DECLAMATIO
MAIOR XI
Pauper et
dives inimici. utrique terni liberi. Bellum
incidit civitati. dives dux creatus profectus est in castra. rumor ortus est ab
eo prodi rem publicam. processit pauper in contionem et accusavit divitem
proditionis. absente eo populus lapidibus liberos eius occidit. reversus dives
est victor a bello,
petit ad supplicium filios pauperis. pater se offert. contradicit dives. erant
enim leges, ut proditor morte puniretur, et calumniator idem pateretur quod reus, si convictus esset.
[1] Expectaveram quidem, ut de
inimici mei supplicio non quaereretur, nec me decipi posse credideram in
ultione, quam mihi debebat civitas tam liberi doloris, sed quatenus eo malorum
novitate perveni, ut in vindicta primum mei consulere leges ac iura velletis,
quaeso, ne quis prodesse pauperi velit, quod nec defendi potest nisi genere
poenae. plus meretur pati homo, qui, si ipsi creditis, debet occidi. hoc est
quin immo, iudices, quod super omnes calamitates meas ferre non possum: videtur
sibi satis vixisse pauper, postquam occidit liberos meos. operae pretium putat
coram impatientia mea felicem consummare patrem, et gaudiorum suorum satietati
hoc quoque adicit, ut orbitatem meam liberis suis relinquat. fidem vestram
iudices, ne pereat, quod ultioni meae contigit bonus pater! actum erat de
solaciis meis, si liberos suos pauper mallet occidi. Illud plane, iudices,
etiam in hac pauperis impudentia miror: liberos meos pudore deceptae civitatis
occidit, deinde me crudelem vocat, parvulos suos ostendit, allegat, tamquam non
ego potius querar hoc de quoquam patre fieri, nec intellegit, quantum debeat ad
impatientiam nostri doloris accedere, si passus sum, quod et in ultione miserum
est. [2] facinus est, iudices, quemquam calamitatum suarum
invidiam pati. sic ultionem meam debetis aspicere, tamquam et liberos suos
pauper occiderit.
Nec me fallit, iudices, plerosque credere
callidissimum pauperem nec mori velle, et hoc quod nudat iugulum, pectus
opponit, artes esse pro vita. sed ego illum non credo mentiri, ego, qui scio,
quid maluissem. numquam hoc adversus nos excogitasset nisi inpatientissimus
pater et hanc poenae meae suppliciorumque novitatem de sua pietate commentus
est. nihil magis de inimico efficere velis, quam quod ipse ferre non possis.
Habet hoc mali, iudices, principum
innocentia, quod inimicos esse nobis, nisi postquam nocuerint, nescimus, et
tunc omnibus patemus insidiis, quotiens nos odit inferior. homo, qui omnem
adversus superiora rabiem de sui vilitate sumebat, qui genus libertatis putabat
odisse maiores, nulli caritati, nullis inplicitus adfectibus, quod humilis,
quod esset abiectus, in furorem se magnae conluctationis
exer[c]uit: primus se meum dixit inimicum. o
dii deaeque, cuius ego monstri artes pertuli, in cuius feritatis conluctatione
duravi? inimicum habui neque occidere contentum et mori paratum.
[3] Gratias ago civitati, quod in
illis necessitatibus, in quibus nihil adulationi, nihil praestabatis obsequiis,
laudatus sum testimonio periculorum: bellum mihi fatumque publicae
sollicitudinis credidistis. sed neque ego rem melioris ducis facere potui, quam
quod sine liberis meis profectus sum; non reliquisset illos dux proditurus.
Non puto,
iudices, adhuc quaeri, unde illae falsarum sollicitudinum fabulae repente
proruperint, quis primus trepidae civitatis aures rumore
complev<er>it, cum videatis,
quis sic egerit, ut crederetis. vidit hanc inter metus vestros occasionem, et,
quia semper apud sollicitos in deterius prona persuasio est, abusus est hoc,
quod poterat videri timere vobiscum. igitur homo, qui nullum conscium meum,
nullum mihi crimen obiecit, de mendacii magnitudine fidem veritatis aptavit.
civitas deinde, cui accusator proditam se esse persuaserat, fecit quicquid hic
de me facere potuit: liberos meos, quos inimicus tota sua contione
monstraverat, occidit genere quo pereunt innocentes. feretis me, iudices,
liberius aliqua dicentem? rem pessimi exempli passus eram, etiam si
prodidissem.
Scio vos,
iudices, hoc loco mirari innocentiam meam. ut primum enim mihi calamitates meas
nuntius in castra pertulit, non arma proieci, non stationes vallumque deserui;
totam orbitatem meam in bella converti, tamquam liberos meos ibi perdidissem.
si umquam, iudices, in me habuissent profanae cogitationes locum, si patriam
odisse vel pro liberis meis possem, proditorem me feceratis.
[4]
Necesse est, iudices, hoc primum reversus exclamem: 'ita pauper etiam nunc
liberos habet? adhuc inimici mei plena domus est?' o miserae cogitationes, o
decepta solacia! sic ego revertebar quasi vindicatus. quas ego legionum
vestrarum indignationes, quem fortissimi exercitus conpescui dolorem, dum
omnibus promitto liberos suos, dum minus pro vindicta mea puto quicquid ipse
fecissem! congerantur iam licet adversus omnium mortalium nocentissimum cuncta
supplicia, ego tamen maximum ultionis meae solacium perdidi, quod pauperi vos
potius debueratis irasci. Quoniam igitur adhuc cum paupere legibus ac iure
consisto, liberos eius in supplicium patris peto. quid satis inprecer homini,
qui fecit, ut quisquam deberet sic vindicari?
'Calumniator,'
inquit, 'idem patiatur.' permittunt mihi, iudices, calamitates meae queri de
hac lege, tamquam parum nobis in ultione prospexerit. contra nos inventus est
vindictae modus, quo non debeamus esse contenti. quisquamne mortalium idem
vocat facinus et poenam, tantumne doloris venire de suppliciis quantum de
calamitatibus putat? nescit profecto, nescit, quantam patientiam paret mereri,
quantum animo membrisque rigoris induat, quod patiaris, agnoscere. innocentia opus
est, ut miserum faciat color. constet licet utrimque mortium numerus, totidem
nobis ultio cadavera adsignet, plus tamen est de innocentibus, et quicquid
patiuntur deprehensi, licet solacio idem sit, aequitate minus est. ut idem sit
supplicium nocentis et facinus, una ratione efficias, ut illud ferre non
possit. frustra aestimatis, quam crudele, quam saevum sit, quod petimus, in
quantum excesserit usitata genera poenarum; [5] explicata est,
iudices, explicata legis invidia, cum quis, quod patitur, et fecit.
Quid, quod
hoc solum est poenae genus, in quo non debeat nocens nisi de se queri, et tanto
minus debeat esse miserabilis, in
quantu<m>
maior<e> est quod patitur,
invidia? quid aequius excogitari, quid iustius potest? grassatus aliquis est
ferro; praebeat et ipse cervices, miscuit noxium virus; refundatur in suum
facinus auctorem. oculos rapuit, effodit; reddat de sua caecitate solacium. in
nullo mortalium perferre possum sceleris sui impatientiam. verissima est
iustitia vindictae, cum facinus mensura poenae est, et, si naturam ultionis
aspicias, optime vindicatur quisque quo modo miser est.
Fidem
vestram, iudices, ne ideo tantum putetis iustum, quod exigit reus, quia ego
recuso. non ferretis me pauperis mortem petentem, si liberos suos optulisset.
ex omnibus tamen, quicumque incognita, inaudita passi sunt, nullos hac lege
magis vindicandos puto, quam quorum liberos aliquis occidit. quid mihi pro hoc
redditis, leges? ubi respiro, ubi claudo gemitus, unde sumo solacium? bene,
bene admones, dolor: illos, illos, liceat invadere, qui nunc magis amantur,
quos orbitas nostra commendat. sic quoque circumscribimur, nisi totidem sunt,
nisi illis par est ac similis aetas et ante omnia optimus pater. deceperas me,
fortuna, deceperas, si mihi tam grande fecisset facinus homo, qui liberos non
haberet.
[6]
Quid, quod ex omnium scelerum comparatione nihil est detestabilius hominibus,
qui leges ipsas faciunt nocentes? vestro mehercules nomine calumniantibus
debetis irasci, quorum nefas non potest nisi per iudicum facinus inponere.
actum est de rebus humanis, si de criminibus nostris tantundem mendaciis licet,
nec ullus innocens hucusque felix est, ut diligentiae fingentium par sit. quemquamne
mortalium in re, quam finxerit, quam conposuerit, <non> invenire aliquid,
quod potest probationem vocare et facinus explicare facilitate verborum? magis
oderis mendacium, cum simile vero est. quotiens manifestum est aliquem perisse
sine causa, calumniantibus irasci debeas, ut possis illis ignoscere, qui
crediderunt.
Adicite huic
execrationi, quod calumniatus est in bello, quod de proditione, quod de duce,
quod haec omnia fecit inimicus. non est, quod se publico tueatur errore, nec in
excusationem adferat, tamquam crediderit et ipse fingentibus. nemo sic
decipitur, ut de inimico suo mentiatur. 'rumor,' inquit, 'fuit te prodidisse.'
bene admones. hunc primum calumniae tuae obicio rumorem. quis enim, iudices,
nesciat hanc famae esse naturam, ut sit primo unius hominis audacia? de nulla
re locutus est continuo populus, nec quicquam adeo subito statimque notum est,
ut in illud pariter omnium sermo consentiat. quam non possit movere civitatem,
quem non replere populum, si quid omnibus obviis narres, in nullo non coetu
loquaris, et de re, quam cum maxime fingas, iam dicas esse rumorem? quanta tibi
deinde mentiendi materia de periculorum nostrorum occasione succurrit? nihil
est tam capax malignitatium sermonumque quam bellum. quid interest, unde
sumpserit rumor ortum? quod negari non potest, tu contionaris, accusas, tu
crimen de fabula facis. in rumore, cuius probationes, cuius argumenta non
habes, calumniae genus est primum credere.
[7]
'Sed,' inquit, 'mori debeo, quia lex, qua te accusavi, hoc proditorem pati
iubet.' poteram quidem breviter respondere legem, quae calumniatorem idem pati
iubet, eius poenam exigere, quod fecisset, non quod facere voluisset; fingamus
tamen non hoc pauperem captasse, quod accidit; cui debet inputari exitus, qui
de calumniae tuae fluxit errore? vultis scire, iudices, aliud quaesitum, quam
quod lex, ~quae mori iubeat?~ accusavit me eo tempore, quo non poteram damnatus
occidi. dic nunc: 'non ego effeci, ut occiderentur liberi tui,' et aude
civitatis illud vocare facinus, non tamen ullis efficies artibus, ut non potius
miserear rei publicae meae: non minus et illa facinus est passa quam pater:
coacta est liberos imperatoris vincentis occidere.
Fallitur,
iudices, quisquis ullum facinus in rebus humanis publicum putat. persuadentium
vires sunt, quicquid civitas facit, et quodcumque facit populus, secundum quod
exasperatur, irascitur. sic corpora nostra motum nisi de mente non sumunt, et
otiosa sunt membra, donec illis animus utatur. nihil est facilius quam in
quemlibet adfectum movere populum; nulli, cum coimus, sua cogitatio, sua mens,
ulla ratio praesto est, nec habet ulla turba prudentiam singulorum, sive quod
minus publicos capimus affectus, sive neglegentior est, qui se non putat solum
debere rationem, et multi fiducia facimus omnium. quam non possit rem publicam
turbare, confundere, si quis repente proclamet: 'prodidit vos imperator vester,
addixit, et nunc ille liberos habet?' si mehercules post hanc, inimice, vocem
templa monstrasses, sacrilegum continuo flagrasset incendium, si convelli
simulacra voluisses, fecisset omne de numinibus suis facinus audacia. vis scire
tuum esse, quicquid civitas fecit? gloriareris illo, si prodidissem.
[8]
Non est, iudices, quod vos a gravitate iustitiae dolor ultionis abducat; quod
mortem suam inimicus offert, non petit illud, nisi quisquis ipse non debet
occidi. seposita igitur paulisper lege mei doloris hoc tantum ab adfectibus
vestris omnium mortalium nomine peto, ne cui nocenti poenae praestetur
arbitrium. infinitam, iudices, sceleribus aperitis audaciam, si poenam licet
eligere condemnato, nec iam ulla[m]
mortalium innocentiam trepidatione contineas, si patitur deprehensus quisque
quod maluit. levat omnes cruciatus, omnem dolorem praeparata mentem conposuisse
patientia. fallitur quisquis humana tormenta sola nominum atrocitate metitur;
nulla poena est nisi invito. non habemus ullum nisi ab impatientia dolorem, et,
ut aliquid crudele, saevum sit, metus faciunt. supplicium quisquam vocat ad quod
prosilitur, quod exposcitur, quod circa se non habet moras? illo, per fidem,
illo trahite damnatos, quo non sequantur. tunc est poena, cum periturus
trepidat, haeret, cum restringit supremo vincla conatu. volo perituri prius
videre pallorem, audire gemitus, volo circumspiciat, volo queratur. fidem
vestram, iudices, ne nocentibus supplicii sui contingat electio! minus iniquum
est, ut evadat nocens poenam, quam ut contemnat. mortem vero damnatis quisquis
praestat, indulget, nec sunt ulla beneficia poenarum. fallitur quisquis illam
velut omnium suppliciorum summam putat; occidi non est poena sed exitus. neque
enim habet impatientiam aut dolorem, quod possis aspicere quasi fatum. quid, si
liberos relinquas, immo si serves? quam felix exitus est plenusque laetitiae!
lucri facit mortis atrocitatem, quisquis laudatus occiditur.
[9]
'Me,' inquit, 'occidite.' non habet liberos, inimice, non habet, quisquis hoc
te velle miratur. saeve, crudelis, ego tibi permittam mori? et quid iam mihi
melius optem? vides quantum feceris nefas: idem pro liberis meis offerre non
potui. tu vero parvulos tuos tene, ut in isto potius moriantur amplexu. tu nunc
quoque non evades, non effugies: quacumque te duxerit orbitas, sequar;
effundam, si quod paraveris venenum, subtraham omne ferrum, incidam quoscumque
strinxeris nexus, ab omni revocabo praecipitio. etiam occisis liberis tuis non
idem patieris, inimice, nisi vixeris.
Nec vereor,
iudices, ne putetis utriusque nostrum orbitatem simili esse ratione tractandam.
admoventur es ecce contra lacrimas meas liberi, quos nemo nosset. patris
innocentis occisi sunt parvuli, quos nunc circa templa ferretis, circa quos se
celebraret vestra laetitia. facinus est, iudices, minorem esse transactarum
mortium miserationem.
Non invenio,
quemadmodum liberis prodesse debeat odium patris; perierunt etiam illi, quorum
nec pater debebat occidi.
Me miserum,
quod sic quoque multa habiturus es, quibus ego, qui vindicabor, invideam:
osculaberis ante perituros, alloqueris, accipies suprema mandata et moriturum
te continuo promittes. exonerabis gemitus tuos, cum meorum sepulcra numerabis,
siccabit oculos, quod meam nunc quoque respicies vacuam domum. me miserum!
pauperis tantum solacium futurum est, quod pares sumus. [10]
quid, quod in ipsa conparatione mortis non idem patientur liberi tui?
occidentur uno fortassis ictu, et erit ultio manibus contenta carnificis.
parvulos meos occidit quicquid fuit tota civitate telorum, omnis sexus, omnis
aetas, omnis infirmitas. nihil est crudelius morte hominum, quos populus
occidit, et solus hic exitus est, a quo non est nec cadaveribus salva
reverentia. hoc me nunc conplorare tantum putatis, quod non sum liberis meis
ante satiatus? miser ego nec ad cadavera accessi, non in sepulcra maiorum meis manibus
intuli, nec licuit super ipsa corpora proclamare: 'non feci!'
Qualem ego
illum, patria, perdidi diem, cum duces ab explicito bello revertuntur! non me
laetae cinxere legiones, non effusi obviam cives triumphali circa currus meos
exultavere laetitia; sequebar captivos meos tristior victor, maestus undique
claudebat exercitus, occurrentium lacrimae propinquorum et erubescentis circa
me populi timida solacia. o successuum quoque nostrorum misera condicio! ergo
ego victoriam meam non narrabo sine fletu, nemo amicorum propinquorumque coram
me de bello meo loquetur? [11] nihil est crudelius calamitate,
quam gaudia reducunt. quotiens redierit ille laetus vobis in supplicia mea
dies, lugubres mihi ferte vestes, renovate, servuli, planctus, parate solacia,
propinqui. nulli liberi inpatientius desiderantur, quam qui propter patrem
videntur occisi
Sed
verum, iudices, fatendum est: timeo mehercules, ne par solaciis meis non sim,
ne me iste, quo pro liberis irascor, affectus in media ultione destituat. sed
adiuvate, miseremini, propinqui, adiuvate, amici, et, si forte defecero, tu
ultionem meam, popule, consumma. timeo mehercules ne, cum carnifex propius
accesserit, subito proclamem: 'iam malo patrem!' sed si quis est pudor, oculi,
differte lacrimas, abite, gemitus; horridum, trucem debeo praebere et miserum.
deprehendam, omnium mortalium callidissime, hunc, quem simulas, quem nunc
imitaris adfectum. Tunc sciemus, quo animo rogaveris, ut potius ipse morereris.
sed si bene novi capax omnium malorum scelerumque pectus, inimice, vives et
libenter et fortiter et quasi vindicatus.
|