IV. ARTHVRIANA
56 In illo tempore Saxones invalescebant in multitudine et crescebant
in Brittannia. mortuo autem Hengisto Octha filius
eius transivit de sinistrali parte Britanniae ad regnum Cantorum et de ipso
orti sunt reges Cantorum. tunc Arthur pugnabat contra
illos in illis diebus cum regibus Brittonum, sed ipse erat dux bellorum. primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur Glein. secundum et tertium et quartum et quintum super aliud
flumen, quod dicitur Dubglas et est in regione Linnuis. sextum
bellum super flumen, quod vocatur Bassas. septimum
fuit bellum in silva Celidonis, id est Cat Coit Celidon. octavum
fuit bellum in castello Guinnion, in quo Arthur portavit imaginem sanctae
Mariae perpetuae virginis super humeros suos et pagani versi sunt in fugam in
illo die et caedes magna fuit super illos per virtutem domini nostri Iesu
Christi et per virtutem sanctae Mariae genetricis eius. nonum
bellum gestum est in urbe Legionis. decimum gessit
bellum in litore fluminis, quod vocature Tribruit. undecimum
factum est bellum in monte, qui dicitur Agned. duodecimum
fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta
viri de uno impetu Arthur; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in
omnibus bellis victor extitit. et ipsi, dum in omnibus
bellis prosternebantur, auxilium a Germania petebant et augebantur
multipliciter sine intermissione et reges a Germania deducebant, ut regnarent
super illos in Brittannia usque ad tempus quo Ida regnavit, qui fuit Eobba
filius. ipse fuit primus rex in Beornica.
|