Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Contra medicum quendam

IntraText CT - Text

  • IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV

Sciens gratissimam michi partem maledictorum tuorum ad ultimum reservavi, non quia tu quoque ultimam posuisses—de ordine enim tuo, de ingenio, de stilo quid sentiam audivisti—sed ut, prioribus exactis, in hac parte licentius immorarer, palamque omnibus fieret quam sis virtutis amicus, quam cupidus literarum, qui michi solitariam vitam velut probrum aliquod obiectas. De qua quidem duo mei libri extant, quos quoniam ad te nec pervenisse, nec perventuros esse confido, neu perveniant velim, de hoc ipso cogor aliquid hic etiam ignorantie tue loqui. Ita ne demens igitur et excors? Quos vituperare vis laudas! Non miror, quia et quos curare vis interficis, et—puto—quos interficere velles efficeres immortales. Tu michi ergo, vesane et omnis boni expers, inter acervos iurgiorum etiam solitudinem exprobrasti. Fecisti optime, quamvis pessima voluntate. Libenter crimen hoc fateor: sum solitudinis amicus; talem me genuit natura, accessit consuetudo nature emula, accessit studium et iugis cura. Magno nisu animi semper incubui, ut quantum fieri posset illa contemnerem, que te moribundum, marcidum, semianimem in urbibus captum tenent. Solitarius sum, fateor, imo profiteor, et solitarium esse iuvat, vixque ullam vite dulcedinem urbano in strepitu ac fragore percipio. Addam quod non postulas: vix de homine, presertim studioso, bene extimo, qui non, si absque intermissione honesti officii datum sit, cupide interdum e procellis civilium curarum in solitudinem velut in portum fugiat. "Habes igitur quod est accusatori maxime optandum" ut ait Cicero "confitentem reum"; neque confitentem modo, sed se se novorum insuper criminum coacervatione spontanea deferentem. Sed expecta, noli victorie letitia inflari: sepe probavit actor quod non probasse prestabat, et, facti victor, in iure succubuit. Probas, me fatente ac favente, quod intendis; sed an hinc in meum, an in tuum caput redundet infamia nondum probas. Proinde pedagogum tuum, senex puer, ut arcessas consulo. Multis hic tibi sillogismis claudicantibus opus est, ut vel irrisor vite solitarie clarus sit vel sectator obscurus. Incipe, aude, noli trepidare! Logicus es, philosophia tua est, rethorica tibi servit, et—quod omnes titulos tuos transcenditsummus es medicus. Confice ridiculum sillogismum, qui sepe mortiferum poculum confecisti, et si nescis melius, dic ita: "Quod nature adversatur malum sit necesse est, cum natura ipsa sit optima; solitarie autem vivens nature adversatur, secundum quam politicum animal est homo. Mala igitur solitudo". Ad hec: "Constat quod carere bonis est miserum; multa vero in urbibus bona esse certum est, quibus solitarius caret. Misera igitur solitudo". Adde, si placet: "Ut utilis est qui multis prodest, sic inutilis qui nulli. Habitator vero urbium, vir bonus, multis prodest, saltem exemplo; solitudo autem seu sancta rusticitas nulli nisi sibi soli prodest, teste Ieronimo. Inutilis ergo rustica solitudo". Vides ut periculosum est cum stulto multum colloqui. Ecce iam ipse ludens sensim ad ineptias tuas labor, et dum te emulari studeo, prope tui similis factus sum. Sed quoniam ex persona tua loquor, excuser; et fatebor ingenue: nulla arte, nullo studio, simulare possem usqueadeo stilum tuum, quin prima fronte discerneremur. Ita michi nescio quid terapenticum insibilas, quod e rostris perorantem Tullium facile possit expellere. Sillogismos autem tibi texui, ne a te texti farmacum oleant stomacumque subvertant. Ceterum hos ludos hasque tendiculas puerorum ridendo preterire magnificum, puerile dissolvere. Tamen quia cum pueris pueriliter et interdum—quod nutrices solentbleso ore loquendum est, et hic parumper insistam.

An nature semper obsequendum, an vero nonnunquam valde etiam resistendum sit, non huius temporis est questio. Tu eam forte, philosophorum princeps, in aliquo tuorum voluminum ventilasti. Quem enim philosophie locum rear a tanto philosopho pretermissum? Sed sit nature obsequendum, sitque homo naturaliter animal politicum, nichil tamen politie obesse solitudinem studiosorum hominum, qui proculdubio rari sunt, sepe etiam multum prodesse compertum est, plusque unum solitarium conferre reipublice, quam centum qui latrinis aut tabernis ac lupanaribus obversentur. Neque enim solitudinem loquimur cuntis hominibus infensam, qualem Bellorophontis accepimus, qui universo generi humano odium indixerat, aut Timonis nesciocuiusobscurum enim nomen habet—qui ob id quod omnem amicitiam sperneret nullumque diligeret ab Atheniensibus lapidatus traditur. Non hanc solitudinem loquimur, sed tranquillam, et mitem, et ab hominum vitiis non ab humanitate semotam. Ecce nunc tu per vicos ruis ac plateas, et quasi ad currendum nati simus, me in solitudine sedentem inhumanum putas. Crede michi, si placet: plures te quotidie impellunt, plures melioresque me diligunt; et nisi gloriari tibi importune nimium videar, dicam quod multis est notum: tales ad me visendum viros in hanc solitudinem venisse, et propter me unum hic cupide fuisse, tales etiam misisse de longinquo ad cohortandum me noscendumque quid agerem, qui te, si ultro illos adeas, egre visuri sint, nichil dicturi, modicum responsuri. Sed transeo, ne te nimis affligam. Hec autem non ut glorier, cum omnis honor in honorante sit, sed ut scias multos ruris amatores etiam in urbibus caros esse, multos habitatores urbium ipsis in quibus habitant urbibus odiosos. Ita non adversam solitudinem politie, meque, licet solitarium, et amare bonos noveris, et ab illis non minus amari quam si, ceno oblitus ac sudore, et nunc hac nunc illac more tuo discurrens, prehensarem homines, loquendo caput omnium obtunderem, nullum dormire sinerem, cuntis liminibus insultarem, et quem semel arripuissem tenerem, occideremque tenendo, ut ait Flaccus, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. In eo quidem quod bonis urbium carere solitarii videntur, nolo questionem antiquissimam renovare, que inter perypatheticos ac stoicos multis iam seculis fuit, eritque per secula, illis summum, his solum bonum dicentibus esse virtutem. Que si vera sententia est, quibus quantisque bonis careat solitaria vita, quisquis vera bona urbium numerat ac metitur intelliget. Sed quia te, post Aristotilem, tempore, ingenio etiam, primum et cum additamento logice perypatheticum scio, concedam, ne de hoc ipso noviter litigandum sit, esse preter virtutem bona, quibus urbes abundare non negem, in quibus fornicem, balnea, macellum, mulsum, adipem, pulmentum, et que sunt similia numeratis. Verum his carere apud vere realiterque philosophantes non modo non miserum, sed magna etiam solitarie felicitatis accessio est, simul ut cum his vestris bonis et aliis careat urbanis malis. "Et quenam ista sunt?" inquies. Quis cunta dinumeret? Illis caruisse non est parum, que, si ad literam intelligas, non mediocris quemlibet fortune virum, sed David regem ex urbibus in solitudinem pepulerunt. Quenam vero hec? Nempe iniquitas et contradictio in civitate, et labor in medio eius, et iniustitia, et non deficiens de plateis eius usura, et dolus. Iam quod sequitur responsione non eget. Sancta rusticitas sibi soli prodest: studiosa autem solitudo prodesse posse quamplurimis non negatur. Et ipse Ieronimus, qui hoc dixit, quantum solitudine delectatus et quantum ibi mundo utilis fuerit sciunt omnes. Sed quia non possunt omnes esse Ieronimi, etsi magnum nichil in solitudine geratur, tantum ut vivatur innocue, vitentur incentiva libidinum, quibus porticus civitatum ac theatra flammescunt, parum ne tibi forsitan videtur? Apud me multo quidem optabilius est solum salvari, quam perire cum multis.

Sed iam satis est; iam te egrum egris tuis linquere meditor: illi te conficient, tu illos. Caret solitudo multis vulgi voluptatibus, sed abundat suis: quiete, libertate, otio; quamvis verum sit quod ait Anneus: "Otium sine literis mors est, et vivi hominis sepultura", et profecto solitarius ydiota, nisi forte Cristus valde continue secum sit, quantolibet in spatio terrarum sine ullis vinculis vinctus est. Unde non miror id tibi vite genus invisum. Quid enim hic ageres, nisi numerare horas, et querere quando cenatum secundum regulas tuas, quando cubitum ires? Quem circumscribere, seu cum quo clamare posses? Nullus occurreret: tecum loqui nescires. Id enim est hominum paucorum, et tamen his eisdem in locis parva, fateor, seu verius nulla copia. Sed nonnullo nec parvo quidem amore literarum tam bene tamque predulciter michi est, ut si statum animi mei nosses, putem te horam, qua natus es, odio habiturum, que te in illam miseram et infelicem vitam proiecit, et propter pecunie parve spem permagnas rapit angustias. Quid ergo locutus es miserabilis senex? Quid in me damnasti? Amarunt solitudinem patriarche, prophete, sancti, philosophi, poete, duces imperatoresque clarissimi. Imo vero solitudinem quis non amat, nisi qui secum esse non novit? Odit solitudinem quisquis in solitudine solus est, timetque otium quisquis in otio nil agit. Quantum vero habet unde tristetur qui, ut gaudeat, turbam querit! Plane miser est qui felicitatem sperat a miseris. O mendice medice, qui te, nature conscium, philosophum vocas, sic ubinam sit vera felicitas didicisti? Certe non opus est turbis confusisque clamoribus, non theatrico strepitu, non vulgo inter miserias plaudente, non quadrigis fundamenta quassantibus, non cruento foro, non nidore fumantium popinarum, et olentium acie coquorum atque aromata transmarina terentium, quos, vobis exceptis, nescio an efficacissimos omnium ministros mortis appellem. Nichil his omnibus est opus. Intus in anima est quod felicem et quod miserum facit. Hinc illud poeticum digne laudatur:

nec te quesieris extra.

Constat autem nunquam melius esse anime quam dum, amotis obstaculis viteque compedibus, in Deum atque in se ipsam libera tandem et expedita convertitur. Enimvero id, dum sumus in terris, nusquam melius quam in solitudine fieri posse, etsi tu non capias, fatebuntur experti. Illud quoque platonicum, ab Augustino relatum et laudatum, notissime verum est: "Non corporeis oculis"—ut verba etiam ipsa ponam—"sed pura mente veritatem videri. Cui cum anima inheserit, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nichil magis impedire quam vitam libidinibus deditam". Que sententia a Virgilio—quem tu spernis ut vespertilio aquilam, simia leonemelegantissime sub allegorica nube reconditur; quem locum pretereo, ne cerebellum tuum mole rerum opprimam. Quam doctrinam ab Archita tarentino, magno in primis et preclaro viro, didicisse Plato ipse potuerat, dum illum pithagoreosque alios visendi discendique gratia in Italiam venisset. Ille enim, ut apud Ciceronem Cato meminit, nullam capitaliorem pestem quam corporis voluptatem hominibus dicebat a natura datam. Deinde, enumeratis malis que ex voluptatis radice nascuntur, illud addebat: "Cum homini sive natura sive quis deus mente nichil prestabilius dedisset, huic divino dono nichil tam inimicum esse quam voluptatem. Nec enim, libidine dominante, temperantie locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere". Quibus ita se habentibus nec illud ambigitur: et quod beatam perfectamque animam fieri vetat summo studio vitandum, et virtutem in proprio non inimice sue regno esse querendam. Iam illud ne probari quidem est necesse: civitatem libidinum esse sentinam, omniumque ibi turpium voluptatum illecebras scaturire. Piget nunc, pudetque conclusiunculas infantiles tuo more subnectere. Tu, qui logicam spuis, facile consequentiam vides. At ne nimis urgeam, excusare nunc etiam iudicium tuum libet. Profecto enim solitudinem odisse mechanici est. Facis, fateor, quod te decet. Ubi enim nisi inter turbas credulas fatuorum ingenioli tui mercimonium ostentares? Posses hic quidem esurire: totius anni mendacia una te luce non pascerent. Iure igitur locum fugis, moribus tuis adversum. Illud iniuste agis, quod inter studiosos literarum ac mechanicos non discernis. Linque solitudinem his quibus nec falli nec fallere est animus, qui nec pauperiem timent nec divitias venerantur, sed utrinque paribus spatiis delectantur absistere, qui honestissimam voluptatem ex libris, ex ingenio, ex animi agitatione percipiunt. Tu autem, nullo prohibente, habita ubi te matutina muliercularum cohors in publico sedentem adeat, circumstrepat, interpellet. Tu pro tribunali, stricto pallido labello elatoque rugoso supercilio, suspirans examines quid ea nocte quis minxerit, et vix tandem quassanti capite sententiam feras: "Ille peribit, iste curabitur". Quam cum falsam finis ostenderit, apud te non prius mendacium quam excusatio sit inventa. Sin vera forsan evaseritfieri enim non potest, ut quisquam tam plenus mendaciorum sit, quin casu saltem veri aliquid multiloquio misceaturexultes ac tumeas, ipsumque te putes Apollinem et Delphis oraculum processisse. Non es itaque totus amens: locum tibi aptissimum delegisti. Habitant reges in urbibus, presidesque terrarum et iudices, quique coercendis vulgi moribus presunt, quos reipublice necessitas excusat horum presentiam requirentis; habitant ibi aliquo gravi negotio detenti: hos proprie ius necessitatis absolvit; habitant ibi voluptuosi atque cupidinarii, quibus placet fornix et uncta popina, ut ait Flaccus; habitant ibi circumscriptores, mimi, fures, totumque id genus; ibi postremo habitant mechanici, quibus omnibus propositum unum: vel fallere vel lucrari. Tibi utrunque propositum est; quod intendis, alibi non potes: fuge igitur solitudinem, urbes ama. Quinetiam, siquid michi credis, illic tibi non suburbium elige, sed plateam. Quid multa? Doctos ut scopulum cave, habita inter stultos. Venator nemora; piscator aquas; sequitur lupus indefensum gregem; circulator, mimus, fur, impostor divites, stultos, credulos insequitur: nichil sane circulatori gravius, quam ludum suum ab astante cognosci. Hinc—ne me omnino rusticum putes, quia rure habitohinc illud venenum visceribus tuis sparsum, quod te quiescere non sinit. Cum enim pontificem maximum hinc morbo, hinc quorundam fraude vel ignorantia circumventum cernerem, eum certe fideliter sed—ut res docuitfrustra premonui. Licet enim tunc evaderet, in eosdem tamen laqueos mox reversus, utilisque consilii vel immemor vel contemptor, totum se vobis tradidit. Ubi—quod sepe acciditmelior pars numero victa est, tuaque et ceterorum ignorantium prevalente sententia, intempestivis remediis et immodica—ut fertursenilis sanguinis rapina, illum, si sineretur adhuc forte victurum, pontificali solicitudine liberastis. Ita brevi tempore caput mutavit Ecclesia, et antequam nos nostre contentionis, is—unde contentio orta erat—vite sue finem repperit, te iuvante. Hoc quenquam animadvertisse fers graviter? Sed certe non solus ego ludos vestros intelligo: quid soli michi irasceris? An quia solus e cuntis ludo astantibus mutire ausus sum, ut qui fallebatur adverteret? Habes prope iustam iracundie causam, circulator: pulverem tuum funiculumque detegere, quinetiam spargere atque confringere volui, fateor; fecissemque, si michi creditum fuisset.

Unum tibi satis inculcare nequeo; nec enim decies repetiisse sufficiet. Si in me rabies tua, ignorantie sibi conscia, linguam urgebat, quid poete meriti, quorum nec aliquem noscis nec aptus natus es noscere? Ut sim ego poeta—quod tu potius dicis, et ego patior, quam credam—quid tamen ideo? Non ego te carmine aut ullo poetico mucrone confixeram, sed pedestri solutoque sermone leseram, quodque maius impatientie tue signum fuerit, non ad te sed ad alterum transmisso. Neque enim de te, sed de ignorantibus atque discordibus, quorum tunc ego te principem nesciebam. Quotiens tibi iam dixi: frustra despumas in poetas, aerem verberas, in ventum furis. Neque enim poetice lesus es. O cerebrum plumbeum! Hoc non potes intelligere, cum philosophia et logica tue sint! Et miraris si te surdum cecumque, aut si saxeum vocem! Quid tecum amplius quam cum aliquo ex his scopulis Sorgie impendentibus loqui iuvat? Nisi quod ille aliquid forte, tu nichil ad quesita respondes. Leserim ego te: quid poetica meruit? Sim poeta: telum illud veritatis quod, ut video, alte descendit in cor tuum, non loro poetico, sed nuda manu et verbis puris atque simplicibus missum erat. Philosophe ingens, quero a te: an si te musicus non cantu, sed verbis offenderet, vel Aristoxenum vel ipsam musicam condemnares? An siquis astrologus non quadrantem eneum, sed baculum tibi quernum in calvitium impegisset, malediceres Ptholomeo? An si te vel agricola non stiva sed saxo feriat, Hesiodum carperes aut Palladium? Vel piscator non hamo, sed gladio percutiat, Petro detrahes aut Andree? An ego, quia tu michi oles, Ypocratis vel Asclepiadis memoriam lacerabo? Satis est adversarium ferire, etiam ne, ob unius hominis odium, humanum omne genus oderis, multosque tibi hostes feceris, impar uni. Hec repetere visum est, ut, quod ingenio non potes, crebra saltem repetitione concipias te, dum me invaderes, iratum fuisse, dum poeticam lacesseres, furiosum: utrobique non modo mendicum literarum, sed omnis inopem rationis. Et cum poetis quidem deinceps, ut libet, michi iam parcere poteras: odii causa sublata est. Hactenus enim ludum tuum volui impedire, nec potui; posthac impedire nec cogito nec oportet. Hunc enim pontificem habemus, qui—si verum audionugas tuas non pluris faciat quam sint, quique vel innata prudentia vel exemplo novo et insigni tales facile vitet insidias.

Finis iam huius sermonis esse poterat et, ut arbitror, tempus erat; sed ubere ac pregnanti eloquio tuo retrahor: sic facete tantaque arte me detines, ut abire nequeam abs te. Quis enim tam mutus, ut illi ioco non respondeat, quo desponsasse me dicis fontem Sorgie? Clare philosophe, non locum hunc aut illum, sed tranquillitatem mentis ac libertatem sequor, quas tu nescis. Illas ego non tantum ad Sorgie, sed ad Nili fontem querere non gravabor. Ibo quo nec Alexander mittere, nec Cambises potuit pervenire. Non me rubicunda perusti zona poli, non epularum defectus impediet, que causa duplex cepto arcuisse legitur tantos reges. Solus et esuriens et adustus, si illas ibi esse noverim, ad tranquillitatem animi libertatemque perveniam. Scio tamen eas non in locis sed in animis inveniri; verum ad id conferre aliquid loca salubria et quieta non dubito. "Cur" inquies "asperiore loco habitas, cum mollioribus non veteris?". Si reddenda nunc etiam vite ratio est, necdum manum ferule subduximus. Dicam de multis unam causam legisse: nescio an intellexisse potes apud Senecam honestius Scipionem Literni exulasse quam Bais. Non est unam rem amantis contrariam sponte sequi. Non est igitur aut virtutem adepti, qualem me non esse lugeo, aut ad virtutem suspirantis, qualem me, si permiseris, non nego. Non est, inquam, ad virtutem aspirantis ultro degere ubi voluptas, inimica virtutis, imperet. "Quid ergo? Nemo" inquies "bonus in urbibus?". Non dico id quidem; sed innumerabiles mali, a quibus non modo proficientem sed profectum quoque, si possit, securius sit abesse. Accedit quod nec ita rure relegatus sum, quin sepius quam vellem amicorum precibus ad urbem retrahar, sepe etiam sponte mea vager, vitans locorum alternatione fastidium. Facti mei causam audisti. O, si te nunc scisciter, vice versa, quid tu latrinas omnes ambire nunquam desinas, qualem michi expedies rationem? Dices te sanare rempublicam, quam egram, fateor, a te sanari posse nego, nisi quantum te spero quotidie multis illam dementibus, veluti corpus infectum damnosis humoribus, exhaurire.

Quem vero non curis exonerent impleantque letitia speculationes ille tue pulcerrime? Quarum prima est: an, in solitudine habitans, sim deus an bestia; diffinisque non deum. Sed audite, queso, philosophi, rationem: quia poetas sequor, ut dicit et non probat. Ergo, si poetas non sequerer, deus essem. Tu, igitur, qui nec poetam nec ipsum poete nomen intelligis, quis deorum es? Certe si ignorantia deum facit, tu non solum deus, sed deus deorum iure vocaberis. Quero autem quod apud Lucanum de Nerone scriptum est:

quis deus esse velis?

Non respondes, perplexus es. Dabo tibi consilium: lege Varronis vel, quia illos non habes, Augustini libros, inveniasque tibi placitum aliquod dei nomen. Deus enim esse non prohiberis, quia poetas negligis. Magna ibi deorum copia et nominum multa varietas. Si me rogas, quod in his paulo forsan exercitatior sum, tria tibi deorum nomina, utriusque sexus, excerpsi: esto vel Pallor vel Cloacina vel Febris. Hec te cito utinam, o stolidum caput, arripiat, ut et strepere desinas et tuo periculo experiaris quibus remediis abundes! O insensate, non sum deus, nisi forte eo modo quo, propter intelligentiam et actum Aristoteli videtur homo mortalis deus. Quod, si beatus essem, utique deus essem, iuxta illud philosophicum Severini: "Omnis beatus deus. Natura quidem unus; partecipatione vero quam plurimos esse nil prohibet", quod ab Augustino habuit Psalmo centesimo decimo octavo: "Non enim" inquit "existendo sunt homines dei, sed fiunt partecipando illius unius qui verus est Deus". Certe peccatis nostris effectum est ut, cum audissemus: "Ego dixi dii estis et filii Excelsi", omnes illud continuo tristius audiremus: "Vos autem sicut homines moriemini"; ac ne quis principatui potentieque fideret additum est: "Et sicut unus de principibus cadetis". Itaque, profundissime speculator, non sum deus, nec semideus quidem, qualem Lucanus Pompeium, Labeo describit Herculem, Romulum, et de philosophis Platonem. Nunquam miser in has insanias cecidisses, si aliquando cogitasses, quam grande negotium sit, licet excellentibus ingeniis, divinitatem non dicam assequi, sed etiam contemplari; si semel legisses illud preclare dictum a Platone, ab Apuleio relatum, et ab Augustino in libroDe Civitate Dei positum: "Deum esse summum omnium creatorem, ipsumque solum esse qui non possit, penuria sermonis humani, quavis oratione vel modice comprehendi; vix saltem sapientibus viris, cum se vigore animi, quantum licuit, a corpore removent ad intellectum huius Dei. Id quoque interdum, velut in altissimis tenebris, rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare". Quid tibi, medice, videtur? Quid de hac urina iudicas Platonis? certe Augustinus, magnus medicus animorum, sani hominis eam censet. Quamobrem non sum deus, ut dixi, quippe nec idoneus contemplator Dei; non, si tam sapiens sim, quam tu tibi sapiens videris. Quid ergo? Opus exiguum Dei sum, cultorque utinam! Bestie vero titulum nemo, te vivente, merebitur.

Sed eloquentie tue nichil est arduum: nomen tuum michi tentas ingerere. Et quem non exhilaret urbanitas tua, dum me interrogas an sim leo, quia scilicet id, ut dicis, responsionis mee principium preferebat? Atqui, conviciator mordax et frivole, sive me leonem voces, non movebor, sciens quod in Scripturis Sacrisquarum non ignarus modo, sed hostis es—Cristus leo dicitur, sive me leonem neges, non irascar, memor quod in eisdem Scripturis diabolus leo est. O insulsi sales, auctorique suo simillimi! Quid ais? Non potes iocum tuum concludere, mime senex! Iam nemo est qui aliud in te, nisi te, rideat. Explica lingue nodum, fac rideamus, dum egri interim tui plorant. Dic, age, dic secure, nil timueris: tuam auream eloquentiam expectamus. Dic, rethorice imperator, dic, Galiene, Demosthenes, dic, bone Cicero et Avicenna; sum leo vel quid aliud? "Non es" inquit "leo sed noctua". Ridete omnes, plaudite, fabula acta est. Sed—heu!—non sacrarum tantum, verum omnium literarum nescie, an non saltem audistitalia enim legisse non potes, quoniam extraTerapenticam tuam sunt—apud antiquos nostros ingeniosissimos—quod nemo ambigit—ac doctissimos quidem viros avem hanc Minerve consecratam, que apud illos sapientie dea est? Miraris, ydiota? Peregrina sunt hec. Velles audire rei causam? Occulta est avis, et volucrum stupor; nocte vigilat, inter tenebras videt, dormientibus cuntis volat. Mirari autem desines, si cogitare ceperis ex persona Cristi, qui verus sapientie Deus et ipse sapientia patris est, in Psalmo centesimo primo dictum esse: "Factus sum sicut nycticorax in domicilio". Vide autem quanti te faciam, philosophe. Quod ad irridendum studio conquisisti, ad irrisionem tuam et gloriam meam facili ludificatione conversum est. Videro qualiter upupam tuam, philosophie rethoriceque dominus, laudando, tuam vertes in gloriam. Disce iam, iurgator, vel mordere profundius, vel silere. Nunc, enim, me noctue rostro vides quam leviter vellicasti! Veneni multum, virium nichil habes, quando michi, ut crimen aliquod solitudinem obiciens, ex actu laudabili conflare infamiam voluisti. Providebo ne me veris probris possis attingere; eritque tibi livor tuus ad penam, michi tum ad laudem, tum etiam ad cautelam. Curabo ita vivere, ut boni gaudeant, tu medius crepes, sive in hac sive in alia solitudine, ut sors tulerit, sive in urbibus vivam, ubi vixi longe aliter ac tu, ubi nemo michi urinam suam, multi et magni secretum animi familiariter ostenderunt, contigitque—quod optabam—ut essem carus illustribus, vulgo ignotus. Libet enim gloriari, sed in domino, cui semper tum pro multis, tum pro hoc nominatim gratias agam: quod me valde dissimilem tui fecit.

Interea dum hic sum—quod quamdiu sit futurum nescio—illud ne tibi videor mentitus quod, superbie michi datum, in principio literarum tuarum, huc sciens distuli: me florentes silvas et solitarios colles ambire solitum, vel scientie cupiditate vel glorie? Repeto enim, non dubitans ne lateat, ut tu fingis; notum enim spero non modo quid agam, sed quid cogitem. Dixi, igitur, ut doleres, et repeto ut doleas, tantam diversitatem nostre sortis agnoscens. Dum certe oculos tuos ille mestus atque horrens pelvium ferit aspectus, meos grata serenitas et agrorum ac nemorum letissimus viror lenit; dum auribus tuis irati ventris murmur intonat, meas suavis volucrum cantus et dulcis aque strepitus delectat; dum naribus tuis inclusus aer et aure tristioris flatus ingeritur, meas florum circumfusa diversitas et calcatarum odor mirus herbarum recreat atque permulcet; dum lingua hebes infelixque palatum tuum delibandis atris potionibus inviscantur, michi lingua in aliquo vel honesto colloquio vel salubri soliloquio detinetur; dum manus tua miserorum rimatur atque explicat purgamenta, mea aliquid scribit gratum posteris—ut spero—dum legetur: quod certe scio, gratum michi dum scribitur; et si nichil, enim, maius, at saltem oblivia temporum malorum multarumque gravium et inutilium curarum animo meo affert; denique, dum tu lucrum cogitas aut rapinam, ego illud meditor, ut si possim, ex alto pereuntia lucra despiciam, et, ut sepessime stomaceris, dum tu, captus vilis lucri cupidine, grabatulos ambis ac latrinas, ego illa sola cupidine quam audisti florentes silvas et solitarios colles lustro. Sentis quam me non peniteat dixisse quod totiens repeto et exaggero? Magnifice forsan et de me altius loqui videor, sed a quodam magnanimo literatoque viro didici "magnifice loquendum adversus ignorantes". Brutus hoc in epystolis suis ait: patere me uti testimonio hominis incogniti apud te, notissimi apud doctos, et quem Tullius ac Seneca cum veneratione suscipiunt. Quanto ergo magnificentius atque altius loquendum adversus surdos? Alte locutus sum: sic oportuit ut audires. Hymnis quidem tuis carmen breve reddideram, sed iniuriam Musis hanc inferre nolui, ut eas insueto odore confunderem, tuumque ad limen cogerem, ubi se nunquam fuisse gloriantur.

Ecce multa michi que pene per dissuetudinem evanuerant ad memoriam reduxisti; gratiam habeo convitiis tuis. Exercent ingenium: bonum opus, nisi malo more pessimoque animo fieret. Hoc tibi examinandum linquo: ut libet, igitur. Ego et tacere possum, et loqui audeo, insultusque tuos nec opto, nec horreo; nec dum aculeos deposui; quod a te quoque graviter acceptum, quam vere dixerim puto sentias, nisi prorsus obtorpuisti. Ita tamen hoc accipias velim: si non post annum, sed ad iusti temporis spatium in aciem redis. Absit, enim, ut ab unius tempus non extimantis pendeam semper arbitrio: tempus michi carum est, fugamque eius intueor. Si ergo distuleris, tibi nichil, carte autem quod merebitur, que indignari non poterit, si illic posita fuerit, ubi auctor suus assidue cor, ingenium, manus, linguam, oculos, nares habet. Et tibi quidem in presens hec suffectura crediderim, ut aliquid in diem proximum reservemus.

Tibi autem, lector, quisquis, otio abundans, in has forte literulas incidisti, pauca dicturus sum. Duo sunt quidem ad que perraro, nunquamque nisi invitus, venio: ad utrunque nunc iste mordacissimus convitiator me coegit. Gloriari et de seipso predicare vanum ac superbum, alteri detrahere iniuriosum et molestum est. Non audeo te rogare, ut mea legas opuscula. Altiorem tibi fertilioremque lecturam opto; sed hoc dicere audeo: si quicquid ab ineunte etate scripsi, et—ut putoscribam, cum his conferatur, que michi detractor iste violentus extorsit, neque sermo tam fervidus, neque tantum in reliquis omnibus iurgiorum, neque decima vel proprie laudis vel aliene infamie pars legetur; nisi quod olim memini me alterius cuiusdam, et certe maioris emuli, quem in alio terrarum tractu atque alia etate perpessus sum, rabiem, invidie facibus accensam, coactum, similiter tribus aut quattuor epystolis contudisse. Sed ea contentio lege carminis iuveniliter actitata est. Hoc deerat iniurie: ut a sene iam senior soluta oratione lacesserer, utque in omni etate et in utroque stilo compellerer insanire. Unum me solatur: utrobique lacessitus sum. Putabam aliquando fugisse latebris invidiam: fallebar. Illa me, ut video, vel subterraneis latitantem cavernis inveniet. Displicet persecutio, quamvis forte non inutilis, displicet invidia; sed invidie causa non displicet. Neque velim talis esse, in quem illa nil cogitet; at in quem nil audeat esse velim, nisi putem impossibile. Ausa est in Cesares, in reges, in philosophos; penitusque paucis contigit—quod Salustius merito difficillimum dicit inter mortales—ut gloria invidiam superarent. Illud contra facillimum multis accidit, ut gloria invidiam irritarent. Unum miror: quod cum hec pestis inter pares unique studio intentos oriri soleat, michi semper unde non debuit orta est. Deum testor: non libens ad respondendum olim veni, sed multo nunc magis invitus ad hec redeo, quamvis inter utriusque lingue principes interque sanctos viros—quod multo mirabilius est—quenam verborum certamina frequenter exarserint non ignorem. In immortalibus enim scriptis memorieque mandata sunt. Que probra, quas contumelias vel in Ciceronem Salustius non iacit, vel in eum ille non reiecit? vivum ipsis in verbis odium cernas. Non mitior, sed multo quoque acrior inter Eschinem ac Demosthenem, capitaliorque dissensio. Quis Ieronimi contentiones non audivit cum Rufino aquilegiensi? Quasdam quoque cum Augustino, lenius quanquam reverentiusque habitas, duras tamen atque mordaces. Verum hec et his similia in aliis quam in me libentius excusarem, sed cogor ubi nollem, et ad duo, michi in primis molestissima, per vim trahor. Quid enim—lector, oro te—quid est quod in me sponte glorier? Profecto, quamvis obtrectator meus quovis iusto extimatore rerum nichilo etiam, si dici liceat, minus sit, adeo ut stilus ipse meus, quodammodo frenum mordens, adversarii contemptu et ignobilitate superbiat, ego tamen, ut tibi verum fatear, meipso iudice, nichil sum, et siquid vel vere essem vel viderer michi—quorum alterum cupio, alterum abominor—an tamen ideo possem oblivisci illa sapientum pueris etiam nota consilia "Laudet te alienum, et non os tuum", et alius "Tollite inanem iactantiam; res loquentur tacentibus nobis"? Ex diverso autem, quid ego alterius nomen invadam? Iniuste agam, si honestum nomen; si infame, supervacue. Quod si forte de literis, ut fit, questio esset exortaverum est enim non solum illud "Quot capita tot sententie", sed illud quoque "Cuiusque capitis multas esse sententias"; unde sepe accidit, ut de una eademque re aliud mane, aliud sero, imo et in eodem instanti nunc hoc nunc illud uni et eidem ingenio videatur—si ergo vel de scientiis inter se, vel de unius scientie terminis, vel de re qualibet dissensio incidisset, dicente uno quod alius non probaret, an statim ad iurgia veniendum et, quasi pugnando veritas quereretur, furore atque odio decertandum erat? Cur non potius meminisse illius sententie decebat, que in libroDe finibus a Cicerone posita est, quam si legisti, parces nota repetenti, si minus, puto, non invitus leges? "Dissentientium" inquit "inter se reprehensiones etiam non sunt vituperande; maledicta, contumelie, iracundie, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indigne philosophia michi videri solent". Et sequitur: "Neque enim disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest". Neque in disputando solum, sed etiam in atrocioribus causis doctrine huius meminisse profuerit. Hinc idem alibi: "Rectum est" inquit "etiam in illis contentionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna esse videamus, tamen dignitatem retinere, iracundiam pellere". Et sequitur: "Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, neque his, qui assunt, probari". Sane, quod ad disputandum pertinet, Latinis iste non fuerat disceptandi modus; licet—ut Cicero idem ait—"sit ista in Grecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt". Que cum michi iampridem nota essent, et animus, natura quietis appetens, a contentionibus abhorreret, nunquam sponte fueram ad talia discensurus, nisi iste, quem alloquor, superbus, invidus, preceps, temerarius et ignorans—ut brevi eum tibi circumlocutione describam—me nolentem, procacis ut ita dicam lingue sue manibus, ad hunc velut pulvereum ac strepentem iurgiorum campum ex arce tranquilli silentii detraxisset, ut quem delectet, porcorum more, ceno semper immergi, et cui ego nichil, sed omnis veritas, omnis virtus offensa sit. Itaque, lector amabilis, a te veniam peto, si in volutabrum iniuriosi colloquii protractus, contra naturam moresque meos aliquid dixi, quod aures tuas leserit, sicubi gloriosus de me, deque illo mordacius quam velles effatus sum. Magnificentius, fateor, fuisset utrunque contemnere; sed rara patientia est, quam non penetret acutum convitium. Proinde, sique iacula primus ille contorserit in nomen meum—quod, quantulumcunque sit, augeri studeo, non minui—si preterea—quod molestius tuli—quot quantisque mendaciis aures veri avidas impleverit, quam denique importune sit et scurriliter debacchatus audieris, et quis ipse sit noveris, spero tecum ipse dicturus sis: "Gloriatus es necessario; detraxisti vere. Primum excuso, secundum probo; nisi quia rem verbis equare nequivisti". Solebant equidem ingeniosi adolescentes ab insigni accusatione aliqua primum nomen auspicari, quasi victori accederet victi nomen, et fama multis quesita laboribus eventum unius iudicii sequeretur. Non infame negotium, ut mos erat, sed unde quosdam valde nobilitatos legimus. Hic si ex me lacerato senex idem sperat, spero ego quod fallitur, atque utinam non magis ad votum cogitatio sibi ulla succedat. Inventus est qui solius fame cupidine Philippum Macedonie regem interficeret, ut quidam putant—apud alios enim causa cedis est iustior —; inventus est qui Diane Ephesie templum incenderet, ut vel insueto facinore notus esset, qui, ne per scelus assequi videretur quod optabat, Ephesii providerunt indicto supplitio, siquis eum historicus nominasset. Certe convitiator meus, qui non regem, non templum violavit, sed humilem solivagumque ruricolam, non hinc nobilitabitur; neque hic per me neque alibi nominandus, puto, nec per alios. Quis est enim tam vili deditus negotio, qui circa tam ieiunum nomen tempus expendat? Aut quis est qui, etsi eum antea dilexisset, non deinceps lividis adversus immeritum scriptis eius perlectis adversetur atque oderit? Ita, si fortassis hoc calle famam petit, necquicquam insanierit. Sin turbasse otium, et silentium meum interrupisse contentus est, quod decreverat implevit: aliquot michi dies eripuit quos nemo restituet, et a meis tramitibus abductum, ad durum et insolitum iter traxit. Quidni igitur turber, temporisque iacturam querar nec michi nec alteri fructuosam, nisi quantum studioso homini, modo animi crimen absit, et data sit occasio non quesita, in omni genere orationis exercendus est stilus? En in demonstrativo genere exerceor; mallem in laudibus exerceri. Ceterum, ut aliquando sit finis, is qui hanc michi necessitatem imposuit, in alienis finibus non inveniens quod querebat, revertatur ad proprias febres; tu lacessito faveas, lacessentem oderis, et valeas precor.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License