DECLAMATIO
MAIOR TERTIA DECIMA
Damni per
iniuriam dati sit actio. Pauper et
dives in agro vicini erant iunctis hortulis. habebat dives in horto flores,
pauper apes. questus est dives flores suos decerpi ab apibus pauperis.
denuntiavit, ut transferret. illo non transferente flores suos veneno sparsit.
apes pauperis omnes perierunt. reus est dives damni iniuria dati.
[1] Credo ego, iudices, plerosque
mirari, quod homo tenuis et iam ante quam quod habebam perdidi, pauper, ausus
sim iudicio lacessere divitem utique vicinum eumque notae inpotentiae, expertae
crudelitatis, in tantis fortunae viribus perniciosum inimicum, etiam si venena
non habeat. Neque hoc ipse periculum ignoro expertus non levi documento, quanti
steterit mihi, quod semel inperata non feci. sed neque illud, iudices, damnum
tolerabile est pauperi, cum tam parvis etiam divites moveantur, et mihi,
quamquam prope nihil iam relictum est, quod perderem, si tamen ista impune sustinenda
sint, solacium erit iram potius quam contemptum pati. nec sane vitae causa iam
superest, si ad ceteras humilitatis nostrae contumelias hoc quoque accedat, ut,
si habemus aliquid, migrandum sit, si perdidimus, tacendum. unum oro, ne cui
minor dignitate vestra videatur causa litis meae. ante omnia enim non debetis
expectare, uti pauper magna perdiderim. sed quantulum est, quod abstulerit mihi
dives, minus est, quod reliquit. et tamen quis indignatur apes formula
vindicari, cum venenis etiam flosculi vindicentur? quae tamen, iudices,
quamquam eversus et ab omni spe tuendae paupertatis exclusus, aequiore animo
omnia tolerarem, si cuius mihi conscius culpae etiamsi iniustam poenam, meritam
tamen iram tulissem. sed circumspicienti omnia nihil mihi obici potest a
divite, nisi quod vicinus sum.
[2] Est mihi paternus, iudices,
agellus, sane angustus et pauper, non vitibus consitus, non frumentis ferax,
non pascuis laetus; ieiunae modo glebae atque humilis thymi, et non late
pauperi casae circumiecta possessio. verum mihi vel hoc fuit gratissima, quod
non fuit digna, quam dives concupisceret. in hoc ego vitae meae secreto remotus
a tumultu civitatis ignobile aevum agere procul ab ambitu et omni maioris
fortunae cupiditate constitui et, dum molesta lege naturae transiret aetas,
vitam fallere. hoc mihi parvulum terrae et humilis tugurii rusticum culmen
aequitas animi regna fecerat, satisque divitiarum erat nihil amplius velle.
quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia. nec ab initio, iudices,
vicinus divitis fui; pares circa me habitavere domini, et frequentibus villis
concors vicinia parvos limites coluit. quod cives pascebat, nunc divitis unius
hortus. postquam proximos quosque revellendo terminos ager locupletis latius
inundavit, <postquam> aequatae solo villae et excisa
pagor<um> sacra et cum
coniugibus parvisque liberis respectantes patrium larem migraverunt veteres
coloni et latae solitudinis indiscreta unitas facta est, [postquam] ad apes
meas divitis fundus accessit.
Namque ego, iudices, dum fortius opus permisit aetas,
terram manibus subegi, et difficultatem labore perdomui, et invito solo
nonnihil tamen fecunditatis expressi. cito labitur dies, et proclivis in pronum
fertur aetas; abiere vires, census meus, defectaque labore senectus, magna pars
mortis, nihil mihi reliquit nisi diligentiam. [3]
circumspicienti, quod conveniret opus invalidae senectutis curae, succurrebat
sequi pecora, fetuque placidi gregis paupertatem tueri, sed ex omni parte
circumiectus divitis ager vix tenuem ad gressus meos semitam dabat. quid
agimus? inquam, undique vallo divitiarum clusi sumus. hinc hortuli locupletis,
hinc arva, inde vineta, hinc saltus; nullus terra[e] datur exitus. quaeramus
animal, quod volet. nam quid apibus invenit natura praestantius? parcae,
fideles, laboriosae. o animal simile pauperibus! et sane dabat occasionem mihi
oportunitas hortuli mei; est namque positus ad ortus solis hiberni, apricus
omnibus ventis. modicus fusus ex proximo fonte rivus trepidantibus inter
radiantes calculos aquis utrimque ripa virente praeterfluit. satis consiti
flores et viridis quamvis paucarum arborum coma nascentibus populis prima
sedes, unde ego frequenter consertum novae iuventutis agmen ramo gravescente suscepi.
nec me tanta capiebat voluptas, quod fluentia ceris mella conderem, quod ad
sustinendas paupertatis impensas deferrem in urbem quod divites emerent, quam
quod adversus omnia lassae taedia aetatis habebam senex, quod agerem: iuvabat
aut lenta vimina vernis fetibus texere vel, ne aestivus ardor aut hiberna vis
gravidam penetraret alvum, hiantis rimas tenaci linire fimo, aut fessis apibus
ultro praebere mella aut fugiens examen aere terrere aut bella sedare pulveris
iactu, tum, ne quid periculi saltem singulis esset, avidas longe fugare
volucres et arcere parva <a>ditu
animalia, reclusas interim scrutari apium domos, ne per vacuas alvos foeda
pestis insidiosas texeret plagas.
[4] Dederam laboribus meis iustam
senex missionem; habebam, quae pro me opus facerent. quo non penetras, livor
improbe, quidve scabrae malignitati clausum est? invidit pauperi dives! cum
evocasset me subito trepidum totoque fortunae suae strepitu circumstetisset,
'quid? tu,' inquit, 'non potes imperare apibus tuis intra privatum volent, ne
hortorum meorum floribus insidant, ne in meo rorem legant? remove, transfer!'
inpotentissime tyranne, quo? numquid tam latum possideo agellum, ut illum apes
transvolare non possint? neque tamen tantum inerat pectori meo robur, ut non
perturbarer denuntiatione notae inpotentiae. volui relinquere avitos lares et
conscios natalium parietes et ipsam nutriculam casam iamque pauperem focum et
fumosa tecta et consitas meis manibus arbusculas destinatus exul ~decreveram~.
volui, iudices, decedere, volui, sed nullum potui invenire agellum, in quo non
mihi vicinus dives esset.
Nec tamen licuit diu quaerere. forte serenus pura luce
fulserat dies, et hilaris matutini solis tepor ad cotidiana opera laetius solito
agmen effuderat. quin ipse spectator operis (praecipua namque haec mihi
voluptas erat) processeram sperans fore, ut viderem, quemadmodum aliae libratae
pinnis onera conferrent, aliae deposita sarcina in novas prorumperent praedas,
et, quamquam angusto festinaretur aditu, turba tamen exeuntium non obstaret
intrantibus, aliae militaribus castris pellerent vulgus ignavum, aliae longum
permensae iter fatigatae anhelitum traherent, haec ad aestivum solem porrectas
panderet pinnas. miserum me, ignoscite modo gemitibus meis:
[5] non flosculos perdidi, nec caduca folia proximo lapsura
vento; [apisci K cum volarent] suffugium tenuitatis meae, solacium senectutis
amisi. numquam me alias pauperem putavi. triste me excepit silentium et inanis
alvei inchoata tantum opera et rudes cerae. vos, iudices, aestimate, quatenus
recipiatis hunc adfectum meum: libenter bibissem, si invenissem, venenum.
Hoc mihi damnum non brumae glacialis penetrabilis
<intulit> rigor; non suppressi longa siti flores induxerunt ieiunam
miseris famem, non aviditas iniusta domini nihil mellis reservavit; non aliquis
fessas morbus invasit, non damnatis sedibus suis avias fuga petiere silvas.
apes pauper miser in opere perdidi. paravit homo nefarius ante omnia tantum
veneni, quod posset et divitis hortis satis esse, et linivit flores maleficis
sucis et in venenum mella convertit. Sparsit omnibus floribus mortem, et quanto
plura interim corrupit quam quae apes abstulissent! illae studio cotidiani
operis excitatae, ut primum aurora lucem vocavit, in adsueta miserae pascua
volant, ut, ante quam noctis umorem radii solis ebiberent, matutinos legerent
rores et caelestis aquas ad horreum ferre possent, nec sibi sed operi biberent.
[6]
hic triste spectaculum et tantum non ipsi, qui fecerat, miserandum: illa ad
primum feralis suci haustum insolito consternata gustu fugit, sed fugisse nihil
prodest. illa longiores expetitura pastus in altum tollitur vitamque in aura
relinquit. Haec primo statim flosculo inmoritur. illa rigescentibus morte
pedibus exanimis, sicut haeserat, pendet. alia defecta nisu volandi adhuc per
terram languide repit. si quas tamen usque ad sedem suam distulit mors lentior,
sicut aegrae solent sub ipsis pendere portis, in globum nexas et mutuo amplexas
mors sola divisit. quis figurare possit, quis dicere, quam multas mali formas,
quam varia leti genera fecerint tot mortes! semel ut ipse tristem finiam
expositionem, dicendum est: omnes perdidi. celebre illud alvearium et domino
suo notius ad nihilum recidit.
Audete nunc
lacessere divitem, quibus vitae causa superest, exerite libertatem fortibus
verbis, si quid offenderit; et quod difficillimum fuit iam expertus est:
venenum. quod si mihi fortuna vel ingenii vires vel suas dedisset, crimen istud
non privatam taxationem formulae merebatur. venenum leges habere, emere, nosse
denique vetant, inevitabilem pestem occulta fraude grassantem. male haeret ibi
innocentia, ubi in potestate est secretum scelus. [velut] venenum, et quidem
praesentaneum, inventum, compositum, datum est. quantulum interest, quis
biberit! homo dedit; et homini dari potest. non adeo desunt odiorum causae, ut
iam rara simultas sit, et, ut videatur aliquis nihil magis quam
[m]alios odisse, libebit aliquando longius
manum porrigere et indulgere animis. credite mihi, iudices: difficilius est
venenum invenire quam inimicum.
[7]
Sed me conscia mediocritatis infirmitas intra meas tantummodo continet
querelas. nam damnum, id est, iudices, gravissimum pauper vulnus accepi. quod
mihi diutius deflendum apud vos quam probandum est, nam coarguendi quidem
criminibus quis labor est adversus confitentem? habent divites hoc quoque
contra nos contumeliosum, quod non tanti videmur, ut negent. porro qui
confessum defendit, non absolutionem sceleris petit, sed licentiam. longius
ista, quam timui, quaestio pertinet; non de praeterito tantum litigamus; hoc
agitur, ut, etiam si quid forte reparavero, iterum diviti liceat occidere.
In duas enim,
quantum animadvertere potui, quaestiones dividit causam: an damnum sit, et an
iniuria datum. negat esse damnum, quod animal liberum et volucre et vagum et
extra imperia positum perdiderim. negat iniuria datum, quod in privato suo,
quod eas, quae sibi nocerent, extinxerit, postremo, quod sparso tantum per
flores veneno ipsae apes ultro ad mortem venerint. ut nihil esset, quod his
possem respondere, aequum erat inter vicinos sic agi? sed excutiam singula, nec
prius meis argumentis nitar, quam diversa reppulero, quoniam quidem quaeritur,
an damnum sit perdere, quod lucrum est habere.
[8]
Liberum est animal, puta; non dico fetus meis manibus exceptos et in tutam
conditos sedem et, reservatis ad supplementa generis favis, examen vernaculum,
quoniam quidem tyrannorum iura defendis, natos in privato meo. puta me vel
inanis arboris trunco vel cavis inventos petris domum favos retulisse; multa
nihilominus, quae libera fuerant, transeunt in ius occupantium sicut venatio et
aucupatio. nam, ut cetera animalia hominum causa finxerit providentia, quod
omnibus nascitur, industriae praemium est. quid autem non liberum natura
genuit? taceo de servis, quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit,
isdem legibus, eadem forma, eadem necessitate natos; ex eodem caelo spiritum
trahunt, nec natura illis sed fortuna dominum dedit. cur infrenatis equis
victor insidet, cur iniusto cotidie iugo boum colla deterimus, cur in usum
vestium saepe pecori lanae detrahuntur? taceo de sanguine et epulis per mortem
paratis. si omnia, quae libera generantur, naturae reddemus, desinitis divites
esse. si vero haec condicio est, ut quicquid ex his animalibus in usum hominis
cessit, proprium sit habentis, profecto quicquid iure possidetur, iniuria
aufertur, ut volucres ~mutae et alia, quae per rusticas villas quaeque ditibus
cellis saginantur, in quibus tamen domini <non> ambigua possessio est, et
vaccae et armenta et omne pecudum genus.
[9]
'Sed illa inpositus cohibet magister.' peiusne domino in his ius est, quibus
custode non opus est? nam si hoc dici[ti]s,
nihil esse nostrum, quod perire possit, ex nullius animalis damno haec edi
formula potest. nam et errare pecudes solent et fugere mancipia. si hoc in
ceteris non obstat, <apes> vagari tu nolles, in opus exire et ad cotidianum
censum laboris assidui non detractare militiam? at non ipsae domum sua sponte
revolant finemque laboris sui sole metiuntur, et omnis intra solitas domos
turba conditur, noctemque modesto silentio trahunt? age porro, ut non sit earum
certa possessio, dum volant, nempe cum remearunt, cum cludi, transferri,
donari, venire possunt, in potestate sunt. quomodo autem potest sine damno meo
perire, quod cotidie meum est?
'At extra
imperia positum est.' mirum hercules, si negato commercio sermonis humani sunt
in ceterorum animalium forma. tamen quam dominus dedit, incolunt sedem,
lascivientem luxuria fugam tinnitu conpescimus. etiam, si diversis regibus
coorta seditio ad bellum inflammavit iras, exiguo pulvere vel unius poena ducis
residit omnis tumor. illa vero admiranda sedulitas, quod operi totus insumitur
dies, in dominorum reditus ablata supplentur. age, si obsequi possent, quid
amplius imperares?
Intellego his
vanis ultra necessitatem esse responsum. si non sunt apes meae, ne id quidem,
quod his efficitur, meum est; atqui nulla umquam inveniri potuit inpudentia,
quae fructus mellis in dubium vocaret. hoc ergo fieri forte potest, ut quod
nascitur, meum sit, quod generat, alienum? [10] age, si mihi
alvei furto abessent, utrum nulla daretur actio? an viminis modo vilisque texti
pretium formula taxassem, et proinde agerem, quasi inanes perdidissem? nisi
fallor, esset aestimatio et apum. an tandem quas subripere non liceret, liceat
occidere? non est damnum, quod exutus sum, quod reditus perdidi, quod annuos
fructus, praesidia paupertatis amisi? non est damnum id perdidisse, quod, ut
proximo utar argumento, si habere voluero, emendum est? quid ergo tibi opus est
maleficis sucis, cum liceret palam trucidare et plenas vel cremare igni vel aquis
inmergere alvos? an est aliquod animal, quod non liceat nisi venenis occidere?
'Ut damnum
sit,' inquit, 'iure tamen feci in privato meo.' per fidem vestram, iudices,
succurrite exemplo; non sufficit his partibus unus rusticus pauper, obviam
publice eundum est et obiciendae adversus nascentem licentiam consensu manus.
credite mihi, maior lite quaestio est. hoc vobis hodie iudicandum est, ubi
scelus facere non liceat. nam cur non hoc idem de homicidio respondeat, cur non
de latrocinio? non enim iure ista sed modo differunt. aperitur ingens furori
via, et obluctantia diu legum velut claustris scelera libera porta prorumpunt.
si in privatum iura non veniant, et in manifestissima quoque noxa non de facto
quaeritur, sed de loco, non aequa portione cum sceleribus terras divisimus; ubi
enim non iam divitum privatum est? [11] parum est proximos
<solo> aequare terminos et possessiones suas velut quasdam gentes
fluminibus montibusque distinguere. iam etiam devios saltus et silvas vasta
solitudine horridas occupant,
tot<ae> aquae intra paucorum
umbram latent, e finibus suis populus excluditur, nec ullus procedentis finis
est, nisi cum et in alterum divitem inciderit. adhuc tamen spolia transeuntium
et abacti pecorum greges sub hoc titulo defendebantur; iam privati veneni
transcriptio est? iterum ac saepius, iudices, admoneo, considerate,
dis<pi>cite: aut nihil usquam
contra ius licet aut in privato omnia.
'Etenim
adversus inferentem damnum iusta ultio fuit.' dicam nunc, quam iniqua sit
invicem iniuriae conpensatio quamque non solum legi adversa sed paci?
barbarorum mos est populorum, quos procul omni iuris humani societate summotos
proxime beluis natura efferavit. nos ideo magistratus legesque a maioribus
nostris accepimus, ne sui quisque doloris iudex sit, et adsiduae scelerum
causae [se] rebellant, si ultio crimen imitabitur. damnum accepisti? erat lex,
forum, iudex, nisi si vos iure vindicari pudet. at mehercule, si ad arma
mittimur, et instituitur perniciosa nocendi contentio, et in vicem legis ira
succedit, premetur quidem obnoxia infirmitas, et paucorum dominio subiecta
plebes triste servitium perferet; est tamen et pauperibus interim dolor, et, ut
facilius nobis noceri potest, ita vobis latius. postremo, placeas licet tibi
opum tuarum fiducia, dives; si mihi vivere non expedit, pares sumus.
[12]
Quid ergo? si quid tibi damni attulissent apes meae, non mihi auferretur
[r]actio, sed forsan aliqua daretur et tibi.
nunc vero quid quereris? credo, depopulatos agros eversosque reditus; non enim
debet leve esse damnum, quod dives ferre non possit. 'decerpebant,' inquit,
'flores meos.' ecquid intellegitis, iudices, quanto dolore dignum sit quod ego
perdidi, si etiam hoc damnum est? 'flores
aufere<bant>.' ita plane.
alioquin tu illos in vetustatem reservabas, et durarent adhuc, nisi ad hortum
tuum apes venissent. cuius rei inveniri potest brevior aetas? namque dum
inmaturos exterior alligat cortex, nondum dixeris florem. paulatim deinde
vividiore suco tumescit uterus et albentis accipit rimas, necdum tamen flos
est. at cum se ruptis iam tunicis in patulum capita fuderunt et velut fissa in
orbem, iam quae tenera eorum videtur maturitas et ingenitus occasus est, et iam
sine ventis quoque soluta natura labitur gratia, nec quicquam est flos nisi
novus. quare si dicerem: abstulere peritura, et, quae protinus humi iacuissent,
in usus hominum conversa, inauditus tamen livor videretur etiam apibus invidere.
nunc vero disserendum mihi est, quam momentosa sit huius animalis rapina?
nescimus, qua pernicitate plerumque vix contactis floribus revolet discurratque
per singulos velox experimento, quam etiam, ubi inmorantur, libratis pendeant
alis? quis umquam quod ferentem apem viderat, ubi deesset, invenit?
[13] quantulum vero est, quod ex his manu consitis floribus
legant! prata silvaeque vel maturae fructibus vites et fraglantes thymo colles,
quantum coniectura suspicari potest, pabulum ministrant. non omnibus floribus
carpunt utilia operi suo, sed in omnibus quaerunt. praesens quidem illa
protinus redditur merces, quod omnibus, quibus insedere, odorem mellis
inspirant et brevi contactu vim sui relinquunt. hoc tu damnum intellegis? hoc
veneno vindicas, quod mehercule inhumane etiam fumo prohibuisses?
An non te
se<du>lus vicinus colui, non
frugum mearum primitias omni vere misi, non, si quis ceris novis candidior
incidit favus, tuis reservatus est mensis, cum parvis mediocritate munusculis
illa semper adiceretur commendatio: 'hoc tibi mittunt apes meae'? puto, relata
est mihi gratia!
'Admonui,'
inquit, 'et, ut transferres, denuntiavi.' idcirco contumacem merito punisti?
non enim video, quid aliud patricinio tuo conferat haec denuntiatio supervacua;
si non licuit tibi facere quod queror, iniusta; si licuit, iusta; aut sine
ista, aut ne cum ista quidem valeat. pudoris vero quod velamentum est male
audire culpa, defendi superbia! an tandem tuas pecudes quamvis diffusa stabula
non capient, tibi omne armentis mugiet nemus, tu gregibus arva sulcabis, et ad
excolendos agros procedet ignota etiam vilicis familia, tuis horreis populi
annona pendebit, nec tamen invidebimus, nec quisquam
tam<en> grave putabit sibi istud
fortunae tuae pondus? nos si paucas apes intra angustias pauperis horti
conposuimus, quae tamen vobis mella faciunt, id prorsus indigne ferendum est,
et, quod numquam fando cognitum est, vicinus diviti pauper molestus est?
[14] adeo parum est plurimum possidere, ut, cum servis quoque
vestris habere peculium liceat, invidiosum nobis putetis quicquid egestatis
nomen excesserit? tam honestis in hac, ut putamus, aequissima libertate legibus
vivimus, ut nobis habere medellam non liceat, vobis habere liceat venena?
Postremo
quidem divitis patrocinio non putavi, iudices, respondendum, nisi rideri
vestram maiestatem contumeliosa defensione non ferrem. 'ultro enim,' inquit,
'ad mortem venerunt apes tuae.' ita plane; alioquin tu venenum floribus
dederas. impudentiaene, iudices, eius adsignem, si hoc
nihi<l> apud vos obtinuerit, an
stultitiae, si speravit? si venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis
admovisse pocula; si percussorem posuisset in saltu, ipsum in insidias ultro
venisse clamaret; si telum obiectasset in tenebris, inlatum sua culpa
contenderet. ego, iudices, quid dico? duo esse sola, quae omni in crimine
spectanda sint, animum et eventum. quis animus divitis fuit, cum venenum
sparsit? ut apes perirent. quis eventus? perierunt. in summa, iudices, quis
dubitat, quin damnum ei sit imputandum, sine quo non accidisset?
[15]
Intellego neque prudentiam vestram desiderare plura de causa neque vestram
fidem ac religionem egere exhortatione vere iudicandi. quid moror igitur? tenet
me dolor et adsuetae voluptatis desiderium. sunt quaedam in hac causa, quae
sarcire poena non possit. maior forsitan materia videatur adfectus, si pauperes
amare nisi parva non possumus, et necessario nobis pretiosa, quae sola sunt.
animum meum extinctae unius horae momento tot animae movent . . . quod
perierint de me bene meritae. quin ipsum leti genus addit indignationem: veneno
perierunt! quis hoc ulla satis persequi possit invidia? apes veneno! haec illis
gratia refertur, quod fructibus nostris invigilant, quod cotidiana statione
laboris adsidui ne damno quidem summoventur? nam ut cetera animalia videtur
mihi natura usibus nostris genuisse, haec etiam deliciis, cum eo quod in illis,
quae vel scindendo solo vel maturando itineri comparamus, multus ante reditus
insumitur labor, et, cum perdomanda, cum alenda sint, nihil tamen possunt sine
homine, et tantum coacta prosunt. apes <opus> faciunt iniussae, ac sine
ullo rationis humanae ministerio totus fructus ultro venit. Adice quod cetera
aut satis incurrunt aut vitibus nocent, primaque, ut fama est, hostiae causa
pecudi fuit laesa fruges. harum ita innoxius per prata silvasque discurrit
labor, ut tantum factum opus appareat.
[16]
Qua satis digna prosequar laude? dicam animal quodammodo parvum hominis
exemplar? hoc humana excogitare non potuit sollertia. etiam ratio nostra, quae
sub terris lucrum invenit, quae maria inquisitione sua sideribus inmiscuit, hoc
tamen efficere, consequi, imitari non potuit. venena potius invenimus. iam
primum futurae laudabilis vitae digna principia: non illas libido progenerat,
domitrixque omnium animalium Venus, utque homines in excusationem sui fabulis
tradiderunt, etiam deorum potens, has regnis suis excepit. abest inimica virtutium
voluptas castis sine labe corporibus: solae omnium non edunt fetus sed faciunt.
ipsae paulatim, sicut stipatae sunt per mella, vivescunt, et, ut oportet,
animal laboriosum ex opere nascitur. inde ut adolevit iuventus, et ad similes
labores aetas roborata convaluit, relinquitur liber parentibus locus, et, ne
coacta in angustum multitudo nova turba laboret, quasi habita verecundiae
ratione cedit populus minor, suspensumque proximis ramis examen humanas manus
expectat; acceptas cum fide colit sedes. et, cum ingenia nostra, quae nos
scilicet ambitiosi nostri aestimatores proxima divinis credimus, ad
percipiendas disciplinas multo labore desudent, nulla apes nisi artifex
nascitur. quid credas aliud quam divinae partem mentis his animis inesse? quid
praecipuum referas? [17] non, ut cetera animalia per pastus
vaga, incertum quieti capiunt cubile noctis arbitrio semper
habitatura<e>, sed tutae sedes
continent; urbes tectis, turba populos imitantur. non ut ferae volucres, non
praesentis modo cibi memores in diem vivunt; duraturus hiemi reponitur victus,
et repletis vere cellis tutus annus est. etiam cum ad humanos usus opera
subducta sunt, reparare amissa contendunt, et labor damno incenditur, et
numquam deficit animus ante quam locus. quid, quod inter animalia, quae non
verba coniungunt, non vincla rationis invicem nectunt, tantus operis consensus
est, tanta difficillimae rei laboris concordia? non humano vitio in proximos
quaeque usus lucrum ducit; in publicum vivitur, et communes opes congeruntur in
medium, nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos spondeant
menses. quis porro tantus ardor operis quaeve officiorum partitio, ut aliae
congerant onera, aliae accipiant, aliae linant! quae severitas in castiganda
inertia! multa dictu visuque miranda: praevidere tempestates nec dubio se caelo
tradere nec ultra viciniam nubilo tendere. iam si levis iniquior aura rapuit,
ad dirigendos in destinata cursus modico lapilli pondere librare pinnas. illa
maiorum pectorum: motis pro rege castris procurrere et inire bella mortemque
honestam pro duce oppetere. adice quod, si quas aut aetas longior aut morbus
oppressit, efferuntur prius corpora, posteriorque operum quam funerum cura est.
[18] quid inligare cruribus flores, quid ore sucos in publicum
ferre? me tamen ipsius operis praecipua admiratio subit: non eas temere nec
fortuito figuram et sedes modo reponendis cibis quaesisse credas; rudis cera
componitur, accedit usibus inenarrabilis decor. nam primum tenacibus vinculis
fundamenta suspendunt, tum ab exordio in omnem partem opus aequaliter crescit,
nec quicquam ex inchoatis parum est quod non sua portione perfectum. ~sit iam~
nec alia parte opus esset. <ipsi enim sibi invicem anguli haerent, et ita
mutuo vinciuntur atque inligantur, ut, quod voles, id medium sit.> gemina
frons ceris imponitur, et, cum foraminibus tantum spatium detur, quantum ad
generanda examina <na>tura[m]
apum capiat, his textis, ne universi mellis effluat pondus, intersaepta onera
cluduntur. quis non stupeat hoc fieri posse sine manibus, nulla interveniente
doctrina hanc artem nasci? quid non divinum habent, nisi quod moriuntur!
[19]
An vero auctorem vini Liberum colimus, primitiae frugum Cereri referuntur,
inventrix oleae Minerva
<ve>neratur, mella genuisse
minus est et in temperanda gustus voluptate tantum effecisse, quantum ne ipsa
quidem rerum natura per se potuit? ad plurimarum incursus valetudinum remedium
est praesentissima medicina — nam quod ad cibos quidem pertinet, divites
viderint. his animalibus aliquis insidiari potuit, et insidiari qua re mella
facerent, haec pestiferis sucis, exquisita per fraudem morte confecit, et, quod
sit indignissimum, quo facilius deciperet, fortasse venena melle permiscuit?
quae tam inhumana crudelitas, quis tam inauditus livor! nihil est enim, quod
utaris patrocinio tuo, dives: paucorum damno foliorum doluisse te simulas? dum
meas apes occidere vis, flores tuos inutiles fecisti.
|