VII. DE MIRABILIBVS BRITANNIAE
67 Primum miraculum est
stagnum Lumonoy. in eo sunt insulae sexaginta et ibi habitant homines et
sexaginta rupibus ambitu et nidus aquilae in unaquaque rupe est et flumina
fluunt sexaginta in eo et non vadit ex eo ad mare nisi unum flumen, quod
vocature Lemn.
Secundum miraculum ostium Trahannoni
fluminis, quia in una unda instar montis ad sissam
tegit litora et recedit ut cetera maria.
Tertium miraculum stagnum calidum,
quod est in regione Huich et muro ambitur ex latere et
lapide facto et in eo vadunt homines per omne tempus ad lavandum et unicuique,
sicut placuerit illi, lavacrum sic fiat sibi secundum voluntatem suam: si
voluerit, lavacrum frigidum erit, si calidum, calidum erit.
68 Quartum
miraculum est: fontes in eadem inveniuntur de salo, a quibus fontibus sal
coquitur: inde diversa cibaria saliuntur et non prope sunt mari, sed de terra
emergunt.
Aliud miraculum et Duorig Habren, id
est duo reges Sabrinae. quando inundatntur mare ad
sissam in ostium Sabrinae, duo cumuli spumarum congregantur separatim et bellum
faciunt inter se in modum arietum et procedit unusquisque ad alterum et
collidunt se ad invicem et iterum secedit alter ab altero et iterum procedunt
in unaquaque sissa. hoc faciunt ab intio mundi usque
in hodiernum diem.
69 Aliud miraculum est, id est Oper Linn Liuan. ostium
fluminis illius fluit in Sabrina et quando Sabrina inundatur ad sissam, et mare
inundatur similiter in ostio supra dicti fluminis et in stagno ostii recepitur
in modum voraginis et mare non vadit sursum et est litus iuxta flumen et
quamdiu Sabrina inundatur ad sissam, istud litus non tegitur et quando recedit
mare et Sabrina, tunc stagnum Liuan eructat omne quod devoravit de mari et
litus istud tegitur et instar montis in una unda eructat et rumpit. et si fuerit exercitus totius regionis, in qua est, et
direxerit faciem contra undam, et exercitum trahit unda per vim humore repletis
vestibus et equi similiter trahuntur. si autem
exercitus terga versus fuerit contra eam, non nocet ei unda et quando
recesserit mare, totum tunc litus, quod unda tegit, retro denudatur et mare
recedit ab ipso.
70 Est aliud mirabile in regione
Cinlipiuc. est ibi fons nomine Finnaun Guur Helic; non
fluit rivus ex eo neque in eo. vadunt homines piscari
ad fontem, alii vadunt in fontem ad partem orientis et deducunt pisces ex ea
parte, alii ad dextram, alii ad sinistram, ad occidentamque, et trahuntur
pisces ex ea parte. et aliud genus piscium trahitur ex
omnibus partibus. magnum mirabile pisces inveniri in
fonte, dum non flumen fluit in eo neque ex eo, et in eo inveniuntur quattuor
genera piscium et non est de magnitudine neque de profunditate. profunditas illius usque genua, viginti pedes sunt in
logitudine et latitudine, ripas altas habet ex omni parte.
Iuxta flumen,
quod vocatur Guoy, poma inveniuntur super fraxinum in proclivo saltus, qui est
prope ostio fluminis.
Est aliud mirabile in regione quae
vocatur Guent. est ibi fovea, a qua ventus inflat per
omne tempus sine intermissione, et quando non flat ventus in tempore aestatis,
de illa fovea incessanter flat, ut nemo possit sustinere neque ante foveae
profunditatem. et vocature nomen eius Vith Guint
Brittannico sermone, Latine autem flatio venti. magnum
mirabile est ventus de terra flare.
71 Est aliud
mirabile in Guyr altare, quod est in loco, qui dicitur Loyngarth, quod nutu dei
fulcitur. historia istius altaris melius mihi
videtur narrare quam reticere. factum est autem dum
sanctus Iltutus orabat in spelunca, quae est iuxta mare, quod alluit terram
supra dicti loci, os autem speluncae ad mare est, et ecce navis navigabat ad se
de mari et duo viri navigantes eam et corpus sancti hominis erat cum illis in
navi et altare supra faciem eius, quod nutu dei fulciebatur et processit homo
dei obviam illis et corpus sancti hominis et altare inseparabiliter supra
faciem sancti corporis stabat. et dixerunt ad sanctum
Iltutum: ille homo dei commendavit nobis, ut deduceremus illum ad te et
sepeliremus eum tecum et nomen eius non reveles ullo homini, ut non iurent per
se homines. et sepelierunt eum et post sepulturam illi
duo viri reversi sunt ad navim et navigaverunt. at
ille sanctus Iltutus ecclesiam fundavit circa corpus sancti hominis et circa
altare et manet usque in hodiernum diem altare nutu dei fulctum. venit quidam regulus, ut proberet portans virgam in manu
sua; curavit eam circa altare et tenuit ambabus manibus virgam ex utraque parte
et traxit ad se et sic veritatem illius rei probavit et ille postea per mensem
integrum non vixit. alter vero sub altare aspexit et
aciem oculorum eius amisit et ante mensem integrum vitam finivit.
72 Est aliud mirabile in supra
dicta regione Guent. est ibi fons iuxta vallum putei
Mouric et lignum in medio fontis et lavant homines manus suas cum faciebus suis
et lignum sub pedibus suis habent, quando lavant. nam
et ago probavi et vidi. quando mare inundatur, ad
mallinam extenditu Sabrina super omnem maritimam et tegit et usque ad fontem
producitur et impletur fons de sissa Sabrinae et trahit lignum secum usque ad
mare magnum et per spatium trium dierum in mare invertitur et in quarto die in
supra dicto fonte invenitur. factum est autem, ut unus
de rusticis sepeliret eum in terra ad probandum, et in quarto die inventus est
in fonte et ille rusticus, qui eum abscondidit et sepelivit, defunctus est ante
finem mensis.
73 Est aliud miraculum in region
quae vocatur Ercing. habetur ibi sepulcrum iuxta
fontem, qui cognominatur Licat Anir, et viri nomen, qui sepultus est in tumulo,
sic vocabatur Anir: filius Arthuri militis erat et ipse occidit eum ibidem et
sepelivit. et veniunt homines ad mensurandum tumulum
in longitudine aliquando sex pedes, aliquando novem, aliquando duodecim,
aliquando quidecim. in qua mensura metieris eum in
ista vice, iterum non invenies eum in una mensura, et ego solus probavi.
74 Est aliud mirabile in regione
quae vocatur Cereticiaun. est ibi mons, quae
cognominatur Cruc Maur, et est sepulcrum in cacumine illius et omnis homo
quicumque venerit ad sepulcrum et extenderit se iuxta illus, quamvis brevis
fuerit, in una longitudine invenitur sepulcrum et homo, et si fuerit homo
brevis et parvus, similiter et longitudinem sepulcri iuxta staturam hominis
invenitur. et si fuerit longus atque procerus, etiam
si fuisset in longitudine quattuor cubitorum, iuxta staturam uniuscuiusque
homini sic tumulus reperitur. et omni peregrinus
taediosusque homo tres flectiones flectaverit iuxta illud, non erit super se
usque ad diem mortis suae et non gravabitur iterum ullo taedio quam abisset
solus in extremis finibus cosmi.
75 Primum miraculum est
litus sine mari.
Secundum miraculum est ibi mons qui
gyratur tribus vicibus in anno.
Tertium
miraculum vadum est ibi: quando inundature mare et ipse inundatur, et quando
decrescit mare et ipse minuitur.
Qaurtum
miraculum est lapis qui ambulat in nocturnis temporibus super vallem Citheinn,
et proiectus est olim in voragine Cereuus, qui est in medio pelagi
quod vocature Mene, et in crastino super ripam supra dictae vallis inventus est
sine dubio.
76 Est ibi stagnum quod vocatur
Luchlein, quattuor circulis ambitur. primo circulo
gronna stanni ambitur, secundo circulo gronna plumbi ambitur, tertio circulo
gronna ferri ambitur, quarto circulo gronna aeris ambitur, et in eo stagno
multae margaritae inveniuntur, quas ponunt reges in auribus suis.
Est aliud stagnum qui facit ligna
durescere in lapides. homines autem fingunt ligna et
postquam formaverint, proiciunt in stagno, et manet in eo usque ad caput anni
et in capite anni lapis reperietur: et vocatur Luch Echach.
Incipit de signis et prodigiis et de quibusdam
Hyberniae admirandis.
Plurima mira malum signantia signa futurum
sive bonum dederat clemens deus arbiter orbis,
ut terreret eos, quos illa videre volebat.
omnia pene loca, in quibus haec iam facta fuere,
tempora cuncta simul brevitas intacta reliquit.
tres simul in caelo visi sunt currere soles.
terribilem quedam tellus effuderat ignem.
maxima pars noctis fulgebat luce diei.
ecce lapis cecidit de caelo magnus in amne.
circulus et solem circundedit aureus altum.
agnus in Egypto mire fuit ore locutus.
bos loquitur Rome
stimulanti voce prophetae:
copia farris erit vobis hominesque peribunt.
spicas turba hominum iam vidit in arbore natas.
panibus incisis sanguis quoque fluxit abunde
coram convivis, quos signum terruit illud.
bos peperit dudum multis cernentibus agnum.
armatas multis acies equitesque diebus
aere pugnantes crudeliter arma movere
ante quidem cives viderunt tempora belli.
natus equa fuerat totus homo tempore nostro
atque homine, hinnitum faciens quoque morise equini,
tam comedens faenum quam panem et caetera edebat.
natus erat duplex homo vivens tempore longo
quadrimanus, bipes atque biceps et pectore bino
atque duas animas unum ventremque gerebat.
quorundam pars posterior nova verba sonabat
tunc mirabiliter cantans modulamina quaedam.
vox avis audita est dicentis talia verba:
mane novo surgens dominum laudabo potentem.
his ita prodigiis signisque per omnia dictis
nunc quoque describam patriae miracula nostrae
nomine quae propria vocitatus Hibernia cunctis.
De rebus Hiberniae admirandis.
Finibus in
nostris famosa est insula parva,
quae satis exanimes corruptos impedit esse
vel putridos tabo carnem sic efficit omnem.
illic cernit avum quisquam retinere figuram,
cuius ibi crescunt ungues simul atque capilli.
terraque nostra tenet stagnum quod continet istam
vim, qua lingua solent lapides mox esse sub undis
post tamen annorum ceu dicunt tempora septem.
Est aliud stagnum, cui fons quoque mirus adheret,
quinque pedum spatio tantum qui distat ab illo.
sive igitur crescat de largis ymbribus illud
seu nimio fervore magis decrescat, habebit
quinque pedum spatium semper distantia tantum.
Cernitur a multis alius fons more probatus
qui facit ut dicunt canos mox esse capillos.
Fons alius si tactus erit aut visus ab ullo,
efficit ingentes pluvias, quas fundere caelum
non cessat, si non oblatio sacra repellat.
Fons est, si verum, cernentis tempora signans:
nam salit eructans cum signans tempora longa,
at silet attestans cernentem mox moriturum.
Fons est dulcis aquae constans in vertice montis
more maris retinens accensum sive recessum.
Dicunt
esse duos fontes contraria agentes:
alter namque nec est potatus, perpetrat alter,
non aufert vitam: neuter cognoscitur ullo
tangere non audent iccirco utrumque periti
Proximus esse mari modicus quoque fertur acervus.
iam lapidum quidam mirabile quique ministrat
non magis apparens fluctu retrahente marino vel retrorsum
quam solito cursu, quando mare littora replet
occultanto mari illic, quae magis alta videntur.
Est aliquid saxum mirabile: namque repente
si fuerat virga percussum, suscitat ymbres:
ilico tempestas oritur sequiturque caligo.
at ea temoria sedem rex quisque tenebat,
Scottorum fuerant ubi tres res maxime mire
non lapis atque puer parvus namque sepulchrum,
nam lapis ut fertur calcatus rege sonabat.
iam rugiens prolem genuit septemnis et ille
parvulus aclectus nominatur ab omnibus eque
quinque pedum spatio brevior non addidit unquam,
quem numerum fuerat qui non maiore minutus.
Illa nimis miranda quidam piscina, leprosos
quae facit intrantes omnes se illicque lavantes.
est tamen haec eadem non noxia parte sequente,
quae solito cursu petit ac sic intrat in ipsam.
inter utranque tamen partem distantia parva
esse pedum spatio binorum pene videtur.
Continet haec hominis cuiusdam terra sepulchrum
femineas turbas fallentis more doloso:
ille etenim numerum ingentem violavit carum.
fine tamen fuerat felici crimana deflens.
ergo modo mire mulier si viderit illud,
pedere vel ridere solet cernendo sepulchrum,
tormine iam resonat quod, si non rideat illa
De infantibus sanctum Patricium invocatibus
Ex utero matris quondam sunt ista locuti
infantes: nos sancte veni Patrici bene salva
De S [K]ie[nan] quodam
Sanctus in
hac patria quidam vir nomine Kienan
permanet incorruptus, habens nunc integra menbra,
mortuus ante tamen quingentos circiter annos
eiusdem loci defuncti quique putrescunt.
De hominibus qui se vertunt in lupos
Sunt homines quidam Scottorum gentis habentes
miram naturam maiorum ab origine ductam:
quam cito, quando volunt, ipsos se vertere possunt
nequiter in formas lacerantum dente luporum,
unde videntur oves occidere sepe gementes.
sed sum clamor eos hominum seu cursus eorum
fustibus aut armis terret, fugiendo recurrunt.
cum tamen haec faciunt, sua corpora vera relinquunt.
atque suis mandant, ne quisquam moverit illa:
si sic eveniant, nec ad illa redire ualebunt.
si quid eos ledat, penetrent si vulnera queque,
vere in corporibus semper cernuntur eorum.
sic caro cruda herens in veri corporis ore
cernitur a sociis, quod nos miramus et omnes.
De homine decollato capite per vii annos vivente
Decollatus erat quidam languore doloris:
postea septenos fertur vixisse per annos:
guttere nanque miser poscebat aperto alimentum.
De muliere cum corpore a demonibus rapta
Haec res mira solet numeros celebrantibus addi.
vir bonus et verax aliquid mirabile vidit.
quodam nanque die volucres in flumine cernens
proitiens lapidem percussit vulnere cignum,
prendere quam cupiens tunc protinus ille cucurrit.
sed properante viro mire est ibi femina visa,
quam stupido visu ascipiens haec querit ab illa,
unde fuit, quid ei accidit aut quo tempore venit.
haec: infirma fui, inquit ei, et tunc proxima morti
atque putata meis sum, quod defuncta videbur.
demonibus sed rapta fui cum carne repente.
hanc vix credibilem rem tunc audivit ab illa,
quam secum ducens saciavit veste ciboque,
tradidit atque suis credentibus esse sepultam,
qui quod erat factum vix credere iam potuerunt.
De navi que visa est in aere
Rex fuit in theatro Scottorum tempore quodam
turbis cum variis, cum militibus ordine pulchris.
ecce repente vident decurrere in aere navim,
de qua post piscem tunc unus iecerat hastam,
quae ruit in terram, quam natans ille retraxit
ista quis auditurus
(reliqua pagina vacat)
|