DECLAMATIO MAIOR XIX
Malae tractationis sit actio. Speciosum filium
infamem, tamquam incestum cum matre committeret, in secreta domus parte pater
torsit et occidit in tormentis. interrogat illum mater, quid ex iuvene
compererit; nolentem dicere malae tractationis accusat.
[1]
Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut iam taceremus omnes,
et post tam prodigiosas rerum sermonumque novitates oportuerat hoc esse
novissimum de malis infelicissimae domus, quod occidi filium pater; sed quoniam
mulier inmodici semper adfectus super cuncta, quae vel passus sum paulo ante
vel feci, reatus quoque me dolore concussit, veni petiturus a vobis, ne me
scientem silentium contentioni praestare credatis; non quia occidi filium,
taceo, sed occisus est, ut tacerem. utinam, iudices, negare possem, quod
occidi, utinam totum miserae necessitatis ordinem fas esset intra pectoris
huius premere secretum! miratur hanc aliquis patientiam meam? ardor ille, qui
me modo inpegit in filium, ipsa sui immanitate consumptus est. quicquid
erumpere posset in proclamationem, parricidio peractum est, in orbitate
conticuit. non habeo adfectum, nisi quo cuncta tantum patiar, audiam, feram.
utrumque de filio fieri non potest, ut et occiderim et fatear, cur meruerit occidi.
Quapropter,
iudices, satis admirari, satis stupere non possum, quod mulier, cuius praeter
optimam sane conscientiam sexus quoque maiorem malis nostris pudorem praestare
debebat, tacere non potest silentium meum. [2] novo quin immo
fabulosoque secum inpatientiae genere dissentit: queritur de populo, quod
loquatur, de patre, quod taceat, nec contenta confessione mariti nihil se
dissimulare, nihil scire reatus auctoritate testantis, mavult de silentio meo
facere secretum. orbitatis istud amentia sit an innocentia, perditus dolor
viderit; ipsius animus potest scire, quid filius meus dixerit, quae me putat
habere, quod dicam.
Fidem igitur
vestram, iudices, ne vos orbitatis miseratione confundat sola mater, neve
maximae calamitatis ibi tantum putetis resedisse sensum, unde vos lacrimae
gemitusque conveniunt. mei magis debetis in uxoris conparatione misereri, qui
filium et perdidi et occidi: ego sum infelicior ex parentibus duobus, qui
quicquid, iudices, ista conplorat, et patior et feci. felicem ignoratione
conscientiam matris, quae sufficit interrogare! maior me inpatientia, maior
urit adfectus. cur filium occiderim, indicare non possum, nec paenitet, quod
occidi.
Infelix
senectus, misera patientia, sic quoque quam multa dicenda sunt! fuimus quondam,
iudices, fuimus felicissimi parentes, cum adhuc rudis unici nobis blandiretur
infantia, duravitque domus tota prosperitas, quamdiu pariter fruebamur, pariter
dileximus, quamdiu civitas de nobis hoc solum poterat loqui, filium nos habere
formosum. ut vero in eam adolevit aetatem, in qua corporalibus bonis iuventus
insolenter exultat, superbus atque adrogans in nullum vitae genus, non in
privatos, non in publicos actus florentem duxit aetatem. [3]
dii inmortales, quantus qualisque circa iuvenem rumor ingemuit! omnium
maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est, donec et ipse
consensum circa se publici doloris agnosceret. inde rarus in publico, et
tamquam patris occursus, tamquam civitatis ora vitaret. non est leve concipere
verbis, in quantam civitatis execrationem, in quantam culpam iuvenis inciderit:
dictus est occidere posse patrem, dictus est dignus, quem posset etiam pater
occidere. quid facerem, iudices, infelicissimus senex? iamiam non evitabat fama
nec patrem, iam meis auribus nemo parcebat. interrogare non audebam,
dissimulare non poteram. fallitur, quisquis me putat quicquam fecisse consilio:
impetus ac temporis ipsius nescio quis ardor explicuit. praeparari filio
tormenta non possunt.
Est in
miseris penatibus pars remota, seposita, profunda tenebris, tristis accessu,
omnibus apta flagitiis, et in qua audeat facere facinus et pater. illo, fateor,
dum me variae cogitationes per totius domus spatia circumagunt, quantum
intellegere licuit, inprovisus adveni. et ille quidem ad conspectum meum
tamquam deprehensus obstipuit refugitque trepidus, puto, ne quaererem causam.
inrumpo festinanter, avide, sine liberto, sine servulo, sicut me deprehenderat
temporis illius fatum, manibus, ictibus et quaecumque ex obviis dolor in
telorum transtulerat usus, ultra vires senectutis adgressus; ignes ex proximo
raptos, verbera, quae casus obtulerat, non diviso dolore, non per partes nec
per intervalla suspenso, sed semel, sed pariter invado, pars secreti fuit, ut
ipse torquerem. [4] dii inmortales, quae contumacia, quae fuit
illa patientia, cum domi torqueretur a patre, non invocare matrem! non
repugnavit iuvenis, non opposuit manus, nullum imploravit auxilium; mersis
tantum deiectisque luminibus, tamquam numquam flagella sustinuisset, tamquam
meis torqueretur oculis, omnis ictus excepit in faciem; verberibus, ignibus
laudatos vultus, velut illis irasceretur, opposuit. reddo testimonium
novissimum pudori: cum iam mori vellet, occisus est.
Laudo,
iudices, patientiam matris: cum et ipsa semper plurimum esset domi, et ab illo
secreto fortasse non longe, intervenire noluit, interpellare non ausa est. sed
et manibus meis gratulor, quod non propinquus aliquis, non amicus inrupit;
occidissem, quisquis me tunc ausus fuisset interrogare pro filio. sepelivi
tamen lacera membra, funus indulsi, ossa collegi. non iniecit uxor lectulo
manum, non inter exequias planctibus elisisque uberibus mihi fecit invidiam.
unde in hanc inpatientiam prorupit, exiluit? domi me nihil interrogavit.
Possum iam,
mater infelix, coram liberis ac parentibus, possum audientibus diis
hominibusque clamare: et ego amavi filium meum, non osculis, non infirmitate,
non lacrimis, sed viribus, dolore, patientia. unicum, quem, si acie clausisset
hostis, vicaria morte servassem, si subitum cinxisset incendium, extulissem
relicta meorum parte membrorum, eripui malignitati, abstuli famae. habeo, quod
inputem tibi, natura, pietas: rem difficillimam feci, quod non me potius
occidi.
[5]
Malae tractationis accusat. adeone, uxor, tibi parum videor dedisse poenarum
post parricidium, ut labores, ne lucrifaciat pater, quod occidit filium suum?
non pudet ergo, si<c> irasceris
parricidae? quid tibi cum lege, quam propter alios minores accepistis adfectus?
querelas habet ista, non gemitus, et matre seposita solam conplorat uxorem.
Rursus ad
populum vocas miserum pudorem, materiam novi rumoris accendis; perdidi ergo
rationem secreti mei. sic omnia feceram, ne quid aut quaeri posset aut dici.
iam vero quid inpudentius, quid indignius quam cum sibi de liberis credunt
licere tantundem, et aequum ius patris ac matris esse contendunt, quasi
nesciant nobis arbitrium vitae necisque commissum! non est privilegium filium
occidere, cum fieri potest, nec quisquam tantum ideo fecit, quia liceret.
viscera unici lacerare suffeci; ignosce. si non potes, mihi crede: nemo filium
suum occidit odio; non erit tanti iuvenis invisus. illud est in patribus usque
ad parricidium terribile, quod amant, quod succurrunt, quod sibi videntur
aliter non posse misereri. non est, quod vos ab aestimatione malorum meorum
mollior sexus abducat; maioris adfectus est filium occidere quam vindicare.
desine igitur me, mulier, fatigare interrogationibus tuis. ita tibi non videtur
omnia respondere pro filio, qui dicit 'occidi'? et licet comprimantur
exclamationes, ora claudantur, nihil negat, qui hoc fatetur. atquin summorum
facinorum ipsa inmanitas innocentia est.filium pater non demens, non insanus
occidi -- hominem extra sensus adfectusque positum, quisquis non miseretur! --
occidi[t]. [6] vides senem
sanguine suo fluentem, laceratis exustisque illis sanctioribus carioribusque
visceribus super exanimis unici corpus cruentis manibus iacentem;
horre[o] cadaver et velut corpora, quae
caelestis exanimavit ignis, adire propius
time[o]. ad quaedam facinora sufficit
claudere oculos, vultus avertere, tacere, mirari et incredibilis calamitates
relinquere suis causis. miserere, ne quid amplius quaeras, ne quid interroges.
dicturum me putas: 'parce saeculo, parce marito, parce patri'? tu vero parce
illi, qui occisus est.
Novum,
iudices, uxoris in marito crimen audite: silentium est, de quo queritur. solebat
indignatio vestra convicia nostra ferre non posse, et matronalis indignatio
dicere videbatur: 'non parcis erga me, marite, verbis, nullam habet nostri tuus
sermo reverentiam; facile prorumpis in opprobria, facile quodlibet obicis,
exclamas, et, dum nimium libertati vocis indulges, potest populus aliquem de me
facere rumorem.' tu, mulier, obicis mihi rem, quae nulli umquam crimini fuit,
solam in nostris moribus innocentiam,
voce<m> repressam [taciturnitas].
vide, cur manus, cur verba peccare videantur: illis infamamus, his torquemus,
occidimus. vis scire, quam non possis queri de silentio meo? felicissima
fueras, si idem fecissemus omnes.
Finge me
paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum.
[7] ex omnibus, iudices, quibus humana pectora seriis
gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo
virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam
tacendi neque in aliis ferre possimus. crimen hoc in me mulier vocat, quod in
priscis illis morum mentiumque rectoribus fuit prima sapientia, quod quosdam
totius vitae pertulisse patientia[m] magis
illa seria miratur antiquitas, quam quod temporum vices, siderum cursus et
profunda naturae velut conscia ratione sanxerunt. quae, per fidem, inpotentia
est effringere rigens sacra dissimulatione pectus, evolvere animum, quem supra
sua secreta compositum non laetitia, non dolor, non necessitas, non fortuita
laxaverint! quisquis de tacente queritur, multo minus ferre poterit loquentem.
nec adeo coniugali societate cuncta miscentur, ut nihil sibi adversus hanc
concordiam proprium relinquat animus. est aliquis etiam a sanguine suo secretus
adfectus genusque reverentiae, ut tacenda minime velis scire carissimos,
quaedam non possis verberibus, eculeis eruere, et plerosque videas fortiter
supra sua secreta morientis. agedum, si videtur, utrumque sexum, omnem
condicionem, omnem scrutemur aetatem: nullum sine conscientia pectus, nulla vita
sine causis tacendi. si te interrogaret omnia maritus, haberes aliquid et tu,
quod non fatereris. et quanto silentium gravius est in sene, verecundius in
marito, sanctius in patre! [8] pudeat nos, mulier,
infirmitatis: vicit nos modo iuvenis ille constantia; mori voluit, ut
taceremus.
Vides,
mulier, quibus
in<ter>pretationibus praestes
tuum dolorem? diceris ideo me interrogare, quia scias omnia me potius pati
malle quam loqui. quis enim in hac civitate non novit taciturnitatis meae
rigorem, quis ignorat, qua cuncta soleam ferre patientia? ne occisurus quidem
suspiria gemitusque praemisi, nihil feci, unde erupturum quandoque per
orbitatem patris animum aut tu praescio timore sentires aut ipse periturus.
hanc nunc me iactare constantiam putas, quod nihil in publico, nihil in ullo
mihi permisi proclamare conventu? ego vero non sum questus de iuvene nec tibi,
nec captavi, ut illum mecum et mater odisset. frustra te putas extorquere
accusatione posse, quod mihi non ipsae calamitates, non dolor, non meditatio
orbitatis expressit. Uras licet, durabo, perferam. passus sum iam, quod erat
difficilius: occidi.
'Torsit,'
inquit, 'filium meum.' breviter, iudices, ratio reddatur: infamem; quid refert,
an innocentem, si aliud omnibus liquet? iuvenem cunctis pignoribus invisum,
omnibus adfectibus gravem maligni fecere sermones. quid agimus, anime,
quemadmodum effugimus, evadimus? in tanta infamia nihil facere credentis est.
vis me circumire singulos, reclamare populo, cum rumore rixari? tuae fortassis
infirmitati conveniat negare; me tantum fortior adsertio unici decet:
eripiendus est non contentione verborum, sed ut civitas stupeat, ut erubescat.
[9] torquere me filium putas? invidiam facio populo: videor
mihi illis verberibus lacerare famam, illis ignibus increpare rumorem. quaestio
de infami filio unam ratione habet, ut probes innocentem.
Dii mala
prohibeant, ut noveris illum dolorem, quo potest torquere filium pater! nihil
est infelicius homine, cui de unico suo mors sola non sufficit. iuvenem, in
cuius animo perdiderant nomina nostra respectum, quem cotidie necesse habebamus
excusare rumori, qui inter nos formosum malebat agere quam filium, verberibus ignibusque
consumpsi. vis scire, quanta tormentorum ratio fuerit? debuit etiam tortus
occidi.
Si tamen
utique, mater, vis scire causas, breviter audi. prospiciebam miser in grande
quandoque facinus prorupturum, quod otio vitam, quod desidem domi perdebat aetatem.
non peregrinationibus excolere mentem, non experiri militiam, non temptare
maria, non rura colere, non administrare rem publicam, non ducere volebat
uxorem. praeterea traxerat ex frequentibus castigationibus taedium patris, et
in execrationem mei conscientia, quia non emendabatur, exarserat. timebat
occursus, non audebat adire conloquia; oscula convictusque fugiebat. breviter
perditissimae mentis definienda mensura est: oderat me filius et timebat.
Filium igitur
totius civitatis existimatione damnatum, quem adhuc vivere mirabantur homines,
torsisse me putatis? ego vero occidi tarde, diu. quaestionem illud vocas?
poena, supplicium et malorum meorum exitus fuit. nulla ratio est interrogandi
hominem, cui non est fas nisi negare. quanta tamen mihi fuit et in quaestione
moderatio! [10] non enim praecipiti raptus inpulsu exsilui
repente, subito, nec captus dolore caeco inpatientiae meae velox vulnus
inflixi. non potest non ratione occidi filius, cum ante torquetur. dedi moras,
spatium, tempus indulsi. vides, quantam hinc malignitatibus potuerim praestare
materiam: si in illo secreto gladio tantum, si vulneribus egissem, exitum
fecerat iuvenis deprehensi.
Non est
igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae questionis invidiam, id est, quod torsi
et occidi. sola est huius necessitatis ratio de morte. illud est parricidium,
filium torquere victurum. putas iuvenem vivere potuisse, cui iam non poterat
nisi morte succurri? quem contra
ma<li>gnos sermones adserere
coeperam, non reddidi rursus infamiae, neque in oculos et ora vulgi de secreto
patris emisi. providentia[m]
mea[m] tibi quoque, mater, ne in hunc
interrogetur, eripui. ille vero non fuit post tormenta laturus vitae pudorem,
ut interrogaretur a singulis, ut negaret. verum, mulier, adfectibus tuis
renuntiandum est: ad totius domus nostrae pertinere innocentiam credidi, ne se
ipse potius occideret.
Sentit,
iudices, mulier ad ius querelae suae nec quod torserim, nec quod occiderim
pertinere, itaque quaerit, quid mihi dixerit ille, de quo nescit, an dixerit.
quid ais, mater inpatiens? ita in morte filii tui nihil aliud ad te pertinet,
quam quid locutus sit, ita, si respondero, remittis parricidium, tormenta non
obicis? o inconsultam muliebrem semper amentiam! quid iuvenis in tormentis
dixerit, tamquam ignoret, interrogat; nihil comperisse non credit, tamquam
sciat, quid dixerit!
[11]
Fidem communis sanguinis, fidem communium malorum! ne parricidii me velis
agitare secretum, ne calamitatibus nostris gravem facias innocentiam tuam!
viderit, quid meruerit, iuvenis ille; ego iam possum suprema revereri et post
exitum unici revertor in patrem. maior defunctis liberis praestanda reverentia
est, nec quicquam minus convenit adfectibus patris, quam si insultare videatur
occiso. in gratiam me cum filio reduxit orbitas, iram nostram mors severa
conposuit. quin immo recogitanti mihi totum secreti illius ordinem subit tacita
miseratio. quantam ego debeam reverentiam filio, quem potui torquere solus,
quem potui solus occidere!
Perseveras,
cogis, instas? invicem te, mulier, interrogo, cur, si tanto opere volebas
scire, quid interrogarem, quid ille loqueretur, non inruperis in quaestionem,
quam nullis ministris, nullis custodibus vallaverat pater. quanto melius,
mater, ipsum adisses, quanto fortius interrogasses una, quanto tibi plura
dixisset! quis te, mulier, adfectus abegit, tenuit, exclusit? agnosco
verecundiam tuam: timuisti, credo, ne, si in illo secreto fuissemus omnes,
occidisse filium diceretur et mater.
Instas tamen
et miseri senis ora diducis? puta me hoc solum dicere: ex maximi facinoris
colluctatione veniens, quid audierim, nondum scio; totus adhuc sum in
parricidio meo, et post mortem unici omnia, quibus laceratus, occisus est, in
animum meum tormenta redierunt. est quidem difficile, ut aliquem pati pudorem
parricida videatur, verumtamen
stupore<m>,
amentia<m>; et in silentium
orbitate defeci: ablata est mihi omnium verborum fides, omnis sermonis
auctoritas, nec habet causam loquendi, cui non potest credi.
[12] desine, mulier, interrogare; filium, quem occidit pater,
nec absolvere nec accusare iam debet.
'Quid,'
inquit, 'dixit, cum occideres?' miseram parricidii innocentiam, quod hoc me non
potestas, non magistratus, non propinquus aliquis, non amicus, non ille semper
loquax populus ac malignus interrogat! quiescitis, tacetis; me infelicem,
numquid scitis omnes? puta me, mulier, hoc tibi respondere: non habent
incredibilia vocem; quaedam maiora sunt, quam ut illa capiat modus sermonis
humani. tu vero crede nihil aliud fuisse quam furorem, insanisse me puta.
videbam quae non fiebant, audiebam, quae nemo dicebat. hoc solum non
insanientis habui, quod tacebam. finge me respondere: nihil dixit, nihil
locutus est. non credis? atquin multo minus creditura quid dixerit.
Accipe,
mulier, brevem veramque rationem, cur in quaestione iuvenis occisus est:
torquebam nec interrogabam. si qua ad aures tuas ab illa quamvis remota domus
parte perlata vox est, meus gemitus fuit, meorum viscerum dolor. quaeris, cur
nihil dixerit? quia non habuit. quod scire vellem, quod audire deberem. nihil
aliud quaestio illa captavit quam silentium, quod praestare vita non poterat.
quisquis in tormentis occiditur, ideo tortus est, ut occideretur. an tu
quaestionem illam fuisse credis, qualis vernilibus corporibus adhibetur? ideo
enim eculeos movebam artifex senex,
ten<d>ebam fidiculas ratione
saevitiae, ut leviter sedibus suis remota compago per singulos artus membra
laxaret. consumptus est spiritus silentio sui, et verbera ignesque animum
pariter vocemque cluserunt. videbatur mihi premere gemitus, tenere suspiria, et
sic nihil dixit, tamquam torqueretur ab homine, qui sciret.
[13] miraris hanc in filio contumaciam, in iuvene patientiam?
patri torquenti non potest aliter responderi, quam ut mori malit quam
confiteri.
Quod sufficit
igitur, interrogantibus respondeo, mulier: occidi. fallitur, quisquis expectat,
ut obiciamus illa communia. ego vero proclamo non luxuriosum, non amore
meretricis infamem; nihil ille delinquebat, quomodo liberi solent. monstrum
erat inenarrabile, quod nollem deprehendere, quod ferre non possem.
Miratur
aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ultione patrum fuerim tantum
expulisse contentus? tuus, mulier, nefarius, tuus inconsultus non permisit
adfectus. filium, cui contra severitatem meam ignoscebas. quem mecum odisse non
poteras, secuta fuisses abdicatum.
Finge iuvenem
dixisse nescioquid; ego audire nihil potui. non enim potestatis alicuius more
consederam, nec torquentibus aliis agebam iudicem pater. ego tunc cuncta et
passus sum pariter et feci. non vacabat aures praestare verbis, excipere
gemitus, aestimare singultus; avocavit me contentio, dolor, orbitas,
parricidium, omnia facta sunt festinatione praecipiti. idem patris adfectus est
torquere, ut scias, occidere, ut nescias.
'In meam,' inquit, 'infamiam taces.' ita nunc primum
laboras, misera, de fama, et post unici mortem pertinere ad te coepit, quid
loquantur homines? scilicet filius inpensus est, ut erubesceres, ut male
audires. adeone hoc captanti non erat satis rem totam commisisse rumori?
[14] ego vero me famae tuae, mulier, opposui, et inter matrem
filiumque medius parricidium feci, unicum occidi, ne quid aliud loquerentur
homines. alioquin si hoc capto, quod putas, quousque taceo, in quod tempus
differo illam, quam me putas premere, vocem? ecce reatus, iudicium,
pronunti<ati>o: ego tamen scire
me nego. egregiam rationem malignitatis: locuturus adversus uxorem feci, ne
mihi crederetur!
Fateor
igitur: nihil ad certum indubitatumque perduxi. hoc est quin immo, propter quod
ad mortem usque contendi. non explicant tormenta quaestionem, quae occidunt.
'Quid,'
inquit, 'dixit?' felicem te, misera, si nescis! 'quid dixit?' ita non es
contenta conscientia tua? non sufficit, quod non habuit ille, quod negaret,
quod fateretur? poscis verba quaestionis, cogis, extorques? testor, tu facis,
ne possis negare, quod dixero. 'quid dixit?' parasse se parentibus venenum?
negas. proditionis agitasse sermones? negas. tyrannidis inisse consilium?
negas, et quicquid dixero, negabis. o bonae conscientiae incauta simplicitas!
ita non times, ne coactus loqui multa fingam, multa componam? si potes scire,
mulier, an mentiar, scis, quid dixerit. 'quid dixit?' nihil. 'quid dixit?' omnia: maledixit saeculo, fecit
temporibus invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri. 'quid
dixit?' plus quam interrogabam. vicisti, mulier, obstinationem meam; audi breve
succinctumque responsum, quid dixerit: quod quaeris, quod putas.
[15] O si quis in illam vos secreti
nostri potuisset adhibere praesentiam! vidissetis novum genus quaestionis.
stabam senex furiis monstrosae feritatis accinctus, manibus exertis, hinc
ignibus, hinc verberibus armatus. super ora, super oculos iacentis adsistens
clamabam: 'furiose, demens, tace!' et ille velut exustis amputatisque, per quae
dolor exit in verba, fuit adtonitus, amens. quotiens admotis ignibus ad aliquam
corporis partem totum pectus inposuit! quotiens hiatu oris avide flammas
adversus exeuntia verba collegit! cum vero iam totus calor verberibus expulsus
viribus novissimi doloris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis
brevissime collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus fuit similis
exclamaturo nescio quid, quod et tu fortassis audires. occupavi, fateor, et
advocatis, quas iam consumpseram, viribus, manibus, telis totoque corpore
pariter adnisus, antequam mentiretur, occidi.
Misera
temporis illius recordatio! deficientem in manibus meis filium vidi, aspexi ora
pallentia, frigidos anhelitus, interrupta suspiria et animam magno silentio
exeuntem. non tamen tormenta laxavi, non subtraxi restinxique flammas.
miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius adfectus. filium, qui
moriebatur, occidi, non perdidi tamen, non perdidi unici mortem, fortuna, non
perdidi: iam me non interrogat nisi sola mater. consiste agedum, mulier, loco
meo, et in habitum paterni furoris accincta admove eculeos, flagella, laminas;
praedico, testor, aliter non possum loqui, aliter mihi non potest credi.
[16]
Quamquam, miserrime iuvenis -- fas est enim iam tuos alloqui manes -- exprimere
mihi vocem nullus poterit dolor. quantum volet, laceret, vel occidat; vincere
me tormenta docuisti. si tamen fas est cogitationis memoria tractare verba
miserae quaestionis, cur me coram populo magis interrogas? eamus, uxor, in
illam desolatam domum, in illud iam patris filiique secretum; ibi me interroga,
ibi, ubi torsi, ubi occidi, ubi adhuc forsitan filii tui vaga per maestos
penates anima discurrit. porrigat aliquis imaginem iuvenis occisi, ponat in
sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem misera comebat. eamus ad tumulum,
misceamus supra busta lacrimas. ibi aut tacebimus pariter aut invicem
confitebimur.
Iamiam
miser mori possum: explicui[t] te,
sollicitudo, pietas. non scribo tabulas, testamento suprema verba non credo. et
ego moriar in tormentis meis. illud tantum novissimis precibus a te, civitas,
per liberos ~ferre coniuges paterne~ a te, uxor, per occisi iuvenis umbram
peto, a te, mater, ne quid amplius quaeras ~tu famam ne dicas~.
|