Theophanes Prokopovic
Epigrammata

Epitaphius

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Epitaphius

Ridebas, o Adam! curas mundi hujus inanes,
tu quoque stultitiae pars aliquanta suae,
Scilicet ut vanos multi sectentur honores
seque has ante diem tabe sitique necent:
Utque alii insomnes ducant noctesque diesque,
quo ibi pestiferae conglomerentur opes:
Utque etiam dominos qui prensat saepe potentes,
nil miserum, quod agant, nil sibi turpe putent.
Cuncta haec ridebas. Sed caelum raptus in altum,
Majore irrides extenuasque joco.
Nos vero ereptos plures tibi plangimus annos;
sed quia et hoc rides, plangere desinimus.
Ita lugens canebat aemulus ejus et commilite
Samuel Tezka, seminarii Theophanej curator.

Ante diem, Luca, proprias invadis in arcas,
Exhauris vacuas, exonerasque leves,
Spargis opes, sed quae nondum tua scrinia rumpunt
Das multum, dum te constat habere parum.
Crede mihi, inverso, Luca, res ordine tractas,
Sis primum condus, postea promus eris.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License