfuga claudendus est tenebris. quanto facilius opus erat, si
revocaretur!' mox in ipsam dicitur incubuisse pronus urnam et inter ossa et
inter cineres verba clusisse. hoc tamen subinde respiciens confitebatur:
'repugnat umbra, itaque carminibus non satis credo; praefigamus omne tumuli
latus et multo vinciamus saxa ferro. iam bene habet, expiravit aliquando, non
videri, non progredi potest. an mentiar, scies proxima nocte.'
[16]
Omnes mehercules parentes, utique qui liberos perdiderunt, ire in istos oculos,
in ista ora debebant! tu sic filium tuum clusisti, tamquam nocentes ad inferos
revocari soleant animae, quae inter languentium familiam et tristes penatium
morbos vagae errantesque magica sanitate captantur. laqueone vitam damnatus
eliserat, noxium per sua viscera exegerat ferrum, an ex conscientia venena
praesumpserat, nec recipiebat se nisi carmine inclusus? quando domum tuam
funereus et squalidus, quando te terruit? crudelissime omnium pater, de filio
tuo malam umbram fecisti! quas nunc putas uxoris miserrimae esse cogitationes,
qua materna viscera persuasione torqueri? 'nunc filius meus illic, unde venire
consueverat, iacet strictus, alligatus, inpatiens. queritur subito terram
graviorem, utique cum sentit venisse noctem, quando umbrae feliciores
dimittuntur ad matres. at vero, si qua inter manes colloquia sunt (et esse
credo), non deest, qui iuveni meo dicat: 'quam vilis tuis fuisti, quam libenter
te perdiderunt.' quid? illa mater, ad quam ire consueveras, has tibi catenas,
haec vincula pro merito reddidit?' ita infelicissima omnium mulier, et si magus
etiam recedat, hoc periclitatur, ne filius se putet venisse ad invitam.
Agit iam hoc
loco nobiscum maritus gravius, altius, sapientius, ut homo sine dolore; negat
ullos esse manes, contendit omnia perire cum corpore, nec remanere viventes a
cinere sensus, nec tam videri imagines hominum quam cogitari et oculos luctibus
credere. quod si ita est, magum ad quid advocavit? pessimi parentium, qui
liberos suos sepeliunt flere contenti, ut obiter ab rogo siccis oculis
revertantur! negat ad manes, negat ad umbras pertinere quod plangas, adfirmat
perire lacrimas, adfirmat perire singultus. o sceleratum hominem, quisquis
luget et timet, ne hoc perdat! [17] vana ergo sapientes
persuasione frustrati, qui constare homines et perfici corporis elementis
animaeque dixerunt; corpus caducum, fragile, terrenum, ut sicca humidis, calida
frigidis, resolutis adstricta pugnarent, partim aut doloribus adfici aut
novissime annis et senectute dissolvi, animam vero flammei vigoris impetum
pernicitatemque non ex nostro igne sumentem, sed quo sidera volant et quo sacri
torquentur axes, inde venire, unde rerum omnium auctorem parentemque spiritum
ducimus, nec interire nec solvi nec ullo mortalitatis adfici fato, sed,
quotiens humani pectoris carcerem effregerit et exonerata membris mortalibus
levi se igne lustraverit, petere sedes
in<ter> astra; donec in alia
fata saeculo ~pugnante~ transmigret, diu prioris corporis meminisse. inde
evocatos prodire manes, inde corpus et vultus et quicquid videmus accipere,
occurrere suis imagines caras, aliquando et oracula fieri et nocturnis admonere
praeceptis, sentire, quas mittamus, inferias et honorem percipere tumulorum.
rogo, cum filius perit, nonne satius est hoc credere?
'Tuae tamen,'
inquit, 'hoc quieti praestiti, ne attonitis agitata terroribus sollicitas
semper ageres suspensasque duceres noctes.' ita, parricida, commune facinus
fecisti et inputas, quod filium videre desiimus? somnum enim a te petebamus et
placidum soporem? crudelis, nunc inquieta, nunc attonita mater est, nunc
perdidimus noctes! [18] umbramne tu fili rem formidulosam, rem
plenam putasti esse terroris? quid illa laetius facie, quid illo blandius
vultu, quid magis adulatur oculis, quid possunt videre libentius lacrimae? non
magis metuenda est umbra filii quam cadaver, [necesse est, ut mors horrida fiat
aliena] sed ali<en>ae forsitan
animum imagines territant, et tunc inferi vocantur, cum ignoti sunt; itaque
prudenter, si tantum ad suos veniunt. sceleratus ille, ille impius, quicumque
defunctum filium vidit et meminit quod elatus est! 'terrebaris,' inquit, 'et
sollicitis noctibus laborabas.' itane es, marite, crudelis? tu clusisses
filium, etiam si ad te veniret? 'nec magus,' inquit, 'inclusit umbram, sed
persuasioni tuae succurrit, ideoque putas non venire illum, quia nec ante
veniebat, [quia] nec factum est aliquid, nisi quo avocareris.' hoc ipso incipit
mater sibi gratulari. 'ita non tenetur,' inquit, 'ille, non premitur, nullo
carmine, nullo inclusus est ferro? removete ergo omnia et interrogabo. ego
autem scelerata tam cito credidi; ita non ille ad me veniret solutus et liber,
non ad hos oculos, non ad hos properaret amplexus? quando enim me iuvenis ipse
nisi flentem, quando non lividum pectus et sanguinantes vidit lacertos, quando
non erubuit matri fecisse maerorem? arte cluditur miser, arte retinetur.' quid
vis carmina amplius tibi praestent? effecerunt quod repromiserant: desinis
erubescere iam, quod filium non vides.
[19]
At tu, cuius in leges di superi manesque torquentur, qui nocturno terribilis
ululatu profundum specus et ima terrarum moves, modo servientium revocator
animarum, nunc idem crudelis et inexorabilis custos, aliquando preces et matris
admitte. paciscere quantilibet, totos lugentis posce census, non ut labores,
nec ut horridum carmen exerceas, sed ut ferrum tuum refigas, ut verba tua
resolvas, ut nihil feceris; dimitte tantum, et evocasti. nihil ipse crudeliter;
patri, scio, paruisti, sed et huius etiam lacrimis, planctibus huius indulge.
consule famae tuae: execrabilem te, mage, facies et invisum, si facilius de
filio exoraris, ut includas. nec tu marite, nec tu timeris, ne ultricis umbrae
vanis exagitere terroribus, ulli imaginibus; huic secura dabitur quies; scit ad
quam debeat venire dimissus.
'Iuvenis
piissime, iuvenis indulgentissime, numquam matri tuae umbra nec manes, si modo
veneficum pondus et terris omnibus verba graviora mago patiente discusseris, ad
me,' inquit mater infelix, 'ad tuas noctes, ad meas lacrimas, ad illos viventes
mihi semper amplexus, miserere, propera. scio, quid mihi nocuerit, scio, quid
me torserit, fruar et tacebo.'
|