DECLAMATIO
MAIOR XII
Cum civitas
fame laboraret, misit ad frumenta legatum praestituta die, intra quam rediret. profectus
ille emit et ad aliam civitatem tempestate delatus duplo vendidit et duplum
frumenti modum comparavit. illo cessante corporibus suorum pasti sunt. reversus
ad praestitutam diem rei publicae laesae accusatur.
[1]
Quamvis, iudices, innumerabiles me indignandi causae initio statim actionis
strangulent, quia nec dicere universas semel possum nec gregatim erumpentes
differe gemitus (levior est enim dolor, qui disponitur), primum tamen ille sibi
adserit locum, qui est ex hoc iudicii tempore et tam lentae vindictae dilatione
ortus animi mei prope dixerim furor, quod hominem tam sceleratum, ut nos quoque
fecerit nocentes, legibus accersimus, quod defendi patimur, quod, ut puniatur,
precamur, quod damnatus quoque vel morte defungetur, quam nos in illa
funestissima fame, dum sepeliri licuit, optavimus, vel exilio, quod hic
quantopere contemnat, apparet, qui tam lente in patriam revertitur. quamquam de
quo exilio loquar? quantalibet ignominia dimittite domo noxium; habet quo eat.
non publicis manibus exeuntem discerpsimus, non, quoniam semel consueramus et
bona fide ferarum esse civitas coeperat, hic primus nobis ex tam tardo commeatu
placuit cibus? sic enim istum laniari, sic confici, sic consumi oportuit iure
nostro. quis credat? ego me ab hoc abstinere potui, cum et esurirem et
irascerer?
[2]
Sed frumento occupati sumus, nec quicquam aliud videmus. o quanta es, fames,
quae tam grandem iram vicisti! at ego, etiamsi talis ultio contigisset, si me a
nefario grassatore rei publicae non lingua sed dentibus vindicassem, nihil
tamen irae, nihil vindictae praestiteram; hoc et meis feci. aestuant adhuc
intra pectus sepulta ventribus nostris cognata viscera, et tumescere intus
atque indignari videntur et sera paenitentia redundant. iam enim vacat nobis
lugere, iam cibos nostros efferimus, residua cremamus; nam cetera nobiscum
sepelientur. o fames inaudita, in qua levius est, quod esurimus! ignoscite
tamen, violati manes meorum, hic vos adloquor, ignoscite, quod ora temeravimus,
quod ab homine descivimus. non ut infelicem animam sustineremus, non ut invisum
spiritum produceremus, fecimus; una causa mortem distulimus, quod, si
expirassemus, idem timebamus.
Et ego quidem
me consumptis excuso, qui mihi ipsi <nisi> irasci non possum. at iste
interim stat, ut videtis, longa via saginatus et satur atque habundans publico
commeatu; ad mentionem ciborum nostrorum plenum fastidio vultum trahit et
exsangues ac pallidos ad calculum vocat, quasi ego non confitear illum etiam
nimium multum attulisse tam
pauci<s>. rari per vias
interlucent, et quamvis odio eversoris nostri evocatus e latebris suis populus
subsellia non inplet. pauci sceleribus pasti, alienis mortibus salvi, quod
vivunt, ipsi sibi rei, graves aegra et tabida membra in publicum protulerunt.
hae sunt civitatis reliquiae, quas videtis, sic tabuimus, ut miseri nec vivos
habeamus nec mortuos. hic est populus, hae vires, hae spes, hae opes. nisi
tandem ad vadimonium, legate, venisses, non multorum dierum commeatum habebamus.
[3] quo nunc tantum frumenti, quo classem commeatu gravem?
multum hercule negotiatione tua actum est: frumentum habeo, populum non habeo.
nusquam prodest, nusquam opus est: iam licet vendas.
Dum tu
salutis publicae nundinator proximum quemque emptorem admittis, dum aut funera
nostra vendis aut scelera, dum populo tuo fame moriente alienae civitati
legatus es factus, nos interim cibos ex malis invenimus, et fames se ipsa
pavit, et miseriae nostrae crudeles factae sunt. patiamur te defendi, si
absolvi saltem nos possumus. haec nunc, iudices, ego solus queror, ad me magis
pertinent, aliquid proprie passus sum? non communem dolorem accusator habeo cum
iudice? quisquam in hac vindicta alteri cedit? non publica inopia, non totius
populi una mendicitas fuit? -- nisi, quia funestas epulas et nefarios invenimus
cibos, non putamus famem fuisse. in omnes gentes, in omnia ventura saecula
proscripti sumus, omnes haec prodigia narrabunt, omnes execrabuntur, nisi qui
non credent. famem ipsam infamavimus, et, quod miseris ultimum est,
miserationem quoque perdidimus. adhuc tamen una defensio fuit, quod videbamur
in haec omnia istius opera inpulsi. si hic innocens est, nostra culpa est.
Etiamne
publica mala narrabo et miseriis nostris convicium faciam? exibunt verba,
subsequetur sermo? non alligabitur lingua? [4] plane nihil non
possumus: exponamus ordinem cladis nostrae, et simpliciter omnia indicentur;
decet ista nostro ore narrari! sed novimus et nimium meminimus. iudex doceri
non debet, opinor; reo indicanda sunt, qui a malis publicis afuit, qui hoc
certe maximum debet patriae suae beneficium, quod a fame solus dimissus est.
audi itaque, audi, frumentum istud, quod lucri fecisti, quanti nobis constet.
Aliqui
fortasse, iudices, miratur, etiamsi huius feralis anni fructus cessavit, quod
tamen illa superior longi temporis beata fecunditas tabuerit, et secum iste
dubitat, quid sit in causa, cur civitas opulenta quondam nihil frumenti, nisi
in spe, habuerit. sic fit: ubi vicinis civitatibus vendimus, et, undecumque
offulsit lucrum, sine respectu salus publica addicitur, in vacuam possessionem
fames venit. etiam si quid residui erat, ut carius quidam venderent, ad annonae
incendium suppressum est. testor tamen conscientiam vestram, non sumus questi,
quamdiu duplo emebamus. non enim vulgaris illa labes frumenti fuit, nec qualis
alias ab agricolis accusari solet perfidia terrarum et ingratae messis inritus
labor. nova et inaudita abominanda lues, quae nihil homini reliquit praeter
hominem. aut astricta citra conatum sata sub ipsis tabuere sulcis, aut levi
rore evocata radix in pulverem incurrit, aut perustis torrido sole herbis
moribunda seges palluit. nullus imber sitientis soli pulverem tersit, nulla
super arentes campos saltem umbra nubium pependit. calidi spiravere venti,
maturitatem praecepit aestus. etiam sicubi forte ieiunae herbae solum vicerant,
vanis tantum aristis spem fefellerunt, et inanis culmos tristis agricola
iactavit ventis nihil relicturis. [5] levia queror: prata
exaruerunt, perierunt frondes, germina non exierunt, nuda terra et rudes glebae
et aridi fontes erant. nisi haec omnia inter scientes dicerem, poteram videri
falso questus de hoc anno, quo tantum frumenti vendidimus. utinam saltem nobis
rudem victum silvae ministrassent, et carpere
arbu[s]ta, concutere quercum, legere fraga
licuisset, et quaecumque primi mortales ante traditos divinitus mitiores cibos
contra famem obiecerunt, pestifer annus reliquisset! non eram delicatus. sed o
tristis recordatio, funesta necessitas: nihil habuimus, quo viveremus, praeter
famem.
Nec tamen in
totum queri de numinibus possumus, maria certe secunda experti. si voluisset
servare legatus diem, quem illi felicitas temporis dederat, potuit nobis frumentum
bis adferre. ut primum tanti mali sensus in civitatem percrebruit, cum iam
urgente inopia cotidie malum artius premeret, et praesente fortuna peior tamen
esset futuri metus, apparuit nullum ex propinquo esse praesidium, cum finitimas
quoque civitates incendium nostrum adussisset. erat quidem aliquid in vicino
adhuc frumenti, sed iam nemo vendebat. ergo ut vidimus salutem publicam trans
mare petendam, se in curiam quisque cogunt. [6] ut arma bello,
ut aqua incendio inclamari publice solent, ita uno quodam consensu non
aetatibus [ex]spectatis, non honoribus,
pariter rettulimus, probavimus, decrevimus, pedibus manibus
<r>uimus in sententiam
necessitatis, nec ordo nos officiorum moratus est. legationem multi
pollicebantur, nec innocentiae iste beneficio vel auctoritatis meritorumque
respectu electus est; una causa nos movit, quod se cito rediturum pollicebatur.
pecuniam sine numero infudimus, frumentum sine modo mandavimus; quantum potuisset,
adferret, festinaret modo. hoc una voce supplices acclamabamus, ac, ne
moraremur, ne hoc quidem diu rogavimus; una tantum vox fuit, quam iste pro
quodam praeiudicio amplexus est: 'nihil agis adferendo frumentum, si post illum
diem veneris.' nostris manibus legatum in navem tulimus, ac, ne quid morae
esset, pro sua quisque portione etiam commeatum dedimus, retinacula incidimus
et litus ingressi classem publicis manibus inpulimus. inde fugientia vela longo
visu prosecuti facilem emptionem, secundos ventos, placidum mare, non secus
<ac si> ipsi navigaremus, precati sumus.
Quis credat
hoc de tam miseris? omnia a diis inpetravimus. scilicet unum superest, ut pro
aliena civitate vota solvenda sint. cito pervenit, cito emit, cito rediit, quo
voluit. quid prodest? [expectare]
alia civitas prior est, et sane religiosus legatus diem expectat.
Nos interim coacta primo ex agris pecora diripuimus
et, ne venturo saltem anno prospici posset, non reliquimus, qui ararent, boves.
iam servis fugas imperavimus, iam procumbentes ante limina principum pauperes
in ipsis precibus expirant. plorantibus liberis legatum promittimus. iam tantum
sibi quisque cura est. nihil tamen horum etiamnunc in invidiam legati queror;
adhuc prior cursus est, hactenus nostra mala tulimus; in reliqua legatus nos
vicarios dedit. [7] si quicquam tibi humani sanguinis
superest, nisi nimia saturitate alienae fortunae cogitatio excidit, respice
patriae casum, respice gravissimam fortunam. miseri te misimus, expectant
pallidi exsanguesque cives tui, et quicquid extremi spiritus adhuc superest,
spe tui trahitur. figura tibi exesos vultus, decrescentem populum, iam
praemortuas vires. nec quicquam horum potes ignorare: si quid tibi credimus,
fame laborantem civitatem vidisti. festina, dum supersunt, quibus legationem
renunties, festina, dum mori ultimum est, frumento digni sumus. quid in nos
convertis etiam alienae civitatis famem? quatenus nobis computandum est,
propter te duplum mali tulimus.
Tu supra frumentum publicum stertis et omnes maris
circumvectus oras litora portusque cognoscis, tu inter duas civitates fatorum
arbiter alienae conditor, tuae eversor, salutem nostram peregrinis admetiris,
et secunda tempestate in patriam ferente contrarios ventos exoptas. nos per
arentes effusi campos morientium herbarum omnes radices vellimus, eo quidem
fortius, ut, si fieri possit, in venenum incidamus subeuntes insolitis cibis.
et sicubi forte uberius paulo pabulum contigit, de pascuis rixa est. amaros
fruticum cortices et ramorum male arentium pallidas frondes decerpimus morbidi;
nam quicquid fames coegit, corpus admisit. iam passim moriuntur, et
pestilentium more pecudum subinde aliquis ex populo in ipsis pascuis procumbit.
crebrior cotidie interitus et latior strages, et -- me miserum! -- iam fames
desinit. [8] quos tester deos? superosne, quos per tantum
nefas fugavimus, an inferos, quos nobis permiscuimus, an nostram malam
conscientiam omnia nos ante fecisse, quae nemo praeter nos fecit? pecora
cecidimus, campos evolsimus, silvas destruximus; novissime nihil relictum est
praeter esurientes et mortuos.
Si qua est fides, libenter hanc partem accusationis
subinde differo. adeo, ubi tantum nefas narrandum est, etiam exigua temporum
lucra sectari libet. at necesse est reo indicare, qui a malis publicis afuit,
quam multis non ad diem venerit. ignoscite, dii hominesque, sceleri quidem
ultimo, sed tamen quod fecisse miserrimum est. non habitant una pudor et fames,
et cum semel intrarit inpotens domina, feras etiam et ingentes beluas subigit.
terram morientes momorderunt. memetipsum, si nil fuisset aliud, comedissem. sed
confitendum est; legati beneficio non defuit. postquam omnem patientiam vicerat
ignea fames, postquam spes quoque, quae miseris ultima est, omnis abierat, et
frumentum totiens sibi frustra promissum animus iam ne cupere quidem audebat,
subiit furor et alienatio mentis, et tota sui arbitrii fames facta est. animus
malis deriguerat, os insolitis cibis stupebat, feris invidere coepimus. primo
tamen furtim et intra suas quisque latebras admisit hoc monstrum, et, si paulo
citius venisses, potuisset hoc negari: si quid ex strage corporum defuerat,
sepultum putabamus. nec tamen indicavit quisquam, nec deprehendit aliquis.
nemo, ut hoc faceret, exemplo inpulsus est; se quisque docuit, omnes scire
coepimus, postquam omnes fecimus. quotiens tamen, antequam inciperem, in portum
cucurri, quamdiu in altum intentus, si quae essent in conspectu naves, oculos
fatigavi! tibi, legate, tempus differre facile est, qui tuam tantum partem non
vendidisti. tu, quem hebeas diem, videris, ego septimum expectare non possum.
[9] Ergo rabidi supra cadavera
incubuimus et clausis oculis, quasi visus conscientia acerbior esset, tota
corpora morsibus consumpsimus. subit interim horror ex facto et taedium ac
detestatio sui et planctus, sed, cum ab infaustis fugimus cibis, urit iterum
fames, et quod modo ex ore proiecimus, colligendum est. nunc mihi illa foeda
videntur, nunc abominanda, laceri artus et nudata ossa et abrepta cute intus
cavum pectus, nunc occurrunt effusa praecordia et lividae carnes et expressum
dentibus tabum et exhaustae ossibus medullae. quantulum enim corporis fames
relinquebat! nunc illud horreo tempus, si quando aut manus incidit aut facies
aut aliquid denique, quod hominem propria nota signat, nunc cibi succurrunt,
quos inponere in mensam non ausus sum. confitendum est enim: devoravimus
homines et quidem avide, qui diu nihil ederamus, et tamen coepisse
difficillimum fuit. postquam ius factum est, postquam nemo erat in civitate,
quem confiteri puderet, tum vero iam in posterum prospicimus et funera horreis
condimus. retro aguntur exequiae; aut circa <corpora> aut ad rogos pugna
est. heres cadaver cernit. novum et incredibile, nisi nossemus, monstrum
habuimus: sine rogis pestilentiam. mortium ratio non constitit; perisse cives
scio tantum, quia inter viventes non video. [10] aegri
adsidentes timebant et labentem animam <a> supremis domesticorum
o<s>culis reducebant. primo
tamen nihil rogabant suos nisi tantum sepulturam. ut maior urgere necessitas
coepit, beneficium factum est expectare, dum moritur. nemo adeo adfinis fuit,
nemo tam coniunctus, quem pietas abstineret. nostros comedimus, nostros, nam si
alienos vellemus, nemo [audebat] cedebat.
Nihil est tamen, quod indignari velitis; narravi vobis
lucrum vestrum: frumentum duplo vendidimus, et callidissimus legatus vicinae
civitati inposuit. plena nunc horrea, bonae rationes, onustae naves sunt, et,
quo magis gaudeamus tanto bono, pauci sumus. nam quod ad temporis excusationem
pertinet, nihil est, opinor, quod aestuet <aliquis: fames> in desertum
non incidit populum, nec sane fuit, cur festinaret; etiam nunc expectare
poteramus, sola est nostra civitas, quae fame perire non possit. dissimulaturum
me putatis istius patrocinia? confiteor, venit ad ultimum diem, adtulit
frumentum. gratulemur, quod iam nulla civitas fame laborat.
O si vires
sufficerent, latera durarent, aliquid ex aridis diu faucibus residuae vocis
exiret! quanta indignatione opus erat, ubi pro omnibus dolendum est! ~quod cum
si universi, qui adsumus, proclamemus, haec tota contio in unam vocem
consentiat, non esset tamen futura par crimini invidia; ut omnes accusemus,
quota pars queritur! secum quisque reputet, quae tulerit, quid admiserit. plane
immanis belua est et non tantum necessitatis causa per nefas pastus, qui, quod
comederit hominem, non irascitur. [11] succurrite, dolor et
seri vomitus et ultrix paenitentia, ades, longi ieiunii imperiosa necessitas, et
vos intus inplicitae, si quid potestis, admonete, animae, et a ferali ventre
prorumpite, dum commissum nefas devoto capite expiamus et quasi lustrata urbe
feralem victimam violatis manibus mittimus. decent nos tales hostiae. in
iudicium perduxi publicum scelus, et infamatae civitati quaero velamentum. nemo
non commisit aliquid; habetis tamen, si vultis, unum et pro omnibus nocentem.
Rei publicae
laesae accuso. mirari vos certum habeo, cum civitas tota consumpta sit, cum
populus in se tabuerit, hanc verbi segnitiam, quo perstricta tantummodo patria
et leviter, quod aiunt, manu offensa intellegi possit; sed ferenda est, ut in
ceteris, haec quoque rerum naturae iniuria, quod non tam inmanibus factis paria
verba accommodavit. et fames nostra fames dicitur, et cibi nostri cibi vocantur
et res publica nunc laesa. nec scilicet nisi peracto legitimo ordine reus non
punietur. omnia, rogo, scrupulose agantur. videte, ut iure irascamur, qui
contra ius viximus. immo etiam, si libet, defensionem audiamus, etiam nunc nos
moretur. neget laesam rem publicam, quia plus quam laesa est. non enim
discussos alicuius operis angulos nec recisas lucorum frondes nec publicarum
aedium dispersos parietes obicimus; ac, si videbitur, adiciet forsitan non esse
rem publicam, quae perierit. id enim superest, ut iam hoc nomen extinctum
audiamus! procedet eo usque fortasse, ut esurisse nos neget.
[12] non infitior autem parum proprie hoc legis verbo nefas
istius signari non posse. maiores enim ne laedi quidem rem publicam impune
voluerunt, ideoque existimo etiam hoc esse comprehensum. nemo autem verebatur,
ne absolvi posset crimen lege maius.
Quid, quod
actionem rei publicae laesae temptat in legem male gestae legationis
deflectere? eligit reus crimen, hoc est, noxius crucem optat! non sustineo,
iudices, in tanto animi motu argumenta conquirere, nec impetus irae meae in
digitos descendit, hoc tamen scio: non cadit in formulam publicus dolor, nec,
si adeo iudicibus, quid passi sint, exciderit, ut has ferant cavillationes non
diluentis crimen, sed differentis, populus quoque inpunitum nefas sine
lapidibus praeteribit. non praescribes. accusare te male gestae legationis
possum? age porro, si occisos obiecero homines, non tu es causa mortium? si
violata sepulcra, non propter te rogos fraudavimus? sed legatus fuisti. quod
tamen ipsum quid est aliud, quam rem publicam> tractare? rem autem qui male
agit, ut arbitror, laedit. an existimas hanc legatis dari peccandi licentiam,
ut quaecumque scelera in eo officio commiserunt, cum his omnibus hac una lege
decidant? o nimium invidendam huius legationis condicionem, si tibi et famem
remisit et legem! sed erraverim sane, et, quia nullum in foro nostro iudicium
fuit, desuetudine ipsa iura exciderint: quomodo legem meam effugis?
[13] nam nisi malis stupeo, duo sunt omnino, quae in eiusmodi
crimine quaeri soleant, an laesa sit res publica, an ab eo, qui arguitur,
laesa. in quibus si quid tibi fiduciae fuisset, non a criminibus crimina
appellares, nec ad alteram poenam transfugeres, sed te ab hac, quae intenditur,
tuereris.
Dico laesam
esse rem publicam. oratione hic opus est, aut reliquorum more accusatorum hoc
nunc mihi quaerendum, quomodo res verbis adgravetur? adeo infirma est
calamitatium memoria? quae si posset excidere, non tamen narranda vobis, sed
ostendenda erat ruina publica. agedum, si videtur, extra portas prospicite
squalida arva et spinis obsitas segetes et semesos arborum truncos. viduis
cultore agris errant a fame nostrae innocentes ferae, inanes villae sunt et deserta
horrea in ruinam procumbunt. nullus inversis aratro glebis campus nitet, nullum
solum opere renovatur. iam et in sequentem annum famem timeo. redite in domos
vestras: videbitis noxios focos et ignes tabo cadaverum extinctos et tecta
mortibus gravia; cum maxime inferimus in tumulos ossa insepulta, ducimus
opertas exequias, et ad sepulturam residua conferuntur, et tandem cadavera igni
permittimus. ubi vero universas familias fames extinxit, quae pars maxima est,
inanes domus situm ducunt, iacent relictae sine herede sarcinae. invenitur
interim clusa domo conditus dominus, si cuius mors famem evasit, quem rimantes
non invenere proximi, qui inter suos ultimus decessit. quo vos mitto? ipsam
intuemini contionem, unius deficientis speciem tota civitas habet, cavum macie
caput et conditos penitus oculos et laxam cutem, nudos labris trementibus
dentes, rigentem vultum et destitutas genas et inanes faucium sinus; prona
cervix, tergum ossibus inaequale, infernis imaginibus similes, foeda etiam
cadavera. aut si quis talis non est, confiteatur se usque ad saturitatem
comedisse. [14] sua quisque consulat misera praecordia, suum
ventrem conscientia gravem. dic nunc, legate: 'innocens sum, quod ad illum diem
veni.' at ego propter te nocens sum, quod ad illum diem vixi.
Quae
comparata nobis mala non delicatas lacrimas habent? aliquem populum hostilis
exercitus intra portas coegit; solet venire ultima obsessis inopia, sed everti
certe licet: victor captivum aut occidet aut pascet. tormenta quidam piratarum
tulerunt; felices, quibus contigit innocentia! mors certe finis est, nec
saevitia ultra fata procedit. aut etiamsi quis adeo hominem exuit, ut ibi
poenam quaerat, ubi sensus doloris non inveniat, nempe tamen cadavera feris
obiciet. circumdati sunt quidam flammis, ipsa tamen poena habuit sepulturam.
nos incendii cinerem perdidimus, nostra etiam ruina tabuit. nostra mala nunc
latent: non ignis defunctos cremavit, non ferae laceraverunt, non aves
attigerunt, et tamen cadavera mortibus adnumerare non possumus. citra spem
convalescendi adflicti sumus, immo etiam citra votum. gravior in dies facti
paenitentia est, pudet vitae, lucem ac sidera intueri non audeo. cotidie
felices mortuos clamo et malae conscientiae facibus agitatus nihil fortunatius
in aeterna sede utcumque compositis puto. adeo mors placet: iam etiam cibis
nostris invideo!
Praeterita
differo; ipsa ex nimia cupiditate nocet habundantia. desideratos diu cibos
avide haurimus et lassam famem saturitate strangulamus. morimur adhuc etiam
frumento tuo. [15] atqui ceterae rei publicae partes, quae
sunt ad usum populi comparatae, et leviore cum damni sensu pereunt et facile
remedium accipiunt, cum reparari possit amissum: opera restituam, aerarium
replebo, naves, arma reficiam. hic vulnus altissime penetrat, hic ipsa vitalia
feriuntur, ubi populus ruit, ubi continuis funeribus omnis sexus atque aetas
semel sternitur. exhausta est civitas et desolatae domus, triste florentis
quondam fortunae indicium laxi muri. quam multi in civitate nostra perierint,
quaeritis? minima quidem portio est, sed etiam ex hoc intellegi potest:
esurienti populo satis fuerunt.
Plurimum
tamen interest, quomodo perierint. felix pestilentia, felix proeliorum strages,
denique omnis mors facilis! fames aspera vitalia haurit, praecordia carpit,
animi tormentum, corporis tabes, magistra peccandi, durissima necessitatium,
deformissima malorum. haec ad humile opus nobiles manus mittit, haec alienis
pedibus mendicantes prosternit, haec saepe sociorum fidem fregit, haec venena populis
publice dedit, haec in parricidium pios egit. adhuc tamen unum videbatur
remedium non expectare mortis diem et tabescentem cotidie spiritum
supervenientibus malis subducere. nam in fame nemo quidem mortibus inmunis est.
At non tua culpa
fames coepit; sed vulneratum iugulasti, titubantem stravisti, fumantem
incendisti. ne quid inique faciam, dividenda sunt mala: primam famem fortunae
inputo, ultimam tibi. moram tuam itineribus separo. denique ex eo inopiam tibi
obicio, ex quo propter te tuli. itaque caritas annonae, rarum frumentum, caedes
ac direptio pecorum fuerint fortunae, fuerint anni, fuerint temporum; aliam
condicionem habent civium mortes et cadaverum dira laceratio et peiores inopia
cibi. haec fames iam tua est.
[16]
Puta me nihil in praesentia dicere nisi hoc unum: tardius quam potueras
venisti. nondum tibi obicio duplicata tempora nec remensum totiens mare nec
graves ancoras, nondum tantam moram, quanta legationi satis esset. si
innocentes essemus, populum septem diebus perdidisses. angustos humani spiritus
terminos fames fecit. morimur, deficimus; festina misericors, omnes excipe
auras; etiamsi tota secundis flatibus vela tetenderint venti, tamen remis
adiuva. salutem publicam vehis, spiritum populi tui reportas, omnium nostrum in
ista classe navigant animae. iuramus per tuum reditum, effusi per gradus
templorum vota suscipimus, tendimus manus; nam, quas feriamus hostias, non
habemus. quid spem publicam ad ancoras alligas? non stat interim dies, et
plenis velis mors venit. festina, merita tua non conditores aequaverint, non
ipsi dii plus praestiterint. tibi nos, tibi liberos nostros, tibi quicquid
homini iocundum est, tibi debemus quicquid vicinae civitati praestitisti. non
dico illa, quae poteram: 'puta caerulus imber in naves ruit, classis inter
fluctus latet, nec inter canentes collisarum aquarum spumas vela dinoscimus;
egerit ex fundo harenas mare, micant ignes, intonat caelum, scissis rudentibus
tempestas sibilat, denique sidus hibernum conditur, tu tamen persevera:
frumentum vehis.' nihil horum necesse est feliciter naviganti. festina;
quererer, si naves commeatu tardasses. dum velocitatis ratio haberetur, mallem
accipere dimidium. [17] non delicati sumus, non luxuriae
quaeritur abundantia; unde spiritum sustineamus, unde mortem differamus, in
praesenti quantulumcumque; si plus opus fuerit, redibis.
Siccae fauces
sunt, aeger anhelitus os tendit. iam frustra in sinu parentium liberi plorant,
et nondum editi conceptus intra uterum famem sentiunt. iam nemo dives est.
auras captamus et rore vescimur, et iam spirare tormentum est. cotidie vires
deficiunt: iam non imus in litus, sed repimus. in editis scopulis populus
sedet, dum naves expectat, in pascua non redit. aquas ingredimur, et unus ad te
spectantium rictus est, et, cum defecerunt omnia, expirant. te, te expectantes
intentis oculis morimur, in mare mortui cadunt. quotiens sole percussa nubes
refulsit, navem putamus, quotiens fractus vento fluctus incanuit, vela
interpretamur. o mobiles miserorum spes! ad unaquaeque solacia ab unoquoque
quomodo mutantur>. 'haec certe navis est; ecce vela panduntur, propius
appellitur et accedendo crescit. nostra est, suos in utramque partem ventos
habuit, nostris votis gubernati flatus sunt.' haec dicimus, at illa interim
transvolat. fletus inde et desperatio et lucis odium. nihil enim gravius quam
destitutae spes torquent. ne interrogare quidem licuit aut quaerere; nemo
applicabat. ergo incerti omnium rerum pependimus, nihil quisquam cognovit.
saltem si scire licuisset, ubi frumentum vendidisses; ipsi petissemus. iam
quomodo ad singula momenta temporum mutabantur animi! 'bene est, serenus sol
occidit, purus se dies tollit, ad nos venti ferunt. iam veniet.'
[18] pendet interim fames, et illud, quod iam diu cogitat,
differt, ita tamen, ut subinde computet, quot dies ad mortem supersint. numquid
profecit? meministis, cum contrarii venti flare coepissent, et in altum fluctus
a terra volarent, quanta conploratio, quanti planctus fuerint: 'retinebitur,
stabit, laborabit!'
At, si diis
placet, legatus noster tum maxime bene navigabat. nos in hac fortuna, in tam
gravi casu, in eiusmodi cogitationibus sumus; tu sinus maris circuis, et per
omnis curvatorum litorum ambitus terram legis. sic fit, ut te iuvet diu
navigare. nullus amoenus praetermittitur portus, nulla celebris civitas
invisitata transitur. mentior? etiam ad esurientis adplicas. dein, si quam tu
maris iniuriam quereris, non feram te morantem; quomodo satis accusabo
vendentem? spiritus nostros transcribis, salutem nostram exponis, quae diu
inaestimabilis fuit, innocentiam publicam vendis. frumentum non naufragio
perdidimus, non latrocinio; lucro perimus! tempestas quoque aliquam navem in
meum litus impingeret, nec ex classe numerosa omnes fluctus exhausisset. perit
frumentum, quia classis venit in portum. ita nos alienae civitatis legatum
misimus, et vilia ac devota capita vicinorum deliciis morimur. nobis nihil iam
residui spiritus superest, nos in conspectu mortis stamus, nos legatum frumentumque
nostrum ore aperto expectamus; classis nostra vecturam facit et vicinarum
civitatum copias reconducit. paene a conspectu nostro vela conversa sunt:
quantulo minus quam con<g>esti
frumenti pulverem vidimus? tantum iam temporis transiit, ex quo pecuniam
contulimus, legatum creavimus. iam dinumeratis temporibus, quae secundi venti
breviora fecerunt, cotidie spero, et sane prope est. at legatus meus ad emendum
modo proficiscitur. [19] tibi ergo tot civium mortis inputo,
tibi stragem populi, tibi liberum parentumque miserrimas poenas, tibi quicquid
passi sumus, tibi, quod gravius est, quicquid fecimus.
Et scilicet
speras, ut tantam sceleris invidiam ab animis nostris duplae pecuniae strepitus
avertat? nescis, quam multa vendideris. 'duplo vendidi.' ita infelicitas mea
cocionanti tibi lenocinata est: 'quod fame perire cives meos patior, quod, ut
vestram civitatem servem, meam everto, quod a tam vicinis litoribus classem
torqueo, quod ad diem redire non possum, quod pretium constituitis, quid
occultum datis? duplum? patrocinio meo quantulum lucror?' at nos inepti ac
vesani de fame querebamur, gravis nobis inopia, intolerabilis et misera
accersita mors videbatur. non agimus gratias industriae legati? res publica
nostra locupletior perit. sacrosanctus mercator oportunum, opinor, invenit
mercis exactum. miror hercules, si tam bene negotium gesseras, quomodo nobis
pecuniam non retuleris. 'duplo vendidi.' decepisti vicinam civitatem,
circumscripsisti; itaque queritur? 'duplo vendidi.' hoc enim unum supererat, ut
devectum tantidem venderes! 'habita est itineris ratio, habita usurarum.' ego
vero malo quod tam magno vendidisti. apparet enim te nihil coactum. sed si
semel ponis hastam salutis, si redemptores vitae admittis, et nos admone;
melius vendis. nos quicquid in domibus habemus, quicquid in templis, quicquid
civitas suum vocat, congerere parati sumus. frumentum pecunia remetimur,
libertatem nostram addicimus, fines publicos tradimus. omnia licet eadem vicina
civitas polliceatur, plus non potest. [20] prosit mihi quod
apud negotiatores solet: in antecessus dedi. triplum, quadruplum, quantum
poposceris accipe, et illa pecunia frumentum licet vicinis adferas. si nobis
nihil de commeatu nostro partiris, nos vicinae civitati vendemus; liceat
servire, ubi frumentum est. non exigua res est: pro vita, pro sepultura, pro
innocentia licemur. non potest hic commeatus tam care emi quam expectari.
'Sed nisi
vendidissem,' inquit, 'fame laboranti civitati, timui, ne raperet.' et ita
utique occupare voluisti, ut nobis iniuriam tu potissimum faceres? multum
mehercules vos fallit opinio, iudices, si ullam causam ita evidentem deferri
posse in forum putatis, cui nulla ne mendacii quidem velamenta contingant.
opinione sua defenditur, et, quae res minime coargui potest, utitur se teste.
ne nos periremus, non timuisti, ne repetiti commeatus post diem nostrae mortis
applicarentur, non timuisti. nostris certe malis quamquam nihil poterat
accidere inopinatum, tamen inter metus tempestatium et ancipites incerti maris
casus, confiteor, ne frumentum salva classe perderemus, non timuimus. non dico:
'ut maxima vis parata sit, ut more inmanis latrocinii turba raptorum litus
premat, vel repugna vel fuge vel roga, incensurum naves depressurumque
minitare. potius quam totum frumentum utique populo pereat, partire vel gratis,
dum nobis aliquid, quo respiremus, adferas.' illud quo certe nihil asperius
accideret, rapi patere; faciat fortuna quod voluerit, legatus a praecepto non
recedat. [21] refer nobis saltem iniuriam nostram, mitte
nuntios; ira famem differemus, rapiemus furentes arma, et se in obsidionem
civitatis inimicae sine dilectu populus effundet. vastabo interim fines, hoc
est, per aliena prata pascar. si qua in villis deprehendero pecora, diripiam;
bellum me alet. citius ad frumentum perveniemus, quam tu cum frumento redibis.
adiuvabunt pugnantem iusta sacramenta. si contigerit aequum fortunae iudicium,
non meos tantum commeatus recipiam; si minus, certe dabitur bene mori. liceat
et manum conserere, in aciem confligere: condant se postea licet muris, in
longius obsidio eat, interim certe hostium potius cadaveribus vivemus.
Sed nulla vis
fuit, nulla exterior iniuria; tuum certe commeatum nemo rapuit. iure miseri
sumus, et ex stipulatu legati nostri perimus. vendidit quantum voluit quanti
voluit, et, ut hoc ad nostras accederet moras, fortasse diu cocionatus est.
omnis cum fide persoluta pecunia est. hoc qui colligo? qui quanti voluit
vendit, iudices, potest non vendere. nam, per fidem, si rapere alienum
frumentum et possunt et volunt, quid ita duplam pecuniam solvunt? nam quomodo
in magna inopia quicquid emi potest vile est, ita, cum possis habere gratuitum,
duplo carum est.
Sed mihi
credite: color iste patrocinii est et diu in saturo otio cogitata defensio. non
potest similis usquam fames fuisse. [22] nos grave huius anni
sidus adflavit, nostrum hoc fatum fuit, quos non tantum sata sed etiam empta
fallunt, qui nostra pecunia, nostra classe, nostro legato, nostro vento,
felicissimo cursu commeatum tamen perdidimus. nos a frumento longius sumus, ad
illam civitatem potuit frequenter accedere negotiator, saepius adplicari onusta
classis. itaque non misere legatos, nullus illis commeatus longius petendus
fuit. quod felicissima annona, affluentibus copiis, fortunatis opibus contigit,
nihil emerunt nisi devectum. quare nulla causa istius, quem fingis, metus fuit,
nulla utique vis. Forum legisti, et, quia
adhuc supererat tempus, obiter negotiatus es.
'Rapturos putavi.' quid dicis, scelerate? et cum hoc
timeres, adplicabas? onustus viator apud latrones hospitaris, commeatum
publicum in scopulos annonae inpingis et plenae frumento classis ancoras ad
famem ducis? non praecidis medium mare, non velut inhospitales Syrtis aut
voracem Charybdim praetervehens tota in fugam vela torquebis? nusquam est
periculosius legationis tuae naufragium: tu, ut cogi posses, tu, ut auferri
frumentum posset, effecisti. tantum habituri sumus, quantum reliquerit pudor
esurientium. quid te duplo frumentum iactas vendidisse? potuerunt nihil
solvere; quod refers, alienum beneficium est.
Alterum confingitur hoc loco mendacium: 'tempestate,'
inquit, 'appulsus sum.' ita plane; infelix navigator es et cuius votis aurae
non respondeant. [23] nescimus te duplo melius navigasse quam
speraveramus, nescimus singulis commeatibus bina itinera confecta, nescimus in
una legatione ventos quater secundos? sat erat verbo negare quod verbo ponitur.
remove hanc spem eludendae mendacio civitatis. quo damno probas tempestatem,
quid amisisti? frumentum certe totum venit in portum, nec laborasse, tamquam
nimium onustas, naves simulaveris; duplum adferre poterant. non vexata
armamenta turbatosque funes aut scissos velorum sinus quereris; classis statim
exiit et, quod magnum integrae signum est, cito redit. porro tempestas in unum
agebat angulum? nihil potuerunt obliquata vela deflectere? non potes ultra
procedere; citra applica. effuge raptores, effuge non dimissuros. si aliud
fieri non potest, cum tempestate decide, naufragio in desertum litus inpinge.
Quid devitata procella prodest, quid subducta nubium minis classis? in portu
naufragium fecimus et frumentum ad ancoras perdidimus.
'Ego vero,'
inquit, 'attuli, et quidem duplum.' o nos felices! rumpamus saturitate
praecordia, pascamur in praeteritum et famem cruditate pensemus! frumentum
attulisti? quid, quod medicina mortuorum sera est? quid, quod nemo aquas
infundet in cinerem? quid, quod extincto populo etiam novendialis tarde venit?
quid, quod iam ego frumentum non desidero? naufrago tabulam abstulisti, mortuo
adplicas navem. duplum est? infunde in sepulcra et admetire tumulis! ibi sunt,
qui mandaverunt. quid aliud effecisti adferendo frumentum, quam ut nos, quod
adhuc fecimus, paeniteret? nunc me magis pudet, nunc cibos meos obiurgo; potui
heri non comedisse. [24] o nefas, in quo me scelere commeatus
deprehendit! sicine paria fecimus: adhuc nihil habuimus, sed nunc licet
reponamus? quis autem umquam pensabit necessaria supervacuis? duplum attulisti,
sed illis, qui perierunt, nihil, sed non possumus iam non fecisse quod fecimus,
sed plerumque sera pro nullis sunt, et temporum ista momentis aut pretiosa
fiunt aut vilia. vis scire, quantum inter hoc tempus et illud intersit? tempta
igitur forum tuum; totum hoc non potes dimidio vendere.
Superest
adhuc unum patrocinium, in quo spes omnis profligatae causae consistat: 'ad
diem veni.' ~stare hoc certe~, iudices, nam ferri non potest, exundat altius
dolor. pudorem publicum quamvis proiectum et iam olim sepultum hucusque
protrahis? cur non expectavimus, cur famem non ad constitutum distulimus, cur
ad tantum nefas accessimus? in hac lance publica causa, iudices, pendet: aut
iste tarde fecit aut nos cito. hoc videlicet exspectasti, et, ne captiosum esset
officio tuo maturius redisse, ex industria tempus trivisti. non tempestas in
causa fuit, non vis ulla vicinae civitatis; una ratione moratus es: nondum erat
tempus. adeone nobis miseriae publicae exciderunt, adeo insperato frumento
obstipuimus, ut haec audienda sint? ultimum omnis memoriae reum una vox
innocentem facit? populatorem eversoremque civitatis nisi ad supremum damnabo,
absolvatur; publicus reus redit.
[25]
'Illum,' respondet, 'diem dedimus.' tu tamen, si interpellatus tempestatibus
serius venisses, excusares mare et ambiguos flatus, et tibi bonam causam habere
videreris, cum diceres: 'ante non potui.' et nos hoc cogitavimus, his casibus
ampliavimus tempus. nos illum tibi diem dedimus, sed quid attinet? citius
emisti, quam speravimus, supra votum nostrum navigasti; ad proximum litus
mature classis adplicata est. ego tibi possum satis irasci? felicitatem nostram
perdidisti. ergo, quantum in te, tempus consumptum est, dies excessit; peius
pati nihil possumus, sed pessima diu patimur. inputas nobis propitios ventos et
secundum mare et civitatis opulentae liberalitatem, quae tantum frumenti
vendidit, quantum duobus populis satis esset. quantumlibet velocitate tua
glorieris, computa, si placet, quando primum conterminos portus onusta classe
deprehenderis; quam tarde a vicina civitate venisti!
At etiam, si
dis placet, animo defenditur et quam causam vexandae civitatis habuerit,
quaerit. istud ego interrogare debueram. non ubique, iudices, morandum est:
alioquin, si quid requirere vellem, multa occurrissent. solent enim
negotiatores praeter haec aperta pretia privatum aliquid ac proprium stipulari,
utique cum alienam rem vendunt. potest fieri, ut primo lucrari voluerit
pretium, serius deinde subvenerit reddendae rationis dicendaeque causae
cogitatio. veniit fortasse frumentum lucro, redemptum est patrocinio. potest
fieri, ut aliquam gratiam speraverit a civitate servata; occulta quaedam in
civitate sua odia, quae plerumque ex inanibus causis oboriuntur, habuerit.
[26] multa succurrunt, sed, si qua est, iudices, dicenti
fides, ego nihil invidiosius reputo, quam quod civitatem suam sine causa
perdidit.
Quaecumque
ratio, quodcumque propositum fuit, audi quae passi sumus, postquam redire
potuisti. transeo tormenta nostrae inopiae, maciem corporis, vulsos terra
destrictosque ramis cibos, quod aris altaria non inposuimus, quod populus
corporibus suis vias stravit, quod mendicus, quem rogaret, non habuit. non
obiciam tibi famem. o tristis recordatio, o tormentis omnibus conscientia
gravior, rumpe ferreum pectus, et ardentia scelera viventisque intus epulas
excute! luctantur intra viscera animae, et uterum funeribus gravidum in os
agunt. credibiles fabulas fecimus, felices miserias, scelera innocentia. omnes
quascumque clades fama vulgavit, solacia hinc petant, hinc audient occisos sine
sanguine, sepultos sine ignibus <homines hominibus> cibos. si quis
mentitus est Cyclopas, Laestrygonas, Sphingas aut inguinibus virginis latratum
Siciliae litus et quaecumque miser didici domi committens, [quaere] hinc
argumentum, hinc fidem accipiant. quaedam plane falsa sunt: sol in ortus non
occidit, nec ad humanorum viscerum epulas diem vertit. vidit nos funeribus
pastos et ad eviscerata corpora inluxit. publice monstra commissa sunt, et
inexpiabile nefas uno ore civitas fecit. poenis nostris iam ne fames quidem
satis est. hoc non immanes ferae faciunt, et quamvis sensu careant muta
animalia, pleraque tamen innocentibus cibis vescuntur, utique quae mansuerunt
inter homines. [27] etiam si qua alienis membris inprimunt
dentem, mutuo tamen laniatu abstinent, nec est ulla supra terras adeo rabiosa
belua, cui non imago sua sancta sit. nos, quibus divina providentia mitiores
cibos concessit, quibus sociare populos, mutuo gaudere comitatu, sidera oculis
animisque cernere datum est, busta nos fecimus: nigros sanie dentes pallidis
cadaveribus inpressimus, et inter horrorem ac famem restrictis labris morsa
abrupimus. cadavera rogis devoluta sunt, et ad funera tamquam ad naves
concurrimus. deficit aliquis extremo iam spiritu pendens; tamen durat, quia
prius moriturum alterum putat. invicem expectant, et, si spei figuratione
tardius cadit, morsibus
pugna<nt>. non in omnibus mortes
expectantur: pater liberos esurit, et oppressa decimo mense mater sibi parit:
redit in uterum laceratus infans. cludunt domos, ne quis funus eripiat; solae
sunt divitiae mortium. velut infaustae aves supra expirantes stamus. secreta
miseri petunt, in solitudinem fugiunt, et, ubi nulla spes vitae superest,
mortis suas abscondunt; iam morituri ad feras confugiunt!
[28]
Dehisce, terra, et hanc noxiam civitatem, si hoc saltem fas est, haustu aliquo
ad inferos conde. caelestes auras contaminato spiritu polluimus, et sideribus
ac diei graves invidiam saeculo facimus. nullas iam spero fruges, propitios
deos non mereor. quomodo me a scelere meo divellerem, in quas ultimas terras,
quae inhospitalia maria conderem? ~meum sine conscientia~: urunt animum intus
scelerum faces, et, quotiens facta reputavi, flagella mentis sonant. ultrices
video furias, et in quamcumque me partem converti, occurrunt umbrae meorum.
habitat nescio quae in pectore meo poena, et, ne morte saltem hos metus
effugiam, occupant gravia apud inferos supplicia, volucris rota et fugacibus
cibis elusus senex. adeo ne apud inferos quidem ulla poena est fame maior. et
ille haec patitur, qui hominem apposuit epulandum. nobis imminet saxum, nobis
stridunt ferreae turres, nostris causis urna iam stetit, nobis vivax ipsum
crescit iecur, quia illic quoque viscera tantum aves laniant. excipiunt nos in
proximo litore inhumatae nostrorum animae. miserum me, verane haec sunt, an
mens aspicit? laceros video manes et truncas partibus suis umbras. quid hoc
est? non de sepulcris insurgunt, non aliquo terrarum haustu procedunt umbrae
nostrorum; de populo exeunt. illuc ite, illi taedas intendite, illum anguibus
petite et tam longae morae exigite rationem. vobis dicat: 'duplum attuli',
vobis dicat: 'ad diem veni'. ego, si huius poenam videro, possum reddere
rationem, quod vixi.
|