|
VITA
DE NUMA POMPILIO SECONDO ROMANORUM REGE
1. Numa Pompilius sequitur, Pomponis
filius, secundus regum. Hic curibus Sabinis ortus atque
habitans, summa religionis ac iustitie fama, et quasi aspectus corporis habitum
animi sequeretur, a prima etate canus, Roma dissentientes de eligendo rege
compescuit.
2. Nam unius licet
urbis incole unum in populum coaluissent, nondum tamen vetustatis immemores
dissidebant votiss, post Romuli finem sue utrique certatim faventes
origini. Et, quanquam superior, Romanus cessit tamen viri huius reverentie,
atque ad solum Nume nomen omnis est compressa
dissensio, Sabinis ingenti gaudio plaudentibus indigene regi, Romanis ultro
meritum honorem tanto avvene deferentibus.
3. Sic electus a populo, confirmatus a
patribus, peregrinus ad regnum venit, inque urbem
romanamque arcem evocatus, rerum habenas auspicato quoque, ut Romulus
fundamenta urbis iecerat,suscepit, vir divini et humani iuris consultissimus,
tranquillitate ingenita paci studens, bello abstinens, sacris deditus et primo
quidem regi proposito similis fortassis, verum artibus totiusque vita tenore
dissimillimus; ille enim vi atque armis, hic iustitia et legibus fundavit
imperium, illi bella placuerunt, huic ut dixi pacis amor ac studium fuit.
4. Quod ut asperis belloque assuetis
ingereret animis, prudentissime contra morbum veterm adverso remedio usus,
atque ad leniendam populi ferociam, armorum natam
nutritamque usu, desueudinem optimam arbitratus, Iani templum statuit quod
apertum belli, clausum pacis esset indicium;
5. idque ipse
toto regni tempore obseratum providentie sue repagulis vectibusque continuit,
bellico intus furore compresso, pace circum iustitiaque regnantibus : rara
deinceps bellacis populi fortuna; tam perpetuis motibus stirpem Gradivus
exercuit, sic exstincti regisn nuntio creditum, sic iussui obtemperatum fuit.
6. Hic vicinos igitur populos, quos
alter bello vicerat, federibus iunxit et quos ille
metu presserat, hic amore servavit. Mox visibilium bellorum terrore deposito,
adversus invisibiles hostes omnem curam omne studium vertit :
lascivie indomiteque libidini, que sepe mala pacis otium parit, deorum metum et
vincula religionis, qualis illorum temporum esse poterat, obicit.
7. Cui et ministros instituit,
sacerdotes ac flamines virginesque Vestales, stipendiumque de publico vestesque
et reliqui habitus insignia iubet et ancilia solemniter circumferri
cerimoniasque multimodas observari; quique omnibus his preesset, ad quem omnia referrentur, patritia de gente summum ststuit
pontificem, quem prefecit et infernorum sacris et funerum et procurationi
fulminum atque prodigiorum; multa insuper id genus que persequi longum et
religiosis vere animis atque auribus vanum etiam supervacuumque est.
8. Ille tamen ad
hec omnia ex archano divinitatis elicienda aram Iovi Elicio Aventini collis in
vertice erigit dedicatque. Annum preterea in menses duodecim,
duobus primis ianuario multas atque utiles, primus apud Romanos legifer.
9. Que ut in vulgi
animos altius cunta descenderent, que cunque ageret se divino monitu
alloquioque edoctum simulans, sic et diis accepta populosque salubria se
sancire suadet persuadetque, figmento locum et tempus ydoneum nactus, in nemus
siquidem Aricinum intempeste noctis silentio ventitabat.
10. Illic, cavo quodam et umbroso
specu, ubi et ipsi nuper cognoscendi studio fuimus, iugis ad
fontem atque submotis solus arbitris se se includens, tempus de industria
terebat, metu interim comitibus et veneratione perfusis; consecraverat, de omni
statu reipublice se tractasse fingebat : et commento fides habita.
11. Sic his omnibus velut dei ore prolatis adhuc simplex et credula plebs intenta,
tres et quadraginta annos, tot enim regnavit, in summa pace vicinorumque
omnium, qui prius oderant, amore ac reverentia conquievit.
12. Hac sapientie et
virtutis fama scriptores quidem adducuntur, at Numam regem Pithagore pholosophi
fuisse discipulum opinentur. Quos tam termporum quam locorum ratio
redarguit; nam et Pithagoram non Nume sed Servii Tulli
temporibus, centum et eo amplius post annos, nec tunc Rome sed extremo Italie
in angulo floruisse compertum est.
13. Id ergo proprius
vero est nullo peregrino magisterio sed vetusta sue gentis disciplina,
quam toto tunc orbe sanctissimam fuisse constat, vel, ut certius loquar, illo
inspirante qui reges et philosophos doctos facit, regem hunc doctum adeo
evasisse; quo etiam inspirante ille philosophus, alibi quidem et etate alia
atque alio sciendi genere, doctus fuit.
14. Nume ergo
Pompilii et quieta et sapiens, qua datum erat ulli hominum, vita fuit et
tranquillus ac facilis vite finis, nullis interpellantibus motibus vel
civilibus vel externis. Obiit senexsepultusqe est sub
Ianiculo; tantumque tributum huic regi novimus, ut que ipse sanxisset nullus
hominum nisi idem ipse infirmaree aut mutare presumeret.
15. Siquidem post annos circiter
quingentos, sub tempus belli macedonici, in agro
Petilii scribe qui ad Ianiculum erat, agricola cui Terrentio nomen fuit sulcum
miliente profundius, invente sunt arce due papidee plumbo operte; quarum altera
sepulcrum regis erat, in altera libri regis latini septem et totidem greci
alternis candelarum facibus impliciti, illi quidem de iure pontificio, hi autem
de sapientia conscripti.
16. Qui cum a paucis
lecti contra religionem temporum illorum et sacrorum ritus visi essent, iurante
seu iusiurandum offerente pretore nequaquam expediens esse reipublice
libros illos servari aut vulgari, senatu iubente atque populo spectante
combusti sunt.
17. In quibus opinari fas est, idque
nostrorum quosdam opnatos video, sapientissimum regem ad
ferocem populum frenandum metu celestium et pro tempore utili mendacio diu
usum, tandem morti proximum, cum pacata satis omnia sprraret nec iam amplius
figmento opus arbitaretur, veritai nude operam dedisse; quamvis, ut est dictum,
occupatis superstitione animis veritas ipsa reiecta sit, sicut sepe animi
passionibus victa reicitur.
|