DECLAMATIO
MAIOR XIV
Meretrix
amatori suo pauperi dedit odii potionem. adolescens desiit amare. accusat illam
veneficii.
[1]
Sentio, iudices, hanc quoque calamitatibus meis accessisse novitatem, ut vobis
nondum videar odisse, nec me praeterit plurimum perire de nocentissimae
potionis invidia, dum me putatis adhuc inpatientia priore miserum. quaeso tamen
vel hinc totam delati sceleris probationem gravitas vestra prospiciat, quod
dolori meo querelaeque non creditur; nec amo, qui accusare possum, nec odi, qui
amare mallem. quid est aliud quod bibi quam venenum?
Licet igitur
nocentissima feminarum rideat quod accuso, et in manifestissimi sceleris
confessione per ludibrium malorum evadere temptet meorum, sed quod hodie me
torquet ac lacerat, quod a taeterrimae mulieris caritate discessi, sed quod
remedii mei patior dolorem, — fidem iustitiae, fidem severitatis humanae! — ne
meretrici prosit, vel quod praevaricatione videor explicatus! pro me forsitan
fuerit, ut amare desinerem; contra me inventum est, ut invitus odissem.
[2]
Hoc primum itaque, iudices, a clementia publica peto, ne, quod videtis tristem
habitu dirumque conspectu, verbis asperum, contentione terribilem, mores putetis.
haec est illa sanitas mea, hoc odium, in hanc corporis mentisque dierum
noctiumque feritatem ille modo laetus, ille, si creditis, nimium remissus
amator excandui. miseremini, iudices, ne vobis venefica sic imponat, tamquam
hoc mei caritate commenta sit; suum animum, suum tantum secuta fastidium est.
odii potionem contra se nemo dabit homini, nisi quem oderit.
Quaeso itaque
obtestorque vos, sanctissimi viri, ut calamitatis meae penitus velitis
aestimare mensuram: perdidi infelix, quod quandoque potui amare desinere,
patior necessitatem rei, quam ~breviter utique noluissem. excogitatur contra
animum futuramque rationem, ne, quod relinqueretur, meus esset adfectus. iterum
cum meretrice compositus sum, rursus in se cogitationes meas, rursus retorsit oculos,
et hominem, quem ab incommoda caritate vel satietas vel aetas vel fortunae suae
fuit dimissura condicio, ad perpetuam inpatientiam viribus nimiae diversitatis
inplicuit. hoc solum insanabile genus
<a>moris est, ut odisse cogaris.
Festina<s>
ad complorationem praesentis doloris, anime, festinas, et te a prioribus malis
recens abducit indignitas; altius gemitus, altius querela repetenda est: cum
meretricis sit, quod amator odi, cuius putatis esse, quod pauper adamavi?
Non quidem
ego, iudices, ex illis umquam fui, quibus nobiles opes, adfluentes indulsit
fortuna divitias, quorum felicitas capere possit in amore luxuriam. habui
tamen, unde ad vitae necessitates concessa gaudia parca mediocritate sufficerent.
[3] ideoque meretrice tantum, et, quae certissima est in
voluptate frugalitas, una fui semper eademque contentus. at ista seria, gravis,
quae nunc amari recusat, o quam voluit amari! quibus artibus, qua calliditate
miseram simplicitatem meam sollicitavit primum, deinde tenuit, donec
quantulamcumque substantiam in huius sinus credulus iam iamque securus amator
egererem! iam frustra captavit videri miserari condicionem, in quam nos ipsa
detraxit. breviter totum nocentissimae mulieris accipite facinus: pauperem me
fecit, deinde ferre non potuit.
Sive enim,
iudices, ~pro communium~ quae ad corrumpendas expugnandasque mentes excogitant
ingenia meretricum, placuit experimentum, et in me temptatum est, quantum quis
amare, quantum quis posset odisse, seu mulier omnibus exposita mortalibus
vanitatem fastidio mei despectuque captavit, et fama inde quaesita est, ut a
solis videretur amari debere divitibus, non eram profecto, qui paulo ante;
patiebar iam tunc haustus affectus. quod scortorum foribus haerebam, quod, si
istis creditis, pallore deformis, macie <notabilis> paupertatem in
lupanarium obsequia transtuleram, inde veniebant, unde nunc quod excandesco,
quod fremo. [4] numquam hoc tantum meretrix scit, quemadmodum
non ametur.
Quod negari
igitur, iudices, non potest, virus homine firmius, mente constantius, quod
inmodico ardoris aestu et exundante inpatientia possit etiam recusantis animi
dolorem conpescere, diris utique carminibus et feralium precationum terrore
permixtum, lenitate vultus et blanda porrigentis dissimulatione protectum iam
perustis, iam laborantibus visceribus infudit et hominem solaciis potius ac
mollium remediorum ratione tractandum exasperavit ira, dolore concussit,
magnaque miserum commutatione renovavit. an fecerit, iudices, ut amare
desinerem, vos aestimabitis; fecit, ut amare mallem. explicitum me putatis et
ab incommodo hilariorem dimissum? nunc, nunc me fateor debere sanari. habet
aliquod solacium, quisquis in amore miser est, levior calamitas, cui blanditur
aliquid de voluptate laetitia. nunc infelix uror ac laceror, nunc retinere
mentem, nunc regere non possum. crudelius est odisse meretricem.
[5]
Veneficii ago. seposita paulisper, iudices, noxiae potionis invidia, nonne
vobis videtur implere sceleris fidem, quod abstulit fidem condicio personae?
veneficium, iudices, tota vita meretricis est. parum se lenociniis, parum
putant agere mendaciis, et, cum omnis ad expugnandas mentes cura conlata sit,
<non> sufficit tamen, ut de sui caritate corpori credant: in hoc noctium
dierumque sollicitudo consumitur, quemadmodum de libidinibus fiat adfectus, qua
ratione transcurrentia cotidie desideria teneantur, ne cui prosit offensa, ne
quem explicet pudor, ne quem satietas aliquando dimittat. en quam putetis
ignorare, quibus vinciantur oculi, quae per incommoda desideria flagrantes
mentes corrumpa<n>t primum,
deinde consuma<n>t, cum sciat,
quibus oscula, quibus artissimi rumpantur amplexus, quae pro laetitia dolorem,
pro blanditiis gaudiisque tristitiam praecipiti velocitate substituant.
infinitum est, quantum ex hoc medicamento deprehendi possit notitia peiorum; .
. . nemo scit tantum remedium.
Temptat,
iudices, mulier inpudentissima sceleris invidiam nomine potionis effugere, et
venenum negat esse nisi tantum quod occidit. facinus est, iudices, evadere
nocentes, quia iam facinus vita deplorat. quid refert, animo noceat aliquis an
membris? eodem scelere porrigitur omne, quod non licet, unumquodque ex his,
quoi datur, venenum est. [6] excusatius mehercule adhuc pro
sexu tuo, pro condicione, mulier, esset, ut illa nosses gratia tui,
desideriumque posses ingerere nolentibus; excogitasti, per quod maritos a
coniugum caritate diducas, per quod iuvenum mentes abiungas ab aliis fortasse
meretricibus. odii medicamentum numquam ideo tantum meretrix habuit, ut illo
contra se uteretur.
Me quidem,
iudices, si quis interroget, in comparatione veneficii, de quo queror, minus
odisse debeas, quod occidit, et si qua ex ipsis quoque mortiferis mitiora sunt,
quae statim tota velocitate grassantur, et dolorem inter exitum vitamque non
detinent, ita crudelius quod sic ordinatur, ut corporis parcat invidiae et sit
tantum animi venenum. quid ais? non est noxium virus, nisi quod occidit? quid
ergo vocaremus illud, quo lumina sola raperentur, quo pars aliqua membrorum
debilitate languesceret? tu te veneficam negas, quae potes potione facere,
quantum offensae, quantum ira, quantum dolor? amabit, cui permiseris, execrabitur
ille, quem iusseris; accipient a te desideria nostra ortum, finem, modum. sane
et amor et odium naturales
videa<n>tur affectus; veneficium
sunt, cum iubentur. quid, quod non potest non habere vim veneni, quod contra
voluntatem homini datur? vide[o], cur sibi
medicina permittat corporum vitia membrorumque morbos infusis medicaminibus
expellere, et sine animae spiritusque contagione quaecumque extrinsecus
accidunt, potione vincuntur. [7] non potest ullus adfectus
sedibus suis per virus expelli nisi totorum concussione vitalium, et, cum anima
constet ex sensibus, quaecumque auferre temptaveris, illa statim primo haustu
~parte prioribus retento~ confectoque quod petebatur, reliqua quoque viribus
vicinae tabis expirant. quaedam fortassis. medicamina possunt aliud vocari quam
venenum; dare quod non licet, non est aliud quam veneficium.
Quantum,
nefanda, de poenis humanis excogitare potuisti! innocentius mehercules fuerat,
ut amaret aliquis invitus. potionem excogitasti, qua bella committere, qua se
totum humanum genus posset odisse. potes efficere, ut non ament liberos
parentes, ut propinquitates, ut fraternitas, ut amicitia se collidat. odii
potionem nemo accipit, nisi contra hominem, quem non debet odisse.
Temptat hoc
loco nocentissima feminarum de scelere suo facere beneficium: 'meretricem,'
inquit, '<ad>amaveras.' differo
paulisper, iudices, affectus huius excusationem. dii deaeque, quantum in hoc
contumeliae est, quod sibi <male> meretrix videtur adamata! tu tibi
cuiusquam adfectus censoria gravitate pensitabis, tu tibi aestimare permittis,
quam frequenter aliqui lupanar intret? tu, cui non licet excludere debilitates,
fastidire sordes, exposita ebrietatibus, addicta petulantiae, [et] quaeque
novissima vilitas est, noctibus populoque concessa, mores iuventutis emendas?
aequiore animo feras, ut meretrix velit adamari.
[8]
'Eras,' inquit, 'et pauper.' volo, iudices, sic apud vos paulisper agere, tamquam
in hoc me adfectu propinqui amicique castigent. non ego alicuius matrimonii
corruptor invigilo, nec efferas cupiditates per inlicitos duco conplexus.
inventas credo meretrices, ut esset aliquid, quod liceret amare pauperibus.
nullam ego circa corpora ista consistere impotentiam puto; diliguntur inmodice
sola, quae non licent. ut in furorem caritas aliqua convalescat, opus est
difficultatibus. brevis de concessis et statim satietati vicinus adfectus est.
non fovet, non nutrit ardorem concupiscendi, ubi frui licet, et quaecumque in
mentibus circa permissa coalescunt, non sunt desiderii sed voluptatis. hoc
ipsum tibi, mulier, obicio, quod nos in fabulas sermonesque misisti. solus
debet amare meretricem, quem meretrix oderit. pauperi dedit odii potionem; quid
illam putatis dedisse divitibus? si mehercules repente nobis contingerent opes,
iterum nos in sui caritatem alia potione revocaret, et ista nunc seria, gravis
vellet inpatientia priore retinere. meretrix pauperem amatorem propter se
tantum non potest pati.
'Amanti,'
inquit, 'dedi.' hoc si remedium est, detur scienti; prima pars sanitatis est,
ut libenter accipiat. quin immo cur non potius datur amaturo? quanto melius,
quanto providentius! et minore bibentis dolore constabit, ut adhuc labentem
adgrediaris animum, ut coa[du]lescentis
ardoris impetus in parvis extinguatur elementis: eo tempore das potionem, quo
pariter duos patiar adfectus; aliam inpatientiam paras, et accipio odium,
qui[a] iam amorem ferre non possum. non
desino, sed esse aliud incipio, nec emendor in amore, sed transferor.
[9] illa vero sunt remedia, quae fugatis morbis causisque
languoris postea non sentiuntur, et ea tantum innocenter dabuntur, quae
potentiae suae qualitate consumpta desinunt, cum profuerunt. tu mihi dedisti
quod semper exasperaret; perpetua res est odisse sine causa. ducam licet
uxorem, te tamen odero; in peregrinas expeditiones patria dimittat, te tamen
cogitationes sermonesque respicient. quid interest, quemadmodum possederis
animum meum, quemadmodum mihi a te non liceat abire, discedere? fecisti, ut te
ubique persequar, ut meis fortassis manibus invadam, velim dare venenum. qui
meretricem odisse non desinit, amator est.
'Sed,
infelix, misereris mei.' quid ergo sanitate tam rigida? paulatim potius ratione
conpesce, misceantur consilia blanditiis,
<se>veritas temperetur. alioquin
non est, quod abigas, quod expellas; exasperant necessitates, et in amore contentio
semper accendit. adiuvabit te interim libertas ipsa, qua fruar, tempus,
satietas et fortassis amator alius. admoneas condicionis, sed inter oscula,
inter amplexus; paupertatem non tamquam ~exploraris~, sed tamquam miserearis,
adlega. quamquam quid opus, inde si non curer, ut desinam, si, quantum
adfirmas, invitum miseraris ac diligis? amatori summum remedium est amari. si
tamen necessariam putas emendationem, quam multa sunt amantium remedia citra
venenum! exclude, dimitte fastidio, posce quantum non possit praestare paupertas.
fac, ut me potius ipse castigem, ut erubescam, ut aliquando desperem. is tantum
in amore sanatur, qui, quod desinit, sibi debet.
[10]
Homo igitur, qui merito indignarer, si hoc tantum fecisset aliquis, ut diligi
desinerem, quanto iustius queror, factus cum iam sum alius infelix, alia
patiens! decipiunt vos rerum falluntque nomina: et ille, qui odit, de amore
miser est. non refert animi, quid nimium velis, et inter sanitatem languoremque
nihil interest, si utrumque ferre non possis. frustra mihi quisquam blanditur
remedio, cuius patior tormenta, cruciatus; aliud est, ut amare desinas, aliud,
ut oderis. recessisse nunc me tantum putatis ab amore meretricis? ablatus est
mihi ille hominis melior adfectus, perdidi miser quicquid est, unde gaudium,
unde venit vitae tota laetitia. amor ille, per quem rerum naturae sacra
primordia totiusque mundi elementa creverunt, qui tenet haec figitque rixantia
et de contrariis repugnantibusque seminibus molem perpetuae societatis
animavit, fugatus, eiectus[que]. non habeo
infelix adfectum, quo quandoque possim ducere uxorem, amare liberos, appetere
amicitias, sperare convictus. quisquis odii medicamentum biberit, unum
fortassis oderit, sed amare neminem potest. dii immortales, quid ego hausi,
quale visceribus virus ingestum est? non fuit illud unum venenum: bibi miser
execrationis quicquid totius mortalitatis ira contulerat,
quo[d] erat omnium ferarum, omnium
serpentium congesta rabies. odii medicamentum quid aliud est quam assiduus
animi labor, perpetua tristitia? en homo ab omnibus gaudiis in contubernium
doloris adductus!
Fieri non
potest, ut virus tam inpotens semel in viscera receptum stet in
uno[m] tantummodo
sensu[m] mandeturque potioni, quousque
dominetur. [11] ecce iam, mulier, odi; quid tamen adhuc facere
illud in vitalibus putas? paulatim se necesse est per totum diffundat animum
et, quamvis primo statim haustu illud expugnet, in quod datur, brevi tempore in
nominis sui potentiam omnes reliquos stringit adfectus. medicamenti, cui tantum
contra animum [primum] licet, prima fortassis vis erit odium, exitus iste, ut
venenum sit.
Respondere,
iudices, illis libet, qui me paulo ante dicunt in amore fuisse miserabilem.
quanto crudeliora, quanto graviora patior, qui dicor explicitus! modestior, cum
amarem, et quietior; fuerat sane pallor in facie, sed ipsa quoque comis,
optanda tristitia. inveniebam conloquia merebarque sermones; nunc me omnes
fugiunt, aversantur, oderunt. tum frequenter a lupanari deducebat pudor,
abigebat occursus; nunc publice detinet quod queror, adsisto, convicior.
[12] pro miseranda condicio! rideor ubique, narror, ostendor,
ego sum tota civitate meretricis inimicus;
si<c> patior miser illas
lupanarium insultationes, illa ~corporarium~ maledicta, convicia. non possum
satis tormentorum exprimere mensuram: odi, nec umquam visus sum magis amasse.
Intellegitis,
puto, iudices, hominem, qui tantum ad vos detulit animi mentisque cruciatus, et
pro vita queri; sic patior infelix quicquid est, per quod paulatim proficitur
ad mortem; assidue mecum rixatur adfectus, et brevi necesse est consumar, quo
cotidie vincor. quae putatis esse tormenta, quem dolorem, cum mens vetatur
oculos sequi, cum a luminibus suis animus abducitur? odio, quod non proficit,
hoc superest, ut occidat. me infelicem, si venenum istud non habet mortem, si
mihi inter hos dolores longior vita ducenda est! quas ego post hoc animi vices,
quae tormenta prospicio? si meretricis impotentiae omnia licent, hoc erit
remedium, ut amare rursus incipiam.
|