| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctores varii Historia brittonum IntraText CT - Text |
|
|
|
|
1 A principio mundi usque ad diluvium anni îîccxlii. a diluvio usque ad Abraham anni dccccxlii. ab Abraham usque ad Moysen anni dcxl. a Moyse usque ad David anni d. 2 a David usque Nabuchodonosor anni sunt dlxviiii. ab Adam usque transmigrationem Babyloniae anni sunt îîîîdccclxxviiii. 3 a transmigratione Babyloniae usque ad Christum dlxvi. ab Adam vero usque ad passionem Christi anni sunt vccxxviii. 4 a passione autem Christi peracti sunt anni dcclxxxxvi ab incarnatione autem eius anni sunt dcccxxxi. 5 Prima igitur aetas mundi ab Adam usque ad Noe. secunda a Noe usque ad Abraham. tertia ab Abraham usque ad David. 6 quarta a David usque ad Danihelem. quinta a Daniele usque ad Iohannem Baptistam. sexta a Iohanne usque ad iudicium, in quo dominus noster Iesus Christus veniet iudicare vivos ac mortuos et seculum per ignem.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |