DECLAMATIO
MAIOR XVI
Duo amici, ex
quibus uni mater erat, peregre profecti ad tyrannum appliciti sunt. mater
cognito, quod filius haberetur a tyranno, flendo oculos amisit. oblata est a
iuvenibus tyranno condicio, ut dimitteret alterum ad visendam matrem ad diem
praestitutam reversurum, ita ut, nisi occurrisset ad diem, de eo, qui
restiterat, poena sumeretur. et iureiurando adstrictus est. venit iuvenis in
civitatem; mater detinet ex lege, qua parentes in calamitate deserere non
licebat.
[1]
Etsi, sanctissimi viri, olim omnes videor humanorum pectorum adfectus in solam
amicitiam contulisse, et patior invidiam hominis, qui sibi non reliquerit, ut
amaret et matrem, quotiens tamen universam pietatis meae conscientiam intueor,
in qua minimum est, quod videor bonus amicus, non possum non hanc primam
electionis nostrae conplorare fortunam, quod mihi necesse est aut amicum
relinquere aut matrem. facinus, severissimi viri, facinus fit inpatientissimis
adfectibus meis, quod succurri non potest duobus. excedit omnem querelae meae complorationem,
quod me tam diversis meorum conatibus adversa conveniunt, ut videar eligere.
quid non darem miser pro luce matris, qui, ut illam viderem, amicum dedi! fidem
vestram, iudices, ne inter maximas necessitates pereat usus hominis, qui
paratus est duobus inpendi! iam hic est tota ratio clementiae, ne ibi me
detineatis, ubi non prosum. nec dissimulo, sanctissimi viri, perferre me cum
maxime tam incredibilis exempli fidem, ut non immerito possim videri cum matre
colludere. ego videor excogitasse istum colorem, et hoc, quod detineor,
amicitiae vocatur infirmitas. miseremini, iudices, temptate me et dimittite. an
voluerim reverti, scire non potestis, nisi revertor.
[2]
Illud, sanctissimi iudices, illud adfectus meos torquet ac lacerat, quod sim
ingenti expectatione deceptus: speraveram futurum, ut hoc loco rem magnam
faceret et mater. paraveram apud tyrannum hanc iactationem, ut me crederet
remissum, et genus ostentationis adamaveram, ut mirarentur homines fidem etiam
in orbitate. quo vultis hoc animo feram, quod, etiam ut revertar, amico meo
mater inposuit? et quantum ad hanc pertinet, maximum iuvenem decepit, illum,
qui meos crediderit adfectus. non possum, iudices, litis huius dissimulare
facinus: innocentius fuerat, ut ego nollem reverti.
Viderint,
sanctissimi viri, . . . sed receptas nominum persuasiones velut aliquam
servitutem caritatis attendunt. me si quis interroget, nullos affectus tantum
nasci puto, et si quis omnia vera ratione respiciat, quicquid liberos,
<parentes,> fratres, propinquos invicem tenet, amicitia est. homines
igitur, quos cum maxime incredibilium rerum loquitur invidia, sumus sine dubio
non eiusdem pars animae, non eiusdem pondus uteri; sed quanto minus in causis,
tanto plus in affectu est. admirabilior caritas, in quam coimus viribus
nostris. non pudet, iudices, hanc fateri persuasionem: minus debetur homini,
qui aliquem ideo tantum amat, quia necesse est. ita est, iudices, ita est: a
primis statim aetatibus in eandem coire vitam habet aliquem fraternitatis
affectum.
Sic effectum
est, ut nos statim fama committeret, et tali certamine coimus, ut, si quid
accidisset, uni deberet alter[i] exemplum.
inde est, quod et pariter ~reverti~ contempsimus, et, quasi facilius esset
~inter fides~ placuit sub incerta pelagi cohaerere. [3] nec
tamen vanitate, nec discursu putetis extractos; magnas et inexplicabilis
navigandi fuisse causas vel hinc potestis aestimare, quod nos non detinuit haec
mater.
Utrumne
igitur, iudices, sumere de nobis etiam nunc voluit experimentum ipsa amicitia,
et parum fortuna credit hominibus adhuc tantum feliciter amantibus, an haec est
magnae semper opinionis invidia, nec ulli umquam tam plena confessione
laudantur, ut illos non ipsa quoque . . . ~ad~ litoribus appulsi sumus.
homines, quorum omnis casus fama custodiebat, ~consumimus~ terrore, qui
parentibus statim caecitas est. hinc illud evenit, quod <non> sumus
pariter alligati: sic magis adversus solutum carcer inventus est. pudet,
iudices, fateri: iam in hoc victus, iam inferior recessi; ex duobus magis
amatur, quem tyrannus paratus est alligare.
Quantum tibi,
amice, debeo! non potuit nos dividere nisi mater. ubi primum caecitas nuntiata
est, tuus hic affectus fuit, quod hoc credidit tyrannus. quid ille non fecit!
ut rex desideravit vicarium corpus, amplexus est catenas; sponderi sibi voluit
hominem rediturum per maria, per matrem; repromisit de incertis tamquam de
animo suo. quis hominum pro se tam multa fecisset? praestitit, inquam, amicus,
praestitit rem, quam videbatur ideo tyrannus indulsisse, ne fieret, et hominem,
qui in rebus humanis hunc esse nolebat affectum, decipimus, dum temptamur.
[4]
Ego non invenio, cur horreat mater arcem, quid sibi velit quasi destinatas
operire cervices. non odit me tyrannus, cuius non interest, an alium occidat.
miserere, mater, si quis est magnorum meritorum pudor, querere, quod unum
decet, impatientius ex <d>uobus
amari semper absentem. cui tu fortunae, quibus necessitatibus inicis manum! me
ad amicum meum admitterent alterius catenae tyranni, nunc mihi portas aperiret,
subsidio navigium pirata praestaret. si mehercules ante morerer, ire deberes,
mater, ad diem. misera, non intellegis, quanto te magis [plus] obligaverit amicus?
plus debes homini, qui me tibi remisit, ex quo pati non potes, ut revertar.
Libet
mehercules, iudices, libet misereri hominum, qui me laudant revertentem. amicus
mihi credidit, ut redirem. ita nunc ego facio rem magnam, ego sum ille bonus
amicus, ille mirabilis, ille narrandus? si qua dicentis fides est, facinus mihi
videtur, quod scio me non esse periturum.
Sentit,
iudices, et ipsa mater rem se facere turpissimam, si necessitate detinear;
itaque mulier, quae adhuc de affectu cuncta fecerat, ad legem subito
convertitur. pessima, iudices, causa matris est, in qua plurimum lex potest.
liberi parentes in calamitate ne deserant; [5] facinus est,
iudices, hoc dici homini reverso. ita nunc ego contemno matrem, ego despicio
caecitatis obsequia, homo qui omnium calamitatium mearum ambitum in hoc
consumpsi, ut redirem, qui inter supremas sollicitudines non pro me rogavi?
mihi quisquam contumacium supplicia liberorum, mihi neglectae pietatis minatur
invidiam? bone Iuppiter, quanti mihi constitit, ut malus filius viderer!
inputem tibi necesse est, mater, quod meum amicum propter te reliqui, ad quem
facinus est non reverti.
Nondum,
iudices, necessitates meas, nondum amici merita refero; interim contendo tunc
esse tantum legis huius usum, cum in calamitate soli sunt parentes. magnam
partem mortalium fortuna dimisit a legibus, nec ulla iura tam tristia sunt, ut
ea in adversis patiantur homines. ego, cum me necessitas rapit, sic ~habeo
queri~ quasi relinquar. excusatae sunt parentibus liberorum calamitates, et si
quem lex ista deprehenderit in alterius fatum, transeat necesse est tamquam
orbitatem. quid enim, si me detinente matre pater a latere revocaret? et si
bella militem poscerent, si legatum patria dimitteret, vel, uti ad propriam
descendam necessitatis meae conplorationem, si me damnatum poena constringeret,
videlicet effringeres carcerem, mater, iniceres carnifici manum et perituri
filii iugulum auctoritate iuris operires?
[6]
Dii deaeque, quam longe est lex, quae retinet hominem, qui poenae non venit!
nescis, quantum intellego, mater, quantam invidiam debeant facere liberis
parentes, a quibus relinquuntur. mater, quae se deseri queritur, illud
exclamet: 'filium meum civitas peregrina sollicitat; ut amoenos nescio cuius
recessus orbis petat, debilitati meae subtrahit umeros.' 'iuvenis meus
abducitur amore meretricis, et ab officiis caecitatis vitiis abstrahitur
oculorum.' eiusmodi gemitu filium necesse est persequaris, ut, quod detineor,
obiter et poena sit. non facit ista lex ad liberos, qui misericordia
detinentur. ut turpe sit, quod recedo, in eo tantum est, ad quem revertor, et
ut facinus sit relicta mater, non faciunt nisi causae relinquendi. homo, qui ad
tyrannum revertor, si malo animo relinquo matrem, dignus sum, qui detinear. non
est itaque, quod subinde nominis vestri beneficia, mater, opponas, non est,
quod vilitati tuae fieri putes, si credimus esse in rebus humanis et alterum
affectum. amicitia est, quam mihi videtur natura excogitasse, ut coire invicem
possit totum hominum genus, quae ideo nondum circa se tenet omnes admirationes,
quia tota non contigit, quae tamen pervenerat ad incredibilium fidem, nisi illa
vos inpediretis; amicitia, plurium corporum unus animus, vicariae manus,
fortior quam matris affectus.
[7]
Rogo, quid refert, quid vocetur ille, qui sic amat? Quid interest, ex quibus
magna merita descendant? vultis scire, quid de hoc affectu sentiat mater? et
amicum meum putat malle, ne revertar.
Finge me
<se>positis paulisper meritis,
quibus obligatus sum, hoc tantum dicere: 'amicus alligatus est.' ire volo,
mater, ut redeat, ut consoler, ut ~dominum regem, ut, si tyrannus exegerit,
vicarium corpus opponam. quid detines, quid moraris? hoc est tempus, propter
quod coimus. nescias, an diligat, cuius non habet experimenta nisi sola
felicitas, et, si vitae praestes omnia secunda, amicus otiosa res est. dicturum
me putas: 'hoc expectat alligatus'? expectat totum immo genus hominum, et nos
in hanc fidem persuasiones receperunt, ut, si hoc faciam, nemo miretur. vis
scire, mater, quem affectum, quam reverentiam in calamitatibus amico praestare
debeamus? nullam legem timuit, ne relinqueretur.
Differo
interim causam amicitiae; agere paulisper omnium libet. et tyrannus mihi
credidit; volo reverti. nulli umquam, mater, plus commisit fides, neminem magis
obligaverunt expectationes. credidit mihi homo, cui res favorabilis contingit,
si decipitur, qui sibi excogitasse contra omnes amicos videtur, ut illi
inponeremus. non est, quod mihi supplicia, quod omnem mortis apparatum, mater,
opponas; facinus est id tantum hominibus bene credere, quod expedit, et actum
est de rebus humanis, si sola servatur utilitatium fides. infinitum est,
quantum mihi crediderit tyrannus, si me occiderit reversum.
[8]
Intellegit, iudices, et ipsa mater, quantae reverentiae locum amicus optineat,
quae incipit contendere adfectu. nisi fallor igitur, cum ego sim materia litis,
hoc primum aestimare debetis, ut<er>
in mea calamitate plus fecerit. ante omnia permitte mihi de hoc adfectus tui
genere, mater, queri. quid tibi tam rabido, tam praecipiti dolore voluisti,
quid adversis tuis praestare faciem et in oculos tuos accipere nuntium? non
reliquisti tibi, ut redimeres. sine dubio adiecisti ad matris adfectus; oculos
in media orbitate fudisti; sed illud non laxat catenas, non explicat corpus.
quid mihi prodest iste, qui se citra filium consumpsit, adfectus? plus fecisset
mater, quae isset ad tyrannum. alligatus sum; tu nunc sic flebis, tamquam
solvar in lectulo, tamquam in tuis manibus expirem? in quibusdam calamitatibus
desperatio non est summus affectus, et quisquis orbitatem statim credit,
festinat ad inpatientiae securitatem. dissimules licet, mater tantae pro me
inpatientiae, tam incredibilis adfectus: amicus rem difficiliorem fecit, quod
servavit oculos suos, ut alligaretur. dii deaeque, quantum ille praestitit
<mihi>, qui [mihi] [in]vidit poenam
meam nec recessit! ille, ille terribilem carcerem facit, qui inde procedit. iam
non corporis nexus haerebat, nec aliud quam resederant pondere catenae;
consumpti longo squalore vultus, concretae noctibus diebusque super ora
lacrimae.
[9]
Miseremini, iudices, ne perdat auctoritatem meritum, quod ultra expectationem
est. ponite sub oculos alligatos, quorum alterum amicus redemerit, alterum
mater: rogo, uter plus fecerit? bone Iuppiter, quam avide, quam fortiter vincla
nostra tractavit! quibus ille precibus exegit, ut sibi crederetur! 'accipe,'
inquit, 'has manus, haec membra, si fieri potest, ut amicum matri remittamus.
in totum explebo, si videtur, vicaria poena locum recedentis, vel, si vis
utique tibi dimissa membra restitui, spondeo quemcumque iusseris aperto iugulo
diem.' fidem deorum hominumque, quid non factum est, ut amicum meum paeniteret?
ingestum est misero illud carceris tenebrarumque secretum, gravioribus vinculis
opus esse carnifex dixit ad bonum amicum. accedere ad illud cubile iussi sunt
homines nocentes, et subinde dictum est: 'vide tamen, amice, si tanti est.' una
vox, unus miseri gemitus: 'urite, lacerate, distrahite, ille tamen revertetur.'
Miserere,
mater, magna res agitur. amicum meum reliqui contendentem cum tyranno. excuso
me vobis, humani generis adfectus, et tibi ante omnia, mater, excuso, quod hoc
fieri passus sum. ulla ergo in rebus humanis necessitas tanti fuit, ut illum
amicum meum in carcerem ipse deducerem, ut squalorem meum, meas catenas in
membra festinantis exuerem, ut tam abrupti commeatus diem contra tot incerta
promitterem? testor te, misera conscientia, et si quod nos in illa necessitate
numen aspexit, quantum simus rixati circa catenas, quam omnia fecerim, ut ille
potius veniret ad matrem. [10] fateor, iudices, unius
cogitationis pudore victus sum, quod tam magni beneficii difficultatem ab amico
non accipere adfectus videbatur hominis, qui non credidisset.
Miserere,
mater, ne me solutum putes; amicum alligavi. hae sunt catenae, quae ligant
membra, quae per maria, per infinita terrarum spatia restringunt. sic non
potest carcer effringi. invideo tyranno: scit alligare amicos, scit tenere
dimissum. iterum ac subinde proclamem necesse est: ego amicum meum alligavi,
et, ut te viderem, poenam meam altero homine implevi. scio, quo hoc amicus
praestiterit animo, sed ego rem feci hominis non reversuri. interrogo hoc loco
inpatientiam tuam, mater, interrogo: quid faceres, si nos ad te videndam
deduxissent alligatos aliqui satellites, si barbarus aliqui? fruereris osculis,
fruereris amplexibus. non est, quod te ista tamquam levior, tamquam expeditior
condicio decipiat. quid putas esse, quod me dimisit solutum ire, quo vellem?
crudelis artifex non reliquit nobis, ut inponeremus.
[11]
Supervacuo igitur hoc vos in matris causa movet, quod caeca est. hoc, quod
nobis invidiam facit vulneribus oculorum, nolite detinendi putare causas; idem
videns faceret, nec plus est, quod non potest caecitas ferre, quam mater. ut
aliqua filio carere non possit, non umquam calamitas facit. quod si, iudices, in
persona mea nec adfectu nec meritis inferior est amicus, quid aliud iustitia
vestra debet attendere quam uter plus patiatur? iam satiavit dolorem mater,
egessit aestus, edit impetum; iam non desiderant oculi, cum cadunt. adice, quod
hanc qualemcumque fortunam inter amicos tenet, inter propinquos; habet omnia
ministeria sua debilitas, suas comparationes. vis scire, quanto intolerabilius
sit, quod patitur amicus? excaecavit te, quod ego sic tenebar. accipere cibos,
quos carnifex, quos tortor ~appendebat . . .
|