DECLAMATIO
MAIOR XV
Meretrix
amatori suo pauperi dedit odii potionem. accusat illam pauper veneficii.
[1]
Etsi, iudices, ita a natura conparatum est, ne sit ullus iustior dolor quam
beneficii sui perdidisse rationem, nihilque gravius adficiat conscientiam
bonorum, quam quotienscumque nulla merita ceciderunt, non efficiet tamen
nefandum praesentis reatus indignumque discrimen, ut misera puella non
gratuletur sibi, quod illam pauper accusare iam potest. timuerat infelix, ne
remedio suo sic repugnaret pauper, ut magis amaret, ne iuvenis in omni genere
animi contentiosus ac pertinax potionem illam dolore coactae sanitatis
expelleret. bene, quod et terribilis et minax est pauper, quod poenam nostram,
quod sanguinem petit! non expectes, ut statim gratias agat, qui sanatur
invitus. nobis tamen, iudices, hodiernam pauperis mentem non prima fronte
tractantibus miserrimus iuvenis nondum videtur explicitus, et, si bene prioris
ardoris inpatientiam novi, quod cum maxime facit, ira, non odium est. alioquin,
si profecisset remedium, et, a pristino furore iam liber, animo intellectum
sanitatis admitteret, omnem adhuc puellae vitaret occursum, non sibi crederet
ultionem et ipsum quoque iudicii timeret adire conplexum. deprehensa est, puto,
novissime potionis supervacua persuasio: amat, iudices, amat, qui queritur,
quod non ametur.
[2]
Quid agam hoc, iudices, loco? sub quo temperamento defensionem periclitantis
adgrediar? timeo, ne, si coepero simplicissimae puellae laudare mores, referre
probitatem, amare rursus pauper incipiat. sive enim, iudices, malignitas est
persuasionis humanae formam vacantem vocare meretricem, seu miserae nomen istud
inposuit aliquis amator, cui cum corporis bonis fortuna non dederat, unde
severi matrimonii castitati sufficeret, laboravit necessitatium suarum
custodire probitatem. nullius umquam per hanc matrimonii turbata concordia est,
nemo questus est pro filio pater, nemo exhaustas facultates in avidissimos
sinus paenitentiae dolore deflevit. temptet licet ingratissimus iuvenis
invidiam miserae facere prioris adfectus, non poterat obicere meretrici et quod
amarit et quod amare desierit. ne quem igitur accusator hac prima fortunae suae
conploratione decipiat, tamquam meretricis caritate consumptus sit. securi
estote pro innocentia nostra, talis incidit, talis adamavit, nec habuit, quod
perderet in tam inmodico ardore nisi mentem. vidistis enim notissimum tota
civitate miserum. cum lupanari noctibus diebus deserviens et, quamvis
indulgentissimae puellae simplicitate frueretur, modo tamen maledictis
opprobriisque vulgi, modo crebra rivalium contentione pulsatus, abigi tamen conpescique
non posset, movit mitissimam puellam hic infelicis adfectus. laboranti primo
sui voluit facultate succurrere, sed quicquid indulserat, fovebat ardorem,
quaeque in hac impatientia prona persuasio est, quia nihil praestanti meretrix
tam saepe contingeret, amator sibi videbatur. [3] postquam
nihil miseratio, nihil proficiebat humanitas, temptavit asperitate discutere:
poposcit, exclusit. non defuerunt misero preces; adhibita sunt ex ipsa iuvenis
condicione consilia, sed ista vincebat, et vires amoris impedimenta perdebant,
donec intellegeret hominem, qui explicari ratione non poterat, necessitate
servandum. puto, iudices, frustra male audit inmodico pauper ardore: meretrix
magis amavit hominem, a quo noluit amari.
Consumptis igitur
optimae feminarum cunctis indulgentiae severitatisque consiliis, dum apud omnes
de pauperis sui amore conqueritur, incidit remedium, quo iam dicebatur alius
amator explicitus. quae prima igitur medicamenti pariter ac dantis integritas
est, non negatura porrexit. adiuvit deinde quod dederat, imperavit sibi, ne
quas admitteret amplius preces, ne querelis adsistentis, ne lacrimis moveretur
exclusi[t]. vultis scire, iudices, ubi sit
medicamenti, quod obicitur, totus effectus? quisquis odium dedit, omnia post
hoc facit, ne debeat amari. quanto, iuvenis, hoc melius! in forum aliquando
venisti, incipis agere serium, gravem, iam leges, iam iura loqueris,
conviciaris maledicisque meretricibus. hunc tu animum modo inter libidines ac scorta
perdebas macie notabilis, pallore deformis solaque inpatientiae tuae fabula
notus. perieras, infelix, nisi bibisses venenum.
[4]
Veneficii agit. credam mehercules, iudices, ad subscriptionis huius immanitatem
expectasse publicae severitatis aures, quodnam saeculo nefas nuntiaret hic
gemitus, quae prosiliret orbitas de novercalibus questura commissis, quem
pestiferis heredum medicaminibus enectum tristis conploraret adfinitas. non
pudet ergo, quod vacatis lupanarium querelis et ad vos deferuntur amantium
rixae? videtis hunc accusatoria fronte terribilem; oscula poscit, destitutos
queritur amplexus. vultis vos abire potius in vestra secreta, ibi gaudia
querelasque mutua conversatione consumere? non agnoscunt leges ac iura miseros;
hic audiuntur seriae calamitates. non est ultione dignus, de quo potest
efficere meretrix, ut queratur.
Ecquando
umquam, iudices, audistis de veneficio vivum querentem? facinus hoc semper ex
mortibus accepit invidiam. si latrocinium probes cruore, vulneribus, si
sacrilegium spoliis numinum praedaque templorum, ita, veneficium si arguas,
oportet ostendas putre livoribus cadaver, inter efferentium manus fluens tabe
corpus. ut iam istud obicere possit et vita, debet aliquid esse passa, quod
invidiam mortis imitetur. veneficium voca quod caecitate grassatur, quod in
aliqua deprehenditur debilitate membrorum. profer agedum corporis notas, in
quas se <partes> noxiae potionis vagus fervor effuderit, ubi depastis,
enectis visceribus saevitura consederit. aspicio par laboribus corpus retinere
sua ministeria, sufficientem animum seriis actibus, accusatoria firmitate
robustum. [5] crede, iuvenis, hominibus, qui te modo
noveramus, nunc acrior, erectior: rediit in sensus vigor, in membra sanguis,
viribus velut novae iuventutis exulta[n]s.
bibisse te medicamentum probare non posses, nisi meretrix fateretur.
Quodsi
permittitis, iudices, ut, quicquid contra consuetudinem datur, ad huius
vocabuli referatur infamiam, <in> veneficium male audiendo vertetur
sanitas, statimque merebitur sceleris invidiam quicquid profuerit invito. illud
tantum noxium virus vocavere leges, quod non admitteret interpretationis
incertum. iniquissimum est venenum videri, quod in potestate bibentis est an
sit remedium.
Sentit, iudices, iuvenis crimen, quod detulit, nec
nomine nec effectu scriptionem legis implere; itaque ex vocabulo mulieris
quaerit invidiam. 'meretricem,' inquit, 'accuso.' nescis, mihi crede, iuvenis,
sceleris, quod detulisti, qualem mihi debeas probationem. rei expecto
mehercules ut sit ante omnia minax vultus, feralis habitus; horreant squalore
crines, rigeat super nefandas cogitationes efferata tristitia. facinus, quod
dicitur inquietare superos, sidera diris agitare carminibus, tumulos, busta scrutari
et amputatis cadaveribus ipsas in scelus armare mortis, fieri non potest, ut
auctorem suum non statim primo prodat aspectu. vides veneficae non horridos
vultus placidamque faciem; si cogitationes, si consilia pertractes, sola cura
de forma, omnis in hoc conlata meditatio, ut sollicitet aspectu, sermone
detineat. [6] audio subinde exactas mero noctes, ~tua
mulier~ convivia, perditas amantium rixas. meretricis unum veneficium est, ne
desinat amari.
Numquid
inique, iudices, in tanti sceleris subscriptione deposco, ne nominibus reos
velitis aestimare, sed moribus? venefica tua quid prius umquam, quid simile
commisit? cuius per hanc expugnatus animus? quis queritur iuvenis, quis senex,
quis dives, quis pauper alius? in te ergo solo venefica, in te tantum aliud
ista quam meretrix? vultis integritatem puellae breviter probem? hanc, quam
nunc pauper detestatur, accusat, amare mallet.
Omnia,
iudices, facinora, ni fallor, causas vel de cupiditate vel de simultatibus
trahunt. quod odium de amatore meretrici, quae praeda de paupere?
'Odium,'
inquit, 'accepi.' ecquid, iudices, satis eam contra infamiam veneni vel solum
medicamenti nomen absolveret? nec invenio, cur debeat idem videri, quod non
potest idem vocari. agedum, iuvenis, potionis inple huius inmanitatem, dic:
'odium accepi contra coniugem, contra liberos meos, ut a sacris avocarer
adfectibus, ut pignora sancta despicerem.' illud odium in meretrice facinus
est, quo utitur in sui caritatem. ita vel hoc solum sufficit excusationi, quod
illa contra se tantum dedit.
[7]
'Odium,' inquit, 'accepi.' nunc te hic reposco, iuvenis, invidiam, quam
fortunae nostrae paulo ante faciebas. dic: 'meretrix dedit, prostituta
porrexit'; o quam timueram, ne
<a>diceres 'amatorium sui'!
consurge agedum, iuvenis, et totis corporis animique viribus inple susceptae
accusationis horrorem. est quod audiente tota civitate proclames: 'miseremini
mei, adiuvate, succurrite! bibi medicamentum crudele, saevum: desii pauper
amare meretricem! iamiam non inquietis noctibus vagus vilissimi cuiusque
perditos patior ictus, nec exclusus ante lupanarium fores posterum diem
pervigil amator expecto. possum navigare, colere terras, sufficio militiae,
redditus mihi est animus, quo fierem maritus, quo senectuti liberisque
prospicerem.' quantum, dii deaeque, remedium condicione bibentis valuit!
fecerat te ~potius istam felicem si divitem puella.~
Ita vel hoc
non solum, iudices, innocentissimae puellae pro defensione sufficeret, quod
nihil fecit causa sua? amatorem dimisit, explicuit illa, quae captare dicitur,
ut ametur, quae sollicitat, quae corrumpit adfectus. ingrate, quanta de te
potu[er]it gloria frui! non quidem confers
pretia, non stipes, sed adsides, sequeris, haeres, praestas comitatum, favorem,
laudas ubique, miraris. hinc ergo causa[m]
meretricibus, quod illas etiam pauperes ament, quod facile contingant, quod
laboribus exorentur adeuntium: faciet hic amator, ut divites ament. in crimen
maximum captas transferre beneficium: ut aliquis amare desinat, non nisi ab
amante praestatur.
[8]
Quid ais, iuvenis? ita bibisti potionem, quae finem cupiditatibus daret,
premeret ardorem, desideria restingueret? abi, recede, dum puellae publico
generis humani nomine gratias agimus, quod hoc fieri posse monstravit. furor
ille, qui, si credimus, numina quoque detracta sideribus misit in terras, qui
de sacris venerandisque pigneribus monstra commentus est, ardor, qui miscuit
hominum ferarumque concubitus, ferrum, ignis, claustra laxabat, per interiecta
late maria fugiebat, vetatur, perit. accipite, quod magis debeatis stupere,
mirari: remedium amoris mulier invenit. desinite nunc incestum timere,
mortales, nulla pietas horreat nefandae cupiditatis instinctum. quicquid non
parentium irae, castigationes, non serii propinqui, non paupertas, non
necessitas poterat efficere, haustus brevis, facilis, unus extorquet. o si quis
odium posset omnium bibere vitiorum! felix profecto mortalitas, si reliquos lapsus
incommodosque mentis errores fas esset infusa potione compescere. facinus est,
quod maximum remedium gratiam sui vocabulo perdit auctoris. miraremur hominem,
qui illud contra meretricem dedisset.
Tibi tamen
ultra omnes inmodica cupiditate flagranti, tibi praecipue succurrendum,
iuvenis. cuius homo condicionis adamaveras! divitiis opus est, ne simus in
amore miseri, et inpotentissimi mali difficultates illi fortasse non sentiant,
quos contra fastidia ceterosque contemptus explicat felicitas magna perdendi.
[9] felix profecto, qui modo facultates in lupanari effudit;
tu perdis animum. ille fastum opibus exorat, tu lacrimis rogas, pallore
blandiris, et, quod ad pessimum spectat eventum, miserabilis sis oportet, ut
amator esse videaris. finge te nullum huius adfectus sentire cruciatum; sed
amare te, pauper, saltem non pudet? homo, cui non vacaret agere longa
languoris, aegrumque non deceret totarum noctium quies, excusari non possis, si
tantum perdideris dies. cuius census ex manibus, ex laboribus substantia, quem
cotidie poscit ultro rationem in dies <cibus> dimensus, amentiam pateris:
~adversus felicium oscula tantum amplexusque meditaris, et, unde tibi
calamitatis huius non potest nec venia contingere, de voluptate miser es. expectandum
videlicet, quando te famis, inopia castiget? sed inter ista coepisti; quid iam
facere potest ratio, consilium? odio sanandus est, quem non explicat, quod
pauper adamavit. nun<c> tamen
intellegere possumus te non sola fuisse paupertate miserum; non opes tantum
tibi, non facultates defuerunt: non erant, quantum video, propinqui, non amici.
alioquin illi te potius nostra potione sanassent, vel, si ignorassent huius
graminis vires, vinculis nexibusque tenuissent. quid? blandis adfatibus
inpotentissimum eludis adfectum? datum est remedium dolori, qui saepe egit in
laqueos, in praecipitia compulit, qui cruciatus laborantis animae vulneribus
emisit. quantum amori in homine liceat, illi magis sciunt, qui <non>
amantur.
[10]
Iunge nunc cum fortuna tua condicionem mulieris adamatae. incideras quidem,
miser, in puellam minime superbam minimeque difficilem; quaestum tamen non
possumus circumire meretricis. quam multa pro illis exigit sexus, aetas! poscit
semper necessitas, petit corporum cultus, poscit tristissima stationis
inpatientia. totos infelix dies lupanarium foribus inpendes, ut quando
prostituta pauperi vacet, et contentione numerantium dilatus, exclusus otium
meretricis expectas. negatur tibi complexus: indignatione persequeris;
contingit vero: felicitate corrumperis. spem gaudia parant, adversa
contentionem; ex utraque fortuna desideria coalescunt. nobis crede, qui
vidimus: quis tibi,
<i>uveni<s>, fuit corporis
habitus, quis pallor, quam miserabilis, quam pudenda tristitia! quotiens tu
venenum bibere voluisti!
Non est
igitur, iuvenis, quod tibi queraris illam mitissimam partem humanae mentis
ablatam; non caritatem, sed inpatientiam, non voluptatem, sed tormenta, non
amorem, sed quod adamaveras, perdidisti. amoris, si sapientiae sequamur
auctores, antiquissimum numen, et cui se naturae debet aeternitas, sed ille
mitis et serius, honestis cupiditatibus et viribus sacrae caritatis exultans,
ut qui cuncta priscae noctis operta caligine diduxerit primum, deinde
miscuerit. hic vero, cui perditis visceribus adhaeremus inquieti, lascivientis
adhuc aetatis instinctu tumultuosus ac petulans, telis, funereis facibus
armatus. [11] praestat igitur ille mortalibus liberos ac
duratura coniugia pietate, hic incesta, libidines, adulteria, meretrices.
referam nunc fabulosas inmodici furoris prodigiosasque novitates, conceptum
nescientibus oculis ignoti hominis affectum, formam suis in se luminibus
ardentem, virgines patrum senectute flagrantes, mortalium ferarumque coitus
usque in monstruosa fecunditatis onera perlatos? ex omnibus tamen, quae nobis
patientibus extorquet affectus, hoc saevissimum patimur, quod nemo vult in
amore sanari.
'Ego tamen,'
inquit, 'amare mallem.' hoc est ergo, propter quod opus odio fuit. nihil
agebant castigationes et preces consilia perdebant. odio debet amator
explicari, quem sanat adamata. interrogare te hoc loco libet: numquid accusare
posses, si, quod fecit medicamento puella, fecisset animo? licuit te reposcere,
quantum numerare non poteras, fastidire, contemnere. iam indignaris, quod te
maluit remedio quam dolore sanari? mulier, cui ad dimittendum amorem
sufficiebat, ut odisset, ipsa pro te commenta est, ut illam tu potius odisses.
finge te tamen aliqua remedii tui sentire tormenta; adrogantissime miserorum,
tu autem sperabas ardoris inmodici felicem statim sanitatem? quid, si queratur
aeger abstinentiae dolore sanatus? excussa sunt plerumque languentium vitia
verberibus, redempta debilitate vit[i]a,
ignibus, vulneribus interdum profutura grassata sunt, et quae fuissent mala
sanitatis, in gratiam remediorum de maioris periculi comparatione redierunt.
[12] vix mehercule contingere potest, ut hilares ab hac
inpatientia laetique discedant, quos pudor, quos satietas, quos paenitentiae
ratio dimittit, nec sine aliquo morsu resilitur a malis, quae voluptate
tenuerunt. ~iterum materia amoris est desinere nec queri. opus fuit pari
diversitate, viribus, quantis adamasti, ut resipisceres, neque frequenter in
media sanitate subsisteres. quale tibi remedium debuerit adhiberi, vel ex
hodierno senti, iuvenis, adfectu: pro homine, qui post odium queritur, quod non
amet, parum fuit, si amare desineret. audi, igitur, ingratissime, quatenus ad publicas
aures secreta vestra proferre voluisti. 'dedi. quid enim,' inquit, 'facerem,
quae remedia tam multa perdideram? ferre misera non poteram, quod te iam
coeperunt omnes ridere meretrices.' repete agedum illarum conloquia noctium,
quibus te frequenter alterius et fortasse divitis amatoris iniuria receptum
inter oscula amplexusque monui: 'quid, miser, cum fortuna, quid cum mea
condicione rixaris? parce necessitatibus meis, duo pauperes sumus.' sed et tu
quotiens in sinus meos lacrimis fletuque resolutus exclamasti: 'sentio furorem,
sed imperare oculis, sed animum regere non possum! quam libenter te, mulier,
odissem!'
Non est
igitur, ingratissime mortalium, quod beneficium nostrum nomine potionis
infames. [13] remedium bibisti, sed illud odium tuum est.
quid? quod furis, conviciaris, exclamas, non est haustus illius adfectus; et
am<at>or talis fuisti. aliud
sunt, aliud illi, quos in voluptates superfluentium facultatium mittit secura
felicitas. inprobius pauperes amant. sic tumultuabaris admissus, sic moras, sic
inpedimenta ferre non poteras. maledicebas populo, conviciabaris intrantibus.
cuius umquam felicius commutata fortuna est, si tunc omnes oderas, nunc unam,
pauper, odisti? quin potius, iuvenis, admittis consilii rationem? quid agis,
infelix, cur redditam modo sanitatem rigore nimiae contentionis exasperas?
praedico, testor, consumis odium; nondum totam mentem vis perfusa possedit,
adhuc circa te duo maximi rixantur adfectus. adiuva potius, adiuva potionem. contradic
agedum quicquid est illud, quod tumultuatur, exaestuat, totumque sanitas
componat hominem. tunc te sciemus amare desisse, cum desieris odisse.
[14]
Et innocentiam quidem puellae satis, ut spero, defendimus; magnitudo periculi
~vocet~ preces. consurge agedum, miserrima feminarum, reliquam defensionis tuae
partem tuere lacrimis. accusator, quid speras, quid expectas? ad genua tua non
mittimus eam. toto licet infelicem terrore convenias, non exosculabitur manus;
mortem, suprema denunties, te non rogabit. frustra tibi aliquid de periculo
nostra metuque promittis, nescit puella, non habet odii remedium. sane tamen
viribus potionis effectum sit, ut accusaveris innocentem; sufficit ultioni
vidisse pallentem, satis est audisse gemitus. memineris hanc esse, quam tu non,
iuvenis, odisti. quid ais? etiamne perferes illud pronuntiationis anceps, illud
humanae salutis incertum? numerabis ergo sententias, et, si damnaveris,
exultabis, nefande, gaudebis? puto, non adamasti. an et sequeris, dum carnifex
trahit, intereris, dum hos oculos occisura contingit manus, dum haec amplexibus
tuis nota cervix ad supremos nudatur ictus? non exilies, non pectus oppones,
non fidem hominum deorumque clamabis? aspicies percussam
imper<turbatus super> palpitantia
membra consistens? potes hoc videre, potes hoc ferre? sanatus es.
Quodsi
quid tristius iudicii huius attulerit eventus, di ~ripite pereuntium
beneficiorum semper ultores, di, quos iste crudelis in amplexibus puellae
frequenter maerore, lacrimis aut finem amoris rogavit aut mortem, date nobis
iustam de ingrato iuvene vindictam. non inprecamur debilitates, naufragia,
morbos: pauper sit et amet quamcumque meretricem et amare non desinat!
|