|
VITA
DE ROMULO PRIMO ROMANORUM REGE
1. Romulus Romanorum regum primus
Romaneque reipublice parens fuit, ardentis animi vir in primis atque armis
eximius; talem venturis nempe successibus fata prospexerant, quo auctore, tot
circumtonanibus vicinorum minis e dumosis collibus in celum usque venturi
imperii fundamenta consurgerent.
2. Neque enim tuto poterat molli aree tanta rerum moles imponi; solum stabile vehementisque
ducem spiritus res tanta poscebat. Affuit, atque ubi prius
herbarum vix armento satis herculeo, vix capellis Faustuli abunde frondium esse
consueverat, illic arcem omnium terrarum struxit ac supremum mortalibus
principatum.
3. Is ergo cum Remo fratre simul Rea
Silvia, que et Ilia dicta, matre haud dubia, Marte autem seu ficto patre seu
credito genitus, ubi primum lucis limen attigit, non in matre solum sed in se
etiam ac fratre sevitiam Amulii Albanorum regis expertus est.
4. A quo in Tyberim mergi iussi casu
quodam seu, quod de tanto futuro imperio credi licet,
divina providentia liberati sunt immensis rebus insperata primordia preparante.
Supergresso enim forte ripas amne inaccessibilique alveo
stagnantibus secus ripam vadis, abiecti, abeuntibus regii sceleris ministris,
incolumes evasere.
5. Eo rursus seu vera seu ficta lupa -
utraque enim fama est - infantum vagitu excita et quasi humanitus miserata
diverterat; cuius lacte alti interim, donec a pastore regio - Faustulus is erat
quem supra nominavi - labellis fere ubera sugentes, lupa illos itidem
relambente, reperti et usque ad pubertatis annos
caritate patria educati sunt.
6. Enimvero tunc in
dies magis ac magis indoles emergere factisque clarescere, iam cari undique
lateque terribiles nil inausum linquere, iamque altor ipse rebus monitus
in ea, quam ab initio conceperat, opinione firmari regios adolescentes fore.
7. Id aliquandiu celatum tandem patuit.
Remo capto a satellitibus regis et pene destinato atque ad
solatium iniurie materno avo Numitori tradito, cuius in agros fratres ambo impetum
fecisse fefebantur; quo conspecto, non in iram versus, ut mos est, pro iniuria
illata,
8. sed latenti
quadam animi dulcedine erga illum motus et, audito quod gemini essent
extimataque hinc etate hinc effigie generosa minimeque pastoria, nepotum in
memoriam adductus querendoque circumstantias, pedetentim eo pervenerat ut hunc
paulominus nepotum suorum alterum esse minime dubitaret, itaque liberius illum
habere non ut captivum sed, quod vere erat, ut suum.
9. Hinc in perniciem regis pronior via;
siquidem, patefacta Romulo non modo presenti conditione fraterni status sed
origine etiam utriusque in id tempus poccultata, admonete putativo eos patre
non sua, ut crediderant, sed regia stirpe progenitos,
eitaque per ordinem et eorum simul et avi ac matris iniuria, rebus cognitis
animosior Romulus et non modo liberaturus fratrem, sed illum seque et avum et
matrem vindicaturus accingitur; non aperto quidem impetu, impar viribus, sed
clanculum iuvenibus hinc atque hinc missis, qui una hora in regiam convenirent.
10. Sic dispositis
insidiis et in tempus accurente Remo, in Amulium irruitur incautum et tale
nichil opinantem. Ceso rege, Numitor, Amulii frater et ab illo pridem
regno pulsus, restituitur, non minus nepotum repertorum quam recuperati regni
insperat sorte letus.
11. Inde autem quod
ingentibus animis augustum avitum regnum videretur, Alba avo derelicta ipsi,
vel infantie cunabula vel periculi sui locum amantes, ad iacienda illic
nove urbis fundamenta festinant.
12. Sic auspicato
horrida et ut proprie dicam pastoralis regia, mox futura aurea, in Palatino
monte construitur et, fratre quidem auspiciis victo, Romuli solius ex
nomine urbi nomen inditum, orbi postmodum populisque et regibus formidandum.
13. Ceterum seu hinc orto certamine,
seu contempto fratris edicto Remus nova menia transcendens interficitur et,
sive imperii cupiditas sive ille iustitie rigor fuit, variat enim in multis
vetustissime rei fides, unus Romulus regni frena sortitus patrios simul
externosque sacrorum ritus instituit, regiumque habitum et insignia ac lictores
duodecim sibi assumpsit, et novas leges edidit, unicum et populi glutinum et
pacis ac concordie fundamentum.
14. Tria hinc maxime
providenda videbantur, et consilium scilicet et augmentum cepte urbis et
longevitas; erat enim parvis in menibus magna raritas accolarum, eaque ipsa
brevissimi temporis spem dabat propagande sobolis deficiente commercio.
15. Primum igitur centum ex patribus in
senatus lectis -ab etate dicto ordine, nam patrum nomen ab amore curaque
reipublice ortum erat - , secundum vero dus inter
lucos instituto asilo effectum -sic sanctum templum Greci vocant - , quo aperto
multa illico vicinis e regionibus turba confluxerat; tertium nuptiis fiendum
apparebat, virilis enim tantum sexus nonnisi unius populum spondebat etatis.
16. Que quoniam superbe quin et
ignominiose a finitimis negabantur, vi et ingenio
parte sunt; siquidem, repulse ira et dolore dissimulato interim ac supresso,
exquisitos rex Neptuno ludos parat edicique diem per vicinos populos iubet. Qui
affuit, concursus ingens utriusque sexus proximis ex urbibus atque oppidis Rome
fuit et ludorum studio nec minus visende nove illius et ceu subito nate urbis desiderio. Medio igitur spectaculo, versis in ludos
omnium oculis animisque, ex condicto rapte virgines, non ad
stuprum sed ad nuptias spemque progeniei.
18. Itaque inter
indignationem et lacrimas delinite blanditiis raptorum, ante alios Romuli,
singule singulis matrimonio iunguntur. Hinc multorum causa radixque
certaminum. Questi patres et affines virginium violentiam perfidiamque
hospitum, a quibus invitati ad ludos gravissima omnium
iniuria se affectos dicerent, raptim se ex urbe proripiunt reversique domum
mesti querelas ingeminant, scelus exaggerant, arma capiunt, ultionem parant.
19. Fit ex
omnibus populis conventus ad Titum Tatium Sabinorum regem, quod illic et potentie plurimum esset et iniurie. Verum, quia preceps
ira moras consiliumque non recipit et pro ardore
animorum apparatus belli segnis videbatur, quisque per se, non expectantes
alterutrum, in bellum ruunt, primique omnium Ceninenses cum exercitu in Romanos
fines irrumpunt.
20. Quibus
occurrens Romulus
hostes in fugam vertit, regemque hostium Acronem singulari certamine congressus
interficit, urbemque illorum et fuga populi et morte
regis attonitam facili capit incursu.
21. Ipse
victor Romam rediens victi regis exuvias in Capitolium defert, templumque Rome
primum extruit dedicatque sub nomine Feretrii Iovis, quo victores romani duces
nonnisi de singulari prelio cesis hostium ducibus opima que vocant ferrent
spolia. Illic ergo venturi temporis ad exemplum cesi regis spolia
suffixit, rarum valde sed eximium posterorum decus.
22. Proximi Anthemates, in Romanos
agros facto impetu, victi sunt amissumque oppidum; sed Hersilie romulee
coniugis interventu, que una raptarum erat raptarumque omnium preces ac vota regis auribus in vehebat, misericordiam adepti
victricemque in urbem recepti sunt.
23. Dehinc Crustumeni arma moventes
facili Marte fraguntur, enitescente in dies Romuli virtute, tranlatisque Romam
victis crescente urbe hostium ruinis. Plus negotii cum
Sabinis fuit qui, quo serius eo maturius agentes, capta per dolum aece
Capitolii, proditrice virgine filia Spurii Tarpei qui custos arcis erat -a quo
rupi nomen -, adhuc tenere urbis in visceribus anceps prelium intulerunt e loco
superiore pugnantes.
24. In quo quidem
corruente Hostio Hostilio, qui pro partibus romanis acerrime dum potuit
steterat, romana acies omnis avertitur, reluctantem quoque ipsum Romulum
impellens.
25. Ille autem, cum nichil humane opis
iam speraret, armatas ad celum manus erigens, Iovemque
ceu presentem compellans, consternatosque animos suorum celesti ope firmaret ac
sisteret, Statori Iovi templum. ut scriptoribus placet
secundum Rome, vovit et, quasi receptis celo votis audentior, iam Iovem iubere
clara suis voce denuntians.
26. Hinc, et regis
exemplum et Iovis imperium secuta, acies in hostem redit; quorum insperato
reditu et ante aciem pugnantis Romuli acri incursu mutatus pugne status; et iam
fugiant qui fugabant. Inter quos ipse quoque Metius
Curtius, Sabinorum secundum regem vir clarissimus et illo die ante alios factis
ac virtute conspicuus, impetum non tulit.
27. Palus illi proxima et discrimini
fuit et saluti, in quam territi saltu cornipedis invectus magno suorum metu, in
adversam tandem ripam hortantium viamque monstrantium confirmatus vocibus
emersit; et hinc quoque paludis ortum nomen : lacum
curtium dixere. Hoc recepto aucti suis animi rursumque, variente licet iam
fortuna inclinataque in Sabinos belli mole,
concurritur.
28. Hoc in statu insperate viam pacis
invenit pietas : pugnantibus hinc viris hinc patribus,
sexus immemor ac periculi raptarum acies intervenit, laccrimosis precibus
miserando habitu vel belli finem vel, si pergerent, in se prius belli causam
verti gladios obsecrantes, quam se se in presens cede mutua, in longum vero
sobolem immeritam ex se ortam, hi filios hi nepotes, tristi parricidio
inquinarent, necdum culpe capacibus eternam infamiam irrogarent.
29. Flectuntur hinc inde animi ireque
franguntur. Mirum dictu, in utroque exercitu fragor subito compressus armorum
et bellantium strepitus; tam mitis per modo tam rabidas mentes stupor incesserat!
Nec latere diu potuit; mutati ilicet affectus erupere et
pietatem quies et silentium pax secuta est.
30. Iunctis regum dextris, ictum fedus
et aucta mirum in modum civitas Sabinorum transitu; nec minus utriusuqe gentis
erga optime meritas matronas auctus amor, ante alios Romuli, qui illarum eximie
pietati magnos ac debitos honores tribuit.
31. Duo nunc etiam
supersunt bella: cum Fidenatibus alterum, qui, dum surgentis imperii vires
timent suspectasque habent, ante illas quam oporteret expertisunt. Ingressis hostiliter in romanos
fines Romulus
obviam profectus, haud procul urbe hostium castra posuit, ingenioque metum
simulans credulum in insidias hostem traxit.
32. Hinc
terror improvisus et repens fuga, usqueadeo ut, victis
victoribusque permixtis, custodes portarum vix inter hostem civemque
discernerent: intromissi omnes, capta urbs. Alterum cum Veientibus bellum fuit,
et Fidenatium amore et Romanorum odio excitum: et his
acie victis, pervastato agro, pacem postulantibus, parte finium adempta, centum
annorum indutie permittuntur.
33. Hec
Romuli primordia, hic vite cursus, hec series rerum fuit, quibus apud illud
agreste genus hominum necdum satis eruditos vulgi animos tam paterne quam
proprie divinitatis fidem meruit, vir nec animi egens
nec ingenii, bello
inclitus, domi prudens.
34. Populi
equitumque centurias instituit; ut utrunque pacis ac belli tempus suis presidiis niteretur, trcentis insuper expeditissimis
armatis ad tutelam sui corporis eque in pace ac bello usus est, qui celeres dicti sunt, a
celeritate derivatum nomen. Quibus artibus et dum
vixit clarus et post mortem clarior, populo tamen quam senatu acceptior
senatui; hinc suspitio in patres.
35. Nam cum
annos septem et triginta regnasset, reique militaris solitas curas agens ad
paludem Capre, contione in camois habita, recenseret exercitum, et solis
repentina defectio, literarum nesciis ac viris militaribus improvisa, simulque
tempestas horribilis, que ingenti pluvia et fulminum stridore detonuit,
preripuere undique regis aspectum, neque ipse usquam amplius visus est: mirum
ac pene incredibile, tanti regis exitum, populo spectante cui dilectissimum
fuisse nullus regnat, tam dubium tamque occultum esse potuisse.
36. Opiniones rei varie. Aliqui ad celum raptum deorumque concilio adscriptumvolunt: magnus
saltus homini armato et peccatis presso et sanguine lubrico et veri Dei
celestisque vie nescio, sed nichil est quod non sibi vehemens et immodicus amor
fingat.
37. Tempestate igitur sopita, cum a
patribus, qui una circumfusi steterant, populo visendi avido et regem suum
certatim requirenti responsum esset abiisse illum ad
superos, adstipulante uno tste creditum.
38. Iulius Proculus is fuit, insigni,
quantum intelligi datur, apud suos sanctitatis fama et, quod constat, nobilitate generis preclara, ut qui, albanis ortus ex
regibus Romamque cum Romulo commigrans, fundator Iulie gentis fuit.
39. Qui prodire ausus in publicum,
meste multitudini letum attulit rumorem, eo ipso die Romulum celo demissum
plusquam mortali habitu sibi affuisse testatus, et tremore maximo faciem eius
suspicere non audenti hoc iussisse: nuntiaret civibus suis artes bellicas
excolerent, certi omnem humanam potentiam eorum armis imparem fore, suam urbem,
sic diis placitum, omnium caput ac dominam futuram
esse terrarum; atque his dictis ablatum ex oculis in celum ascendisse.
40. Hec narranti
iurantique Iulio fides habita et divinitatis solatio mitigatus dolor mortis et
lenita ira, quam in patres plebs tam cari regis morte conceperat: ita
facile quod cupiunt credunt omnes. Alii laniatum a patribus
occasione tempestatis arrepta, palustrique forsan limmo, nequa vestigia cedis
extarent, inter tenebras abditum opinantur.
41. Ea, ut
Livius ait "perobscura fama", ut vero aliis iisque clarissimis
scriptoribus videtur utique vera est, quamvis, ut ibidem ait idem,
"illamalteram admiratio viri et pavor presens nobilitaverit".
42. Potest et illud forsitan credi,
quod quidam suspicati sunt, neque in celum divonitus sublatum neque in terris
humanitus laceratum, sed tempestate ipse atque impetu fulminis absumptum, cuius
qui aderant quo proprius eo magis attonitis atque insciis, accidisse.
43. Et opinionum
quidem in rebus ambiguis iudiciique libertas multiplex, veritas una non
amplius; sed hec ipsa in Romuli exitu, ut in plerisque aliis, alte
habet.
|