M.
FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR XVIII
Malae
tractationis sit actio. Speciosum filium, infamem, tamquam incestum cum matre committeret,
pater in secreta parte domus torsit et occidit in tormentis. interrogat illum
mater, quid ex filio compererit; nolentem dicere malae tractationis accusat.
[1]
Etsi, iudices, callidissimus parricida facinus suum sic ordinavit, ut vobis
matrem faceret invisam, sive dissimularet misera mortem filii sui, sive
quereretur, tantaque monstrorum novitate circumdatam eo perduxit, ut sibi
videatur infamaturus iterum vel patientiam nostram vel dolorem, matri tamen,
<in> cuius calamitatibus ~ne minimum sibi vindicat orbitas locum, ideo ad
vos fugiendum fuit, ut sciretis non illi praestari, quod tacet maritus. laudo,
iudices, laudo miseram, quod interrogare noluit domi, quod nihil fecit et ipsa
secreto. hic coram civitate, coram liberis ac parentibus et, licet dissimulare
parricida videatur, coram rumore mater inquirit, quid tormentis unici
quaesierit, quid morte compererit. respondeat saltim reus, fateatur iratus, cui
in peracta crudelitate modestia[e] frontis
obstitit. nec uxori potest videri parcere, de qua scire voluit, an esset
incesta, nec filio, quem, tamquam sciret, occidit.
Ante omnia
igitur, iudices, mulier infelicissimi pudoris hoc ab adfectibus publicis petit,
ne vobis accusare videatur: ream se incesti, ream parricidii putat, exhibet
populo conscientiam suam et adversus quemcumque sermonem, quodcumque secretum
marito famaeque praestat interrogandi potestatem. vellet innocentiam suis
probare visceribus, vellet in eculeos, in ignes hanc miseram praecipitare pietatem.
[2] ignoscite, iudices, inpatientiae, quae contra
callidissimam dissimulationem libertate doloris exaestuat; incestum probaretur
silentio patris, si taceret et mater.
Equidem,
iudices, tam contrarios adfectus senis satis admirari, satis stupere non
possum: in rumore tam suspicax, post tormenta <tam> patiens, modo ad
fabulas vulgaresque sermones pronus ac facilis, in orbitate, in parricidio,
<in> reatus quoque dolore conticuit. quo repente conversus est, in quam
modestiam desperationemque defecit? torsit tamquam dicturum, tacet, tamquam
dixerit. fidem igitur vestram, iudices, ne cui praestet magnae severitatis
auctoritatem non posse defendi, neve ideo suspicari nefanda malitis, quia se
silentio parricida miratur. parcere nunc illum cuiquam tacendo creditis? loqui
se cum maxime putat, et, si bene artes et profundae mentis consilia perspicio,
respondere sibi videtur plus quam mater interrogat. fallitur, quisquis hunc
esse credit inexplicabilis doloris aestum et inter silentii confessionisque
causas miserum pudorem; alium exitum non habet, quam ut respondere nolle
videatur, quisquis filium occidit et probare non potest, propter quod debuerit
occidi.
[3]
Coniungat, quantum volet, nocentissimus senex cum rumore populi silentium suum,
et relaturae ordinem tristissimae sortis conlata malignitate cludat ora,
compescat auditus. securi tamen estote, mortales, fas est, fas est
innocentissimae matri velut in templis, velut apud ipsos proclamare superos:
'amavi filium meum!' matrona, iudices, cuius puellares annos, primam rudemque
coniugii mentem nulla libidinum respersit infamia, cui impudens rumor, suspicax
maritus nihil umquam potuit obicere nisi filium, quae pudicitiae prima fiducia
est, edidit partum, quem maritus agnosceret. non timuit, ne stupra furtivosque
concubitus parvuli vultus aut crescentis infantiae similitudo detegeret. natum
de te continuo, si quid ipsi creditis, inpatientius complexa quam reliqui
parentes non in nutrices nec in ministeria seposuit; suis aluit uberibus, suo
fovit amplexu. numquid et hos annos, parricida, numquid et pueritiam miseri
iuvenis infamas? actum est de sacrorum nominum fide, si, ut videatur innocens
mater, aetas tantum filii facit. accendebat hanc erga unicum optimae matris
inpatientiam rigidus pater, asper maritus, et sibi videbatur parum implere,
quem pro duobus conferebat, adfectum. rarus hic namque ad oscula, difficilis
amplexibus, et qui unicum aspiceret animo, quo quandoque posset occidere,
fecit, ut notabilior esset caritas matris. omnis igitur miserae sermo cum
filio, omnis in publicum pariter egressus. gaudebat etiam, quod laudandus
occursibus, quod omni frequentia coetuque conspicuus populo iam ipse fateretur,
quod plus amaretur a matre. [4] miseremini, iudices, ne nefandas
suspiciones maritum ex ullius traxisse credatis indiciis; suum rigorem, suum
tantum secutus est animum. filium si non ames, videatur tibi mater adamasse.
Questurum
nunc me, iudices, putatis de licentia sermonis humani? ego vero iuxta hunc
patrem non accuso rumorem. quae materia fabulae tam inpudentis, qui fuerit
auctor, iste probavit, qui credidit. facillimum fuit, ut loqueretur populus de
incesto, de quo mirabatur patrem suspicari.
Haec sunt,
iudices, quae mater fecit secure, simpliciter, palam, coram marito, coram
civitate. referat nunc suum iste secretum. iuvenem, quae integritatis prima
simplicitas est, nihil timentem in partem domus, qua nulla proclamatio, nullus
poterat gemitus audiri, rapuit, abduxit. ibi verberibus, ignibus, omni crudelitatis
arte consumpsit. quis umquam, iudices, peius de innocentia temporum, de sacris
meruit adfectibus? torsit filium, ut probaretur incestum; occidit, ut
crederetur.
Ponite nunc
ante oculos, iudices, duorum parentum confessionem. mater exclamat: 'filium amavi!'
pater dicit: 'occidi.' nefas est utrumque putetis innocentem. iam quidem,
nocentissime senex, grande deprehensae feritatis indicium est, quod, cum filium
occideris, ut interrogeris, expectas: non erumpis ab illo secreto tuo
terribilis in publicum, et homo filii cruore perfusus non proclamas, non deos
hominesque testaris, non occidis et matrem? scilicet modestia te scelerum
tuorum cum maxime decet, et ideo tibi relinquis, unde sis quietae patientiae:
[5] miser parcis uxori, coniugales deos et lectuli iura
revereris. o quam non habet nec quod mentiatur!
Malae
tractationis agimus. placet ergo, iudices, ut illa voce, qua matrimoniorum
conquerimur iniurias, gemitu, quo corporum contumelias, damna cultus et negatos
in publicum deflemus egressus, orbitates ac liberorum suprema plangantur? quid
tamen facere vultis miserum dolorem, si non habet aliam sexus hic legem, si
intra iuris huius angustias omnis nuptiarum querela constricta est? mater, quae
de morte filii maritum malae tractationis accusat, non vindicat, sed probare
contenta est, quod non debuerit occidi.
Omittamus
paulisper, iudices, orbitatis tristissimae dolorem, et in parricidio malae
tractationis reddamus aliunde causas. ita non iuste quereretur uxor, si
diceret: 'adulterium de me facile suspicatus es, cito credidisti'? matronalis
pudor tutelam non ex sua tantum innocentia habet, infirmitas huius sexus non
potest totam [in]probitatis existimationem
debere tantum moribus suis; omnis in feminas venit maritorum praedicatione
reverentia, omnes sermones originem de vestris pectoribus accipiunt. tristior
vultus, querela, fastidium fatum est coniugii. de pudore pronuntiat, mittit in
ora populi, mittit in fabulas. hoc proxima ministeria narrant, hoc exteri
putant. nemo peiore exemplo temere de uxore credit, quam cui omnes credituri
sunt. sane faciat vos pronos ad suspiciones nimia caritas, et <ex>
inpatientia diligendi plerumque descendat, ut credas facile, quod timeas;
furtiva stupra raptosque concubitus obiciat vel falso maritus; fas est, fieri
solet; parcius tamen, si iam sit et mater, si in fidem castitatis uxoria
fecunditate profecerit. quid, si sit iam iuvene quoque filio severa, iam nurum
nepotesque prospiciat? [6] miseremini temporum, ne alienae
innocentiae interpretationem de suis quisque moribus trahat. incestum posse
fieri pater hoc solo vult probare, quod filium potuit occidere.
'Rumor,'
inquit, 'fuit.' est hercules, cui contra rerum naturam, contra parentes
liberosque credatur! 'rumor fuit.' hoc ergo sic audiemus, tamquam si diceres:
'conscius detulit servus, nuntiavit ancilla, inprovisus adstiti, dum non
timeor, adveni'? rogo, iudices, utrum credibilius putatis incestum de matre an
de rumore mendacium? rem inpudentissimam populus loquendo fecerat, nisi pater
credidisset.
Pessimum,
iudices, humanarum mentium malum est, quod semper avidius nefanda finguntur,
nec umquam se maius operae pretium putant maligni facere sermones, quam cum
incredibilia quasi deprehensa narrantur. Necesse est contentiosius loquaris
quod probare non possis, et adfirmationem sumit ex homine quicquid non habet ex
veritate. est tamen hoc iniquissimum de loquacitate populi, quod plerumque
accendit contentio non credentium
fama<m>: materiam miraris
rumoris, de qua nemo nec sibi credit, quam qui narrat, adsignat alii. rumor res
sine teste, sine indice, res ex incertis inprobissima, maligna, fallax et
similis silentio tuo. [7] quid et ipse de rumore senseris, vis
breviter probem? tormentis quaerendum putasti, an verum diceret.
Sane sit
aliqua publici sermonis auctoritas in illis, ad quae fas est populi pervenire
notitiam. vide[o], cur adulteria proferantur
in fabulas: explicantur per ministeria, per conscios; habent inconsulta gaudia.
pars voluptatis videtur esse iactatio. facinus vero, cui, si fas est, ut illud
humanae mentis capiat audacia, circumdatur undique nox profunda, densior caligo
tenebrarum, quod nocentes suis quoque oculis vix fatentur, non servo, non
creditur ancillae. quid internuntiis, quid opus est ministeriis? sufficit
animus duorum, explicat omne filius materque secretum. incestum tanto
incredibilius est, quanto et de illo plures locuntur.
O misera
condicio sexus, cuius ipsae plerumque virtutes fabulas parant! 'cur ista nullis
in publicum gaudet egressibus? unde adversum omnes tam rigida conversatio, tam
severus adfectus? nihil concupiscit, nihil ergo desiderat? filius possidet
cuncta tempora, universos occupavit adfectus, filius matris tota iactatio est.
rogo, numquid adamavit?' mihi credite, non est nefandorum ista simplicitas. da,
ut sit haec inter matrem ac filium conscientia; parcent osculis palam,
abstinebunt coram patre complexibus, omnis familiaritas substringetur in
publico, sermones, occursus coram servulis libertisque vitabunt, et maximi
sceleris ardor captabit adfectare gravitatem. [8] elige,
parricida, quod voles: incestum diligens suspectum non erit, neglegens
deprehendetur.
Sed quid ego
sic ago, tamquam inauditum, incredibile scelus locutus sit populus? teneo in
hoc sermone facinus unius. mali mariti non interest, incestum de uxore fingat
an credat. quid? iste ergo non timuit tam nefandae rei famam, nec ad aures
patris pervenire rumor erubuit? dissimules licet, a te malignitas accepit
ortum, te secutus est, quisquis hoc ausus est narrare, proferre. da bonum
patrem, bonum maritum; dicturum me putas, non credet? nesciet esse rumorem. ite
nunc, iudices, et adhuc dubitate, quis famae fuerit auctor, cuius pater agit causam.
[9]
'Speciosus,' inquit, 'fuit.' non magis hoc facinus in matre est quam crimen in
filio. 'speciosus fuit.' ut hoc obici possit, ut debeat, adice, 'et adulter et
raptor; in illa matrona maritali dolore paene percussus, in illa virgine
publica subclamatus invidia.' quamquam haec quoque intra notos decurrunt
iuventutis excursus. quid ais? ab incesto libidines coeperunt? hoc primum
umquam iuvenis admisit? hoc solum argumentum sumis ex forma? dic potius:
'deprehendi iuvenem mihi venena miscentem, in necem meam conscientia sceleris
est armatus.' infinitum est, quantum debeat ante fecisse filius, ut de illo
incestum pater sibi credat. 'speciosus fuit.' quis enim non est formosus filius
matri? amant debilitates, amplectuntur illum morborum suppliciorumque pallorem,
et in vires caritatis adcrescit ipsa miseratio. non inpedit
<s>acrae pietatis animum
deformitas, pulchritudo non auget; amare liberos unus adfectus est. liberi,
marite, liberi non amantur oculis, non complectitur mater ore, non vultu, sed
est in filio matri nescio quid homine formosius. possit forsitan novitas
sollicitare visus, expugnare mentes; in matris aspectu coalescit infantia,
pueritia consurgit, iuventa subrepit; speciosum suum cotidie videt, miratur, amplectitur.
quae tamdiu amavit, quando incipiat amare desinere? non est opus, nocentissime
senex, ad hoc nefas caritate, sed amentia, sed furore. ut in iuvene suo mater
possit concupiscere, quod formosus est, oderit oportet, quod filius est, et
adeo sacris adfectibus non adiuvatur in facinus, ut ad illud nisi per
oblivionem sui transire non possit.
[10]
Quid, quod et hoc incredibilius est, quod parem duorum poscit insaniam, et ad
incestum opus est, ut adamet et filius, non ut adametur? ab utro deinde vultis
incipere preces, venire sermonem? audebit hoc rogare filius matrem, mater hoc
inpetraturam se sperabit a filio? hunc animum tuum, senex, quo cum maxime
taces, si non est callida, non maligna simulatio, de fide tanti sceleris
interrogo: an potest mater admittere, quod loqui non potest pater?
'Speciosus
fuit.' libet interrogare hoc loco omnes humani generis adfectus. placet ergo,
ut, si filio optigerit indulgentior facies, vultus erectior, refugiat mater
amplexus? si virginem usque ad notabilem speciem natura formaverit, timeat
oscula pater horreatque contactum? dii deaeque male perdant tam inpudentes
sollicitudines, tam nefarios metus! prope est ab incesto timere, ne fiat. malo
simplicitatem, quae non vereatur infamiam, malo nudos adfectus inconsultamque
pietatem; nihil de se fingi, nihil credant posse narrari. teneat
insatiabiliter, avide; tanti fama non est, ut amet filium mater sollicitudine
pudicae.
Me quidem,
marite, si quis interroget, omnes matres liberos suos, tamquam adamaverint,
amant. videbis oculos numquam a facie vultuque deflectere, comere caput
habitumque componere; suspirare cum recesserit, exultare, cum venerit,
conserere manus, pendere cervicibus, non
o<s>culis, non conloquiis, non
praesentiae voluptate satiari. hoc est ergo <in> tam nefanda suspicione
saevissimum: incestum non potest fingi, nisi de optima matre. execrarer
mehercules, iudices, si crimen istud clarius obiecisset filio pater, si usque
ad verborum processisset amentiam. nemini minus fas esse debet credere
incestum, quam qui propter illud paratus est filium occidere.
[11]
Quid, quod non credis tantum, nefande, sed quaeris? Ita tu non times monstri
huius agitare secretum? 'populus loquitur incestum;' sed tu nega. 'civitas
infamat;' tanto magis osculare unicum et coniugem, tene pariter, duos circa
tuum stringe complexum. pro inaudita feritas! ita patri non sufficit non
credere incestum, quod non potest probare? ferrem tamen adhuc suspiciones tuas,
nefandissime senex, si dissimulanter indicia tanti sceleris agitasses: observa
sermones, secreta custodi, omnium dierum noctiumque momentis sagax scrutator
insiste. quid tibi cum abruptis, quid cum supremis? incestum iam credas
oportet, ut torqueas. at tu -- pro nefas! -- verberibus, ignibus et tota
crudelitatis arte scrutaris rem, de qua non deberes interrogare servos, de qua
vernilium quoque corporum patientiam petulanter excuteres. laminas accendis,
eculeos moves et parricidio suspicaris incestum. nescis, quod praeceps, quod abruptum
tam nefandae diligentiae furore commoveas? pater, qui de incesto filium
torquet, non est neganti crediturus.
Omnium
quidem, iudices, incertorum suspiciones pessime semper a corporibus incipiunt,
nec bene de cuiusquam moribus illam partem hominis interroges, quae non animo,
sed dolore respondet. nondum dico, quem torqueas, quis inter eculeos ignesque
ponatur; criminis argu<men>ta
prius, indicia praecedant. novissimum debet esse, quicquid obiter et torquet[ur]
et punit. fidem hominum deorumque, ne gravitatem putetis a novissimis
ultimisque coepisse! non habet probationem facinus, de quo pater non potest
alium torquere quam filium.
[12]
Video, qua possis ratione defendi, si omnia ante fecisti, ut incestum aliter
erueres. quid ais? interrogasti servulos, nec potuit conscius inveniri?
exquisisti ancillas, non apparuit ministra flagitii? non obscena litterarum
commercia, non fatentis deprehendisti nefanda blanditias? nihil invenis maritus,
dominus, pater? i nunc et dic scisse rumorem!
Sed, ut
torqueas, ducatur tamen quaestio per coniugis ministeria, per filii servulos,
in illa potius vilitate desaeviat. prius est, ut repudietur uxor, ut divortio
fiat in domo grande secretum. excedit omnem inmanitatem filium ideo torquere,
ut scias, an nocens torqueatur. unicum pater ignibus verberibusque interrogas;
rogo, quid facturus, si pernegaverit? videlicet, ut laudes, deinde dimittas, ut
amplectaris perusta vitalia et laceri pectoris vulnera pietati rursus admoveas?
solus superest pudor homini, qui torsit unicum, ~ut torquere debuerit~. faciat
te necesse est res ista pessimum patrem, et oderis oportet filium, cui
satisfacere non possis. iamiam malo venena, ferrum, subitos ictus inprovisamque
mortem. incestum qui non credit, torquere non debet; qui credit, statim debet
occidere.
Quodsi
tormenta etiam filii placent, si praestanda est satisfactio tam nefanda
rumori[s], exigo, ne perdas quaestionem. in
media civitate, in ipsa constitue fama, advoca illos malignos, illos loquaces,
et saeculi rem exquire audiente populo. coram omnibus torqueri debet, de quo
locuntur omnes. interroget quisque, quod volet, suis auribus, suis credat
oculis. cur in abditam semotamque partem iuvenis abducitur? secretum
quaestionis nec incesto filio debetur nec innocenti. dabo adhuc inter secretum
publicationemque temperamentum: advoca propinquos, adhibe amicos, circumpone
iuveni serios senes, intersint magistratus, adsistant, quibus habere possit
civitas fidem. praestare debes aut tibi, ut probare possis, si confessus
fuerit, aut filio, si pernegaverit. [13] at tu, nefande,
crudelis, tollis quaestionis alteram partem: efficis, ne possit amplius
innocens esse, qui tortus est. quid agunt contra populum tormenta secreta?
praedico, testor, iterum dantur malignis alimenta sermonibus, et a quaestione
seposita in maius reditur incertum. coram omnibus torquere debet filium pater,
et qui vult absolvere et qui est paratus occidere.
Non vultis, iudices,
ad facinus indignissimae quaestionis accedat et quod ipse torsit filium pater?
adeone non potuit libertis aut servulis necessitas ista mandari, non carnifex
potius adhiberi? pater in tormentis filii non aversos tenuit oculos; ipse
vestes scidit, velamenta laceravit, manibus flagella concussit, renovavit ignes
et mori filium contentione non sivit; diduxit os, quod iam suprema claudebant,
fovit animum, ut longis cruciatibus patientia sufficeret. o dignum patrem, cui
dicat innocens filius 'feci'!
Non
mehercules inprobe mihi proclamaturus hoc loco videor hominem, qui torquetur in
matrem, debere coram matre torqueri. cur excluditur infelix a sua causa, a sua
quaestione? adhibe speciosi cruciatibus hanc nimis amantem, huius gemitus
excipe, huius suspiria oculosque custodi; si quod facinus admissum est,
torquebis quidem filium, sed fatebitur mater.
[14]
Inrumpere me cum maxime puta in illud tuum, parricida, secretum; inicio
properanti quaestioni manum: inhibe ictus, subtrahe paulisper ignes. quicquid
est, quod eruisti, profer in medium. memento te fecisse de filio, propter quod
tibi non debeat credi. quid spiritum dolore praecipitas, quid miserae
intervalla patientiae pertinaci crudelitate continuas? [si] frustra tibi
sufficere credis, quod audieris, nuntiare, proferre: incestum ut credatur, ipse
debet audiri.
Mirabar et
ego, iudices, si tam nefanda quaestio alium exitum potuisset habere quam
mortem. hic est parricidii pudor, sic desinunt, quae incipere non debent.
facinus quaestionis operis scelere maiore: exire tibi videris per orbitatem.
scimus, unde venerit ista contentio: nihil extorsit saevitia misero. vincit
torquentem qui occiditur.
Iamiam non
miror, quod post ista non habes vocem, verba non invenis. unicum sine teste
lacerasti, unicum occidisti soli tibi. deinde vis videri celare facinus, et in
parricidio quaeris aliunde tristitiam. praepostera res est filium occidere,
deinde erubescere. fas non est non esse notum, propter quod se parricida putat
innocentem. eligas utrum voles: aut tormenta damnes necesse est aut silentium.
quod non debet indicari, non debet quaeri. posses videri fortassis,
crudelissime senex, silentium filio praestare, si viveret; consumpta est
paterni nominis religio, omnis pietatis sublata reverentia. si hoc ille meruit,
parum in quaestione, parum ultionis in morte est. vindicare vis confessionem?
traduc cadaver, et super illa vulnera omnes pone causas. non est eiusdem
fateri, cur torseris, et tacere, cur occideris.
[15]
Quid ais, severissime parricida? filium consumpsisti per flagella, per laminas:
potes tacere? viscera de tuis concepta vitalibus, sanguinem, qui de tua fluxit
anima, non insania, non furore sed, quantum vis videri, consilio, gravitate
lacerasti: potes tacere? super vulnera unici, super exustos artus metuendus
adsistis, et causas quaerente matre, quaerente populo hoc solum dicis: 'occidi;
contenta esse debet incerto.' interrogari nunc te, marite, credis a matre sola?
causas mortis illius reposcit sollicitudo generis humani: stant circa liberos
attoniti parentes, horret invicem se caritas fraterna complecti, rupta est illa
osculorum inter soceros generosque simplicitas. quousque nos cum silentii tui
interpretatione committis? si nihil factum est, quod debeat erubescere temporum
pudor, quid sibi volunt verba media, suspensa? si nefas prodigiosis simile
fabulis deprehendisti, miserere, ne sis una morte contentus. incestam gravius
odisse debes, quod et venit in forum, quod audaciam innocentis imitatur, et
tacenti videtur irasci. cum filium propter rumorem torseris, propter tormenta
occideris, non est media res, ut neutrum sciamus.
Mater quidem,
iudices, innocentissima hoc complorat, hoc ferre non potest, quod nihil
parricida respondet, sed nobis videtur iamiamque esse dicturus. [16]
non fallit nos, nefande, quid captes: hoc, quod supra silentium trahis alta
suspiria, quod in prorumpenti videris exclamatione deficere, mendacio paratur
auctoritas, et in fidem erupturae vocis adfertur, ut fateri videaris invitus.
dic tamen! par est huic rei matris integritas, ut mentiaris. o quanto nunc
dolore torqueris, quod instantem non potes aliqua truci proclamatione
discutere! non verba tibi contra miseram, sed argumenta desunt, non voce, sed
probatione deficeris. quod solum datur, relinquis infamiae, et nos cum perpetua
sermonum malignitate committis. qui interrogantem uxorem nec damnat nec
absolvit, rumore contentus est. modestiam mariti pariter et patris accipite: de
muliere, quae convinci non potest, sufficere sibi putat, ut incesta credatur.
quis umquam tam nefandas artes, tam cruentum deprehendit ingenium? quia non
potest probare, quod dixerit, captat, ut credatur, quod non dixerit.
dissimulas, taces, saeve, crudelis; invenisti tormenta matris.
[17]
Audi, quid misera simplicissimo dolore proclamet. 'non efficies,' inquit,
'callidissime parricidarum, ut non audeam cadaver amplecti. ego vero incesta
sum, si possum moderari gemitus, conprimere lacrimas coite in funus, omnes
liberi, omnes parentes, custodite planctus meos, observate suspiria. si quid
feci, si quid admisi, fatebor. ecce supra lectulum effusa feralem laceros artus
et perustum complexa corpus exclamo: teneo unicum meum, velit nolit invidia,
meum misera formosum. hoc erat, quod infelicissimam matrem ultra solitae
caritatis exagitabat adfectus: amabam, marite, periturum. infames quantumlibet
hanc inpatientiam, ego mihi videor defuisse, cessasse, multum de laetitia,
multum perdidisse de gaudiis. nemo umquam filium nimis amavit.'
'Excuso
tibi,' inquit, 'iuvenis innocentissime, quod supremis tuis nondum praestiti
misera comitatum. vivere quidem te defuncto continuo non debui, sed mori marito
tacente non potui. rumpam taedium lucis invisae, si prius licuerit coram
civitate manibus tuis iusta persolvere, cum damnato supra callidissimum
silentium parricida nihil te dixisse constiterit. ignosce, quod ad iudicium
istud orbata duravi. timui, ne, si ad exitum impatientia, si praecipiti pietate
properassem, faceret alium parricida de mea morte rumorem.'
|