|
PETRARCAE M. TULLIO CICERONI
S.P.D. (LIVER XXIV, EP. IV)
Si te superior offendit epistola (verum
enim, ut ipse soles dicere, quod ait familiaris tuus in Andria: "Obsequium
amicos, veritas odium parit"), accipe quod offensum animum ex parte
mulceat, nec semper odiosa sit veritas; quoniam veris reprehensionibus
irascimur, veris laudibus delectamur. Tu quidem, Cicero, quod
pace tua dixerim, ut homo vixisti, ut orator dixisti, ut philosophus scripsisti.
Vitam ego tuam carpsi, non ingenium aut linguam, ut qui illud
mirer, hanc stupeam. Neque tamen in vita tua quidquam
praeter constantiam requiro, et professioni philosophicae debitum quietis
studium, et a civilibus bellis fugam. extincta
libertate ac sepulta iam et complorata Republica. Vide ut aliter tecum ago ac tu cum Epicuro multis in locis, sed
expressius in libro De Finibus agebas. Eius enim ubilibet vitam probas, rides ingenium. Ego nihil in
te rideo, vitae tamen compatior, ut dixi, ingenio gratulor eloquiove. O Romani eloquii summe parens, nec solus ego, sed omnes tibi
gratias agimus, quicumque Latinae linguae floribus ornamur; tuis enim prata de fontibus
irrigamus, tuo ductu directos, tuis suffragiis adiutos. tuo
nos lumine illustratos ingenue confitemur: tuis denique, ut ita dicam,
auspiciis ad hanc, quantulacumque est, scribendi facultatem ac propositum
pervenisse. Accessit et alter poeticae viae dux; ita enim necessitas poscebat. ut esset et quem solutis et quem fraenatis gressibus
praeuntem sequeremur, quem loquentem, quem canentem miraremur. quoniam cum bona venia amborum neuter ad utrumque satis
erat, ille tuis aequoribus, tu illius impar angustiis.
Non ego primus hoc dicerem fortasse,
quamvis plane sentirem; dixit hoc ante me, seu ab aliis scriptum dixit, magnus
quidem vir Annaeus Seneca Cordubensis, cui te, ut idem ipse conqueritur, non
aetas quidem sed bellorum civilium furor eripuit. Videre te
potuit, sed non vidit, magnus tamea operum tuorum atque illius alterius
laudator. Apud hunc ergo quisque, suis eloquentiae finibus
circumscriptus. collegae suo cedere iubetur in
reliquis. Verum expectatione te torqueo; quisnam dux
ille sit quaeris? nosti hominem, si modo nominis
meministi: Publius Virgilius Maro est, Mantuanus civis, de quo egregie
vaticinatus es. Cum enim, ut scriptum legimus, iuvenile quoddam eius opusculum
miratus, quaesivisses auctorem, eumque iuvenem iam senior vidisses, delectatus
es, et de inexhausto eloquentiae tuae fonte, cum propria quidem laude permixtum
verum tamen praeclarumque ac magnificum illi testimonium reddidisti. Dixisti
enim:
Magna spes altera Romae.
Quod dictum ex ore tuo auditum adeo
sibi placuit insedit - que meinoriac, ut illud post annos viginti, te pridein
rebus huinanis exempto, divino operi silo eisdem penitus verbis insereret ;
quod opus si videre licuisset Inetatus esses, de primo fiore tam certum te venturi
fructus praesagium concepisse. Nec non et Latinis gratulatus Musis, quod
insoleatibus Graiis vel reliquissent ambiguam, vel certain victoriam
abstulissent ; utriusque eniun sententiae nuctores
sunt: te, Si cx libris aniunum novi, quem noscere mihi non aliter quam si tecum
vixissem videor, ultimne assertorem futurum, iitque in oratoria dedisti, sic in
poetica palmam Latio daturum, atque ut Aeneidi cederet Ilins iussurum fuisse
non dubito, quod iam ah initio Virgilinni laboris Propertius asseverare non timuit.
Ubi enim Pierii operis fundamenta contemplatus est, quid
de illis sentiret, et quid speraret aperte pronunciavit his versibus:
Cedite
Romani scriptores, cedite Graii;
Nescio quid maius nascitur Iliade.
Haec de altero Latinae duce facundiae,
magnaeque Romne spe altera. Nunc ad te revertor. Quid de vita, quid de ingenio tuo sentiam audisti. Expectas audire de libris tuis qunenam illos exceperit
fortuna, quam seu vulgo seu doctioribus probentur. Extant
equidem praeclara volumina, quae ne dicam perlegore,
sed nec enumerare sufficimus. Fama rerum tuarum
celeberrima atque ingens et sonorum nomen; perrari autem studiosi, seu temporum
adversitas, seu ingeniorum hebetudo et segnities, seu quod magis arbitror, alio
cogens animos cupiditas causa est. Itaque librorum aliqui
(nescio an irreparabiliter) nobiscum qui nunc vivimus, nisi fallor, procul
dubio periere; magnus dolor meus, magnus saeculi nostri pudor, magna
posteritatis iniuria. Neque enim satis infame visum est ingenia nostra
negligere, ne quid inde fructuosum perciperet sequens
aetas, nisi laboris etiam vestri fructum crudeli prorsus et intoleranda
corrupissemus incuria. Namque quod in tuis conqueror et in multis virorum
illustrium libris accidit; tuorum sane, quia de iis mihi nunc sermo erat,
quorum insignior iactura est, haec sunt nomina: Reipublicae, Rei Familiaris, Res Militaris, De Laude Philosophiae, De Consolatione, De
Gloria, quamvis de hoc ultimo magis mihi spes dubia, quam desperatio certa sit.
Quin et superstitum librorum magnas partes , ita ut, veluti
ingenti praelio oblivione et ignavia superatis, duces nostros non extinctos modo
sed truncos quoque vel perditos necesse sit lugere. Hoc enim
et in aliis multis, sed in tuis maximo Oratoris, atque Academicorum, et Legum
libris patimur, qui ita truncati foedatique evaserunt, ut proprie melius
fuerit periise.
Reliquum est ut urbis Romae ac Romanae
Reipublicae statum audire velis, quae patriae facies, quae civium concordia, ad
quos rerum summa pervenerit, quibus manibus quantoque consilio fraena
tractentur imperii? Isterne et Ganges, Iberus, Nilus et
Tanais limites nostri sint? An vero quisquam
surrexerit
Imperium Oceano, famam qui terminet
astris,
aut
super et Garamantas et Indos
Proferat imperium,
ut amicus ille tuus Mantuanus ait. Haec
et his similia cupidissime auditurum te auguror; id enim pietas
tua suggerit, et amor erga patriam usque in tuam perniciem notissimus. Verum
enim tacere melius fuerit. Crede enim mihi, Cicero, si
quo in statu res nostrae sunt audieris, excident tibi lacrimae, quamlibet vel
coeli vel erebi partem teneas. Aeternum vale. Apud superos, ad
sinistram Rhodani ripam in Transalpina Gallia eodem anno, XIV Kalendas
Ianuarii.
|