|
Textus
Interlocutores
sunt Socrates et amicus quidam.
So. Quidnam lucri cupiditas est? Et qui sunt lucri cupidi?
Am. Mihi quidem videntur, qui lucrandum putant ex
rebus nulla aestimatione dignis.
So. Videnturne tibi scire, quod nullius pretii sint, an
ignorare? Quod si ignorare, amentes lucri cupidos
vocas.
Am. At non amentes appello, sed callidos,
atque improbos, et victos a lucro, cognoscentes nullius pretii esse, ex quibus
lucrari audeant, et tamen audent lucrari per imprudentiam.
So. Nam huiuscemodi lucri cupidum vocas, veluti si
agricola plantans, cognoscensque nullius pretii plantam esse, dignum tamen
putet ex ea lucrari? Talemne ipsum nuncupas?
Am. Undecumque,
o Socrates, lucri cupidus quaerendum censet.
So. Ne adeo temere
verba effundas, veluti alicui propter acceptam iniuriam infensus: sed ad me
potius attendens responde, ac si a principio rursus interrogarem. Confiteris lucri cupidum cognoscere, quanti sit, unde
lucrari dignum putat?
Am. Confiteor.
So. Quis peritus est circa plantarum dignitatem, qua in
regione ac tempore plantare dignum sit? Ut aliquid et nos sapientum
verborum, quibus elegantes causidici utuntur, in medium afferamus.
Am. Agricolam arbitror.
So. Num dignum lucro vocas aliud, quam lucrandum esse
existimare?
Am. Id ipsum.
So. Ne me coneris
decipere virum iam seniorem, cum adeo iuvenis sis, respondens, quemadmodum
nunc, quae ipse minime putas: sed responde quam
verissime potes. An censes agricultorem
quempiam, cognoscentem quod arbor nullo modo plantatione digna sit, putare ex
ipsa se lucraturum?
Am. Non per Iovem.
So. Equestrem praeterea virum, intelligentem nullius
pretii pabulum se equo praebere, ignorare censes quod equum perdit?
Am. Nequaquam.
So. Non igitur putat ab huiusmodi pabulis lucraturum.
Am. Minime.
So. Gubernatorem vero,
qui temone et velis nullius existimationis navem
munierit, ignorare censes quod damno afficietur et periculum incurret, ne ipse
simul et navis, et quaecumque in navi sunt, perdantur?
Am. Non certe.
So. Haud igitur putat se ex instrumentis nullius pretii
lucraturum.
Am. Minime.
So. Item
belli dux, cernens exercitum vilibus armis confisum, speratne ac dignum putat,
ex iis lucrum aliquod assequi?
Am. Nullum.
So. Eodem modo tibicen
tibiam et citharista citharam et arcifer arcum, et ut
brevi complectar, quicumque artifex, aut alius quisquam vir peritus, organa ac
reliquum apparatum nullius pretii habeat, putatne ex iis aliquando se
lucraturum?
Am. Non,
ut apparet.
So. Quos itaque lucri cupidos nuncupas? Neque
enim eos, quos supra retulimus, qui ex rebus nulla ratione dignis rentur
oportere lucrari.
Am. At hoc modo, o mirifice vir, quo ipse loqueris, nullus
hominum lucri cupidus esset. Sed ego eos lucri cupidos esse intellego, qui
propter inexplebilem aviditatem minima aeque atque vilia et nullius pretii
mirum in modum sitiunt, et in iis etiam lucrum quaerunt.
So. Non tamen, o vir optime, discernunt, ista nullius esse
pretii. Iam enim nos ipsos in hoc, quia esset impossibile, rationibus
redarguimus.
Am. Mihi sane videtur.
So. Si non cognoscunt, ignorant igitur: opinantur tamen,
quae nullius pretii sunt, multi facienda esse.
Am. Apparet.
So. Lucri cupidi nonne lucrum cupiunt?
Am. Profecto.
So. Lucrum
vero damno contrarium?
Am. Est.
So. Estne bonum alicui
damno affici?
Am. Nemini.
So. Malum
autem?
Am. Prorsus.
So. Laeduntur
itaque damno homines?
Am. Laeduntur.
So. Malum
igitur damnum?
Am. Malum.
So. Contrarium
damno lucrum?
Am. Contrarium.
So. Bonumque
igitur lucrum?
Am. Certe.
So. Bonum igitur amantes, lucri cupidos nuncupas?
Am. Videtur.
So. Non insanos quidem, o amice, lucri cupidos dicis, sed
tu ipse utrum amas quod bonum est, an non amas?
Am. Amo equidem.
So. An est bonum quicquam, quod non affectes, sed malum?
Am. Non per Iovem.
So. At
forsitan omnia bona affectas.
Am. Omnia.
So. Interroga insuper et me, utrum et ipse. Bona equidem
amare me confitebor. Sed praeter me ac te, nonne
reliqui homines omnes amant bona, mala oderunt?
Am. Videntur.
So. Lucrum autem nonne bonum esse confessi sumus?
Am. Nempe.
So. Omnes igitur lucri cupidi videntur hoc modo: quo vero prius
diximus, nullus lucri cupidus esset. Utra igitur istarum rationum aliquis utens
non aberrabit?
Am. Si
quis, o Socrates, recte lucri cupidum definiat, eum, ut puto, lucri cupidum
arbitrabitur, qui studet iis et decens existimat in
iis lucrum quaerere, ex quibus boni viri lucrari numquam auderent.
So. An non tenes, quod paulo ante inter nos convenit,
lucrari scilicet esse utilitate affici?
Am. Quid tum?
So. Quod
etiam in hoc consensimus, omnes semper bonum velle.
Am. Confessi sumus.
So. Nonne et boni viri omne lucrum expetent, si quidem
huiusmodi omne bonum est?
Am. Non tamen ea lucra, quibus laedi possint.
So. Laedi vocas damnum
pati, an aliud quippiam?
Am. Nil aliud, quam pati damnum.
So. A
lucrone damno afficiuntur homines, an adamno potius?
Am. Ab
utrisque, etenim a damno et a turpi lucro damno
afficiuntur.
So. Num tibi videtur
aliquid utile ac bonum turpe existere?
Am. Minime.
So. Nonne paulo ante concessimus, lucrum damno, malo
existenti, esse bonum?
Am. Concessimus.
So. Ergo, ut vides, me conaris decipere, de industria
contraria iis asserens, quae supra confessi sumus.
Am. Non
per Iovem, o Socrates: sed econtra tu me decipis, ac nescio quomodo in
disputando rem sursum deorsumque convertis.
So. Bona verba, quae
So. Neque enim recte facerem, nisi viro bono et sapienti
parerem.
Am. Cuinam? Aut quid hoc
tandem?
So. Concivi meo et
tuo, Hipparcho Pisistrati Philaedonici filio, qui filiorum Pisitrati et maior
natu erat et sapientior, qui multa praeclara opera sapientiae edidit, et Homeri
libros primus in hanc urbem invexit, coegitque poetas cantores carminum apud
Athenienses referre per ordinem: quod etiam his temporibus observant. Et Anacreontis Teium missa navi quinquaginta remorum in hanc urbem
accersivit. Simonidem praeterea Chium apud se semper
habuit, amplis cum muneribus ornans. Haec autem agebat
omnia, cives suos instruere volens, ut illis quam optime viventibus imperaret,
ratus minime oportere alicui sapientiam invidere, quippe qui honestus ac bonus
existeret. Cum vero cives abunde eruditi essent, atque eius sapientiam
admirarentur: convertit animum ad agricolas et
peregrinos erudiendos. Atque ideo columnas sive quadratos lapides in singulis
urbis triviis erexit: ex ea postmodum sapientia, quam partim didicerat, partim
ipse invenerat, eliciens potiora, elegis inclusit carminibus, et instituta
sapientiae inscripsit: adeo ut cives haud amplius admirarentur egregia illa
epigrammata Delphica, Cognosce te ipsum, Nihil nimis, et reliqua huiuscemodi,
sed Hipparchi praecepta veluti sapientiora venerarentur: deinde hac atque illac
praetereuntes, ac legendo illius sapientiam degustantes, ex agris et silvis ad
reliqua doctrinae instituta pergebant. Erant
autem epigrammata duo in quibusdam ad sinistram
cuiusque columnae, quae inscribebatur Mercurius loquens, quaeve in medio urbis
ac populi extabat. In quibusdam vero ad dextram,
Monumentum hoc Hipparchi: Per ordinem perge, iusta cogitans. Item
et alia carmina plura atque praeclara in ceteris columnis intueri licebat.
Sed in via Stiriaca inscriptum id erat: Monumentum hoc
Hipparchi, Ne amicum decipias. Quamobrem ego te mihi
amicum fallere numquam auderem, et illi tanto viro repugnare: quo vita functo,
tres annos sub fratre illius Hippia tyrannide pressi Athenienses fuerunt. Ipse vero ab omnibus senioribus accepisti, solum id triennium in
hac urbe tyrannidem viguisse. Reliquis autem temporibus, eodem paene
modo, quo Saturno regnante, Athenienses vixerunt. Tradutur autem ab
elegantioribus viris, mortis eius causam exstitisse non eam quae vulgo fertur,
sororis scilicet Canephoriae contemptum: nam id credere absurdum est. Sed
Harmodium amatum eruditumque ab Aristogitone fuisse tradunt, magnum quiddam
futurm ex hac educatione sperante. Forte namque Hipparchum
adversarium arbitrabatur. Interim contigisse, ut
Harmodius nobilem quendam, cuius nomen non satis teneo, amaret. Qui
primum Harmodium et Aristogitonem veluti sapientes
admirabatur, verum deinde familiaris factus Hipparcho, contemnere illos coepit:
quo illi indignati Hipparchum interemerunt.
Am. Videris
ergo, o Socrates, vel amicum me non putare: vel, si putas amicum, Hipparcho
minime credere. Ego enim quo modo me non decipias disserendo, persuaderi abs te nequeo.
So. Atqui volo tibi, perinde ac si talis luderem,
retractare quicquid ex superioribus libet, ne te deceptum existimes. Visne
illud immutari, quod diximus, omnes homines bona appetere?
Am. Nolo.
So. Quid vero illud, quod damnum, ac damno affici, malum esse
concessimus?
Am. Neque id mutari volo.
So. Sed quid illud, quod lucrum atque lucrari, et ipsi
damno, et ei quod est damnum pati, contraria sunt?
Am. Neque istud quidem.
So. At illud forsitan, quod lucrari, utpote malo contrarium,
bonum est?
Am. Neque id retractes.
So. Videtur
igitur mihi, ut apparet, aliquod lucrum bonum esse, aliquod vero malum?
Am. Mihi vero.
So. Retracto
itaque tibi hoc. Esto enim lucrum aliud bonum, malum aliud: nihil tamen
magis hoc, quma illud, lucrum est, nonne?
Am. Quid interrogas?
So. Dic
Am. Cibus et bonus est
et malus.
Am. Est.
So. Estne magis cibus alter altero? An similiter cibi sunt
ambo, neque, in quantum cibus, unus ab altero differt:
sed in quantum unus quidem bonus, altere vero malus?
Am. Est ut dicis.
So. Nonne et potus, et reliqua omnia quaecumque in specie eadem
existentia talia sunt, ut partim bona, partim mala sint; nihil inter se
differunt secundum id quo eadem sunt: quemadmodum homo quidem unus bonus, malus
alius?
Am. Sic est.
So. Ceterum neuter
illorum, ut arbitror, magis aut minus homo est, quam
alius, neque bonus malo, neque bono malus.
Am. Vera dicis.
So. Nonne de lucro similiter iudicabimus, quod pariter
lucrum tam bonum quam malum sit?
Am. Necesse
est.
So. Nil igitur magis lucratur, qui bonum lucrum
assequitur, quam qui malum: neque istorum aliquid malus lucrum apparet, ut iam
convenit.
Am. Profecto.
So. Neutro
enim aut magis, aut minus adest?
Am. Neutro.
So. Tali
autem re, cui neutrum horum competit, quomodo quis magis vel minus aliquid aut
ageret, aut etiam pateretur?
Am. Impossibile.
So. Postquam lucra et utilia sunt similiter ambo, hoc
deinceps animadvertendum restat, propter quid utraque
ipsa lucrum appellas? Quidnam idem in utrisque aspicis? Veluti si ipse modo me rogavisses, quare cibum, seu bonum sive malum,
similiter cibum appellem: respondissem utique, quoniam uterque sicca est
corporis esca, ideo utrumque cibum nomino: quod quidem et tu nobis concederes. Nonne?
Am. Fateor.
So. Et
circa potum eadem rursus respondendi ratio esset, quod humido corporis
alimento, seu bonum sive malum sit, id nomen potus imponitur, et in aliis eodem
modo. Enitere itaque me sic respondentem
imitari. Quidnam idem in lucro bono et malo cernis, propter cuius praesentiam
utrumque lucrum nominas? Quod si tibi desit, quod mihi respondeas, me dicente
attende. Num lucrum appellas omnem possessionem, quam quis
adquisiverit, vel nihil expendens, vel expendens parum, cum plus accipiat?
Am. Id lucrum vocare mihi videor.
So. An
huiusmodi dicis, seu si quis nihil expendens abunde epulatus sit, et ex epulis
morbum adquisiverit?
Am. Non per Iovem.
So. At bonam
valetudinem ex epulis adeptus, lucrumne an damnum nancisceretur?
Am. Lucrum.
So. Non est igitur lucrum, quodlibet adquirere.
Am. Non certe.
So. Numquid ita se habet, ut non lucretur qui quodvis
assequitur, sive bonum, seu malum?
Am. Apparet.
So. Neque in damnum
incurrat, qui in quodvis incurrit, sive bonum seu malum?
Am. Mihi quidem videtur.
So. Cernis ergo, quod circa idem revolveris? Lucrum enim bonum,
damnum vero malum apparet.
Am. Ignoro quid dicam.
So. Et iure quidem. Sed praeterea hoc mihi responde. Si quis
minus expendens plus acceperit, lucrari hunc diceres?
Am. Non malum dico; verum si auri vel argenti minus
erogans, plus accipiat.
So. Enimvero hoc insuper interrogabo: Si quis dimidiam
auri libram erogans, duplum reportaret argenti, lucrumne an damnum esset?
Am. Damnum profecto, o
Socrates. Nam pro duodecuplo
duplum solummodo recipit.
So. Verumtamen plus
accepit. An non plus est duplum dimidio?
Am. Non eiusdem dignitatis ac pretii est argentum, cuius est aurum.
So. Ergo
oportet hoc lucro adiicere, aestimationem scilicet ac pretium. Nunc
utique argentum plus existens, quam aurum, haud aeque aestimandum ac pretium
dicis: et aurum minus existens, pretiosum quoque ac
dignum.
Am. Et maxime, sic
enim se res habet.
So. Ipsa ergo aestimatio dignitasque lucrum continet, sive
parva res sive magna sit: indignum vero aestimatione
sine lucro est.
Am. Profecto.
So. Ipsum
pretiosum ac dignum, vocasne aliter dignum, quam adeptione dignum?
Am. Adeptione.
So. Dignum
autem adeptione, utile an inutile?
Am. Utile.
So. Utile nonne bonum?
Am. Est.
So. O vir omnium fortissime, nonne iam tertio et quarto
conclusum a nobis est, lucrum bonum esse?
Am. Videtur.
So. Memoria
tenes, unde sermo hic incidit?
Am. Arbitror.
So. At si minus ipse
memineris, ego in memoriam reduc
Am. Ex eo enim, quod dubitares, ne boni viri quaelibet acceptare
nolint, sed ex lucris bona dumtaxat, mala vero nequaquam.
Am. Hinc sane.
So. Nonne lucra omnia esse bona, seu magna sive parva
sint, ratio nos fateri coÎgit?
Am. CoÎgit certe, o Socrates, me magis, quam
persuasit. Sed forsitan
deinceps persuadebit.
So. Nunc tamen, sive
persuasus fueris, seu quomodocumque aliter sis affectus, consentis nobiscum,
lucra omnia, et ampla et exigua, bona esse?
Am. Consentio.
So. Et bonos viros omnes bona omnia
velle fateris? Necne?
Am. Fateor.
So. Malos autem dicebas omnia
lucra, tam exigua quam magna, cupere.
Am. Dicebam.
So. Nonne igitur secundum sermonem tuum universi homines,
et boni pariter atque mali, lucri cupidi essent?
Am. Videtur.
So. Non recte igitur vituperabit quispiam lucri cupidos,
cum ipse quoque lucri cupidus sit.
|