Textus
Dialogi
personae: Socrates, Clinias, Axiochus.
Exeunti ad Cynosarges mihi,
cum ad Elissum venissem, vox cuiusdam allata est clamantis "Socrates,
Socrates". Utque conversus circumspectabam unde ea redderetur, Axiochi
filium video Cliniam, ad Callirhoën currentem cum
Damone musico, Charmideque Glauconis filio. Horum alter quidem musicam docebat,
alter ex familiaritate amabat, simulque amabatur.
Visum est ergo mihi recta deflectenti ocurrere eis, ut
quam primum conveniremus. Perfusus autem lacrimis Clinias:
Nunc tempus est, inquit, Socrates, ut vulgata semper de te sapientiam ostendas.
Pater enim ex aliquo iam tempore viribus de improviso
destitutus est et prope est exitum vitae, molesteque fert adesse sibi finem,
tametsi antehac comtemneret mortem horrenda imagine exprimentes,
comiterque derideret. Perge ergo, proque tua consuetudine illum confirma: ut
volens eo, quo ducit necessitas, sequatur utque ille mihi ad
reliqua hoc ipso etiam pie colatur.
So. Nullam me, Clinia, moderatum et honestam rem rogaveris
frustra, quanto nunc magis, cum ad haec me voces
pietatis officia. Acceleremus igitur. Si enim ita res
se habt, festinato opus est.
Cli. Ubi modo te viderit, Socrates,
rectius habebit. Crebro enim iam evenit ei, ut examinatus
rursus reficeretur.
So. Quo citius autem
perveniremus, ea quae circa murum est, ad Itonas
portas, ivimus. In proximo namque habitabat portae quae est
apud Amazoniam columnam. Invenimus ergo eum assumptis rursum sensibus et corpore robustum, defectum vero mente, prorsusque
indigentem consolationis, revolventem crebro se suspiriaque cum lacrimis atque
manuum crepitu cientem. Aspiciens autem illum, quid hoc,
inquam, rei, Axioche? Ubi nobis illa pridem magnifica verba,
continentesque laudes virtutum et maius quam ut dici
posset in te animi robur? Sicut enim timidus athleta, cum in gymnasio insignem te praebueris, ad certamen ipsum defecisti. An non
circumspecte considerabis naturam vir tanta aetate et rationi obsequens,
utque nihil aliud, Atheniensis? Quod commune videlicet hoc et
ab omnibus iactatum, peregrinatio quaedam vita est, quodque oportet peragrantes
eam alacriter et tantum non paeana canentes, ad postremam accedere
necessitatem: tam molliter vero habere se tamque aegre, pueri more divelli,
nequaquam prudentiae prae se fert altioris aetatem.
Ax. Recte quidem, Socrates, ista mihi dicere videris:
verum nescio quo pacto ubi propius accessit periculum, fortia illa grandiaque
verba occulte subtolerant atque
negliguntur. Oboritur autem metus quidam, mente multipliciter discerpens, si hac luce, hisque privabor bonis et expers mentis
sensuumque iacebo ubicumque demum putrescens et in pulverem vermesque
conversus.
So. Imperfecte
coniungis, Axioche, propter imperitiam, cum sensuum orbitate sensum, tibique
ipse contraria facis et dicis: neque cogitas quod
simul quidem defles id, quod sensibus carebis, simul ob putrefactionem doles
amissionemque vitae oblectamentorum, veluti morte sis in aliam vitam
transiturus, neque in omnimodam abiturus sensuum abolitionem et eandem in qua
prius quam nascereris fuisti. Ut enim cum Draco Clisthenesque gubernabant rem
publicam, nihil te mali habebat (necdum enim coeperas
esse ut male tibi quid accidere posset) ita neque post mortem erit. Nullus enim ut male tibi esse quicquam possit, es futurum.
Quin tu igitur hanc omnem discutis ineptiam, illud cogitans quod soluta simul
hac compage, animoque rursus in proprium restituto locum, relictum istud corpus
terrenum atque rationis expers amplius nequaquam est
homo. Nos etenim anima sumus, animal immortale, mortali inclusum munimento. Hoc
autem tabernaculum non sine malo nobis circumdedit natura, cuius laeta quidem
abstrusa sunt et volucria, pluribusque doloribus
admixta: tristia vero, improvisa, diuturna prorsusque, vacua gaudiorum. Valetudines nempe, sentientium membrorum ulcera, morbi
interni. Quibus necessario (quoniam per corporis meatus sparsa est) condolens
anima coelestem et cognatum desiderat aethera, sitique cupide supernae illius
consuetudinem gaudiaque vitae. Discessus itaque e vita, mali cuiusdam est in
bonum commutatio.
Ax. Cum malum ergo, Socrates, vitam putes, quid
ita vivere perseveras, cum rerum sis indagator et
nobis, id est multitudini, intelligentia praestes?
So. Nequaquam verum de me, Axioche, testimonium dicis. Arbitraris enim quemadmodum vulgus Atheniensium, quandoquidem res
inquiro, alicuius quoque me scientiam habere. Abest autem tantum vi
reconditiora sciam, ut voto optaverim etiam vulgata me
ista novisse. Sunt autem ista quae dico Prodici sapientis tradita, alia quidem
duobus obolis, alia duabus, alia quattuor drachmis redempta. Gratis
enim hic vir neminem docet, estque mos ei semper Epicharmi illud in ore habere
"Manus manum fricat; da aliquid et aliquid cape". Nuper ergo
cum apud Calliam Hipponici filium declamaret, tantis disseruit contra vitam, ut ego ad ea quae nullius sunt momenti, assumpserim vitam.
Ex eoque iam in mortem mihi animus, Axioche,
propendet.
Ax. Quae
dixit autem?
So. Dicam
equidem tibi ea, quorum mihi veniet in mentem. Quae enim pars, inquit,
aetatis calamitatibus vacat? Non ne statim a principio plorat, ut primum natus est infans? Vitamque a
lacrimis auspicatur? Quae tandem non premit cum molestia? Semper enim vel
penuria, vel frigore, vel calore, vel verberibus urgetur. Antea quoque quam
loqui possit, quanta patitur? Flens scilicet, hancque solam habens anxietati
suae quaerelam. Ubi septimum dehinc expleverit annum
multosque labores exhauserit: iam custodes, gymnasicae, magistri ludi, iam
adolescenti, critici, geometrae, rei militaris praeceptores: ingens plane
dominorum multitudo. Post ista ubi in Ephebos inscriptus est,
prior iam metus Lyceum, Academia, gymnasiarchia, virgae, nullaque prorsus
malorum mensura. Omne adeo adolescentis
sub moderatoribus est tempus: qui ex Areopagi delecti concilio praesunt
iuventuti. Deine cum fuerit istis exolutus, iam curae palam
emergunt, reputatioque quod vivendi potissimum instituat iter: praeque
sequentibus incommodis priora illa puerilia videntur et infantium revera
territamenta: expeditiones enim et vulnera, perpetuique certaminum labores.
Hinc
iam fallens subrepit senectus: in qua confluit quicquid est
infirmum fragileque naturae. Quod nisi ocius quis vitam velut aes alienum
reddiderit: astans supra caput natura tamquam foenerator reposcit usuram. Ab alio quidem visum, auditum ab alio, persaepe utrumque. At
si quis diutius cunctetur, debilitat eum, excruciat et
artuum morbo afficit. Alii itaque multa senectute repuerascunt: animoque bis pueri fiunt senes. Dii ergo propter hoc ipsum (ut quibus
est notissimae sint res humanae) quos plurimi faciunt,
eos citius auferunt e vita. Agamedesitaque et
Trophonius cum Pythii Apollinis aedificassent templum: orantes dari sibi quod
optimum esset, cum obdormivissent, numquam deinde surrexerunt. Sic etiam
Iunonis Argivae sacerdotes, precante matre eorum, ut gratiam eis aliquam Iuno
pietatis illorum referret, cum enim cunctarentur iumenta, succedentes ipsi
vehiculo matrem ad templum usque pertraxerant. Post preces ergo nocte
decesserunt. Longum foret autem poetarum dicta recensere qui
divinioribus poematis ea quae ad vitam pertinent nostram, velut ex oraculo
decantant, quemadmodum deploret illam. Uniusque solum memoratu dignissimi sat habeo meminisse: qui inquit
Quam
superi miserum stamen mortalibus avi nevere,
Ut vivi deflenda per omnia durent
Iterumque
Et
cunctis hominum generi sors pessima vita
Stat, quaecumque supra terram spirantque meantque
de Amphiarao vero quid dicit?
Iupiter hunc titus animis, hunc magnus Apollo
Diligit et iusti metas non attigit avi.
De illo quoque qui ita iubet:
Nascens
fleat, qui tanta vitae intrat mala:
quid tibi videtur? Sed finem facio: ne
commemorando alios, rem contra qua institui longius ducam: Quod autem vitae
quisquam institutum, quamve artem deliget, ut non queratur de ea atque
praeferentibus offendatur? Opifices mercenariasque recenseamus artes: ex
nocte in noctem usque laborantes et vix tolerantes
vitae necessarios sumptus. Complorantes seipsos, omnemque
vigiliam suam maerore lacrimisque complentes. At nautam diacmus, per tanta
penetrantem pericula, quique, quemadmodum Bias ait, neque inter mortuos est
neque inter vivos. Terrestris homo velut ambigui generis, ipse in mare sese
proiecit: totusque arbitrii factus est fortunae. Verum
dulcis est agricultura. Est
sane. Nonne tota tamen est, quod aiunt, ulcus, semper
paratam doloris habens causam, nunc quidem siccitatem, nunc pluvias, nunc
uredinem, nunc rubiginem, nunc vel aestum intempestivum, vel frigum conquerens?
Illa quoque honorata in primis
reipublicae cura, multa enim praetereo, per quantas rapitur anxietates? Quae gaudia quidem habet furunculi in modum trepida semper, atque
stimulis repleta, repulsas vero acerbas et millies morte peiores. Quis
enim beatus esse possit vulgi vivens arbitrio? Tametsi
faveatur ei plaudaturque, populi scilicet ludicrum iactatus, exibilatus,
damnatus, mortuus et tum miserandus vivus. Ubi namque, Axioche, tu qui
in re publica versaris, ubi Miltiades, ubi Themistocles, ubi Ephialtes abiit,
ubique item qui nuper reges et duces fuerunt? Quando ego
quidem non sum rogatus sententiam (neque enim honestum mihi videbatur ut insanienti
populo dominationis particeps fierem). Theramenes autem et Callixenus deinde constitutos praeficientes magistratus,
ut indemnati necarentur homines effecerunt: tuque cum Euryptolemo resistebas
illis solus e triginta millibus in contionem coactis.
Ax. Sunt ista, Socrates, ut dicis: itaque ex eo suggesti me satietas cepit, neque mihi quicquam acerbius
republica visum est. Perspicuum id quidem illis qui in ipso sunt negotio
versati. Tu namque dicis haec, veluti qui
de sublimi spectaveris: nos vero qui fecimus periculum, quanto exactius scimus?
Populus enim, carissime Socrates, ingratus est, morosus,
crudelis, invidus, imperitus: ut qui sit ex colluvie turbae et stultis
insolentibus collectus. Huic autem qui assentatur, multo ipse miserior
est.
So. Quando igitur, Axioche, hanc quae
liberalis maxim abominandam putas, quid reliqua vitae genera? An non putabimus
prorsus esse fugienda? Audivi etiam Prodicum quandoque dicentem, quod nihil
quicquam neque ad viventes mors, neque ad defunctos
pertineret.
Ax. Quomodo
dicis ista, Socrates?
So. Quoniam neue circa viventes est: hi
vero qui obierunt, non sunt amplius.
Itaque neque apud te est: nondum enim obiisti, neque si
quid tibi accidat, est cirac te futura. Non enim eris. Stultus est igitur dolor
de Axiocho, qualis neque est, neque futurus sit, Axiochum mente torqueri:
sitque simile, veluti Scyllam, aut si quis Centaurum
reformidet, quae neque iam imminent tibi, neque sint umquam ad exitiu tuum
affutura. Existentium enim rerum est metus: quae non sunt
autem, nemo est qui pertimescat.
Ax. Tu quidem docta haec verba ex ea quae
nunc pullulat, garrulitate protulisti. Illinc enim haec sunt verborum ineptiae,
illiciendae iuventuti apparatae. Me vero amissio bonorum quae
sunt in vita, tristem reddit: etsi, Socrates, probabiliorem etaim hac quam modo
dixisti, crepueris orationem. Non enim errabunda iam
mens ducitur apte cohaerentibus verbis: neque contingunt mentem ista: sed in
ostentationem splendoremque orationis parata multum absunt a veritate.
At animi aegritudo captiosis nequaquam sistitur verbis: sed illis acquiescit
solum quae valeant ad mentem usque penetrare.
So. Coniungis imprudenter,
Axioche, et bonorum privationi malorum substitutis sensum, oblitus quod tunc
mortuus sis futurus. Eum namque qui bona
amittit, contraria laedunt quae pariter mala. At qui
non est, nihil in eius quo privatur, locum recipit. Quomodo ergo esse posset ullus
in eo dolor, quod nullam laedentium notitiam exhibebit? Quod si
non ab initio, Axioche, per imprudentiam unum aliquem sensum cum morte
componeres, nequaquam metueres eam. Nunc ipse te subvertis,
timens amissum iri animam, aliamque animam illius amissioni circumdas. Et turbaris quod sis
sine sensus futurus, hocque ipsum non sentire alio te sensu comprehensurum
putas. Ad haec multae sunt perpulchrae de animi immortalitate
rationes. Neque enim mortalis natura in tam varias res attolere sese
posset, ut contemneret ingentium ferarum vires, respublicas constitueret,
respiceret etiam in coelum et astrorum videret revolutiones, cursusque solis et
lunae, ortus item et occasus: defectus, celeritatem, distantias, aequinoctiaque
et duplices conversiones, Pleiadum etiam et hiemis atque aestatis ventos,
imbriumque casus et horrendos turbinum raptus, ut comprehensos quoque mundi
labores saeculis traderet: nisi divinus quidam mentibus nostris spiritus
inesset: quo compexum notitiamque tantarum attingeret rerum. Transis itaque non
in mortem, Axioche, sed in immortalitatem: non in amissionem bonorum, sed in
sinceriorem eorum perceptionem, neque ad voluptates mortali confusas corpori, sed ab omnibus prorsus molestiis purgatas. Illuc enim ex hoc
solutus carcere proficisceris, ubi requieta laetaque omnia et
nulla fatiscentia senecta: tranquillamque illic perages vitam, ab omnibus
liberam incommodis et serena placidam quiete, rerum contemplans naturam: atque
philosophiae non ad turbam, neque in speciem, sed ad puram germanamque deditus
veritatem.
Ax. In contrarium me,
Socrates, hac oratione distulisti. Non enim metus iam
me, sed desiderium tenet mortis. Utque ego rhetores imitatus grandius
aliquid dicam, iamdudum superna mente concipio et
immensum illum divinumque recenseo cursum, collegique ex infirmitate me: sumque
iterum quasi novus effectus.
So. Si vis autem aliam etiam ratione cape, quam retulit mihi
Gobryas Magus. Is dicebat secundum Xerxis in Graeciam transitum avum suum sibi
cognomine missum esse in Delum, quo eam tueretur insulam, in qua bina sunt
numina prognata. Ibi illum ex aeneis quibusdam tabulis quas attulissent ab
Hyperboreis Opis et Hecaergus, didicisse animam posteaquam a corpore sit
exoluta, in ignotum quendam locum subterraneo discedere recessu, in quo
Plutonis sit regia nihilo minor quam aula Iovis. Terra etenim mundi medium tenente, ambitum eius esse
globosum: cuius alterum quidem semiorbem dii superi acceperint, inferi alterum:
atque hi quidem fratres illorum, hi vero filli fratrum. Vestibula autem qua aditus ad
Plutonis est regnum, ferreis esse claustris atque clavibus offirmata.
Aperientem illa fluvius excipit Acheron, post quem Cocytus est. Eos ubi quis
traiecerit, ad Minoem et Rhadamanthum est accedere
necesse. Vocant hunc
campum veritatis, inque eo iudices sedent, ecognoscentes eorum qui advenerint
unicuiusque vitam et qua quisque ratione corpus inhabitant aetatem peregerit. Nec mentiendi illic ulla
facultas. Quibuscumque autem in vita melior aspiraverit
daemon, ii sedes incolunt piorum: ubi omnes horae scatent omnigena fructuum
ubertate, fontes puris labuntur aquis, variis prata omnimoda floribus
vernant, conventus sunt philosophorum, theatra poetarum, exultantium coronae
musicique concentus. Ad haec instructa diligenter
convivia et ipsa sese suppeditans affluentia victus immortalis hilaritas,
ratioque vitae iucundissima. Non enim frigus illis, non
aestus est gravis, sed temperatus aer funditus mitibus solis radiis illustratus.
Hic
etiam initiatis est dignatio quaedam et religiosa
ibidem quoque peragunt sacra. Quomodo ergo non hic tibi honro
habebitur cognato deorum? Herculem namque Liberumque patrem descendentes
ad inferos priscus est sermo hic initiatos fuisse et
fiduciam quo illuc irent, ab Eleusina conceptam esse. At illi quibus per
scelera vita fuerit peracta, per Tartarum a Furiis ad erebum chaosque
rapiuntur, ubi impiorum est locus, inexplebilesque Danai filiarum urnae, ubi
Tantali sitis, praecordia Tityi, Sisyphi inexplicitum. Ibi circumlambentibus
adusti et omnium poenarum afflicti cruciatu, tormentis
laniantur immensis. Ista quidem ex Gobrya ego audivi, tuum
vero de eis erit, Axioche, iudicium. Illud namque ratione adductus solum
scio constanter, quod omnis immortalis est anima
quaecumque ex hoc loco transfertur et prorsus expers doloris. Sive sursum ergo,
Axioche, sive deorsum beatus sis oportet, qui probe pieque vixisti.
Ax. Pudet me, Socrates,
dicere tibi quiddam. Tantum abest ut timeam mortem, ut nunc eius etiam
tenear amore, usque adeo et haec mihi et illa
persusasit quasi coelestis oratio. Contemno
etiam vitam, ut qui sim in melius domicilium
transiturum recensebo. Tu vero meridie fac adsis
mihi, Socrates.
So. Faciam
ut dixisti. Ego quoque ad Cynosarges unde vocatus sum redeo ad
deambulationem.
|