II
Habes unde michi perpetuo gratias agas: de muto et elingui, argutulus atque facetulus factus es. Disertissime
Ypocras, nescis quantum huic calamo debeas. Ecce iam prosam scriptitas: cito
facies carmina; iam hymnos incipis balbutiendo contexere: boni ingenii puer eris. Imo vero, stulte senex et
ignare, multo consultius tacuisses, non ut ideo philosophum te probares, sed ut
ignorantiam saltem tuam silentio velares. Tacendo enim latere poteras, loquendo
non potes. Lingua animi sera est; hanc tu, nullo ad ostium pulsante, nescio cur
movisti, tenebricosam fedamque pectoris tui domum omnibus aperiens, que melius
semper clausa mansisset, nisi quia dementiam diutius occultare difficile est.
Credo non legeras quod scriptum est: "Stultus quoque si
tacuerit, sapiens reputabitur; et si compresserit labia sua, intelligens".
Bene Socrates, cum decorum adolescentem tacitum vidisset,
"Loquere" inquit "ut te videam": non tam in vultu putabat
videri hominem, quam in verbis. Ecce, locutus es: vidimus te; iamque si milies
taceas, videmus. Voluisti apparere, et multis, quos latere poteras, esse
ludibrio. In quod—gaude, prepotens orator—externa ope non eges; nullo opus est
indice, operose mus: tuo te prodis inditio, tam late tristis male coagulati
eloqui fumus manat. O ridiculum animal—volebam dicere—librum
scribis; rectius dixerim quod tue professionis est proprium: aromatum lenta
fedas involucra; et ubi periculosis ambagibus dictare soles miserorum mortes,
utque vilia magno costent, fallasque licentius, radicibus nostri orbis imponere
peregrina vocabula, ibi nunc, ut tibi videtur, philosophicos locos, ut ego
sentio, tabificos iocos scribis. Sed ut libri formam habeant, versutus opifex, distinguis in partes; et forsitan victor eris: apothecarii scripsisse te librum
dicent. Quid ni igitur exclamem? Accurrite philosophi,
accurrite poete, accurrite studiosi, quicunque usquam scribendis libris operam
datis, accurrite; vestra res agitur: mechanicus libros scribit, penitusque
verum fit illud Sapientis Hebrei: "Faciendi libros nullus est finis".
Quid enim fiet si mechanici passim calamos arripiunt?
Actum est: ipsi boves, ipsique lapides scribent; nilotica
biblus non sufficiet. Siquis est pudor, dimittite illam literatis; vos, si glorie cupiditate tangimini, in vento et aqua scribite,
ut ad posteros fama citius vestra perveniat. Quid
querar? quid eloquar? quid
dicam? Desinite—queso—qui papiros arte conficitis, quique
tenues in membranas cesorum animalium terga convertitis: etruscis expiandum
sacris infaustum et infame monstrum incidit. Quid
enim bicipitem puerum aut quadrupedem miramur? Quid
obstupescimus mule partum, tactumque de celo templum Iovis, aut sub nubibus
visas faces? Quid ethneis vaporibus ardens equor et
cruentos amnes, imbremque lapideum, aut siquid tale in annalibus veterum
reperitur? Habent suum secula nostra portentum: mechanicus etiam libros arat. Quis non Roscio deinceps artis histrionice librum donet?
Erat et ille mechanicus, sed insignis, ingenioque
promeritus non modo maximorum ducum gratiam, sed ipsius quoque familiaritatem
atque amicitiam Ciceronis. Mulcebat ille oculos: mechanicus noster aures
vulnerat; agebat ille quod placeret omnibus: hic quod nulli. Aut
quis coquine magistrum indignetur Apitium suam literis disciplinam inserere?
Cur enim inter culinas non scribatur? Inter latrinas scribitur: cognatas res
esse nomen arguit. Aut cur non inter epulas libri
fiant? Inter urinas fiunt, ad quas stilo celebrandas florentissima artium
rethorica captiva perducitur, et que populos
moderatur, inque animis regum regnat, inter medicos ancillatur. Sed queso te, philosophie atque artium domine: quo animo Tullius
rethoricam tot voluminibus tantoque studio tractasset, si futuram talis ingenii
servam sciret? Quam vero, non dicam servam, sed familiaris etiam tua sit, si
aliunde nescirem, abunde quidem artificiosus et hybleo
melle dulcior orationis tue textus insinuat. Certe quod scolis omnibus est
notum, rethorice facultatis officium est "apposite
dicere ad persuadendum, finis persuadere dictione". Quanta autem illud
arte facias, quanta hoc felicitate perficias, qui te
semel audierit non ignorat. Sed ista suum locum invenient: nunc a primordiis
inchoandum. Excuset autem prolixitatem mei sermonis, tue ignorantie magnitudo
de qua aut nichil omnino dici debuit, aut parum dici
non debuit.
Prima quidem libri tui pars de te ipso agit: quis qualis ve tu
sis. Iam id ipsum caute. Sciebas te incognitum,
nisi tabellionum more de te ipso aliquid loquereris, atque ita qua scriberes
autoritate constaret. "Qui sim" inquis "perlecto hoc toto
iam nosces opusculo". O magne vir, nimis humiliter de te
sentis: imo vero confestim accepto in manus opusculo novi te, quem et ante
noveram. Sed nunc scientiam tuam
omnem funditus detexisti, et—ut scriptum est in
Psalmo—"denudasti fundamentum eius usque ad collum". Quid autem de te dicas, quem te facias audiamus: "Sum" inquis
"medicus". Audis hec, medicine repertor, Apollo,
vel amplificator, Esculapi? "Consequenter et
philosophus". Audis ista, Pithagoras, qui nomen
hoc primus omnium invenisti? Flete repertores artium: fines vestros
proterit asinus infulatus, non se modo philosophum, sed
philosophiam insuper suam iactans. "Philosophia nostra"
inquit. Heu, quid hoc est? Peiora sunt audienda, si vivimus. Iam—ut suspicor—ad
finem seculi propinquamus. "Erunt signa in sole et luna
et stellis"; hoc signum in Evangelio non fuit: quando asinus
philosophabitur, celum ruet. Quid vis dicam? Iam
philosophie misereor, si tua est; sed meo periculo
iurare ausim, nescire te quid sit esse philosophum. At ne omnia
unam in partem congeram, multa etiam nunc de hac re tecum loqui habeo. Premisi
autem hoc, ut scires apud me philosophum te non esse. Quid vero, quid deinde intulit audax stultus? Se his artibus armatum, non tantum corporis sed animi vitia
curaturum. Venite huc qui egrotatis: salus non semper ex Iudeis est; adest
semibarbarus sospitator. Et me superbum vocitas! Relege nunc epystolam illam
meam que te furere fecit, et faciet mori: quando ego vel philosophiam vel
poesim meam, quando me aut philosophum aut poetam dixi, aut aliud quidquam,
quam tuorum morum et ingenii contemptorem, quod michi non modo licitum sed
debitum rebar? Verecunde se solius
rethorice magistrum dicit Augustinus: tu te
philosophum dicis ac medicum; addis et tertium: rethorice dominum. Quartum
licet addere, postquam titulis gaudes: cloaca es magna quidem, ut est apud Senecam, et profunda. En quod ad primam tui gloriosi partem operis modo responsum velim.
Secunda
apologetici tui pars de me erat, cuius in cognitione si
falleris, non miror. Quid enim non tibi alius videri possit, cum tu tibi philosophus
videaris? Dixisti equidem:
"Philosophus sum". Tam hoc verum quam quod sequitur;
tam philosophus tu quam ego ambitiosus, arrogans, superbus. Nunquam
michi, fateor, cum populo convenit; tanta tamen animi securitas est, ut iudicem populum non recusem. Quos honores ambierim, et
non potius spreverim oblatos? Quid michi unquam
arrogaverim? Ubi superbe me gesserim? De qua re et dictum est
aliquid, et plusculum dicere est animus. Loquar autem
tibi iam, non ut adversario procaci et infesto, sed ut homini, nescio tamen an
rationis ullum vestigium habenti; et dicam quod, ut puto, non intelliges,
quoniam vicinarum rerum nedum ydiotis, sed doctis etiam laboriosa discretio
est. Sed dicam clarius quam dici soleat, ut, si non
intellexeris, cerebri tui non stili mei vitium accusetur. Audi ergo: superbo
libertas omnis superbia videtur; sapiens vero inter superbiam fidutiamque
discernit, et scit largiter referre quo animo quid
dicatur aut fiat. Hinc ille vir optime sibi conscius, dum in publico peroranti
populus obstreperet, "Tacete" inquit "melius ego unus novi quid reipublice expediat, quam vos omnes". Quod, ut animose, sic vere dictum, aliquos qui ad superbiam
traherent fuisse, a vulgi moribus non abhorret; docti autem generose fidutie
ascribunt. Scipio, ille vir maximus, qui famosum primus
agnomen ex Africa reportavit, capitalem causam dicturus, primo quidem die
"sine ulla criminum mentione" ut ait Livius, "orationem
adeo magnificam de rebus a se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem
unquam neque melius neque verius laudatum esse". Quid ergo?
Nunquid in proprio laus ore sordebat? Audi: "Dicebantur"
inquit "ab eodem animo ingenioque quo gesta erant, et aurium fastidium
aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur". Secundo
autem dicende cause die, dum acrius urgeretur, non modo sordidam et obsoletam
vestem reorum more non induit aut submisse iudicum misericordiam imploravit,
sed cum forte, revolutis annis, dies esset quo ipse bello
punico secundo, periculosissimo omnium atque gravissimo, supremam manum
imposuerat, virtutis ac felicitatis proprie recordatus, et ob hoc conscientie
fidutia evectus, victricem capiti lauream imposuit, testatusque eo die litibus
ac iurgiis abstinendum propter dici illius anniversarium honorem, quo ipse olim
cum Hanibale et Carthaginiensibus bene ac feliciter decertasset, agendasque
potius deis grates precandosque ut populo Romano semper sui similes duces
darent, desertis in curia accusatoribus atque iudicibus, favente ac prosequente
universo populo, Capitolium et deorum templa triumphantis in morem circuivit,
non minus gloriosus civium reus quam fuerat hostium triumphator. Rem notissimam
narro, tuis licet ab auctoribus non tractatam. Nec cuiquam dubium esse potest quin inaniter effusa laudatio
turpiter sonuisset, nisi eam natura rerum et quedam quasi veri necessitas extorsisset.
Si leonem latratibus excitatum dixi, si me omnia
preter virtutem et bonam famam solere contemnere arroganter tibi videor
locutus, falleris ut in multis. Neque enim insolenter me
locutum noveris, sed fidenter, ut te ipsum, vel gravi rugitu expergefactus,
agnosceres. Quid enim putas, aut quid ais? Nonne iam, precor, erubesceres, nisi ruborem tuus ille
letheus et immedicabilis pallor excluderet? Nonne iam,
tacitus saltem ac pallidus, recognoscere incipis—quod
dixisse tibi iterum videor insolenter—quantum inter ingenium et ingenium,
quantum inter calamum et calamum intersit? Profecto autem ille, quem michi
adsumpsisse videor, virtutis amor ac laudis non otiose iactantie est, sed eo pertinet, ut scias me ab ea quam michi
obiectabas adulatoris infamia remotum, cum cesset illa cupiditas que tuam et
multorum linguas docuit adulari. "Sed hec turpiter, quamvis vere,
proprio ex ore sonuerunt". Iam responsum habes: tunc id vere diceres,
quando nulla iusta causa sed inanis tantum glorie studio
dicerentur. Nunc non magis pro mei nominis, quam pro ipsius defensione
veri, dicta ferre debebis equanimiter, et tibi parcere quod in me arguis, Cato
ultime, gravissime morum censor. Adde quod ego non michi scientiam aut
gloriam esse, sed earum cupiditatem, neque me virtutem aut bonam famam habere
dixi, sed optare vel—quod minus est—non spernere. Quid hic, oro, tam superbum notas, nisi quia tibi res
insueta est aliquid preter pecunias optari vel amari? Accingere quicquid potes
calumnie: preter desiderium et affectum boni nichil michi tribuo, quibus qui
caret sibi et aliis inutilis vivit, si tamen dicendus
est vivere qui optimarum sensu rerum eget, pessimarum passionibus abundat.
Accedit quod et hec et siquid in me laudabile aut siquid penitus boni est,
quamvis id tibi, doliture invide, in oculos ingesserim ut doleres, teste tamen
conscientia, non inde me sed auctorem omnis boni Deum laudo, neque in me ipso
glorior, sed in illo ad quem omnia refero preter
defectus erroresque meos, quos michi imputo. Scit ipse me verum loqui. Ecce ut in Psalmo centesimo quadragesimo quarto ait Augustinus:
"Inventum est quomodo et me laudare possim et arrogans non sim".
Verum ut de poetis, quibus ut canis ad lunam latras,
aliquid immisceam, apud Virgilium Eneas, de se interrogatus, inter cetera quid
ait? Sum
pius Eneas fama super ethera notus. Idem apud Homerum respondisse novimus Ulixem. Ad hoc responsum num tu atque alii, qui nichil de vobis loqui verum
simul ac magnificum potestis, vel superbe dictum ab Ulixe atque ab Enea, vel
turpiter fictum ab Homero ac Virgilio clamaretis. Sed doctiores
excusant, quia scilicet ut ignorantem alloquens laude propria pro inditio sit
usus, et fuerit ea sibi necessitas, non voluptas. Quid autem? Nonne ego etiam ignoranti loquor, ignoranti se, ignoranti me, ignoranti omnia? Equidem si vel te vel me vel aliquid boni nosses, nunquam me nil
tibi dicentem, aut dicere cogitantem, nullam tui notitiam habentem aut habere
cupientem, tam importunis—ut repetam quod te premit—latratibus excitasses.
Cuius te hodie puto peniteat, sed tumor animi
retrahere pedem vetat. Anxius itaque ridiculusque luctator,
alienam—quod michi forsan credis incognitum—in tuis responsiunculis opem
queris; piget hinc cepisse; pudet inde desinere: ita tergiversaris et incertus
heres, atque—ut est in antiquo proverbio—auribus lupum tenes.
Unum hoc loco
preterire noluerim quod inter superbias meas ponis: indignum te
michi visum qui in meis opusculis scribereris. Vide autem, queso, ne inter tuas potius numerandum sit, si tibi contrarium
videatur. Scripsi aliqua, nec desino aut unquam desinam, dum hic digitus
calamum feret. Sed, omissis aliis, ne me rursum de me
ipso magnifice loqui dicas, scribo de viris illustribus. Que non ausim dicere:
iudicent qui legent; de quantitate pronuntio: haud dubie magnum opus
multarumque vigiliarum et, si non ab auctore, certe a
subiecta materia nominandum. Nichil ibi de
medicis nec de poetis quidem aut philosophis agitur,
sed de his tantum qui bellicis virtutibus aut magno reipublice studio
floruerunt, et preclaram rerum gestarum gloriam consecuti sunt. Illic, si tibi debitum
locum putas, dic ubi vis inseri: parebitur; sed verendum est ne quos ex omnibus
seculis illustres, quantum hac ingenii paupertate licuit, in unum contraxi
adventu tuo diffugiant, teque ibi solo remanente, mutandus libri titulus, nequeDe Viris Illustribus sedDe Insigni Fatuo inscribendum
sit. Si audire me velles, petendum potius ab Apuleio madaurensi ut in libro
philosophantis asini locum habeas, vel orandus Plautus ut alicubi inAmphytrione te collocet, ubi sillogismos tuos explicans probes Birriam nichil esse,
magnoque animo contemnas quod in meis locus tibi desit opusculis, cum et alibi
aptius esse possis, et ego nullum in tuis operibus locum queram.
Illud quoque
locus hic exigit: quam certe sit tutum de veritate tecum colloqui, quamque
tranquillum, vide. Stantibus enim scriptis obstrepere et insidiari non pudet, quid faceres inter verba volantia? Quid
est autem quod inter multa dixisti, me senectutem detestari? Nichil hoc falso
falsius. Nemo me reverentior senectutis, nemo qui etatis illam partem pluris
faciat, qui eam equiori animo complectatur, si iam
adest, si appropinquat, expectet. Sed ita demum apud me venerabilis est
senectus, si ab honestis progressa primordiis
gloriosum habet aliquid preter rugas. In libroSapientie, siqua tibi
talium cura esset, hanc sententiam invenisses: "Senectus" inquit
"venerabilis est". Tecum sentiebat, nisi addidisset: "non diuturna neque numero annorum computata". Ecce, iam
desentire incipit. Quid ergo?
"Cani sunt autem" inquit "sensus hominis, et etas senectutis vita
immaculata". Cato ille senex famosissimus, qui etatis
huius apud Tullium patronus ac laudator inducitur, dum senectutem operosam
semperque aliquid agentem dixisset, addidit: "Tale scilicet quale
cuiusque studium in superiore vita fuit". Et iterum:
"In omni oratione" inquit "mementote me eam senectutem laudare
que fundamentis adolescentie constituta sit". Si
hunc, philosophe, reprehendis, et me reprehende; secum enim sentio, nec
contrarium dixi. Prorsus mutare scripta mea non potes, quippe
nec ego ipse qui condidi; postquam in publicum exierunt, mei iuris esse
desierunt. Quid igitur dixi? "Delirare
sepius solent senes". Hinc calumnie radix. Sed procede;
noli subsistere; lege quod sequitur: "Non quidem omnes, sed quorum
iuvenilis etas vilibus curis et obsceno artificio acta est". Id
forte verbo tu verum negas, facto autem probas esse verissimum. Itaque deum
testor me nichil aliud quam te unum, dum id scriberem,
cogitasse. Qualis enim senex esse poterit qui mentiendo, blandiendo,
fallendoque consenuit? Stultorum senum ingens copia est. Scis quare: quia
sapientum iuvenum immensa penuria; qui autem inter vitia senuerunt, quo ad metam propius accedunt, eo magis insaniunt. Hos ego
sepius delirantes dixi, nec mirum si ex his in quibus
usque in finem vivitur senectus, ultima vite pars, plus impressionis accipit
quam relique, et si densiores in imum sordes suo more descendunt. Propter eandem causam, qui in virtute per omnem vitam delectati
sunt, in senectute mirabiles retroacti temporis fructus legunt; et tum maxime
felices sunt, dum esse desinunt, ut incipiant esse perenniter. Hos autem constat esse rarissimos, horumque est illa quam dicis
venerabilem senectutem. Reliqui vero, qui medium locum
tenent, ut plus minus ve in hanc aut in illam partem inclinati vixerunt, sic in
senectute meliores aut peiores fiunt. Itaque mille varietates et morum
infinita distantia, nec senum modo sed iuvenum, quorum omnium naturas bene,
nisi fallor, et Aristotiles inRethoricis et in Arte
Poetica descripsit Horatius. Hec michi nunc senum distinctio
probatur, que si tibi non placet, scribe aliam, summe philosophorum, quam in
marmoribus incidamus. Certe, ut ad stultos
senes redeam, nunquam tu prima etate, quanquam semper temeritate notabili
fueris, ausus fuisses garrire ista tam stolide, etsi in animo habuisses: solet
enim adolescentie familiaris esse verecundia. Crede igitur michi, nil stulto
turpique sene molestius, cui et stultitia puerilis superest et senilis
accessisse videtur autoritas.
Sed ego iam
hinc ordinem tuum amplius non sequar, quippe qui nullo modo michi videor
ordinatius dicturus, quam si longissime discesserim ab
ordine libri illius quem michi serio, ut asseris, remisisti, ut aperte
conicerem qualis tibi repentinus ac tumultuarius stilus esset si lucubratus ac
serius talis est. Pessimum quidem in primis hominum genus, summoque studio
declinandum, quibus est stultitie mixta calliditas. Quia vero
cum huiuscemodi adversario michi negotium sciebam, satis, ut puto, nequam tibi
iustam mordendi materiam loquendo tribuerem, circumspexi. Crebro igitur
dixi non me medicine detrahere—sed tibi loquor improprie: nichilo detrahi
nichil potest; sed intelligitur quid velim —: protestationem humilem ac veram,
superbe mendax, reicis; credo non aliam ob causam nisi ut indignitate ipsa
exacuas et irrites ad dicendum quod dixisse nolim.
Nunquam tamen efficies ut odio turpium pulcra
condemnem; quinetiam medicinam ipsam michi feceris cariorem, quod tu eam
dehonestas ac polluis. Scio, ut dixi, non inutile
artificium, auxilioque caduci corporis inventum. Quid
hoc prohibet, illudque simul verum esse te cum tuis falso illam violare
cognomine? Sophista ridicule, equitator arguitur, equum laudas: extra
propositum versaris. Sed nullum excipio? imo aliquos.
"Et quos?" inquies. Ad tribunal pretoris
urbani res agatur: quis me ad hoc coget respondere, si nolim? Non est nunc
aliis gratificandi locus: tecum michi res est. Novi
mores tuos, quos si tu eque nosses, odio tibi esses. Si scribam quod sentio, compatriotis aut amicis meis me
blanditum dices; nichil est enim quod non simile sibi fingat vilis ac venalis
animus: qualem se novit, tales alios opinatur, qua nulla inter homines cecitas
maior. Mensura vestra fatui cunta metimini: nec gigantem
nanus edificans nec formica cogitat elephantem. Aliquot,
ni fallor, medicos veros novi, et ingenio et ea que in omnium artium arte
ponenda est discretione pollentes, quibus, ut arbitror, eo molestior es
quo te pressius intuentur, et professionem suam tua non ambigunt ignorantia
deformari. Esto autem: nullos norim medicos, nullos exceperim; quid vetat esse aliquos ignotos michi, presertim studiis
longe aliis vacanti, et sanitatem corporis debenti non medicis, sed nature?
Utcunque se res habeat, nichil ego aut adversus medicinam, aut adversus
ministrum eius locutus inveniar, licet—ut soleo—cuiuslibet artificii
corruptores lingua forsan liberiore percusserim, quorum in turba te latitantem
et incognitum vulneravi. Parce, oro, philosophe: non
te, sed ignorantiam persequebar; eamque non omnem. Calcanda
est enim ignorantia superborum, humilium sublevanda. Si
in hac insectatione publica singulariter es lesus, veniam merui, quia ignorans
feci. Gaudes nunc,
superbe, quasi affusus supplicem. Rideo potius ineptias tuas: ignorantium infamiam ad te
trahis, cum tibi doctissimus videaris. Imo vero ignorantie
tibi conscius extreme, quicquid ignorantibus obicitur tibi merito dictum putas
et quod dissimulando fieri poterat alienum, impatientia tuum facis.
Quid vero si paucos medicos, quid si paucissimos
dicam? Non hoc ad artis infamiam, sed ad gloriam spectat.
Nonne debuerat generosus animus, difficultate non
territus sed accensus, ad ipsum nomen gloriose paucitatis assurgere, seque in
partem rare laudis accitum credere? Sed certe id non omnibus
datum est, et paucissimorum prorsus ingeniorum ea raritas est amica.
Quam ob rem ubi nobilis exultasset spiritus, plebeius ingemuit. Cur? queso. An
et hic fallor? An mentior? Profecto non solum hodie, sed
semper raros ingeniosos, rarissimos sapientes fuisse nemo est qui dubitet, nisi
qui nunquam oculos vel in etatem suam intenderit, vel ad antiqua
reflexerit. Stulte—nolo enim qui sis excidat—stulte, inquam, et insane, vix
ulla unquam etas vel ingeniorum vel virtutum fuit egentior quam nostra, sive id
culpis hominum accidit, sive fato—si tamen eo nomine
uti licet, et non rectius Dei voluntas seu providentia dici debet in sermone
catholico—sive denique, quod tu fabulam putas, mundus, iam senescens et ad
extremum vergens, more senescentis hominis piger ac frigidus, in sua operatione
lentescit. Et tamen hac ipsa etate nulla ingeniorum penuria
prestabit, ut tuo ingenio locus fiat. Frustra te contentionibus
implicas, frustra te ingeris duello non tuo, quasi aut ego—quod nunquam
cogitavi medicinam verbis aggrediar, aut ipsa non a quolibet opprimi malit,
quam a te defendi, qui eam et exercendo violas, et opprimis defendendo.
Incassum ergo niteris: nullus usquam fame tue locus est. Nemo
te clamoribus tuis noscet, nisi quos, elusos verbis inanibus aut peregrinis
medicaminibus infectos, tui memores in perpetuum effecisti.
Duo hic,
antequam ad maiores illos tue criminationis insultus
venio, leviter exufflanda sunt, que dixisse me fingis an somnias: nonnunquam
contra verum medicos certare, eosque non semper curare. Utrunque enim magnis sudoribus excusas. Sed ubi, precor, id dixi? Excute epystolam meam, quod—puto—propter veritatis odium graviter
facis. Certe ego, illam
relegens, horum nichil invenio. Et de medicis quidem alias, de te michi nunc sermo est, hostis Ypocratis, pestis egrorum,
dedecus medicorum, de te michi nunc sermo est. Dico igitur, si
non dixi, non te contra veritatem interdum de industria vel iocandi
experiendique studio certare, in quo stultissime gloriaris, sed sola semper
ingenii cecitate; neque te interdum non curare, quod cupide profers quasi
clipeum inscitie pestilentis, sed passim sanos in morbum, egros in mortem
agere. Hoc dico. Ad hoc michi respondeas velim, hoc
rethorice, serve tue, patrocinio excuses. Si enim
negas, contentione dimissa populum testem voco. Nota quippe negantibus, ut veritas ingerenda, sic subtrahenda est verbose
altercationis occasio. Scio quid nunc cogitas: popellus infelix, et consilii
semper inops, frustra tot malis admonitus ad te redit.
Quem igitur ignorantie tue in testimonium adduco? Nempe non
alium, neque sententiam muto: utrunque verum est. Inscitiam tuam populus
novit expertus; idem a te poscit auxilium. Gaude, stulte
insolens: iam non medicus tantum, sed Deo simillimus evasisti. De quo
scriptum est in Psalmo: "Cum occideret eos, querebant eum". Ille quidem suscitare poterat; et tu potes, ut dicis. Quid
enim sonat aliud quod inter inanes ridiculasque iactantias effudisti: "vestra sepe opera homines velut a mortuis suscitatos"? Quantum abfuit quin te deum faceres? Sed
expecta: ego te ante huius ludi finem in concilio deorum ponam et divinitate
tua dignum, si potero, nomen inveniam. Nunc propositum sequor. Impune occidis, ergo, cum suscites. Sed
omissis prophanis et fine carentibus nugis tuis, cur
hoc populus faciat, si me roges: facit hoc prudenter ut reliqua. Sapientis est verbum: "Stultorum infinitus est numerus". Eorum vero que a talibus fiunt, frustra ratio inquiritur. Si
penitus causam petis, illa vera est quam affert amicus
medicorum, Plinius—quem tu spernis ignotum—et quam ego olim posui in epystola
illa ad Clementem papam unde tota ista lis oritur. "In
hac" enim ait "sola artium evenire, ut unicuique se medicum
profitenti statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius". Mox ex persona populi loquens: "Non tamen" inquit
"illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo".
Hec est causa que te populo, quem interimis, forte
commendat, notissimosque defectus tuos cogit interim oblivisci, dum ab ardenter
optantibus inconsulteque sperantibus salus queritur, ubi mors est. Tanta est spei humane pertinacia, sic in animis miserorum
regnat oblivio, qua fretus multos ante diem in Tartarum premisisti, qui si
redeant illi veram de te potuerint ferre sententiam! Sed inde quidem tutus es:
irremeabilis est regio. Nolo tamen speres latere superstites:
notus es publice et, puto, doctos frustra tentabis; ceterorum strages minime
flenda est. Quod si forte doctos aliquot turbe
miscueris, et idcirco dicas illos a mortuis suscitatos, quoniam, ut ait Cicero,
hec nostra "que dicitur vita mors est", et quia huius vite finis
melioris vite principium est bonis, plane verus esto, me plaudente,
philosophus. Sed absit ut tale aliquid cogitare valeas
aut loqui. Illud itaque verius: omnes qui evadunt tribuis
tibi, omnes qui pereunt nature, ut semper habeas unde glorieris et gaudeas;
miseris autem tuis nunquam desit unde tristentur et lugeant.
Quid nunc
dicam ad reliqua? Multas tremulas sententias in me
vibras, multa levium verborum tela contorques. Quis non metuat cum tanto hoste
concurrere? Nichil, scito, nisi verborum tuorum fetores metuo. Si tibi improprie locutus videor, quod verborum dixerim fetores,
Cesari parces Augusto quem sic loqui solitum scimus. Dicis in primis me
logica carere. Non credo michi rethoricam aut grammaticam interdicas, que
logice nomine continetur, quamvis et id iure tuo posses, summum totius specimen
barbarismi, sed eam solam, in qua te longe precellere
sillogismi tui ostendunt, michi subtrahis dyaleticam, quam logicam vocas.
"En crimen o iudices!". Quod si fateri libeat,
possim illustres philosophos proferre hanc ipsam qua carere arguor dyaleticam
irridentes, eademque possim apud Ciceronem ostendere clarissimam
philosophorum sectam, veteres perypatheticos, caruisse. Sed, o stulte, non hac
careo: verum scio quid ei, quid ceteris liberalibus
artibus dandum sit; didici a philosophis nullam earum valde suspicere. Equidem,
ut eas didicisse laudabile, sic in eisdem senescere
puerile est. Via sunt nempe, non terminus, nisi errantibus ac
vagis quibus nullus est vite portus. Tibi nobiliorem terminum non
habenti, terminus est quicquid occurrit. In summo te
felicitatis gradu situm reris, quotiens unum forte fragilem sillogismum, et
nichil ex nichilo concludentem, multa cerebri vertigine tota insomni
nocte texueris. Tunc in corde tuo dicis, insipiens: "Non
est Deus, neque est altius aspirandum. Quid
enim scimus? Plato et Aristotiles, magni viri, de mundo de anima de ydeis
litigant; Democritus innumerabiles mundos facit; Epycurus deum nullum et
mortalem animam; hanc Pithagoras in girum ducit; sunt qui eam contrahant ad suum corpus, sunt qui eam spargant in corporibus
animantum, sunt qui celo reddant, sunt qui circa terras exulare cogant, sunt
qui inferos asserant, sunt qui negent, sunt qui unamquanque per se, sunt qui
simul omnes animas creatas putent; fuit et qui mirabilius quiddam dicere
auderet, siquidem unitatem intellectus attulit dux noster Averrois". Hec
tecum dicis, si tamen nosti hec. Et addis: "Quis
inter ista discernat? Quid michi autem nescio quis Cristus
comminatur, quem ipse Averrois diffamavit impune, quod nemo unquam poetarum
fecit, imo vero nemo mortalium?". Multa quidem a multis et scribuntur et scripta
sunt nec ullus erit finis. Scribendi enim, ut quibusdam placet, insanabilis
egritudo est, et velut animi febris quedam ossibus insidens; atqui nemo unquam,
vel ante vel multo minus post temporalem Cristi originem, de Cristo nisi summa
cum reverentia loqui seu scribere aliquid ausus est; eorum quoque qui hereses
et contraria dogmata peperere, non ipse tantorum princeps hostium, Maometus
deterrente, scilicet omnium linguas ac calamos nominis maiestate. Itaque quidam
Deum sed non hominem, alii hominem sed non Deum, et
hominem quidem perfectissimum, ineffabilem, incomparabilem, virgineo natum
partu. Qui minus illi tribuunt, prophetam dicunt, preter hunc unum canem, qui
non ad lunam, ut vulgo dicitur, sed rabido ac spumanti ore, contra ipsum solem
iustitie latrat, summam libertatem et eximium ratus ingenium, si in illud
sacratissimum atque adorandum regibus ac gentibus nomen audeat quod nulla
prorsus impietas, nulla unquam temeritas ausa est. Hunc vos colitis, hunc
amatis, hunc sectamini, non aliam ob causam nisi quia Cristum, veritatem vivam,
adversamini atque odistis. Et quoniam blasphemare quem
mundus adorat publice non audetis, hostem eius sacrilegum ac blasphemum
paulominus adoratis. Livoris ac malivolentie mos inertis, ut
cui detrahere metuas, detrahentibus plaudas. Hec hactenus; nec ignoro graviter te laturum, quod tuo detraham semideo. Fer autem
equo animo: Deo ille meo detrahit; non suo—fateor—nec tuo, sed meo, et omnium quos
alterius vite spes et amor tuto tramite dirigit ad
felicem metam. At tu, miser, erroneus post ydolum tuum confragosis anfractibus
delectare, venturus ad finem impietati debitum, ad
quem tuus venit Averrois. Interim illi fide, et innitere, et—quod omnes
soletis—dicito: "Quis resistet illi ingenio? Quis nudam veritatem teget
inter tot armata mendacia? Quid autem tanto viro
catholici simplices respondebunt, qui, si ad contentionem ventum fuerit,
sillogismorum cumulis obruentur? Ecce ego, qui nudiustertius
nichil eram, iam magnus esse incipio: iam sillogismos facio, iam dyaletica mea
est. Ad quid aliud natus eram? Habeo quod
petebam: iam disputare non vereor, collocutoremque meum, si
libet, asinum probo". Crede autem michi: multo facilius te ipsum. Inter hec
ergo, male nate homuncio, senuisti, nec pudet vivere nichil in vita aliud
agentem. Discite, miseri, non spernere Cristum: sepe ille
vobis quis esset et quid posset ostendit. O
infelix! Vilem tibi metam, dyaleticam, statuisti, ad
quam tamen mira viatoris insania, cum nunquam propinquaveris, pervenisse te
putas. Sed perveneris, sed a tergo liqueris Crisippum. Quid
inde tibi nisi miserum pudendumque? Quid enim
stultitia peius? Et que stultitia maior quam totos dies inter
puerilia volutari senem; dumque sero domum redeas, nichil scire; atque has
ineptias non ante dimittere, quam tibi conclusiunculas meditanti raptim mors
improvisa concluserit? Illam certe premeditari, contra illam armari, ad
illius contemptum ac patientiam componi, illi si res
exigat occurrere, et pro eterna vita, pro felicitate, pro gloria brevem hanc
miseramque vitam alto animo pacisci, ea demum vera philosophia est, quam quidam
nichil aliud nisi cogitationem mortis esse dixerunt. Que philosophie
descriptio, quamvis a paganis inventa, cristianorum tamen est
propria, quibus et huius vite contemptus et spes eterne et dissolutionis
desiderium esse debet. Que si tu, qui te tumido vocas
ore philosophum vel semel in etate tam longa, senex delirantissime, cogitasses
nunquam aut te philosophum, dicere ausus esses, aut ibi gressum vite figeres
ubi nunc figis, aut artificium tuum quod verbis attollis, rebus opprimens, te
ipsum parva pecunia tam turpiter venditares. Philosophi enim, si nescis, pecunias spernunt: philosophiam venalem facere
non potes. Quis enim vendit quod non habet? Si eam
haberes, non tu illam ideo venalem faceres, sed illa te venalem esse non
sineret. Nunc nec ipsa te honestat, nec tu eam, sed nomen
eius turpi avaritia dehonestas. Audis me, sophista ventose—parce, queso,
logice nobilis, parce, si te sophistam voco: res ipsa
me cogit; ubi enim res video, verbis contrariis fidem non habeo —: cornutum
michi enthimema perducito; admove ad eculeum: cogere poteris fortassis ut
fatear; ut assentiar, nunquam coges: quomodo ego te philosophum credam cum
mercennarium mechanicum sciam? Repeto libenter hoc nomen,
quia novi quod nullo magis ureris convitio; non casu, sed sciens sepe te
mechanicum voco, et, quo gravius doleas, non primum. Percontare
qui mechanica literis mandaverunt: ab illis digito tibi monstrabitur locus tuus.
Tu tamen respuis, et philosophus vis videri; quod ut
assequaris—ludus risu comico prosequendus—non semel methodi vocabulo usus es. O
callidum ingenium! Ad optatum compendio pervenisti: iam philosophum te alii forte dicent; ego enim non si singulas lineas
methodis multis infarcias, philosophum te putabo. Inest
quidem, fateor, sepe etiam stultorum animis glorie quedam preceps et inconsulta
cupiditas: hanc tibi detrahere non possum. Est enim voluntas indomita
precipueque dementium. Id scito certissime: nec esse te
philosophum, nec videri. Proinde omnium sophismatum et totius logice
auxilium implora: michi prius upupam quam philosophum
te probabis. Miraris, indocte, et "Quid
michi" inquis "atque upupe simile est?". Nil profecto similius. Volucris galeata est, cristatique verticis, et que pueris aliquid
videatur; re autem vera impurissima est avis, victusque fedissimi. Nolo aliquid obscenum loqui, non quidem propter te, qui non horres
earum rerum mentionem quarum odoribus delectaris, sed propter eos qui legent
ista vel audient. Sciscitare aliquem qui naturas rerum
noverit. dicet tibi avis illius cibos. Inde te moresque tuos inspice, teque ipsum noli faller—nulla enim
pernitiosior, nulla capitalior fraus est, quam que proprium fallit auctorem —:
videbis te eisdem quibus illam rebus ali. Oro iam, upupa: noli philosophari;
citius philosophabitur asellus. Certe preclarus platonicus
Apuleius, cuius supra memini, qui, accepto veneno, asinum factum se, ut ait
Augustinus, "aut indicavit, aut finxit", in eo statu
philosophatum se iocando commemorat; philosophantem upupam nulla habet
historia. Eia, upupa, fac quod soles: rimare
tumulos—cetera sileo —; philosophiam linque philosophis. Putabas te philosophum: fallebaris. Philosophus—quod ipsum nomen ostendit—sapientie
amator: tu pecunie servus es. Sentis logice quam sint ista contraria: sine
magno apparatu conclusum arbitror esse te aliud quam putabas.
Quid autem in somniis philosophando non audeas, qui
colorem medici negando perstringere oculos, vel excusando rationem hebetare non
sis veritus? In primis pallorem negas: ita nec oculi nobis sunt, nec speculum tibi. Deinde, si pallor sit, illum reipublice imputas; nec excusasse
contentus, gloriari incipis, quasi philosophicum sit pallere. Quam dulce, Deus bone, verum philosophie nomen est doctis, cum falsum tibi tam dulce sit, ut inter multa
ludicra te philosophice coloratum dicas! Certe pallorem amantibus magister
amorum tribuit; unde est illud:
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti
et illud alterius:
Tinctus
viola pallor amantium.
Sed vester longe alius pallor, et,
ut statim audies, aliunde proveniens. Hunc pallorem non ego, non unus aliquis
scriptorum veterum, sed res ipsa vobis tribuit, et
omnium mortalium, et comune proverbium. Hunc tu negare vis,
et quia non potes, ad philosophos transfers, quasi consorte vitium levaturus.
At quia philosophorum princeps utriusque lingue preclara facie fuisse vulgatum est, non tamen hec magnifacio. Sed quecunque fuerit
philosophorum facies, tu ne te rursum ingeris,
impudentissime hominum, tu ne michi totiens philosophorum cetibus excludendus
occurris? Respondebo igitur rursum tibi quod cuidam tui generis respondit
facundissimus quidam vir: "Barbam" inquit "ac
pallium"—addam ego, si libet, et egritudinem et pallorem—"video:
philosophum non video". Elegans plane responsio. Quid
enim ad philosophiam habitus corporis aut color? Habitus colorque—ut ita dicam—animi requiritur. Tu de
philosopho preter opinionem tuam propriam ac ridiculam nichil habes. Non
famam certe; non aspectum, quamvis palleas; non incessum: ille fatuum potius
quam philosophum representat. Male tutus esses inter canes, si tam bene lepus aut cervus quam fatuus videreris. Postremo, eorum qui
certius probant philosophum, nichil habes: non vitam, non animum, non mores,
non ingenium, non linguam. Vide quam nullo modo sim passurus ut philosophi
nomen usurpando commacules. Persuasisti autem tibi, ut intelligo, prorsus te esse magnum aliquid. Bene est. Satis est
tibi quidem ut gaudeas, nobis ut rideamus. Sin etiam ut credamus vis efficere, facto est opus: philosophie pars nobilior in
rebus est. Quando te contemptorem rerum caducarum videro, cultoremque
virtutum, studiosum vere laudis, pecunie negligentem, inhiantem celestibus, a
latrinis divitum exulantem, tunc credere potero quicquid voles. "Porro
enim"—ut Platonem sequens ait Augustinus—"si
sapientia Deus est per quem facta sunt omnia, sicut divina autoritas veritasque
monstravit, verus philosophus est amator Dei". Tu
igitur, amens vage, intra cubiculum tuum redi; ibi philosophum illum quere,
quem tam temerarie profiteris: nusquam invenies. Verum ista celestis et
tibi hactenus inaudita philosophia est. Agamus itaque iuxta vetus proverbium:
"Pingui Minerva"; sic enim pingue tuum
poscit ingenium. Si comunia illa terrene philosophie aut
siquid eorum prestiteris, dignus esto qui iuxta Platonem sedeas, Aristotilem
doceas, Socratem celebres, cum Xenophonte contendas. Nunc vero inops omnium qui philosophum
faciunt, qua fronte philosophicum nomen tibi, sive—ut cepto heream—venerandum
nocturnisque contractum chartis philosophici oris arrogas pallorem? Tuus nempe diurnis pelvibus contractus et marcidus pallor est, quem si tibi vel amicitie affectus,
vel pauperum miseratio, vel quam tu fingis reipublice caritas aspersisset,
posset non modo non infamis, sed gloriosus etiam videri. Nunc modici fames auri
per omnes cloacas miserum trahit, et talem facit, ut
tu te ipsum si videas, horrere merito possis ac fugere. Noli ergo
reipublice, sed cupiditatibus tuis ascribere quod talis es; neque studium
infamare, sed vitam tuam. Proculdubio enim, acutissime
philosophe, veram rei causam in aperto positam non vidisti. Et vis videre quid in imo viscerum ac fibrarum lateat? Quod est
ante oculos non vides! Ostendam tibi, ego qui non sum medicus
et logica careo, palloris tui causam, quam veram esse senties vel invitus.
Is per loca atra, livida, fetida, pallida, undantes
pelves rimaris, egrotantium urinas aspicis, aurum cogitas. Quid hic igitur miri
est si tot circum pallidis, atris ac croceis ipse
quoque sis pallidus, ater ac croceus? Et si grex ille
quondam providentissimi patriarche colorem traxit obiectu virgarum variarum,
quid novi accidit si tu quoque? Expectas ut ab auro dicam. Imo vero ab obiectis. Multum distuli, et libentius tacerem; sed materia verum nomen exigit, quod
si sepe in Literis Sacris est, semel in his scriptum tolerabitur. Ab obiectis
inquam stercoribus et colorem et odorem traxeris et
saporem.
|