| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctores varii Historia brittonum IntraText CT - Text |
|
|
|
VII. DE MIRABILIBVS BRITANNIAE 67 Primum miraculum est stagnum Lumonoy. in eo sunt insulae sexaginta et ibi habitant homines et sexaginta rupibus ambitu et nidus aquilae in unaquaque rupe est et flumina fluunt sexaginta in eo et non vadit ex eo ad mare nisi unum flumen, quod vocature Lemn. Secundum miraculum ostium Trahannoni fluminis, quia in una unda instar montis ad sissam tegit litora et recedit ut cetera maria. Tertium miraculum stagnum calidum, quod est in regione Huich et muro ambitur ex latere et lapide facto et in eo vadunt homines per omne tempus ad lavandum et unicuique, sicut placuerit illi, lavacrum sic fiat sibi secundum voluntatem suam: si voluerit, lavacrum frigidum erit, si calidum, calidum erit. 68 Quartum miraculum est: fontes in eadem inveniuntur de salo, a quibus fontibus sal coquitur: inde diversa cibaria saliuntur et non prope sunt mari, sed de terra emergunt. Aliud miraculum et Duorig Habren, id est duo reges Sabrinae. quando inundatntur mare ad sissam in ostium Sabrinae, duo cumuli spumarum congregantur separatim et bellum faciunt inter se in modum arietum et procedit unusquisque ad alterum et collidunt se ad invicem et iterum secedit alter ab altero et iterum procedunt in unaquaque sissa. hoc faciunt ab intio mundi usque in hodiernum diem. 69 Aliud miraculum est, id est Oper Linn Liuan. ostium fluminis illius fluit in Sabrina et quando Sabrina inundatur ad sissam, et mare inundatur similiter in ostio supra dicti fluminis et in stagno ostii recepitur in modum voraginis et mare non vadit sursum et est litus iuxta flumen et quamdiu Sabrina inundatur ad sissam, istud litus non tegitur et quando recedit mare et Sabrina, tunc stagnum Liuan eructat omne quod devoravit de mari et litus istud tegitur et instar montis in una unda eructat et rumpit. et si fuerit exercitus totius regionis, in qua est, et direxerit faciem contra undam, et exercitum trahit unda per vim humore repletis vestibus et equi similiter trahuntur. si autem exercitus terga versus fuerit contra eam, non nocet ei unda et quando recesserit mare, totum tunc litus, quod unda tegit, retro denudatur et mare recedit ab ipso. 70 Est aliud mirabile in regione Cinlipiuc. est ibi fons nomine Finnaun Guur Helic; non fluit rivus ex eo neque in eo. vadunt homines piscari ad fontem, alii vadunt in fontem ad partem orientis et deducunt pisces ex ea parte, alii ad dextram, alii ad sinistram, ad occidentamque, et trahuntur pisces ex ea parte. et aliud genus piscium trahitur ex omnibus partibus. magnum mirabile pisces inveniri in fonte, dum non flumen fluit in eo neque ex eo, et in eo inveniuntur quattuor genera piscium et non est de magnitudine neque de profunditate. profunditas illius usque genua, viginti pedes sunt in logitudine et latitudine, ripas altas habet ex omni parte. Iuxta flumen, quod vocatur Guoy, poma inveniuntur super fraxinum in proclivo saltus, qui est prope ostio fluminis. Est aliud mirabile in regione quae vocatur Guent. est ibi fovea, a qua ventus inflat per omne tempus sine intermissione, et quando non flat ventus in tempore aestatis, de illa fovea incessanter flat, ut nemo possit sustinere neque ante foveae profunditatem. et vocature nomen eius Vith Guint Brittannico sermone, Latine autem flatio venti. magnum mirabile est ventus de terra flare. 71 Est aliud mirabile in Guyr altare, quod est in loco, qui dicitur Loyngarth, quod nutu dei fulcitur. historia istius altaris melius mihi videtur narrare quam reticere. factum est autem dum sanctus Iltutus orabat in spelunca, quae est iuxta mare, quod alluit terram supra dicti loci, os autem speluncae ad mare est, et ecce navis navigabat ad se de mari et duo viri navigantes eam et corpus sancti hominis erat cum illis in navi et altare supra faciem eius, quod nutu dei fulciebatur et processit homo dei obviam illis et corpus sancti hominis et altare inseparabiliter supra faciem sancti corporis stabat. et dixerunt ad sanctum Iltutum: ille homo dei commendavit nobis, ut deduceremus illum ad te et sepeliremus eum tecum et nomen eius non reveles ullo homini, ut non iurent per se homines. et sepelierunt eum et post sepulturam illi duo viri reversi sunt ad navim et navigaverunt. at ille sanctus Iltutus ecclesiam fundavit circa corpus sancti hominis et circa altare et manet usque in hodiernum diem altare nutu dei fulctum. venit quidam regulus, ut proberet portans virgam in manu sua; curavit eam circa altare et tenuit ambabus manibus virgam ex utraque parte et traxit ad se et sic veritatem illius rei probavit et ille postea per mensem integrum non vixit. alter vero sub altare aspexit et aciem oculorum eius amisit et ante mensem integrum vitam finivit. 72 Est aliud mirabile in supra dicta regione Guent. est ibi fons iuxta vallum putei Mouric et lignum in medio fontis et lavant homines manus suas cum faciebus suis et lignum sub pedibus suis habent, quando lavant. nam et ago probavi et vidi. quando mare inundatur, ad mallinam extenditu Sabrina super omnem maritimam et tegit et usque ad fontem producitur et impletur fons de sissa Sabrinae et trahit lignum secum usque ad mare magnum et per spatium trium dierum in mare invertitur et in quarto die in supra dicto fonte invenitur. factum est autem, ut unus de rusticis sepeliret eum in terra ad probandum, et in quarto die inventus est in fonte et ille rusticus, qui eum abscondidit et sepelivit, defunctus est ante finem mensis. 73 Est aliud miraculum in region quae vocatur Ercing. habetur ibi sepulcrum iuxta fontem, qui cognominatur Licat Anir, et viri nomen, qui sepultus est in tumulo, sic vocabatur Anir: filius Arthuri militis erat et ipse occidit eum ibidem et sepelivit. et veniunt homines ad mensurandum tumulum in longitudine aliquando sex pedes, aliquando novem, aliquando duodecim, aliquando quidecim. in qua mensura metieris eum in ista vice, iterum non invenies eum in una mensura, et ego solus probavi. 74 Est aliud mirabile in regione quae vocatur Cereticiaun. est ibi mons, quae cognominatur Cruc Maur, et est sepulcrum in cacumine illius et omnis homo quicumque venerit ad sepulcrum et extenderit se iuxta illus, quamvis brevis fuerit, in una longitudine invenitur sepulcrum et homo, et si fuerit homo brevis et parvus, similiter et longitudinem sepulcri iuxta staturam hominis invenitur. et si fuerit longus atque procerus, etiam si fuisset in longitudine quattuor cubitorum, iuxta staturam uniuscuiusque homini sic tumulus reperitur. et omni peregrinus taediosusque homo tres flectiones flectaverit iuxta illud, non erit super se usque ad diem mortis suae et non gravabitur iterum ullo taedio quam abisset solus in extremis finibus cosmi. 75 Primum miraculum est litus sine mari. Secundum miraculum est ibi mons qui gyratur tribus vicibus in anno. Tertium miraculum vadum est ibi: quando inundature mare et ipse inundatur, et quando decrescit mare et ipse minuitur. Qaurtum miraculum est lapis qui ambulat in nocturnis temporibus super vallem Citheinn, et proiectus est olim in voragine Cereuus, qui est in medio pelagi quod vocature Mene, et in crastino super ripam supra dictae vallis inventus est sine dubio. 76 Est ibi stagnum quod vocatur Luchlein, quattuor circulis ambitur. primo circulo gronna stanni ambitur, secundo circulo gronna plumbi ambitur, tertio circulo gronna ferri ambitur, quarto circulo gronna aeris ambitur, et in eo stagno multae margaritae inveniuntur, quas ponunt reges in auribus suis. Est aliud stagnum qui facit ligna durescere in lapides. homines autem fingunt ligna et postquam formaverint, proiciunt in stagno, et manet in eo usque ad caput anni et in capite anni lapis reperietur: et vocatur Luch Echach. Incipit de signis et prodigiis et de quibusdam Hyberniae admirandis. Plurima mira malum signantia signa futurum De rebus Hiberniae admirandis. Finibus in
nostris famosa est insula parva, De S [K]ie[nan] quodam Sanctus in
hac patria quidam vir nomine Kienan (reliqua pagina vacat)
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |