III
Aut ego fallor, Ypocras et Aristotiles secunde, aut in
hoc certamine, quod tecum, convitiis tuis cogentibus, suscepi, prima iam levis
armature tue acies fusa est. Venio nunc ad armatos et graves sillogismorum
cuneos, in quibus, velut in equitatu electo, totam victorie spem reponis, ut
hic quoque quid possis appareat; ubi illud primum occurrit, quod unum dementie
tue sufficiens argumentum erat, quando, digressus a medicine laudibus, que sunt
multe, nisi tu eas non tam loquendo quam rudendo minueres, subito furore
correptus, sine ulla causa irruis in poetas, et more tuo nota atque ignota
permiscens, iterum cogis ut rideam. Ante omnia quidem possem calumniam tuam
paucis verbis eludere. Poetas impetis: quid ad me? Poete respondeant, vel—quod est rectius—contemnant. Non enim aut
tu tanti es, ut tibi sit magnopere resistendum, aut poesis auxilio meo eget,
aut ego me poetam facio. Neque enim
tali me dignor honore
ut est apud Virgilium; et, si tu me dicas, aut alii poetam forte
dicere voluerint, nichil tamen omnino michi tecum poetice rei est. Sed quoniam
hoc in aliis meis ad te literis capere nequivisti, et
ingenio fatigato nonnunquam diverticula huiuscemodi et cum stultis quoque
colloquia grata sunt, insistam non moleste, audiamque quicquid ineptire
libuerit. Illud primum quero, cum lingua illa temeraria et pigra et viscosa et
farmacis delibuta multa ructaveris in poetas, quasi vere fidei adversos
vitandosque fidelibus et ab Ecclesia relegatos: quid
de Ambrosio, Augustino et Ieronimo, quid de Cypriano, Victorinoque martire,
quid de Lactantio ceterisque catholicis scriptoribus sentias; apud quos nullum
pene mansurum opus sine poetarum calce construitur, cum contra fere nullus
hereticorum poeticum aliquid opusculis suis inseruerit, seu ignorantia, seu
quod ibi suis erroribus consonum nichil esset. Quamvis enim deorum nomina multa
commemorent, quod temporum qualitatem gentiumque potius quam suum iudicium
secutos fecisse credendum est, quod ipsum et philosophi fecerunt, qui, ut inRethoricis
legimus, deos esse non arbitrantur, tamen poetarum clarissimi unum
omnipotentem, omnia creantem, omnia regentem, opificem rerum Deum in suis
operibus sunt confessi. Respondebis autem nescire te quid
apud catholicos agatur, quippe qui GalieniTerapenticam tantum legas, quam non legisse me dicis.
Ad quod illud Marii, ducis eximii, responsum accipe:
"Neque literas grecas" inquit "didici: parum placebat eas
discere, quippe que ad virtutem doctoribus nichil profuerant". Certe si te tua illaTerapentica vel meliorem
vel doctiorem vel saltem corpore saniorem effecisset, dolerem me eas literas
non legisse. Nunc dum te intus et extra contueor, multum vel inditio vel
fortune mee gratulor, per quam ab ea lectione remotus sum, que te talem fecit, si talis michi futura erat qualis est tibi. Sed ad poetas redeo. Que sit poetice utilitas et quis finis interrogas. Larga quidem, nec inamena forte, nec
inutilis respondendi materia. Poteram, si non tibi,
saltem vero satisfacere, et pauca tibi, non ut intelligeres, sed quia
quesieras, verba proicere; sed non sinis, et, more lymphatici festinans,
questionem ipse tuam precipitanter absolvis, aliis quidem pluribus et
unctioribus verbis, sed hac plane sententia, finem poetice statuens valde
mirabilem: mulcendo fallere. Non sunt
vates unguentarii: mulcere et fallere vestrum est. Sed
his satis supra responsum puto.
Quo, deinde,
quo philosophus noster ruit? Poesim non necessariam probat sillogismo
terribili. Pudet inserere: nichil in meis literis velim tam frivolum
inveniri. Verte eum, tu qui multis hunc mensibus fabricatus
es, probabitque contrarium. Malo tamen nichil immutes,
perficiasque quod intendis: hoc volo, hic tecum sentio, ipsique tecum sentiunt
poete. Quid enim aliud vult Flaccus inArte Poetica, clarissimis quidem verbis, sed que tibi
barbarica viderentur, ideoque illa non inserui? Ceterum, ut
in re ipsa tecum sentio, sic in causis effectibusque dissentio; nec solus ego,
sed veritas. Neque enim propter causam quam tu putas
non necessaria poesis est; neque ex eo quod non necessariam fatemur sequitur
quod tu putas. Locus requirere videtur, ut repetam eam
que michi ante multos annos fuit cum quodam dyaletico sene siculo similem
questionem, gravissime quidem sed tamen aliquanto tolerabilius
delirante. Ille enim, stili conscius, scribere non audebat;
tu ad omnem stultitiam promptus ac preceps, auderes ipsum verbis invadere
Ciceronem, aut ipsum scriptis lacerare Demosthenem; modo aliquid videri posses,
quamvis imparia, temptare certamina, prerupte temeritatis homullule, non
timeres. Abstinebat ille igitur scriptis: hoc saltem verecundie inerat;
multa tamen ad unius amici mei aurem quotidie murmurabat, que ad me usque huc ipsius amici calamo preferebantur. Inter
multa quidem hoc erat, quod ex te nunc audio: minime necessariam poesim. Quod
cum nemo presentium negasset, conclusit ille enthimemate claudicante
et rauco, ut illum prorsus ex verbis aut scolarem aut preceptorem tuum
suspicer, et ait: "Ergo ignobilis et indigna". Idem vel dicis certe,
vel cogitas. Quid enim aliud sibi vult operosa illa et futilis et ante medium fessa deductio? Sed quod uni fatuo dicitur, sufficiet
multis. O insane! Igitur putas necessitas artium
nobilitatem arguat. Contra est; alioquin nobilissimus
artificum erit agricola; sutor quoque et pistor et tu, si mactare desieris, in
precio eritis. Absit! Nulla vos necessitas in precio
ponet, nulla faciet non esse mechanicos. Nescitis quod servus domesticus
sepe quo vilior eo magis necessarius? Clibanarius et lanista quam necessarii
sunt, quam viles! Citius philosophie scolis et militari cingulo, quam macello
et balneis, sit caritura plebecula! Ite nunc, dyaletici senes, et ex
necessitate nobilitatem arguite, si videtur; nisi
forte aliud sentitis in rebus vita sensu et ratione carentibus, temptate hic
etiam, si libet, vestre artis effectum. Asinus magis est
necessarius quam leo, gallina quam aquila: ergo nobiliores; ficulnea magis
necessaria quam laurus, mola quam iaspis: ergo nobiliores. Male
concluditis, falsum dicitis, pueriliter loquimini: quod nature vestre et
moribus et studio convenit, non etati. Ydiote procaces, in ore semper habetis Aristotilem, qui credo in
ore vestro quam in inferno esse tristius ducat, et puto dextram suam oderit,
qua illa scripsit que, paucis intellecta, per ora multorum ignorantium
volitarent. Ille certe vestram conclusiunculam non probabat,
ubi ait: "Necessariores quidem omnes, dignior vero nulla". Locum non signo: nam et
famosissimus locus est, et tu aristotelicus insignis.
Quod vero poesim inter liberalia non admittis, potes
id quidem, philosophie atque artium dominus, iure tuo, sed te
Homerus ac Virgilius precantur, ut eos saltem a mechanicis non excludas,
cum—quod dissimulare non potes—sis et ipse mechanicus. Hoc tantum refert: quod
philosophiam tuam esse tu dicis, mechanicum te esse
dicunt alii. An in ordine vestro poetas non recipis?
Si eos etiam inde repuleris, durus eris. Verum, ut
omittam iocos, numera liberales artes: nunquid ibi non dico medicinam, que
alibi habitat et inter mechanicas sexta est, sed ipsum
philosophie nomen invenies? Sepe inter magna non poni cuiusdam eximie
magnitudinis argumentum est. Dabo tibi illustre exemplum ex historiis. Audires,
credo, libentius fabellas, quas post cenam ante focum de orco et lamiis audire
soles, sed annis certe iam non puer, si potes,
adsuesce melioribus. Apud Titum Livium Hanibal ipse, vir profecto in sua arte
doctissimus, dum interrogatus quos fuisse bellorum duces omnium gentium
clarissimos extimaret, Alexandrum Macedonie regem primo, Pyrrum Epyrotam
secundo, et—quod eius de qua multa dixi fidutie non superbie fuit—se se tertio nominasset, admonitus ubi Africanum, a quo
victum eum esse constabat, preterisset, ita certe respondet, ut appareat eum
non oblivione vel invidia, sed ad singularem laudem inter magnos maximum, sive
inter maximos incomparabilem siluisse, et Africanum "e grege" aliorum
"imperatorum"—ut ipsius Livii verba ponam—"velut inextimabilem
secrevisse". De qua re multa dici possent; sed
intelligenti satis, non intelligenti autem nimis est dictum.
Ad omnes quidem eas nugas, ad quas Aristotilem trahere
vis invitum, non respondeo. Pudet enim me tui: nimis in propatulo ignorantiam habes; sed
fidentissime unum dicam: nescire te quid sit tragedia, aut quid de tetrametris
in iambicos transisse, cum tamen turpe sit docto viro proferre quod nesciat.
Redi ad cor: fateberis me verum dicere. Hoc michi
satis est. Dicas licet in publico me mentitum, scis tu te nichil horum
intelligere, neque hoc tibi ad crimen obicerem, modo
ne, te talibus implicando, et te ipsum perderes et egros tuos occideres, quia a
te non tragedias, non tetrametra, non iambicos exigunt, sed salutem, quam si
haberent—puto—sillogizando corrumperes. Quis enim sine dolore capitis audiat quid est quod hinc arguis? Dicis scientiam
esse firmam et impermutabilem, nec mentiris; et addis poeticam uti metris et
nominibus que pro tempore variantur; hinc infers consortio scientiarum sive artium
excludendam. O ydiota, omnium tediosissime quos
unquam audierim, quid hic contra poeticam singulare? Que scientia sine verbis?
Et in quibus verbis non tantundem usus potest? An non audisti quod in ipsa, de
qua loquimur,Arte
Poetica scriptum est?
Multa renascentur que iam cecidere,
cadentque
que nunc sunt in honore vocabula, si volet usus
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Pauca exempli causa ponenda sunt; non tibi quidem, cervicose
nescie, sed lectori. Romulus, Romane Urbis
conditor, Quirinus dictus est. Cur? Quia hasta in preliis
utebatur, que Sabinorum linguaquiris
dicitur. Cesar Augustus, cum supremo vite tempore
statua eius fulmine disiecta esset, in qua scriptum erat Cesar, et prima litera
cecidisset, remanentibus quattuor sequentibus, consuluit aruspices quid
sperandum sibi. Illi autem dixerunt, centum diebus victurum et non amplius:
quod ea litera significaretur quam fulmen excusserat; ipsum vero post mortem in
deorum numerum referendum: id enim significare quod remanserat, quoniam lingua
Tuscorum,esar deus
diceretur. Percurre nunc Tusciam ac Sabinam, quere ostiatim
quid estesar, quid estquiris: arabice te locutum credent.
Mille sunt talia, que sciens sileo; omnium una ratio est:
mutantur verba, manent res, in quibus scientie fundate sunt. Sed Aristotiles, grecus homo, mutationem poetarum forte suorum
aliquam reprehendebat, qualia multa hodie videmus in theologis nostris.
Hec autem apud latinos poetas mutatio nulla est. Quis enim nostrorum a Virgilii
calle descivit, nisi fortasse Statius Pampinius, qui Thebaydi sue imperat ut virgilianamEneydem sequatur et
vestigia semper adoret? Lege, miser, et relege locum illum aristotelicum—tertioRethorice—unde male tornatum sillogismum elicis; neque hoc aut illud verbum
excerpas, nichil intelligens, ut videaris Aristotilem legisse, sed totum locum
excute. Invenies—si tamen intelliges—hominem illum ardentis ingenii et
complecti omnia cupientem, de eloquentia, oratoria, et poetica, et quid inter
eas intersit, et de his que utrique vitanda sunt, et utriusque vitiis atque
defectibus, more suo multa disseruisse; de his autem que tu somnias, nichil
penitus cogitasse, unde concludens ait: "Manifestum est quod non omnia,
quecunque de elocutione dicere est, pertractandum est nobis, sed quecunque de
tali qualem dicimus"—hoc est de oratoria; de hac enim inRethoricis agitur —; et sequitur ratio: "De illa autem" inquit
"dictum est in his que de poetica".
Ab Aristotile desertus, rursus ad Boetium fugis,
relativorumque ope subniteris. Quod ita ridiculum est,
ut michi iam non magis ebrius quam freneticus videaris. Quo enim tua hec
impertinens et absurda relatio? Ubi, undique victus,
ac consternatus animo, et oblitus tui,—quis non risu
pereat?—ad inimicum tandem fugiens, minime latinis quidem aut congruis, sed
maternis atque vulgaribus verbis, ydiota rudissime, Priscianum in auxilium tuum
vocas. Magna profecto necessitas est, que cogit ut ab
hoste etiam poscas auxilium. Sed certe post eam quam, naufragi more, palpitando
arripis relationem, longeque post "scenicas" illas
"meretriculas" abire iussas, "veris" inquit seu
"meis"—hoc est philosophicis—"Musis, eum curandum sanandumque
relinquite". Hoc est igitur quod dicebam, quodque
extra omnis relationis tue terminos sedet: nulla ibi est relatio, sed penitus
diversa sententia est. Frustra te digito occultas: male tegitur omnis ignorantia, nisi
inter indoctos. Hec ne inter indoctos quidem bene
tegitur? Hanc enim quis non grammatice limen ingressus puer agnosceret? Sed ei
qui philosophiam tam temere violavit, cur non liceat incestare grammaticam?
Verte te ipsum quocunque libet: Muse poetarum sunt; quod nemo quidem dubitat. At—quod, insane, non respicis—philosophia suas illas Musas,
et earum merito suum dixit Euripidem; Lucanum quoque familiarem suum non
erubuit confiteri. Quod nisi ita esset, nunquam Aristotiles, paulo te minor
philosophus, librum de poetica edidisset, quem, ut auguror, non vidisti, ut scio, non intellexisti, nec intelligere potuisti. Nunquam
aut Homerum poetam Aristotiles idem exposuisset, aut Cicero transtulisset, aut
clari quidam scriptores magnis illum philosophis pretulissent; nunquam aut
tragedias Anneus Seneca tanto studio dictasset, aut Solon ille, princeps Grecie
sapientum, carminibus delectatus, tam cupide post Athenis conditas leges et
etate iam provecta, fuisset poeticam executus. Cui studio
si vacare quantum instituerat in illa civilis dissensionis intemperie
licuisset, "opinor", ut Timei platonici verbis utar, "non
minorem Hesiodo vel Homero futurum fuisse". Nimis multa de
re certa, tibi licet inopinabili et ignota, et in qua perdi operam non
dubito. Verum ego non tibi, sed lectori loquor, cui tam
gratus fieri cupio, quam molestus tibi. Nichil sane horum omnium
necessarium erat, si vel per te ipsum nosses, vel
capere posses ab alio que de hac scenica parte poetice dicuntur a multis, et a
me ipso iam in precedentibus tacta sunt, quantum ve inter illam et heroycam
intersit. Nec enim negaverim, ut in vino fex et in oleo
amurca, sic in rebus fere omnibus, etiam incorporeis, esse suam fecem.
Itaque et philosophie quedam species et philosophi quidam vulgo habentur
infames, ut Epycurus totusque epycureus ille grex:
Aristippum, dico, Hermacumque et Metrodorum et Ieronimum illum senem, non hunc
qui quartum inter doctores Ecclesie locum tenet. Quinet ex illustrioribus
quidam in multis optimo iure carpuntur. Unde Paulus
apostolus, verus Cristi philosophus, et post eum clarissimus eius interpres
Augustinus, multique quos enumerare non est necesse, philosophiam laudatam ab
aliis execrantur; cum tamen nulla unquam philosophia altior fuerit, aut esse
possit, quam que ducit ad verum, qua nostri, celesti
munere potius quam humano studio, ante omnium philosophorum vigilias ac labores
eminentissime floruerunt. Quid ergo? Quomodo hec
sibi invicem adversa connectimus: philosophiam a philosopho reprobari? Laudatur
philosophia, sed non omnis: laudatur verax, fallax carpitur. "Illa vero non est philosophia, si fallax est". Non infitior id quidem, sed philosophie nomen habet
falsum, quo nequis nos forte seduceret, fidelissimus ac previdentissimus Paulus
admonuit: "Cavete" inquit "nequis vos decipiat per philosophiam
et inanem seductionem, secundum elementa mundi". Quem secutus Augustinus,
cum in libro celestis reipublice octavo hec ad literam scripsisset:
"Deinde" inquit "ne quis omnes tales esse arbitraretur, audit ab
eodem apostolo dici de quibusdam: quia quod notum est
Dei, manifestum est illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea que facta
sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius ac
divinitas". Itaque,
cum sepe Augustinus ipse, Paulum sequens, "philosophorum scripta plena
fallaciarum et deceptionum" diceret, putas ne de omnibus loqueretur? Absit! Ibidem enim statim
platonicum dogma commendat. Et eodem libro octavo Apostolum ipsum
inducit Atheniensibus loquentem: "Cum rem magnam de Deo dixisset et que a
paucis posset intelligi: quod in illo vivimus, movemur et sumus",
adiecisse et dixisse: "sicut et vestri quidam dixerunt", et tamen eorundem
rursus platonicorum sacrificia detestatur, "quoniam cognoscentes Deum non
glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cognitionibus suis, et
obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti
facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum". Quorsum hec? Ut videas philosophie totius
partem unicam laudari, eamque non integram, neque tam ferociter insultes.
Ad hanc enim formam et cetera rediguntur. Sed ut,
omissis aliis, ceptum sequar, in ultimo agmine poetarum quidam sunt quos
scenicos vocant, ad quos pertinet illud Boetii, et
quicquid a quolibet contra poetas vere dicitur; et hi quidem ipsos inter poetas
contemnuntur, qui quales essent Plato ipse declaravit in sua Republica, quando eos censuit urbe pellendos. Ut enim constet non de omnibus eum
sensisse, sed de scenicis tantum, ipsius Platonis ratio audienda est ab Augustino posita: quia, scilicet, ludos scenicos
"indignos deorum maiestate ac bonitate" censebat. In quo multos
sui temporis notavit eius generis poetas. Ita enim
fere accidit, ut vilia quelibet multa sint. Id tamen Platonis iudicium non modo heroycis atque aliis nil
nocebat, imo vero multum proderat, quoniam, velut excussor poeticam ingressus in
aream, valido verbi flabro grana discrevit a paleis. Quando autem Homerus apud illos, quando Virgilius apud
nos, aut alii illustres scenicis ludis operam dederunt? Profecto nunquam, sed de virtutibus, de naturis
hominum ac rerum omnium, atque omnino de perfectione humana, stilo mirabili et quem frustra tibi aperire moliar, tractaverunt. Nec tamen nichil in his ipsis reprehensibile dixerim, quippe
cum et in philosophorum principibus multa videam reprehensa iustissime, hec
sane non artis sed ingenii culpa est. Quis igitur nescit, aut quis negat
quosdam ut philosophorum sic et poetarum in cogitationibus evanuisse? Aut quis
miretur ante veritatis adventum licuisse aliquid errori, cum post agnitam
veritatem quidam quoque catholici magni viri ita deviarint,
ut ipsa veritas unquam acrius oppugnata non fuerit, quam ab eis fuit? Solet hoc interdum acutioribus ingeniis evenire, ut, dum
penetrare volunt supervacua, nimium illud acumen in medio conamine retundatur,
atque ita vel necessaria non attingat. Siquis autem, veritatis
amicus—sine qua nichil verum dici potest, quoniam, ut ait Augustinus, omne
verum a veritate verum est—siquis ergo talis, pio
instigatus affectu, ad ipsius veritatis ornatum Musarum presidio niteretur, et
vel stilo clarissimo Cristi vitam vel sacrum aliud vel prophanum etiam, modo
non vetitum, celebraret—quod nostrorum quidam fecerunt quamvis preter legem
carminis nullo poetico artificio usi sint —, quis putas id melius posset
implere? Responde michi, vir doctissime, oro te, et quid
sis responsurus examina. An poeta talis, qualem tibi describo, et qualem esse
posse, et forsitan esse non est incredibile, an Ypocras ipse, si viveret, vel medicorum unus, qui de urinis semper, non
superficietenus ut tu, sed profundissime disputasset? Puto: nemo est, nisi
omnino depuduit, qui in respondendo hereat. Noli ergo
contemnere in aliis quod assequi non potes, qui miserrime impudentie mos est,
sed venerare potius et mirare non tam scientificos aut scientiam ipsam, quam
scientie largitorem, qui dona sua distribuit ut libet, et his quidem
dedit numero, his autem singularitate precellere. Gloriare, si
placet: neque enim obluctor et magis necessarios et plures esse medicos quam
poetas. Contra illi glorientur et minus necessarios et
pauciores esse poetas quam medicos; quinetiam nullius generis ingeniosorum
tantam semper fuisse raritatem, quanta poetarum excellentium fuit,
preter oratores solos qui ex omnibus seculis paucissimi numerantur. De qua re
in Oratore Ciceronis
clarissime disputatum est. Illud in poetica singulare: quod
cum in cuntis artibus mediocritas admittatur, in hac una secus est, quoniam, ut
eleganter ait Flaccus,
mediocribus esse poetis
non homines, non dii, non concessere columne.
Que, meo
iudicio, non ultima raritatis poetice ratio esse
potest. Tibi vero, cum primum turba hominum et necessitate artificii gloriari
ceperis, illud occurrat: multis quidem, sed ante alios agricolis, in hac gloria
cedendum; illi vos utroque superant. Nolo autem indigneris
quod vos et agricolas iuxta pono; fecit idem Aristotiles: "Non ex duobus
medicis fit commutatio" inquit "sed ex medico et
agricola". Audi
ut, tanquam paria, verbis equat. Tacitus credo hec propter reverentiam Aristotelis
passus sis. Illud impatientius feres, si ad propositum reversus, cepta
peragero; et tamen loqui oportet. Urget enim veritas
calamum reluctantem, nec stomacari conveniet, si de
philosophis ac poetis dicta ad mechanicos traham. Habent igitur et mechanici fecem suam. "Quenam vero ea fex est?" clamabis ad sidera. Dicam tamen: tu es fex ipsa
mechanicorum. Vis hoc statim sine ambagibus probem? In fundo es; imo iaces:
is proprius fecis est locus. Numera mechanicos: nullum
sub te nisi theatricum videbis nec tamen ideo, sicut
preceps oris tui nobilissimis artibus insultat audacia, sic ego quamvis
humilibus insulto. Scio enim necessitates hominum multiplices et graves, ut non immerito propheta idem et rex clamet ad
Dominum: "De necessitatibus meis erue me". Et undecunque
necessitatibus nostris veniens, auxilium a Deo est; cuius dona gratanter reverenterque
suscipi debere quis nesciat? Sive ergo ille nobis per se ipsum sanitatem
dederit, sive ad id expertus medicus, sive herbarum conscia tremula anus
accesserit, et ars et arte quesita vel servata sanitas
munera Dei sunt. Itaque contra medicinam nichil omnino: quod
milies dixi et, ut video, non sufficit. Siquid autem
contra medicos locutus videor, clamo et cupio me studiosum omne genus audiat:
contra te tantum tuique similes dictum est, diceturque quod restat.
Superest ut
illi calumnie respondeam, qua obscuris delectari arguor, quasi notitiam rerum
vulgo invidens debilioris ingenii; ad quod illud etiam
affers: Deos humano generi invidere a poetis scriptum esse, sed ab Aristotile
reprehensum. Ego quidem, ut pro me ipse loquar, nil
cuiquam prorsus invideo, magisque vereor ne alienus michi livor officiat, quam
ne me meus inficiat. Sed sub meo nomine notasti forsan
invidiam poetarum. Eo enim spectat quod de deorum invidia dixisti: tanquam
minime mirum sit, inter eos precipue regnare illam, qui eam usque ad superos extulerunt. Qua in re, morem tuum non deserens,
multum a veritate discedis. Nusquam fere vel minus invidie,
vel innocentie magis, vel amicitie tantundem. Non capit hic locus
poetarum vitas. Quanta Virgilii integritas! quenam
Statii urbanitas! que facetie Nasonis! que fides Ennii! que Pacuvii
gravitas! quis Vari candor! que
Flacci discretio! que Persii pietas! que modestia Lucani! que libertas
atque constantia Iuvenalis! Longum est singulos attingere, nec oportet. Et
sileo Grecos, sileo multos e principibus nostris huic studio deditos, atque in
primis pyerii spiritus Augustum, quo nil clarius in temporalis imperii solio
sol vidit. Hic michi quisquam nominare audeat invidiam? aut
in tam altos animos tantorumque nominum splendorem, iners et nubilosus livor
tentet ascendere? Quod si forte stilus insuetis
videatur occultior, non ea invidia est, sed intentioris animi stimulus, et
exercitii nobilioris occasio. Quid vero philosophi? An
non Aristotiles, et qui luculentissimus omnium
habetur, Plato ipse, loqui posset apertius, ut sileam reliquos, atque ante
omnes Heraclitum, qui agnomen ab obscuritate sortitus est? Quid
sermo ipse divinus, quem et si valde oderis, tamen aperte calumniari propter
metum incendii non audebis? Quam in multis obscurus atque perplexus est! cum prolatus sit ab eo Spiritu qui homines ipsos mundumque
creaverat, nedum, si vellet, et verba nova reperire, et repertis clarioribus
uti posset? Certe Augustinus, ingenio illo suo, quo se et multarum artium
notitiam, et quecunque de decem cathegoriis philosophi tradunt, sine magistro
percepisse gloriatur,Ysaie principium
fatetur intelligere nequivisse. Unde autem hoc, nisi forte spiritum ipsum
sanctum invidisse dicas, et non potius providisse legentibus? De qua
obscuritate loquens Augustinus idem libroDe Civitate Dei undecimo: "Divini" inquit
"sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias
veritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic alius sic
intelligit". Idem in Psalmo centesimo vicesimo sexto: "Ideo
enim" inquit "forte obscurius positum est, ut multos intellectus
generet et ditiores discedant homines, qui clausum invenerunt quod multis modis
aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent".
Idem in Psalmo centesimo quadragesimo
sexto, de Scripturis Sacris agens: "Perversum hic" inquit
"nichil est, obscurum autem aliquid est, non ut
tibi negetur, sed ut exerceat accepturum". Et post pauca:
"Noli" ait "recalcitrare adversus obscura et dicere: melius
diceretur, si sic diceretur; quomodo enim potes tu sic
dicere aut iudicare quomodo dici expediat?". Quem secutus Gregorius super
Ezechielem: "Magne" inquit "utilitatis est ipsa obscuritas
eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione
dilatetur et exercitatus capiat quod capere non posset otiosus. Habet quoque
adhuc maius aliud, quia Scripture Sacre intelligentia, que si
in cuntis esset aperta vilesceret, in quibusdam locis obscurioribus tanto
maiori dulcedine inventa reficit, quanto maiori labore castigat animum
quesita". Non sequor omnia que ab illo et ab aliis in
hanc sententiam scripta sunt. Que, si de
scripturis illis recte dicuntur, que sunt omnibus proposite, quanto rectius de
illis que paucissimis? Apud poetas, igitur, o nimium rudis,
stili maiestas retinetur ac dignitas, nec capere valentibus invidetur, sed,
dulci labore proposito, delectationi simul memorieque consulitur.
Cariora sunt, enim, que cum difficultate quesivimus, accuratiusque servantur,
et non capacibus providetur, dum ne frustra se
atterant ipsa rerum facie, si sapiunt, a limine deterrentur. Unde fit ut hic repulsi, alias vias teneant, presertim
postquam numerare ceperint, et hic quidem
oblectationem animi, claritatem nominis lucri nichil aspexerint. Non est enim omnium studia ista sectari, sed eorum tantum, quibus et
ingenium et natura et rerum vite necessariarum vel fortuna sufficientiam
dederit, vel contemptum virtus. Itaque alter ad agriculturam, alter ad navigationem, alter ad medicinam transit. Nam quid
exempli causa eventurum putas, si caput illud ubi
habitat ingenium tuum, se se ad poeticam applicuisset? Quantam in primis
egestatem? Nichil enim hic venale, nullus fraudibus locus.
Quot deinde passurum fuisse ludibria? Quot comitum iocos, priusquam cuius uxor
esset Eneas apud Virgilium didicisset? Hec est quidem vera rei
ratio, non quia latere expedit, de quo ruinosum et undique fatiscentem
sillogismum extruis, sed quia nullum fallere, paucis placere propositum est.
Pauci autem docti. Vis videre ita esse ut dico? Nempe tum demum auctor in precio est, cum amenis ex latebris dulcis
sensus eruperit, nec est dubium non aliam ob causam tibi tuique similibus
odiosam esse poeticam, nisi quia vobis inaccessibilis et ignota est. Quod,
fateor, in lucro ponimus, non in damno. Noli igitur stilum
reprobare ingenio pervium, memorie habilem ignoriantieque terribilem. Nam et sanctum canibus dare et ante porcos proicere margaritas
divino etiam eloquio prohibemur. Sane illa, quam memoras, poetica deorum
invidia, altioris cuiusdam secretiorisque misterii est, quam putas; neque solum
invidie deorum, sed fraudes, bella, libidines apud poetas sunt. Vicisti, cavillator acutissime: plus confiteor quam accuses.
Sed cum dicaris animal rationale mortale, quamvis alterum tantum sis, si placet, querenda ratio rerum est.
Primos nempe
theologos apud gentes fuisse poetas et philosophorum maximi testantur, et
sanctorum confirmat autoritas, et ipsum, si nescis,
poete nomen indicat. In quibus maxime nobilitatus Orpheus,
cuius decimoctavo civitatis eterne libro Augustinus meminit. "At nequiverunt quo destinaverant pervenire" dicet
aliquis. Fatebor. Nam perfecta cognitio veri Dei, non
humani studii, sed celestis est gratie. Laudandus tamen
animus studiosissimorum hominum, qui certe quibus poterant viis ad optatam veri
celsitudinem anhelabant, adeo ut ipsos quoque philosophos in hac tanta
et tam necessaria inquisitione precederent. Credibile est etiam hos
ardentissimos inquisitores veri ad id saltem pervenisse,
quo humano perveniri poterat ingenio, ut—secundum illud Apostoli supra
relatum—per ea que facta sunt, invisibilibus intellectis atque conspectis,
prime cause et unius Dei qualemcunque notitiam sortirentur; atque ita deinceps
omnibus modis id egisse, ut—quod publice non audebant, eo quod nondum viva
veritas terris illuxerat—clam suaderent falsos deos esse, quos illusa plebs coleret.
Quod et
philosophos postea fecisse in libroVere religionis ostendit. Quis enim nisi amens adulteros aut fallaces
veneraretur deos? Aut quis penitus crederet deos esse, quorum ea flagitia audiret,
que nec in hominibus tolerabilia iudicaret? Cui preterea dubium esse posset,
quin peccata que humanitatem ipsam hominibus ereptura essent, eadem multo magis diis talibus preriperent deitatem? Belligerantes deos invicem Homerus et
Virgilius fecerunt; propter quod Athenis Homerum pro insano habitum Cornelius Nepos
refert. Credo nimirum apud vulgus; docti autem intelligunt, si plures sunt dii,
et discordare illos et bella inter eos esse posse, et necesse esse ut, altero
victore, alter victus, atque ita nec sit immortalis nec omnipotens,
consequenterque ne deus quidem; unum esse igitur Deum et non plures; vulgus
autem falli. Et siquis interroget cur non potius palam vulgi
vesaniam increparent, possum cum Augustino respondere: quod utrum timore an
aliqua cognitione temporum fecerint, iudicare non est meum. Ego tamen, etsi sola
timoris causa fuerit, non mirabor, cum videam Cristi quoque temporibus, ante
Sancti Spiritus infusionem, ipsos etiam apostolos timuisse. Enimvero
quod a te de invidia deorum dicitur, eodem quo cetera referendum est, nec
mirari conveniet, memorantem illud Psalmiste: "Omnes dii gentium
demonia", et quod scriptum est: "Invidia diaboli mors introivit in
orbem terrarum". Quenam igitur admiratio ista est, invidisse deos,
qui nunquam sine invidia fuerunt? Quenam preterea poetarum culpa, rem veram, si intelligatur, salubremque narrantium? Aut quenam
aristotelica illa reprehensio? Si tamen ita est; neque
enim michi nunc aut eius loci memoria recens, aut inter hos montes liber ipse
methaphisicus est presens. Quomodo autem consentaneum sit,
vel poetas in hac lingue libertate reprehendere, vel deorum invidiam
excusare—in eo libro presertim in quo, principatuum pluralitate damnata,
unus omnium princeps asseritur—non video; sed adducor ut credam te locum illum
non melius intellexisse quam reliqua. Hoc ego nunc de poetis antiquis opinabile
verisimillimumque protulerim: qui, si unum Deum
crediderunt, hoc ne in illis accuses; si unum credentes, plures nominaverunt,
seu etiam coluerunt, habes plane quod accuses. Nec ego quidem illos excuso, sed
comune cum philosophis crimen dico, quod, ut audisti,
publici iudicii metus levat qui firmissima etiam interdum corda concussit. Vere
autem plures deos tanta ingenia credidisse nunquam michi persuadebitur. Sed esto; crediderint: erraverunt—nichil est enim quod disceptator
indoctus et pertinax non presumat —; non id certe poeticum, sed humanum fuerit,
temporumque crimen vel ingenii, non artis, ut est dictum, neque quod, alio
tempore atque alio ingenio et ampliori gratia, poetam esse pium disertumque
prohibeat.
Sed nonne ego poetas, adversus fragilem et inermem hostem dum defendere videor, offendo? Risus et silentium et contemptus poterant adversus tua tela
sufficere: nullis opus erat verbis. Sed tacere non potui, ne ipse tecum forsan
in aliqua cloaca—id enim tibi Capitolii instar est—inter
egri ventris crepitus et raucas pelves—hee tube tue sunt, hic plaudentis
conclamantisque favor exercitus—velut de musarum ruina et sacrorum studiorum
excidio triumphares. "Ne respondeas stulto iuxta
stultitiam suam, ne efficiaris similis ei". Hoc cum Sapiens dixisset,
statim addidit: "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne
sibi sapiens esse videatur". Primum me parumper tacitum
tenuit, secundum coegit, ut loquerer; frustra quidem, ut puto. Si enim desieris tibi sapiens videri, incipies—quod
impossibile arbitror—esse forte non stultus. Doctus fieri non
potest, nisi qui se noverit atque oderit ignorantem: defectus proprii cum
dolore notitia principium est profectus. Et ad
hos quidem sermones, non fame proprie periculum, non mei nominis offensa,
quamvis gravis, tantum me, fateor, accendit, quantum hinc veri zelus, hinc tue
loquacitatis inflammavit indignitas. Quantum enim ego
tangebar, quicquid in poetas invectus eras, poteram—ut dixi—dissimulando
transire. Nam nec michi poete nomen arrogo—quod scio
quibusdam magnis viris multo studio non potuisse contingere, quamvis, si michi
forsan ultro contigerit, non respuam, et ad id me olim iuveniliter aspirasse
non negem—nec convitiis tuis presens hodierne lectionis mee studium tangebatur.
Poteram, ut aiunt, de calumnia iurare me poetarum libros ante
hoc septennium clausisse, ita ut eos inde non legerim, non quod legisse peniteat,
sed quia legere iam quasi supervacuum videtur. Legi eos dum tulit etas; et ita
michi medullitus sunt infixi, ut ne divelli quidem
possint, et si velim. Ac ne me gloriari iterum
graviter feras, non ea laus memorie sed etatis est. Tener admodum illos
edidici, expertusque sum in omnibus, fere, quod in
vestibuloCivitatis Dei, de Virgilio
loquens, Augustinus: "Quem propterea" inquit "parvuli legunt, ut
videlicet poeta magnus, omniumque preclarissimus atque optimus, teneris
ebibitus annis, non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii
quo semel est
imbuta recens servabit odorem
testa diu".
Accedit quod in eisdem studiis agere senectutem, in quibus
adolescentia acta est, minime michi magnificum videtur. Maturitas
quedam, ut pomorum, ut frugum, sic studiorum ac
mentium debet esse; eoque magis, quo turpior damnosiorque, multo est animorum
acerbitas quam pomorum. Si ergo poetas hodie non lego,
forsan interroges quid agam. Solet enim stultitia aliene vite curiosa esse, sue
negligens. Respondebo tibi prefatus, ne quod dicam
superbie ascribas: "Melior fieri studeo, si possim". Et quia
impotentiam meam novi, posco auxilium de celo et in Sacris Literis delector.
Que si Victorino, pagano homini iam seni, Deo per illas alloquente, pectusque
durissimum moliente, veram infuderunt fidem, cur michi, cristiano homini, non
possunt vere fidei firmitatem et opera et amorem vite felicioris infundere?
Queris quid agam. Nitor non sine multo
labore preteriti temporis errata corrigere; quodsi michi contigerit, felix ero;
sed adhuc, fateor, ab eo quo suspirat animus longe absum. Queris quid agam. Non poetas lego, sed scribo
quod legant qui post me nascentur, et, raro plausore contentus, acies insanorum
sperno. Et si votive successerit quod ago, bene
est; alioquin voluntas ipsa laudabitur. Postremo, ut aliud nichil agam,
maturescere saltem cupio, si nondum forte maturui. Tu autem, "puer centum annorum", maledictus a Deo, et
elementarius senex irrisus a Seneca, ibi senectutem agis, ubi pueritiam
exegisti, et fluxos nunc etiam sillogismos filo marcente conglutinas,
quos queat anus quelibet temulenta confringere; quicquid vero aliud quam
puerile stramen redoluerit adversaris.
Itaque libellos meos omelias vocas, quasi nomen infame
meditatus, quod sanctissimis tamen atque doctissimis viris placuisse notum est. At minime mirandum si, quorum actus despicis, et verba
contemnis. Omelia, porro, grece originis nomen est, quod latine dici potest sermo prolatus ad populum. Ego
sane in his literis ad populum nichil, sed ad ignorantiam tuam loquor,
si quo pacto possem, non dico illam tibi, sed illi superbiam extorquere. Quis
autem, queso, peregrine lingue a te nunc notitiam requirebat, cum proprie sis
ignarus? Sentis ut
causam tuam ago, quo scilicet insolentem honesti nominis contemptum excuset
ignorantia? O semper scolastice
literator, nunquam literatus aut magister—quis enim literatus ita scriberet?—lege philosophorum libros, vel interroga qui
legerunt: quis unquam hunc scribendi morem tenuit? Inest quidem verbis illorum vis ingens sillogistica: sillogismus nunquam aut perraro;
quippe, pueritiam pretergressi, loquuntur ut viri. Efficacior est autem dissimulata callide, quam inaniter ostentata
subtilitas. Sed et hic excusator, licet irrequisitus,
adsum tibi: illi enim ut se, tu autem loqueris ut te decet.
Ecce, iurgator improbe, extorsisti ut non tantum maledictis
tuis, sed et cogitatibus responderem. Quedam sponte preterii. Misereor
enim tui; nam quid superbo ignorante miserius? Sed ne
plene miserear, tu facis. Ita namque iactanter atque
fastidiose miseria tua abuteris, ut nulla tibi miseratio debeatur.
Quomodo vero dissimulem, aut quid illi faciam
vanitati, qua probare niteris cuius contrarium apparet in te ipso, dumque tu
loqui poteris, occultari nunquam poterit? Quanta mechanici temeritas?
Rethoricam prorsus in servitutem asseris. Iam non castigandus sed urendus es,
nec verbis sed verberibus coercendus. Nimis insanis, medice. Crede michi:
medico eges. Mirum quod medicorum nullus est, qui curam tui
suscipiat; puto sis omnibus odiosus, teque perditum velint omnes.
Medicine, inquam, rethoricam servam facis: de medicina
viderimus. Certe ipse rethoricam in tuam servitutem aut amicitiam nunquam
trahes. Quid autem probes et qualiter audiamus.
"Per medicinam" inquis "et ethicam docemur recte vivere".
Dii te perdant, fugitive! Male incipis. Medicine nichil comune cum ethica, sed
multa contraria. Quid vero ad vivendum recte medicina,
nisi quantum agricultura? Forte etiam longe minus. Nisi putas
male vixisse olim Rome tot milia virorum fortium, per quos orbis terrarum
domitus, virtus culta, vitia calcata sunt; qui tamen longum in evum sine
medico vixerunt. Vixerunt, fateor, male; non quia medicus
temporalis, sed quia vivificator eternus illis defuit. Alioquin nulla gens melius, vel nisi male vivebat virgo illa
mirabilis, que carnalem suo corpori medicinam nunquam adhibuerat. Cur
autem, queso, medicinam ethice permisces? Tene te loco, neque fines tuos
excesseris. Quamvis nec ethica prestare possit recte vivere,
cum id potentioris alterius donum sit. Verum et longior operosiorque
disputatio, nec propositi huius est. Prosequere igitur ludum
tuum; ita, tamen, ut deinceps ethicam non molestes, sed memineris quid sutori
terminos suos excedenti respondit pictorum famosissimus Apelles. Age res tuas ut medicus. "Per medicinam
docemur" ais "recte vivere; non ut congrue loquamur vel ornate, sed
potius congrue et ornate loquendi artes discimus, ut vivamus recte. Sic non medicina ad has artes refertur, sed hee potius
ad illam et propter illam sunt". Hinc concludis: "Serve igitur eius
sunt". O male digesta conclusio! Sic iam longius feris quam minatus eras.
Neque solum rethorica, sed omnes, quotcunque sunt, honeste artes, ipsa quoque
philosophia et theologia, scientiarum omnium regina, tibi servient. O
mechanice, si hoc michi probaveris: quod per medicinam recte vivere
doceamur—omnes enim huc referuntur, et omnium unus est
finis ultimus, non dico ut prestent recte vivere, sed ut ad recte vivendum
adiuvent —, iure ergo illi servient, que id prestat, ad quod omnes relique
aspirant. Certe ego nunc risu et verecundia
impedior sillogismum tibi tuo parem mittere, quo probem te vilissime servum
rei. Quod urbanius possum dicam: si quod alio spectat,
et ad aliud refertur, et propter aliud est inventum, illi serviat oportet, ut
tu vis. Medicina autem tua pecuniam spectat et ad illam
refertur et propter illam est. Conclude,
dyaletice: ergo pecunie serva est. Bene tibi accidit;
turpioris rei servum te facere meditabar; pudor obstitit. Sed, o gravis
argumentator, quis te talia docuit? Assumis
falsa notorie, et ea de quibus principaliter discordamus; quod magnum in
argumentando vitium est. Primum enim, ut dixi, medicina ad recte vivendum nichil omnino, nisi quantum una
mechanicarum corpori famulantium. Deinde quis illud diffinivit inter nos, de
quo ab initio litigamus? Preter enim quod circa medicinam nobis infinita
dissensio est, nonne alius scrupulus premit occultior? Equidem
ut tibi plane concesserim quod medicine: ars nobilissima tuque preclarus
medicus. Illa, ut est mechanicarum penultima,
sic omnium prima artium. Tu, ut non tantum ultimus, sed
hostis es, sic medicorum omnium sis princeps. Liceat
vobis passim cuiuslibet necessarie artis obsequio uti, et cuius utile obsequium
fuerit, illa confestim vobis ancilla sit. Quid
futurum arbitramur? Ancillabitur forsan astrologia, que celestium corporum
notitia terrenis aliquam corpusculis opem ferat? Ancillabitur musica, que in
hominum pulsu forte non inutiliter dimensiones temporum
et intervalla consideret? Que res, vobis quia necessaria esse posset, ideo prorsus incognita et neglecta est. Illam appetitis,
quam nec consequi potest, et si possetis, deberetis
nolle. Rethores esse vultis, ridente Tullio, indignante Demosthene, flente
Ypocrate, populo pereunte. Ne enim in singulis
immorer, ad litis nostre summam venio. Si omnes,
inquam, artes, quamvis nobiles, quamvis ingenuas, tuo humili et mercennario
artificio servas facis, eo ipso quod utiles aut necessarie proposito tuo
sunt—idque tibi nescio quo iure permittitur—nunquam profecto vel sic tibi
rethorica serva fiet, quam constat ad id, quo te intendere oportet, non modo
nil prodesse, sed obesse quam plurimum. Quid enim egro longa oratione opus est,
cui fere verbum omne molestum est, nisi ut iubeatur bono animo esse, cureturque
artis ope, si potest? An forsan apothecariis persuadere propositum est,
quibus pene maternis verbis sunt dictanda remedia? Unum est, quoniam
factum tuum, quam possum, excusare disposui. Unum est quo in te alienum
eloquentie studium excusem: si forte defectus tuos et
medicine imperitiam, non dicam supplere, sed tegere putas eloquentia, et, cum
aperte peremeris, ostendas culpam esse non tuam, sed egroti, sed astantium, sed
nature; si, preterea, in morte manibus tuis ascita, vis superstites consolari.
Utrunque enim oratorum et rethorici opus est, fateor. Accusare,
excusare, consolari, irritare, placare animos, movere lacrimas atque
comprimere, accendere iras et extinguere, colorare factum, avertere
infamiam, transferre culpam, suscitare suspitiones: oratorum propria sunt hec;
medicorum esse non noveram. Sed si rethorica tibi servit, quicquid vero ancille
tue est, tuum esse conceditur. Omnia
hec, igitur, tua sunt, et quecunque alia oratoribus assignantur. Plusquam tibi
permittitur, quam putabam. Potes enim occidere—mirum
dictu!—et quem occideris accusare. Sed quando hodie—nescio quomodo—de
accusatore factus sum excusator tuus, quid te vetat,
hoc tanto et tam capaci ingenio, ut philosophum et medicum, sic oratorem esse,
atque actus oratorios exercere cum gloria? Nonne ita homo es tu, ut Cicero? Accusat ille Clodium ac Verrem et inInvectivis
Catilinam, et inPhilippicis insectatur
Antonium—magnos viros ac feroces, ad ultionemque promptissimos—et molem
multorum criminum, ac reipublice ruinam illis opponit. Tu defunctum unum nec loqui valentem nec ulcisci, cur non fidenter
accuses, quod se ipse necaverit? Excusat item Cicero capitalium rerum reos: Deiotarum regem, Plancium, Quintum Ligarium,
Milonem, mille alios; tibi cur te ipsum non liceat excusare? Consolatur ille se se in morte unice carissimeque filie: tu in illorum
morte, de quibus nichil ad te, cur non possis alios consolari? Facile se ipsum excusat, quem non pudet; facile consolatur alium,
qui non dolet. Et illud est certum: quod quisque promptius se, quam
alium excusat. Contra autem quisque promptius alium
consolatur, quam se ipsum. Si hec ergo te
movent, stude in oratorum libris. Velis esse rethorice dominus: utilis est
tibi, necessaria est, totum est: sine illa nullus es.
Quotidie enim facis quo et excusator tibi sit necessarius, et consolator
alteri. Sed, si es quod profiteris, non excusator tui,
non consolator aliorum, imo medicus, si non vulgi plausum, sed—ut debes—egroti
tui respicis salutem, quo pergis? quid cogitas? quid agis? aut quid tibi rei est
extra terminos tuos longe? An non illud tibi semper
conscientia ad aurem cordis immurmurat: "Iste, cum quo ludis, eger
est". Tu te medicum dicis: quid opus est verbis?
Cura, sepe tibi dixi, medice. Rethorica, quam servam tibi vis efficere, hostis tua est; postquam rethores ac poete esse voluistis, medici
esse desiistis. Sed hec michi tecum vetus est querela.
Cogita et recogita sillogismos tuos: inanes et vacuos invenies. Non probant
quod volunt; et, si probarent, tibi dedecus, egris
tuis damnum ac periculum probarent. Proba potius rethoricam tibi incognitam,
quam servam. Sed egros oculos lux serena prestringit,
delectat videri quod esse nec expedit, nec licet. An autem solidum et
universalem sillogismum recipis unius logica carentis? Siquidem, sicut anima
rationalis, nisi rationem amiserit, corpori suo imperat, corpus autem illi
servit, sic omnes artes, propter animam invente imperant propter corpus
inventis; ille autem serviunt. Constat autem liberales
propter animam, mechanicas propter corpus inventas. Conclude, dyaletice:
ergo medicine rethorica serva est. Habes, medice, quod
optabas. Sed an ego tecum ludo, cum tu tamen sis iratus et
iocosa conclusio in contrarium cadit? Dimoveantur ambages: dicam clare quod sentio, quamvis dentibus tuis fremas, et
tabescas, et michi fortassis anceps farmacum mineris. Expediret
tibi, sed multo magis egris tuis, ut mutus esses, non orator. Et quod natura non fecit, faceret homo aliquis reipublice
amicus, linguamque precideret, sumpto forcipe de altari, linguam illam, insulso
vix ore versatilem, qua superbis. Tum demum
curare cogitares: nunc cogitas predicare; et quicquid predicas in nichilum
finit. Fallor: imo vero, in tuam infamiam et in perniciem alienam. Certe
non ad artis ignominiam, nec a casu, medicinam Virgilius mutam vocat, sed
quoniam muta debet esse, non loquax. Vos autem eo rem deduxistis, impudentia
vestra, ut de mutis parabolani dici merueritis. Hoc
nomen, iure civili vobis impositum, nunquam cadet. Solebant medici veteres taciti curare: vos perorantes, et
altercantes, et conclamantes occiditis. Hec medicina, hec rethorica
vestra est; et cum nulla gens magis rethoricis floribus nuda sit, nulla minus
illis indigeat, tamen rethorici, et oratores, et poete, et philosophi, et
apostoli, ac suscitatores corporum dici vultis; et
penitus nichil estis, nisi verba inania nugeque volatiles. Olim
quidem sine sillogismis curabantur et prope, ut tu nunc falso gloriaris,
suscitabantur infirmi. Hinc, arbitror, fabule locus fuit, Hipolytum ab
Esculapio suscitatum: quod eum ab extremis efficax medicus et velut a morte
media revocasset. Nunc quanta mutatio! Sillogizantibus vobis,
pereunt qui sine vobis vivere potuissent. Sepe iam
nequicquam dixi: curate, medemini; eloquentiam his quorum est propria
relinquite; vestra esse non potest. Et ut pro consilio consilium reddam
tibi, sed aliquanto fidelius: tu me iubes in alienos fines irrumpere, ego te ad tuos redire moneo. Tu michi consulis ut, mutato adhuc
vite genere, medicus fiam—rem neque magnificam et pene impossibilem—ego tibi ne unquam rethorice studeas, ut tandem medicus esse
incipias, quod diu te esse mentitus es. Tam decet ornatus medicum, quam asellum
falere. Tibi sane ne hinc reprehendi posses, abunde
provisum est. Quisquis te disertum dixerit, idem et nitidam
suem, et volucrem testudinem, et candidum corvum dicat. In te ergo, non facundia, sed facundie studium male olet, et facundie
inimica loquacitas. De aliis loquebar, dum dixi non
esse medici ornatum: magis est mercatori necessarius, quamvis nec ille
rethorice quidem studet, sed usu experientiam querit, ac promptitudinem
colloquendi. Quam ob causam illud a te non sine certa ratione quesieram: cur
non potius navigationi rethoricam subiecisses, si
cogebas eam servire mechanice. Quem locum non intelligens—qui
ignorantium mos est—non sine meo et multorum risu responsionem supervacuam
diffinisti.
|