Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Contra medicum quendam

IntraText CT - Text

  • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I

Quisquis es qui iacentem calamum et sopitum—ut ita dixerimleonem importunis latratibus excitasti, iam senties aliud esse alienam famam prurienti lingua carpere, aliud propriam ratione defendere. Iniquum, fateor, inter nos certamen instituitur: ubi me percutias habeo, ubi te repercutiam non habes. Quod enim nomen habere potest mercennarius et infamis artifex? Profecto autem michi tecum non de opibus aut de imperio, sed de solo nomine pugna est, cuius te egenum atque inopem esse, etsi non admonearis, intelligis. Quia tamen cogis ad id, ad quod nunquam sponte descenderem, et loqui aliquid necesse est, ne, si—quod interdum in animum venit—propter contemptum rerum tuarum tacuero, tu tibi forsan ex mea taciturnitate complaceas, petita non a te sed a lectore venia siquid contra morem meum dixero, respondebo ad aliqua. Multa enim tam inepte dicis, ut quisquis ea responso digna duxerit, ipse merito videri possit ineptior.

Primum itaque, literis tuis lectis, risum me cohibere nequisse noveris. Quonam enim alio modo clarius probare poteras verum esse quod negas: te, scilicet, egressum tuis, alienis in finibus oberrare, magno cum eorum discrimine qui, nimium creduli, te sequuntur, quibus, sanitatis fructum pollicitus, nil nisi intempestivos flosculos inutilium verborum ingeris, cum facto non verbis opus sit? Quanto enim sudore quantoque cum studio inanem, sed ampullosam et tumidam plenamque convitiis epystolam effudisti! Sed hic vester est mos: adversus verum iurgio certatis. Et nimirum hoc ipso quantum tibi fideres apertissime declarasti. Si enim non extremus perditissimusque omnium fuisses, non desperasses fieri posse ille unus ex multis, qui, iuxta sententiam meam, esses in Romani Pontificis consilium evocandus. Imo vero generose mentis inditium est, etsi uni tantum spes glorie proposita sit, in id niti, ut unus ille tu sis. Quod si assecutus fueris, voti compos egregii; alioquin, laudabili saltem sis commendandus affectu.

Ego quidem—nam memini—non artificium sed artifices improbavi, eosque non omnes, sed procaces atque discordes. Mirum dictu ut, sibi conscius, tuus multorumque animus indoluit et exarsit. Nescio quid hic rei est. Argue tardos philosophos, punge inertes poetas, carpe incompositos oratores: nunquam Plato et Aristotiles, nunquam Homerus et Virgilius, nunquam Cicero aut Demosthenes irascentur; increpa medicos inutiles et ignaros: omnes prope frement et insanient. Quod ante non noveram, brevi literula sum expertus: singulare quiddam hoc in genere dixerim. An forte ideo quia universali macule nemo subtrahitur? Nolo id quidem opinari: necdum despero fore aliquem medicum cui valde probetur quicquid dixi dicturus ve sum, quique suam singularem laudem in comuni ceterorum infamia recognoscat et—quod cuntis excellentibus ingeniis insitum reorgaudeat se paucorum similem dissimilemque multorum. Quod nisi ita esse crederem, frustra suasissem unum de multis eligendum—ut verba mea repetam—"non eloquentia, sed scientia et fide conspicuum". Quo consilio cur in me tam vehementer exarseris mirarer, nisi ignorantiam ac diffidentiam tuam noscerem, cum—ut postea didicivestrorum quoque doctissimi egrum uni fideli medico et rari erroris committendum dicant, ne, plurimos consulens, plurimorum incidat in errores. Tu tamen ille unus proculdubio non es, quod si esses, nunquam discordes ac nescios medicos increpanti tam ventosa respondisses epystola. Profundissime tangebaris, tam graviter exclamasti.

Nec puduit illud etiam inter confusum murmur inserere: me pontifici adulatum. Ego ne cuiquam adularer, cui propositum sit, vulgo etiam non ignotum, preter virtutem ac bonam famam, universa contemnere? Quid autem me moveret, ut nunc fierem quod ab annis tenerioribus nunquam fui? Percontare ipsum illum de quo loquimur, et dicet tibi sepe ultro se michi obtulisse quantum tu optare, licet sis importunissimus, non auderes, meque propter amorem libertatis, quod tibi inexpertum et incognitum bonum est, omnia recusasse. Desine itaque lepram tuam et ambitionis avaritieque malum bene valentibus imponere. Tu palpator, tu non solum blandus, sed—si es ille quem putotediosissimus etiam adulator, non modo pontificum sed et pauperum latrinas, vilissimi spe lucelli, ego florentes silvas et solitarios colles ambire soleo, nonnisi vel scientie cupiditate vel glorie.

Id non scripto sed cachinno refellendum arbitror quod inter anxie conquisitas evadendi vias, quibus inenodabilem veri laqueum tentas abrumpere, palpitando dixisti: me, forsan tui nominis invidia tactum, illud scripsisse, quo tibi gregique tuo famam eriperem. Ego ne tibi miser invideam? Absit! avertat Deus! Qui enim misero invidet, necesse est sit ipse miserrimus. Ego tibi nomen eripere nitar, inglorie? Procul ab hoc periculo es; ire potes toto securus orbe terrarum: quod ad fame iacturam attinet cantabis vacuus coram latrone viator. Erit qui forte nares amputet, oculos effodiat: famam tibi nullus eripiet quam non habes.

Quid autem intolerabilius homine insolenti, qui, ubi pudorem semel abiecerit, quicquid dixeris negabit? Magna meretricie frontis impudentia est! Negas ecce medicos discordare, que publica totius humanis generis est querela. Utinam tamen ita sit! Malim me esse mentitum, quanquam hac in re mentitus esse non possim; ceterum, salvis omnibus, errasse maluerim, quam, me veridico, periclitari tot hominum milia, qui discordi et vario et prorsus incerto medicorum imperio gubernantur. Nempe, quod in summi pontificis nuper cura dicis fuisse concordes, vide, non dico ne mentiaris—id enim iam vobis quotidianum atque vulgare est —, sed ne maximis testibus veritas vos ipsa confundat. Concordastis, forte, postquam ille convaluit, qui—quod nemo, ne ipse quidem, dubitatmulto ante convaluisset, si tu saltem per totum egritudinis sue tempus in extremis Indie litoribus habitasses. O si—quod ominari horreo; sed, licet immortalis Dei vicarius, est tamen ipse mortalis—si ergo tunc nature debitum persolvisset, quanta fuisset inter vos et quam indecisa discordia de pulsu, de humoribus, de die cretico, de farmacis! Celum ac terram dissonis clamoribus implessetis, causam ipsam egritudinis ignorantes. Miseri qui sub auxilii vestri fidutia egrotant! Cristus autem, in cuius manu salus hominum sita est, salvum illum, ignorantibus omnibus vobis, fecit—et faciat precor quantum sibi, quantum Ecclesie, cui presidet, est necesse! —; vos, Dei beneficium et complexionis ac nature sue laudem usurpantes, videri vultis illum a mortuis suscitasse, et nunc tandem, transacto periculo, concordatis—non ineleganti vafritie —, ne, si pater ille doctissimus quique vel ingenio vel experientia, non dicam omnia, ut tu adulator, sed multa cognoscit ac previdet, discordare vos senserit, precipites ancipitis vie duces abiciat, spernat atque oderit. Sed michi crede: nequiquam rete iacitur ante oculos pennatorum. Novit ille mores vestros; et—si me interroges—propter cuiusdam speciem honestatis et ne consuetudinem publicam damnasse videatur, vestra potius vult ferre fastidia, quam quia ignoret aliquanto gravius esse periculum vitam suam nugis vestris, quam fragilem sine gubernaculo carinam pelago ventisque committere.

Quod ad me attinet, iracundiam tuam minime quidem miror. Sciebam verum esse satyricum illud:

Accusator erit qui verum dixerit,

nec minus illud comicum:

Obsequium amicos, veritas odium parit.

Quod cum comuniter verum sit, tum, precipue inter illos qui mendacio vivunt. Illud miror: quod ira se in rabiem furoremque convertit. Nichil enim tibi scripseram, quippe qui nunc etiam invitus non intellecturum alloquor; at Romano Pontifici, gravi tunc egritudine laboranti, metu ac devotione dictantibus, epystolam scripsi brevem—sed, nisi fallor, utilem sibi, tibi forte non ita —, admonuique ut turbam dissidentium medicorum, necnon et medicum non scientie sed inanis eloquentie curiosum, que ingens nostris temporibus multitudo est, omni studio caveret. Quod licet gravissime stomaceris, me tamen neque consilii mei penitet, neque me lapidandum credidi, si sibi, licet non egenti, fidele consilium dedissem, cui omnes qui cristiano nomine gloriamur, non modo consilium sed obsequium insuper et obedientiam deberemus. Debuisti, si sanus esses, non michi rescribere, qui tibi nichil scripseram, sed eidem illi scribere, si sibi forsan aromatico illo tuo ac medicinali suadere posses eloquio, ut tibi se ipsum et res suas crederet, vitam ac salutem nisi de tuis manibus non speraret, contra autem me studiisque meis deditos, nocuum atque inutile genus hominum, declinaret, seu me poetam seu quodlibet aliud dicere libuisset. Omnia enim tibi licere arbitror, ydiota, qui propter mei, quinpotius veri odium, in poetas immeritos es invectus. Ego tamen hac in re poetice nichil scripsi; quod ita esse, nisi plane desiperes, ipse stilus indicio est. Cogeret me forte procacitas tua poetice aliquid de te loqui teque omnibus seculis lacerandum tradere, nisi quia indignus visus es, qui per me posteris notus esses aut locum in meis opusculis invenires.

Sed quid colores ceco, quid surdo sonos ingero? Mechanice res tuas age, oro te; cura, si potes; si minus, interfice; et precium posce, cum occideris. Id nulli imperatori aut regi, sed tibi uni, vite necisque domino, ut iactas, humani generis cecitate permittitur. Utere funesto privilegio. Optime enim tutissimeque arti cerebrum addixisti: quisquis evaserit, tibi vitam debet, quisquis obierit, tu illi preter experientiam nichil debes; mors nature aut egroti vitium, vita tuum munus est. Iure igitur Socrates, cum factum de pictore medicum audisset: "Caute;" inquit "artem enim deseruit que defectus suos habet in aperto, eamque complexus est cuius error terra tegitur".

Quid te autem non ausurum rear, qui rethoricam medicine subicias, sacrilegio inaudito, ancille dominam, mechanice liberalem? Nisi forsan illa te cogitatio has in insanias traxitque si unquam caput tuum potuisset irrumpere, nunquam usqueadeo asininum atque obtusum dicerem—ut scilicet, quoniam etate nostra iniquissimos homines imperitare viris optimis fato rerum pessimo videmus, ad artes quoque speciem hanc tyrannidis trahendam ac propagandam putes. Sed prius omnia, quam huiusce rei arbitrium fortune traditum videbis. Faciet illa Nerones atque Caligulas regnare, Dyonisios atque Phalaridas in patria florere, Catonem intra pestes lybicas errare, mori Regulum in carcere, in paupertate Fabritium, Marcellum in insidiis, in exilio Scipionem. Hec et his similia faciet, quotiens volet more solito iocari; medicine suppeditare rethoricam non poterit: extra suos fines imperium non habet.

Sed quid loquor? Nescio an, priusquam ad finem suscepti sermonis venio, libeat mutare sententiam ac fateri ius illam etiam in artibus habere. Quod nisi ita esset, nunquam tu de tanta ignorantia, tam superbus incederes, cum multi interim viri literatissimi mendicent. Verum ea non artium fortuna, sed artificum dici debet. Ad id michi respondeas velim: si, rebus omnibus fortune imperio confusis, artes quoque confundere et liberales mechanicarum servas facere—quod utrarunque prohibebaris nominevoluisti, cur non potius navigationi quam medicine rethoricam servam faciebas? Navigationem certe sui generis, hoc est mechanicarum, quidam dixere rethoricam, eo quod in primis illi cui mercatura omnis subiacet, in peragrando orbe lustrandisque litoribus atque innumerabilium nationum conciliandis ratione animis, multa fit opus eloquentia. Unde et Mercurium, quem sermonis deum vocant, inde dictum volunt: quod mercatorum kirius, hoc est dominus, esse videatur. Quod cum ita sit, cur non potius, ut dixi, navigationi rethoricam ancillari precipis—quod equanimius propter similitudinem latura sit—nisi quia ruditatem illam tuam et caligantis ingenii cecitatem occultare nullo modo potes? Proximis tuis literis expecto, ridiculosissime rerum censor, ut lanificio iubeas subesse grammaticam, dyaleticam armature. Quid enim te rursus non ausurum putem, qui me os in celum posuisse dicas, quoniam medicos divinum ac celeste genus attigerim, cum tu impurissimum os aperire non sis veritus in Plinium Secundum, virum ex omnibus sue etatis doctrina ingenioque prestantissimum? Ita enim de illo scriptum video; nec excipitur Galienus, coetaneus—nisi fallorsuus, vir et ipse non indoctus, sed indoctorum atque loquacium abundantissimus successorum.

Que autem ista dementia? Que ve ista voluptas est? A pedite vulnus acceptum equiti refundis innoxio; et soluta oratione cum sis lesus, iram ulcisceris in poetas, quasi poeticum sit omne quod nescias. Id si tibi permisero, quid usquamqueso—non poeticum relinquetur? Quid enim non te penitus ignorare crediderim, qui ad exprimendum ineptissimos sensus tuos tam pueriliter desudasti? Deus bone, que deliramenta! Que somnia! Insultas poetice cuius nunquam faciem vidisti; laudas medicinam quam ego non improbo. Quis enim sane mentis hoc audeat? Scio artem esse non inutilem, et sero licet a nostris hominibus receptam, postea tamen in honore habitam; quinetiam inventioni deorum—ut perhibentimmortalium consecratam, tam magna res visa est, ut humana non putaretur inventio. Quam opinionem certioris fidei auctor inEcclesiastico confirmans, "Altissimus de terra" inquit "creavit medicinam". Quamvis id omnium sit comune—quicquid novimus, quicquid scimus, quicquid sapimus, quid nisi divina inventio Deique donum est, cum in eiusdem libri principio scriptum sit: "Omnis sapientia a domino Deo est"?—at ne tibi de mechanice tue singulari ceu laude complaceas, audi quid de agricultura, altera mechanicarum, eodem scribitur libro: "Non oderis" inquit "laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam". Quid habes quod super quemcunque agricolam accolas? Ambe artes uno de fonte prodeunt: ambas creavit Altissimus. Imo vero, quid habes quo te agricole conferas, cum humanam ille vitam adiuvet, quam tu, licet contrarium professus, oppugnas; ille humano generi laborando prosit, tu noceas quiescendo; ille nudus in campis fame sua publicam pariat saturitatem, tu faleratus in thalamis voce tua publicam destruas sanitatem?

In eo quidem non similiter concordamus: quod effectus medicorum dicis esse mirabiles. Quos effectus? queso te. Nisi illud forsan inter miraculosa connumeras, quod vos sepius quam ceteri hominum, imo vero quasi continue, egrotatis. Itaque magnis in populis facies vestra solo pallore discernitur, iamque in proverbium abiit "colorem medici" dicere, quotiens croceum hominem aut tabescentem videris. "Parum ne" hic "miraculi est, salutem aliis quam ipse non habeas polliceri?". Esset profecto miraculum, nisi illud extenuaret assiduitas mentiendi. Nisi forte ille mirabilior est effectus, quod qui se totum vestro consilio tradiderit, sanus esse nunquam poterit. Hi sunt medicorum non tantum miri sed stupendi etiam effectus, medicorum vero non omnium sed multorum, atque in primis tui.

Credo ego Ypocratem virum doctissimum fuisse; puto Galienum illo duce, multa primis inventionibus addidisse. Non detraho claris viris, ne fiam tui similis, qui obtrectandi studio me cum Plinio miscuisti, quem si intelligere posses, esses hortandus ut legeres, et te ipsum in eo speculo intuens, vel deformitatem tuam corrigeres, vel desineres superbire. Sed—crede michigrecum hominem putares, cum tamen is inter raros latine eloquentie principes inSaturnalibus numeretur. Si te in literis tuis video, arrogans et ignarus es: alterum facit ut nil discas, alterum ut nil scias. Quid enim de hoc tanto viro somnias? Dicis eum quod veri habet ab antiquis medicis accepisse: vos a quibus tot mendacia didiceritis non dicis. Sed quid iterum tempore gloriaris? Ignavissimorum quorundam hominum consuetudo est, ut, cum inter vitia senuerint nullique pares sint, sola se preferant senectute. Atqui ne hanc ipsam unam gloriandi tibi materiam concesserim. In singulis enim te verbis detegis nichil esse, nichil sapere, nichil nosse.

Computa annos et reperies virum illum omnes fere, quibus uteris, medicos precessisse. Quanquam, quid attinet medicorum antiquitate nominibusque confidere, qui si ad lucem redeant, una voce fatebuntur nullos se hostes alios habere quam vos, quorum vel turpi segnitie vel ingeniorum hebetudine sui labores ac vigilie perierunt, quique quotidie mentiendo illos arguitis fuisse mendaces?

Lege, si libet, et nisi ego quoque tibi grecus videor, epystolam illam totam, que cum ad hoc unum scripta esset, ut universali domino cautionem pareret, tibi nescio cui—imo quidem scio, sed dissimulodolorem peperit ac furorem. Illam lege, si libet: invenies me nil omnino contro medicinam nilque contra veros medicos locutum, sed contra discerptores atque adversarios Ypocratis; quod eodem plaudente fieri credidi. Tu autem non contentus in me multa dixisse, multa itidem contra poeticam ac poetas, quadam libidine vobis insita loquendi de rebus peregrinis et incognitis, evomuisti. Non legeras apud Varronem, Romanorum doctissimum, neque apud Tullium, quem fidenter—licet forte obstrepasdixerim principem latinorum, quid de poetis scriptum est? Verba enim ipsa, nequid me mutasse vel addidisse suspiceris, apposui: "A summis" inquit "hominibus eruditissimisque sic accepimus: ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare; poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit ergo, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poete nomen, quod nulla unquam barbaria violavit". Hec Cicero; multa sequuntur in eandem sententiam gravissima, innumerabilia etiam apud alios, que sponte pretereo. Neque enim michi propositum est in auribus tuis nobilitare velle poetarum nomen, quod tibi ignobile videri ea demum summa michi nobilitas videtur. Cui autem hec narrem? Nescio an te ridiculosior sim, si asino lyram tangam. Respondebis: "Audio, sed nichil intelligo"; et poete nomen, nulla unquam—ut modo dicebambarbarie violatum atque omni ex parte tibi incognitum, violabis plus quam barbarica feritate. Itaque peroportune audies quod cuidam nuper tue professionis homunculo, cum assensu et approbatione multorum, dixi. Cum enim, vestro more, multa contra poetas hisceret potiusquam diceret, nunc poetam Ciceronem nunc Plinium affirmans, quesivi ab eo quid poete nomine crederet importari. Quod cum se nescire non negasset, pro tempore historiam dixi non inamenam cognitu, magnis ab auctoribus relatam, quam tibi quoque dictam puta, siquid omnino aliud quam de febribus audire potes. Hanibal, vir bellicosissimus, bello victus a Romanis, Ephesum ad Antiochum, regem Syrie, profugerat; a quo letissime susceptus, eo quod Romanorum odiis estuanti nullus usquam consultor tam ydoneus videbatur, in summo honore apud illum erat. Contigit autem Phormionem quendam nomine, secta perypatheticum, qui ea tempestate literarum scientia clarus habebatur, simul illic forte apud regem esse; ad quem, si vellet, audiendum invitatus Hanibal, dum fama viri tactus annuisset, seniculus non indoctus et, ut homo grecus, audax et verbosus Phormio, credo, extimans nichil se melius in presentia tanti ducis nichilque convenientius loqui posse, materiam rei militaris ingressus, in plures horas sermonem continuum protraxit. Denique dum qualiter sit ductandus exercitus, qualiter instruenda acies, qualiter capiendus castris locus, quando signum pugne dari, quando cani receptui conveniat, postremo que ante prelium, que in prelio, que ve post prelium sint servanda, copiose disseruisset, secutusque esset plausus omnium, quesitumque ab Hanibale quid sibi etiam videretur de illo sapientie professore, "Multos" inquit ille "stultos delirosque senes vidi; nullum tamen quo magis delectarer quam sene hoc, quippe qui tam multa de rebus incognitis loqueretur". Quo dicto facete admodum et illius et vestram impudentum notavit audaciam. De omni enim materia loqui vultis, vestre professionis obliti que est, si nescis, urinas et que nominare pudor prohibet contemplari; nec pudet insultare his quibus virtutum atque animi cura est. Eleganter de hoc Phormione loquens Cicero, "Quid" inquit "aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quam Hanibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano, omnium gentium victore, certasset, grecum hominem, qui nunquam castra vidisset, nunquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, precepta de re militari dare?". Quanquam non omnino par tua et Phormionis causa, multoque iustius ego te rideo, quam illum risit Hanibal. Ille enim de rebus licet experientia ignotis at saltem lectione cognitis loquebatur, tu de his rebus loqueris quarum non tantum usu atque arte es indoctus, sed ingenio etiam prorsus indocilis. Hanc historiam cum illi contentioso homini narrassem, quod erat ipse senex, sibi dictum credidit, quasi et senium ei et stultitiam exprobrassem; itaque vehementer excanduit.

Tu qua etate sis non satis scio; nisi quod delirare sepius solent senes, non quidem omnes, sed quorum iuvenilis etas vilibus curis et obsceno artificio acta est. Quo autem ingenio sis, michi incognitum esse noluisti. Audiens, ergo, te video mordendi avidum, sed ignorantia torpentem, algentis more aspidis, coactum virus non posse diffundere, nisi quod in finem, multo irarum attritu terrifice concalescens, neque tamen tam morsu quam sibilo metuendus, in me calcaneotenus erigeris; ubi, scilicet, Boetium Severinum adversus sacras Pyerides testem citas atque, ut testimonio fidem queras, cautissimus disputator, patritium illum vocas, quasi de pretura vel consolatu questio sit, et quasi non multi testes, licet minime patritii sint, hac in re multum Boetio preferendi. Verum absit ut huius vel alterius fide digni hominis testimonium recusem: ad inquisitionem veri omne genus studiosorum hominum admitto, mechanicis duntaxat exclusis. Ille igitur quid? Ab egrotantis cura scenicas meretriculas philosophico procul arcet edicto. Vive, bellator egregie: universam poesim letali iaculo transfixisti. Certe siquid eorum de quibus tam temerarie disputas didicisses, scires scenicam illam quam Boetius notat, ipsos inter poetas in precio non haberi. Non autem vidisti, cece, quod iuxta erat, licet id ipsum literis tuis ignoranter insereres. Quid enim ait? "Veris eum Musis curandum sanandumque relinquite". Hee sunt Muse quibus, si qui usquam hodie supersunt, poete gloriantur ac fidunt, quarum ope non egra corpora mactare, sed egris animis succurrere didicerunt. De quibus si loqui velim, donec cerebro humido ac fluenti tanta res insideat, amens ero. Neque enim vel Amphionis vel Orphei citara tam duram silicem movere posset, neque tam hirsutam tigridem lenire; quas tu atque omnes id genus fictiones, veluti vero adversas, mira plebei artificis temeritate condemnas. In quibus, tibi tuique similibus studiose abditus, allegoricus sapidissimus ac iucundissimus sensus inest, quo fere omnis Sacrarum etiam Scripturarum textus abundat; quas te animo irridere non dubito, sed supplitium times. Quam ob rem feram equo animo te poetis, quos ignoras, vanitate notissima insultantem, idque michi alicuius bone spei argumentum fuerit, si tibi valde displiceam. Cur autem indigner audere te aliquid adversum me, cum adversus Cristum, si impune liceat, sis ausurus, cui Averroim, tacito licet iudicio, pretulisti? Scis quod non mentior, quamvis aliud verbo clames. Cesset pene metus: profecto, ut sciolus videaris, esse voles hereticus.

Sed ad fictiones, quas carpebas, redeo. Audi ergo quid Lactantius, vir et poetarum et philosophorum notitia et ciceroniana facundia et—quod cunta trascenditcatholica religione clarissimus, primo suarumInstitutionum libro ait: "Nesciunt qui sit poetice licentie modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poete in eo sit, ut que vera sunt in alia specie obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat; totum autem quod referas fingere, idest ineptum esse et mendacem potiusquam poetam". Stupes, belua: nunquam, puto, istud audieras.

Mentiri vobis liquimus; quodque gravissimum mendacii genus est, mentiri summo cum discrimine damnoque credentium. Id si michi non credis, vulgus interroga, cui et illud in proverbium versum est, ut apertissime mentienti dicant: "Mentiris ut medicus". Poete—neque enim me hoc nomine dignari ausim, quod tu michi, demens, ad infamiam obiecistipoete, inquam, studium est veritatem rerum pulcris velaminibus adornare, ut vulgus insulsum, cuius tu pars ultima es, lateat, ingeniosis autem studiosisque lectoribus et quesitu difficilior et dulcior sit inventu. Alioquin, si tibi falso persuades—quod quidam indocti solent, qui quod consequi nequeunt execrantur—ut scilicet poete officium sit mentiri, illud tibi consequenter persuadeas velim: esse te poetarum maximum, cuius prope plura mendacia sunt quam verba. Ultro tibi meonius senex cedet, victus cedet Euripides, cedet Maro, vacuus tibi Elicon linquetur, indecerpta laurea illibatusque castalius fons.

Sed expergiscere, si potes, lippientesque oculos aperi: videbis poetas raros quidem, natura rerum disponente ut rara quelibet cara simul et clara sint. Videbis eos gloria et nominis immortalitate fulgentes, quam non sibi tantum, sed et aliis peperere, ut quibus ante alios preituris consulere nominibus datum est, et quorum adminiculo ipsa etiam virtus eget, non equidem in se ipsa, sed in eo quod habet cum tempore et cum oblivione certamen. Te vero cum tuis nudos videbis, omni vera laude vanitatibus obsitos obrutosque mendaciis.

Hec non adversus medicinam—quod sepe testatus sum—neque adversus excellentes medicos, qui irasci non debent si, semper rari, nostra sint etate rarissimi, sed adversus te delirantesque similiter dicta sint. In quibus illud forte mirabitur quispiam: quod libellum pro epystola remisi. Sed meminisse conveniet facilius infligi vulnus quam curari, et citius dici convitia quam repelli. Ideoque et maior defensio Demosthenis quam Eschinis accusatio est, et longior Ciceronis quam Salustii invectiva.

Hactenus hec; cetera in tempus aliud reservo. Nolo enim putes me lacessiti stili et iustissime indignationis aculeos, more apium, in vulnere reliquisse. Experiere iterum, cum voles, quid inter ingenium et ingenium, quid inter calamum et calamum intersit. Illud verendum: ne, dum per abruta distractus, multumque huic tue ridiculose eloquentie intentus, in insuetis conflictationibus tempus teris, his, quos pecunia pariter ac sanitate spolias, magni periculi causa sim. De hoc tamen ipse videris; ego michi quicquid attentaveris ad cumulum glorie ascribam. Alta petentibus non semper quies: sed eorum sepe, qui sine gravi periculo vinci possunt, optanda rebellio est.

Si bene dixisses, audisses bene. Audisti autem non quod ego loqui solitus, sed quod tu meritus audire. Sile parumper et rumina, et tibi ipsi da veniam, qui cepisti. Verum ego satis: ne sanus sim, si diutius tecum loquar, qui—quod ridiculum omne supergrediturmedicine nomine mortem michi literarum tuarum in fine denunties. Ad quam differendam medicina forte aliquid, tu profecto nichil; ad celerandum vero quamplurimum conferre potes. Preclarum sortitus artificium: longevis corpusculum scis expedire langoribus. Certe ipsa michi vivas—modo voces habeatmedicina grates actura sit, si eorum presentem infamiam fando nudavero, qui antiquam illius gloriam novis erroribus extinxerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License