|
Textus
So. Nuper mihi retulit quidam Clitophontem, Aristonymi filius,
loquentem cum Lysia, Socratis quidem consuetudine vituperare, Thrasymachi vero
laudare magnopere solitum.
Cli. Quisquis ille, o Socrates, fuerit, haud recte narravit, quae de te cum
Lysia sum locutus. Nam in quibusdam laudavi te, in
quibusdam minime. Postquam vero aperte succenses mihi, quamquam dissimulas, te
nihil curare, libentissime ego ipse tibi illa referam: praesertim cum soli
simus: ne adeo te despici putes. Forte
enim nunc non recte audisti: quodcirca infensior mihi redditus es, quam deceat.
At si ipse mihi potestatem libere loquendi dederis,
libentissime rem tibi narrabo.
So. At turpe nimium esset, si te, prodesse
mihi volentem, non tolerem. Constat enim ubi intellexero, qua malus, qua bonus
sim, deteriora declinaturum esse pro viribus, meliora prosecuturum.
Cli. Audi igitur. Equidem tecum
versatus, saepenumero, Socrates, vehementer obstupui, dum te loquentem audirem,
mihique visus es praeclarissime omnium dicere, quoties obiurgans homines,
veluti e machina tragica deus, subito exclamares, 'Quoniam
ruitis, homines? Nescitis, quo feramini, neque opportunum quidquam agitis, qui
omni studio pecuniis cumulandis incumbitis, filios autem, quibus eas relicturi
estis, negligitis, neque, ut illis iuste uti sciant, eos iustitiae
praeceptoribus commendatis, qui doceant iustitiam, si doceri potest, et si exercitatione ac consuetudine comparanda est, diligenter
exerceant. Neque vos ipsos curastis umquam. Sed cum videatis, litteras, musicam
et gymnasticam vos filiosque vestros ad sufficientiam
consecutos, quam virtutis disciplinam perfectam existimatis, deinde nihilominus
circa pecunias pravos esse, cur non praesentem educationem contemnitis? Cur non
quaeritis aliquos, qui vos ab hac in musica dissonantia liberent? Etenim
propter hoc delictum socordimaque magis, quam propter pedis ad
lyram dissonam motionem, et frater adversus fratrem, et civitas adversus
civitatem, immoderata et discordi seditione suborta feruntur, et commisso
proelio extrema patiuntur et inferunt. Vos autem dicitis, non
propter ruditatem inscitiamque, sed sponte iniustos esse eos, qui sunt iniusti:
rursusque asserere non dubitatis, iniustitiam turpem esse rem, Deoque
odiosam. Quam igitur,
ob causam hoc tantum malum sponte quis eligit? Respondetis, hominem superatum voluptatibus id
subire. Nonne superari, praeter voluntatem est, quandoquidem ex
voluntate est superare? Quapropter iniuste agere,
praeter voluntatem esse, omnino ratio convincit. Diligentiore itaque curam, quam solet, adhibere, et viros omnes
privatim et publice civitates decet. Quoties ista, Socrates, audio te
dicentem, mirum in modum delector ac laudo, idemque facio, cum ea, quae
sequnntur, ausculto. Addis enim eos, quicunque corpus quidem
exercent, animum vero negligunt, quod natura subiectum est, colere; spernere
vero, quod imperat. Item unicuique usum eius rei, qua uti nescit,
relinquere. Illi vero, qui oculis, auribus, toto corpore
nescit uti, praestare neque videre, neque audire, neque aliter uti corpore,
quam uti. Similiter in artibus. Quicunque enim lyra
propria uti nescit, patet, ut ipse ais, quod neque alterius lyra scit uti: et
qui aliena nescit uti, nescit et sua: eademque est de ceteris instrumentis et
possesionibus ratio. Atque eo tandem praeclare tibi sermo procedit, ut
inferas, qui nescit anima uti, praestare huic, ut otium agat anima, neque
vivat, quam ut vivat, et sui iuris in agendo ipse sit.
Quem si qua necessitas cogit vivere, melius huic esse,
ut servus vitam ducat, quam liber. Est autem hoc, tanquam
navis, ita cogitationis gubernacula committere alteri cuiquam, qui
gubernatoriam humanae vitae adeptus sit disciplinam, quam saepe tu,
Socrates, politicam vocas, eandemque iudiciariam et iustitiam. His ergo
sermonibus, aliisque eiusmodi multis atque praeclaris, virtutem asserentibus
posse doceri, suique ipsius inprimis suscipere curam iubentibus, numquam ferme
adversatus sum, neque, ut arbitror, in posterum
adversabor. Perutiles enim ipsos existimo, plurimumque ad exhortationem valere,
et ad homines quasi dormientes excitandos conducere.
Adhibui itaque mentem, ut qui essem reliqua auditurus: percontatus sum non te
primum, o Socrates, sed aequales tuos, vel contubernales, vel socios, vel
quomodocumque aliter affectos tibi oportet dicere: horum, inquam, eos ante
alios, qui primi apud te habentur, interrogavi, dummodo ita praefatus
quaestionem exposui: O viri optimi, quo pacto, inquam, Socraticas ad virtutem hortationes accipere deinde debemus? An quasi
solum hoc exstet, prodire vero ad opus, remque perficere, minime? Atqui nostrum et hoc per omnem viatm erit officium, eos, qui
nondum satis incitati sunt, provocare, atque ita semper invicem exhortari? An
potius et Socratem, et nos ipsos, cum non negemus hoc ipsum agendum esse, sic
inquirere decet: Quid posthac? Unde iustitiae studium
incipiemus? Si quis nos ad curandum corpus hortans,
tanquam pueros, qui nequaquam advertunt, curam eius gymnasticam atque medicinam
esse, obiurget, quod de tritico, et hordeo, et vitibus semper cogitemus, deque
omnibus, quae corporis gratia quaerimus, artem vero et industriam, qua bonus
corpors habitus fiat, nullam, inquiramus, cum tamen sit aliqua, forte illum
rogaremus, quas artes circa cultum corporis esse dicat. Atque
ille, ut arbitror, responderet, medicinam atque gymnasticam: eodem pacto nunc,
quam artem circa animae virtutem versari censeamus, responderat,
quisquis peritissimus horum sibi videtur. Respondit ergo ad
haec, artem hanc, quam ex Socrate audivisti, nullam aliam, nisi iustitiam esse,
scias. Tunc ego, non solum, inquam, mihi nomen adducas, sed
ulterius sic exponas. Medicina porro ars
quaedam dicitur, ab hac duo fiunt: nam et medici ex medicis efficiuntur, et
sanitas reparatur. Alterum
horum haud amplius dicimus sanitatem. Ab architectura similiter duo fiunt, aedificium videlicet et archictectura: illud quidem opus, haec autem doctrina. Iustitiae quin etiam esto, iustos alios facere, quemadmodum
superiores singulos artifices. Sed opus alterum, quod
nobis vir iustus efficere potest, quid esse dicemus? Declara.
Respondit alius quidem, ut arbitror, conferens: alisu, decens: alius,
conducibile: alius utile. At ergo respondens obieci, in singulis artibus eadem
haec nomina esse: cumque recte quid fit, utilia, conducibilia, et alia huius generis illic fieri dicique. Illud vero
artis cuiusque proprium, ad quod haec respiciunt,
quemadmodum in arte fabrili quod bene, pulchre, decenter se habere dicitur,
illuc tendit, ut ex lignea materia apte supellectilia fiant: quae quidem ars minime
sunt, sed artis opus. Dicatur similiter et iustitiae ipsius opus. Hic quidam ex tuis familiaribus, Socrates, respondit, et bellissime
quidem loqui visus est. Opus iustitiae proprium, inquit, quod nullius
alterius facultatis est. Opus, amicitiam in civitatibus parere. Ille rursus
interrogatus, amicitiam esse bonum quodddam asseruit, malum vero nunquam. Cum vero interrogaretur de puerorum brutorumque benevolentiis, quas
amicitias communiter appellamus, amicitias esse eas negavit, quippe cum saepius
obsint, quam prosint: dixitque, illas falso amicitiae nuncupari: veram autem
amicitiam esse procul dubio consensionem. Cum autem quaereretur, utrum
assensionem illam vocaret, opinionis, an scientiae concursum, opinionem quidem
contemsit, quia concursus opinionum multi inter homines ac noxii sunt:
amicitiam vero bonam omnino opusque iustitiae esse concesserat. Quare idem
dixit esse consensionem et scientiam, non opinionem. Cum vero
huc loquendo delati essemus, ambigui auditores adversus illum protinus
inclamarunt, quod eodem sermo revolveretur: quoniam et medicina sit
consensio quaedam, et artes reliquae, et circa quid versantur, declarare
queant. At vero tua haec, quam dicis, iustitia, vel
consensio, quo tendit ignorat, quodve opus sit, latet. Eadem
abs te tandem quaesivi, Socrates: tu vero statim iustitiae opus esse dixisti,
prodesse amicis, inimicos laedere. Deinde vero visus
tibi est vir iustus numquam laedere quemquam, sed prodesse in omnibus unicuique.
Haec non semel tantum, o Socrates, aut bis tentata sunt: sed
cum diu supplex vos secutus fuerim, denique defessus sum, existimans, te ad
inflammandos homines, ut studium virtutis capessant, ceteris enim eatenus
tantum vales, ultra vero nihil, quod quidem in quavis arte contingere potest:
seu in arte gubernatoria fieri potest, ut, qui gubernare nescit, excogitaverit
aliquas eius artis laudes, quibus ad eam homines provocet, quasi dignissima
sit: et in ceteris artibus eodem modo. Idem fortasse
tibi quis tribuet, quasi nihilo magis iustitiam ipsam cognoscas, etsi praeclare
eam laudas. Ego autem non sic existimo, e duobus enim
alterum inquam: aut nescire te arbitror, aut nolle mecum communicare.
Quamobrem ad Thasymachum, ut opiner, me conferam, et
alio, quocumque potero, speraveroque a dubitationibus liberari. Neque vero alio
me conferrem, si velles ipse exhortationibus istis
quandoque facere finem. Porro quemadmodum si me iam
satis ad curam corporis, que gymnasticae est, incitasses, post exhortationem
huiusmodi aperires mihi, qualis mei corporis esset affectio, et quali curatione
indigeret: ita in praesentia facito. Pone, Clitophontem tibi concedere,
ridiculum esse, ut in aliis rebus quis studium ponat; animam vero, cuius gratia
in ceteris laboratur, negligat, et alia, quaecumque post haec sequuntur, et
dicta modo sunt, retulisse me puta. Obsecro te,
Socrates, ne aliter facias, ne, quemadmodum nunc, ita
et posthac coram Lysiam ceterisque hominibus, partim quidem laudare te, partim
vero vituperare necesse sit. Ei namque, qui nondum ad
virtutem sit provocatus, conferre te plurimum asseram: persuaso autem contar,
impedimento esse te proponendum, quo minus ad virtutis finem perveniens, beatus
efficiatur.
|