|
Textus
Dialogi
personae: Demodocus, Socrates, Theages.
Dem.
Opus habebam, o Socrates, quaedam privatim tecum communicare, siquidem otium
sit, vel etiam negotium, modo non omnino magnum: velim enim mea causa otium
agas. So. Equidem otiosus et alioqui sum, sed tui causa
maxime. Si quid ergo dicere vis, licet. Dem.
Vin secedamus hinc in proximam Iovis liberatoris porticum? So.
Ut lubet. Dem. Eamus
ergo, o Socrates. Omnes quidem plantae eodem se modo habere videntur et quae e
terra nascuntur, animaliaque omnia et homines denique ipsi. Ut enim in plantis
facillimum hoc nobis est qui terram colimus, praeparare quidem omnia antequam
plantemus et ipsa etiam plantatio. Postquam vero quod plantatum est, vivit. Tunc
cultus ipsius varius est et difficilis, sic et in hominibus videtur. Ex meis
enim rebus caetera coniicio. Etenim haec mihi mei filii sive plantatio, seu
generatio appellanda sit, omnium facillima extitit, educatio autem difficilis
et plena timoris semper, maximum metum ipsius causa subeunti, fuit. Et alia quidem multa de hoc dici possent, praecipue
vero cupiditas, quae huic nunc inest, vehementer me sollicitat. Est enim non
ingenerosa, verum talis, ut fallere possit. Cupit enim, o Socrates, ut ipse
ait, sapiens effici. Et, ut mihi videtur, populares quidem eius ac aequales in
urbem venientes sermones quosdam ei replentes hunc vehementer incitaverunt,
quos aemulari coepit et mihi iam pridem molestus est, volens, ut eius curam
suscipiam, ac pecuniam sophistae alicui, qui ipsum sapientem reddat, persolvam.
Mihi vero pecuniarum minor est cura; verum hunc existimo ob hoc eius studium in
periculum non mediocre incursurum. Hactenus igitur huic obstiti, consolando,
sed ubi diutius nequeo, operae pretium fore duxi, ut ei obtemperem, ne sine me
frequenter cum aliis vivens corrumpatur. Nuc autem ad hoc proficiscor, ut eum
alicui eorum qui sophistae existimantur, commendem. Tu igitur peropportune
nobis obviam factus es, quem quidem hac in re mihi consultorem maxime cupiebam.
Itaque siquid habes, quod mihi in iis, quae audisti, consulere queas, licet et
expedit. So. Ceterum, o Demodoce, vulgo dicitur, consilium
res sacra est et si umquam ullum aliud, hoc est imprimis de quo quaeris. Non
est enim divinius aliquid, quo de quis consulere queat, quam de institutione
sui atque suorum. Primum igitur conveniamus, quidnam hoc esse putemus, quo de
consultamus, ne saepenumero ego quidem aliud illud existimem, tu autem aliud,
ac deinde longe dissentiamus; ridiculi quidem existimem ambo et qui do et qui
tu qui postulas consilium, cum nihildum consenserimus. Dem.
Recte quidem mihi dicere videris, o Socrates. Itaque faciendum censeo. So.
Recte, inquam, non omnino tamen recte, nam paulisper id muto: dubito enim ne
forte hic adolescentulus, alia quaedam, quam quae nos rebamur, cupiat; quod si
alia, nos quoque absurdius faciamus de alio consultantes. Rectissimum igitur
mihi videtur, ut initium hinc sumentes, ipsum quid maxime instituat, rogemus. Dem.
Optimum videtur ut dicis. So. Dic igitur mihi, quod
pulchrum nomen est puero? Quo nomine ipsum vocabimus? Dem.
Theages, o Socrates. So.
Pulchrum, o Demodoce, et divinum filio nomen imposuisti. Sed tu dic mihi,
Theages, cupisne sapiens esse? Ac dignum
existimas esse, ut pater hic tuus virum inveniat, qui te sua consuetudine
sapientem reddat? Theag. Cupio. So. Sapientes
autem utrum vocas homines scientiam habentes, quaecumque illa sint quae
scierint, necne? Theag. Scientes equidem. So. Quid
igitur, nonne te pater edocuit, quae hic nobilium virorum filii docentur?
Scilicet litteras, citharam pulsare, palaestram et alia certamina? Theag. Docuit. So.
Putas praeterea te aliqua scientia indigere, de qua curam suscipere tui causa
patrem deceat? Theag. Puto. So. Quae est
igitur ipsa? Dic nobis, ut tibi gratificemur. Theag. Novit
et hic, o Socrates, quoniam persaepe illi narravi, sed de industria haec nunc
tecum loquitur, quasi nesciat quae cupiam; hoc enim modo et in aliis multis
mecum pugnat, neque vult alicui me tradere. So. Atqui quae
hactenus adversus hunc abs te dicta sunt, testibus carent; nunc autem me adhibe
testem, atque coram me denuo recense. Quaenam est haec sapientia, quam appetis?
Age, si cuperes eam qua homines navigia gubernant et ego te rogarem, quanam, o
Theages, sapientia indigens, patri succenses, quod te his, a quibus sapiens te
reddi potes, non tradat, quamnam esse responderes? Nonne gubernatoriam? Theag. Certe.
So. Sin autem illius cuperes eruditum te fieri, qua currus
reguntur, ac patri succenseres, ego vero rogem, quaenam ea esset, nonne
aurigariam respondeas? Theag. Utique. So.
Haec autem quam appetis utrum habet nomen, an non. Theag. Existimo
habere. So. Utrum hic illam quidem nosti, nomen autem
ignoras? Vel nomen etiam tenes? Theag. Etiam nomen. So.
Dic ergo quid est. Theag. Quod aliud nomen huic congruere,
o Socrates, quam sapientiae? So.
Nonne etiam aurigaria, sapientia est? An ignorantia tibi videtur? Theag.
Nullo modo. So. An non sapientia? Theag.
Sapientia. So. Qua ad quid utimur? num qua scimus equorum
iuga regere? Theag. Profecto. So. Num et ea
est, qua naves gubernamus? Theag. Ea utique. So.
Ea vero quam nunc optas, quaenam sapientia est, quidve eam adepti scimus
gubernare? Theag. Mihi quidem videtur ea, qua scimus
hominibus imperare. So. Num qua aegrotantibus? Theag.
Minime. So. Ipsa enim
medicina est, nonne? Theag. Est. So.
At qua canentibus scimus in choris praeesse? Theag. Nequaquam.
So. Musica enim est. Theag. Ita. So.
Sed utrum qua certantibus praeesse? Theag.
Nequaquam. So. Gymnastica enim est. Theag.
Est. So. Verum qua
quid facientibus, conare exprimere sic, quemadmodum superiora ego. Theag.
Mihi plane videtur ea, qua his qui sunt
in civitate. So. Nonne in civitate aegroti etiam sunt? Theag.
Sunt quidem, sed non istis solum dico, verum omnibus qui in civitate versantur.
So. Intelligo quam artem dicis. Videris enim non eam qua
praeesse novimus metentibus, aut vindemiantibus, aut plantantibus, aut
serentibus, aut triturantibus: ipsa enim per quam iis imperamus, agricultura
est. Theag.
Est. So. Neque rursus qua vel secantibus, vel
perforantibus, vel polientibus, vel torno aliquid facientibus: nam haec ad
fabros pertinet. Theag. Certe. So. Verum
fortasse qua iis universis, et agricolis, et fabris, et artificibus omnibus, ac
privatis cunctis mulieribusque et viris imperitamus, eam tu sapientiam dicis. Theag.
Istam ipsam, o Socrates, iampridem dicere volebam. So. Potes
dicere, an Aegisthus qui Agamemnonem apud Argos
interfecit, his omnibus imperavit, quos dixisti, artificibus, privatis viris,
mulieribusque universis, an aliis quibusdam? Theag. Non
aliis, sed iis omnibus. So. Quid autem Peleus Aeaci filius
in Phthia, nonne iisdem dominatus est? Theag. Eisdem. So. Periandrum vero
Cypseli, nonne audivisti apud Corinthios imperasse? Theag. Equidem.
So. Nonne eisdem in civitate sua dominatus est? Theag.
Certe. So. Quid vero
Archelaum Perdiccae nuper in Macedonia imperantem, num iisdem existimas
dominatum? Theag. Equidem. So. Hippiam
autem Pisistrati in hac urbe dominantem, quibusnam prefuisse arbitraris? Nonne eisdem? Theag.
Quidni. So. Bacis
vero, et Sibylla, et nostras Amphylitus, quonam pacto tibi cognominandi
viderentur? Theag. Non alio, quam vatum nomine. So.
Recte dicis, eodem modo conare, ut invenias quo cognomine Hippiam et Periandrum
propter eundem principatum nomines. Theag. Qui vocem, quam
tyrannos? So. Ergo quicunque cupit more istorum universis
suis civibus imperare, tyrannidem appetit, et esse tyrannus studet? Theag.
Ita videtur. So. Hanc tu optas? Theag.
Videtur ex iis quae dixi. So. Sceleste, more tyranni nobis
praeesse cupis? Ac iamdudum succenses patri, qui te ad aliquem tyrannidis
praeceptorem non mittit? Et te Demodoce non pudet, qui cum dudum noris quid hic
concupiscat, et quia quo ipsum mittas habes, artificem sapientiae illius, quam
petit, facere potueris, invides, et nolis mittere? sed nunc vides. Cum vero te
coram accusaverit, consultemus simul ego et tu, estne quo mittamus, ut alicuius
consuetudine sapiens tyrannus efficiatur? Dem. Per Iovem,
o Socrates, consultemus. Est enim, ut mihi videtur, consilio opus, et maximo. So.
Sine, bone vir, interrogemus ipsum prius. Dem. Interroga. So. Quid si Euripide ad aliquid
utamur, o Theages? Inquit enim ille,
Sapiunt tyranni sapientum consuetudine.
Si quis Euripidem roget, o Euripides qua in re
sapientum consuetudine ais sapere tyrannos? quemadmodum si cum dixisset,
sapientes agricolae sunt sapientum consuetudine, percontaremur, quanam in re
sapientum, quid putas ipsum dicturum? an aliud, quam in re rustica? Theag.
Nihil aliud. So. Eodem modo si dixisset, sapientes coci
sapientum consuetudine, nosque rogaremus, quanam in re sapientum, quid aliud
responderet, quam coquinaria? Theag. Idipsum. So.
Quid si dixisset, sapientes athletae sapientum consuetudine, et nos in quo
sapientum interrogemus, nonne certando responderet? Theag.
Immo. So. Et quia dixit, Sapientes tyranni sapientum
consuetudine, si rogaremus illum, qua in re, o Euripides sapientum, quid eum
responsurum putas? Theag. Per Iovem nescio. So. Vis tibi dicam? Theag. Ut lubet. So.
Haec sunt quae ait Anacreo ipsam Calicretem nosse. Audisti carmen? Theag.
Audivi. So. Quid igitur, huiusmodine viri consuetudinem
cupis, qui eam artem teneat, quam tenebat Callicretes Cyane nata, quique sciret
tyrannica quae Callicretem novisse po‘ta inquit, ut et in nos et civitatem
tyrannidem exerceas? Theag. Iamdudum me mordes Socrates,
atque irrides. So. Quamobrem?
nonne ais hanc te sapientiam optare, qua cunctis imperes? Atqui haec faciens
aliudne, quam tyrannus sit? Theag. Optarem quidem, ut
arbitror, vel omnium hominum, vel quam plurimorum tyrannide potiri, quo idem de
te ac caeteris omnibus persuadeo mihi, aut etiam Deus esse. Veruntamen non hoc
appetere dicebam. So. Quid tandem est hoc quod cupis? nonne
civibus praeesse? Theag.
Non vi quidem, neque ut tyranni: sed volentibus, quemadmodum alii in civitate
bene morati ac boni viri. So. Dicis ergo qualis Themistocles
fuit, et Pericles, et Cimo, et quicunque alii in adminstratione reipublicae
floruerunt? Theag. Per Iovem istos inquam. So.
Quid vero si nobiles eques esse studeas, et in ea arte sapiens, ad quosnam
alios accederes, quam ad equites? Theag. Ad nullos alios. So.
Quippe ad hos ipsos qui equestri arte pollent, et qui equis tum nostratibus,
tum alienis quam plurimis utuntur. Theag.
Scilicet. So. Eodemque modo si sapienter iaculandi artem
adipisci cupias, ad eos qui optime iaculantur, et qui multis tam alienis, quam
propris utuntur spiculis, proficiscereris. Theag. Mihi
quidem videtur. So. Age itaque postquam in civilibus
erudiri vis, ut in iis sapiens fias, ad alios accedendum putas, quam ad hos
civiles homines, qui disciplina civili summopere valent, et utuntur tum patria,
tum aliis civitatibus: versanturque ob id in Graecis et in barbaris. An putas cum aliis
quibusdam conversans, sapiens evadere in iis quibus ipsi sunt: et non in his
ipsis. Theag. Audivi Socrates, sermones quosdam, quos tuos
asserunt, civilium virorum liberos nihilo meliores, quam cerdonum esse. Et mea
quidem sententia vera dicis. Insipiens ergo sim ego, qui de illorum numero esse
possum, si mihi persuadeam, aliquem istorum suam mihi sapientiam traditurum,
qui quidem suos filios ipsorum minime iuvent, putemque vel mihi, vel ulli
mortalium ad hanc rem posse prodesse. So. Quid tu igitur
optime hominum agas, si cum tibi filius esset, huiusmodi negotia exhiberet,
ostendens cupere in optimum pictorem evadere, succenseatque tibi quod nullam in
se pecuniam eius gratia collocares, sed ipsos pingendi artifices parvi
penderet, neque ab eis aliquid vellet discere, tibicines item, tibicen effici
volens, vel etiam citharoedos. Habes quod cum eo agas, vel quo tandem illum
mitteres, nolentem ab iis discere? Theag. Minime profecto
habeo. So. Nonne igitur eadem haec faciens, miraris atque
succenses patri, cum dubitat quid tecum agat, et quo te mittat, quem
Atheniensium in administranda republica praestantissimorum cuicunque voluisses
commendaturi eramus, qui tecum sine pretio versatus fuisset: simulque et
sumptibus pepercisses, et ab huiusmodi consuetudine plus nominis quaesivisses,
quam omnium caeterorum. Theag. Quid igitur Socrates, nonne
tu ex bonis viris es? Si me susceperis, sat habeo, neque alium quaero. So.
Quid hoc dicis? Dem. Non male dicit, o Socrates, neque
mihi quicquam hoc iucundius utiliusque, ut arbitror, esse posset, quam si huic
tua consuetudo placeat, et si tu cum eo versari velis: et profecto pudore
impedior dicere, quam vehementer affectem. Itaque ambos vos rogatos velim, et
te ut velis hunc suscipere, et te ne alium, quam Socratem quaeras, meque
maximis curis, et formidine plenis obsecro liberetis, quoniam nunc vehementer
timeo, ne hic cuiuspiam alterius consuetudinem quaerat a quo deinde perdatur. Theag. Ne ulterius mihi timeas,
mi pater, si huic persuadere potes, ut me suscipiat. Dem. Recte
loqueris, et ad te, o Socrates, omnis posthac oratio convertetur. Ego enim ut brevissime loquar, me simul ac mea omnia
vel charissima quocunque indigeas tibi libentissime trado, si hunc Theagem
susceperis, eique pro virili tua bene feceris. So. Equidem,
o Demodoce, studium hoc tuum non admirer, siquidem existimas maxime a me hunc
iuvari posse. Non enim video ubi maiore diligentia opus sit, si quis mentem
modo habet, quam ut filium optimum reddat. Sed unde tibi hoc visum est, me
videlicet tuum filium meliorem posse civem reddere, quam tute possis? Atque
unde hic sibi persuasit posse magis a me, quam abs te ad hanc rem iuvari? Id enim vehementer
admiror: tu enim primum me senior es, deinde multis ac maxima apud Athenienses
functus es magistratibus, neque te magis quisquam a popularibs Anagyrusiis ac
reliquis civibus honoratur. In me autem horum quicquam neuter vestrum videt.
Verum si civilium virorum consuetudines Theages iste contemnit, aliosque
quaerit qui instruere iuventam profitentur, est hic Prodicus Chius, et Gorgias
Leontinus, et Polus Agrigentinus, aliique permulti, qui adeo sapientes sunt, ut
cum urbes adeunt, nobilissimos et ditissimos alliciant ad se iuvenes: quibus
cum vel optimorum quoruncunque familiaritate gratis uti liceret, eorum
assuetudine relicta, persuasi ad illos conferunt se, pretium, atque id ingens,
offerentes ultra, et gratiam insuper maximas habentes. Ex his ergo decebat te ac filium tuum aliquem eligere,
me vero ad id elegisse non convenit. Nullam enim ex istis beatis et pulchris
disciplinis, scio ac dico (et ut paucis loquar) velim tamen mihi illas esse
notas. Verum semper nihil scire, praeter exiguam quandam amandi disciplinam,
qua vulgo praestantior, tum superioribus, tum etiam praesentibus viris esse
videor. Theag.
Videsne pater Socratem hunc non admodum familiaritatem meam recipere? Nam quod ad me
attinet, paratus eram, modo ipse voluisset: sed haec omnia ille ioco adversus
nos dicit. Novi enim meorum aequalium, et
aliquando seniorum nonnullos, qui priusquam cum hoc versarentur, nullius erant
pretii: postquam autem familiaritate istius usi sunt, brevi omnium supremi
eorum evaserunt, quorum infimi prius erant. So.
Nosti quale hoc fit, o Demodoci fili? Theag. Novi per
Iovem: si voles enim, talis fiam, quales illi fuerunt. So. Non
ita, o optime, sed hoc te fefellit, quale sit: ergo autem tibi dicam. Adest
mihi divina quadam sorte daemonium quoddam a prima pueritia me secutum: hoc
enim vox est quaedam, quae cum fit, semper eius rei, quam facturus sum,
dissuasionem innuit, provocat vero nunquam. Quod si quis amicorum mecum
quandoque aliquid communicat, venitque vox, hoc illa dissuadet, neque facere
sinit. Cuius quidem rei vobis testes dabo. Charmidem virum bonum Glauconis
filium noscitis. hic aliquando in Nemea stadio se exercitaturus mecum communicabat.
Ac statim ubi dicere inciperet quod se exercitaturus esset, affuit vox: ego
prohibui, edicens quemadmodum ipso loquente daemonii vox extiterat, ne se
exerceret. Ille vero, fortasse, inquit, significat tibi me victorem non
evasurum sed et si victoria non potiar, tamen hoc tempore me exercens, aliquid
proficiam. Atque ita locutus, in certamen abit. Operae pretium igitur est
audire ab eo quid ei ex eo certamine contigerit. Iam si vultis et Clitomachum
Timarchi fratrem rogate quid ei Timarchus dixerit, cum iam moriturus esset: is
enim et Euathlus quidam cursor, qui illum fugientem suscepit, referet vobis
quid ille tunc dixerit. Theag. Quidnam? So.
O Clitomache, inquit, equidem quam primum moriturus venio, quoniam Socrati
obtemperare nolui. Hoc quid ita dixerit Timarchus, ego exponam. Cum enim
surrexissent ex convivio Timrachus, et Philemon Philemonidis filius,
interfecturi Niciam Hiroscamandri filium, soli enim infediarum ii conscii
fuerant: hic Timarchus, Quid ais, o Socrates, inquit. Vos quidem bibite, me vero
oportet alio ire, redibo autem paulo post, si occasio erit. Tum mihi aderat
vox: Itaque ne surgas inquam: solitum enim mihi a daemone signum factum est.
Quievit ille. Deinde paulisper commoratus, ardebat iterum eundi cupiditate,
dicens, Eo iam Socrates. Et quia iterum vocem audivi, rursus illum cohibui,
donec ille tertio latere me cupiens, surrexit, nihil mihi dicens, sed
observans, cum ego mentem alio advertissem: et sic profectus ea patravit, quae
mortis ei causa fuerant. Haec eadem ille fratri, quemadmodum nunc ego vobis,
dixit, se scilicet moriturum venire, quod mihi credere noluisset. Audietis
praeterea ex multis qui in Sicilia sunt, quae de exercitus clade praedixeram.
Et praeterita quidem ab his qui illa noverunt, audire licet. Experiri vero daemonii
signum siquid forte dicat, etiam nunc possumus. In expeditionem namque exiit
Sannionis Cali filius. Mihi autem signum adfuit. proficiscitur vero nunc cum
Thrasylo adversus Ephesum et Ioniam militaturus. Ego autem illum existimo, vel
interfectum iri, vel huiusmodi aliquid incursurum, et de reliquo negotio
vehementer metuo. Haec omnia ideo tibi dico, quia potestas omnis ad
familiaritates cum his, qui mecum sunt, instituendas penes daemonium est.
Multis enim adversatur, neque licet his auxilium ferre, qui mecum invito
daemone conversantur: quare impossibile est mihi, cum his vivere. Multis autem
haerere non prohibet, sed consuetudine nostra nihil omnino iuvantur. Quibus
autem faverit in ipsa familiaritate potestas daemonii, illi sunt de quibus
illud animadvertisti. brevi enim proficiunt. Sed eorum partim hoc beneficium
firmum habent atque durabile, plerique vero quoad mecum sunt, mirifice pollent:
at ubi discesserint, rursus nihil a caeteris differunt. Hoc quandoque accidit
Aristidi Lysimachi filio, eius qui filius fuit Aristidis. Nam mecum commorans,
brevi multum profecit: postea vero in militiam profectus est: rediens deinde
offendit apud me agentem Thucydidem Melissi filium: hic autem Thucydides pridie
mihi inter disputandum nescio qua de re obiecerat. Cum me salutasset, et
quaedam insuper collocutus esset Aristides, Thucydidem, inquit, o Socrates,
audio gloriari, et in quibusdam tecum etiam concertare tanquam aliquid fit. Est
inquam, ut dicis. Tum ille, non meminit, inquit, antequam tibi adhaereret, quale
fuerit mancipium? Non videtur, inquam per deos. At ego, inquit ille, ridiculus
sum. Quidnam maxime inquam? Quoniam priusquam hinc abirem, cum quovis disputare
audebam, neque aliquo videbat in disserendo deterior, adeo ut coetus
praestantium virorum audacter adirem. Nunc autem contra, fugio quemcumque
eruditum esse intellexi, adeo pudore adducor ob inscitiam. Utrum igitur inquam
e vestigio te relinquit illa vis, an paulatim? Paulatim, inquit. Quando vero in
te incessit, utrum accidit tibi aliquid a me discenti, an aliter? Dicam, o
Socrates, rem quidem per deos incredibilem, veram tamen. Nihil unquam a te, ut
ipse scis, didici. proficiebam autem quotiescunque tecum essem, et si in eadem
solum domo essem, non tamen in eadem parte domus, magis tamen quoties eadem in
parte. Et mihi quidem videbar multo magis, quando in eadem parte existens,
aliquid te dicentem intuebar, quam cum alio essem aversus. Sed longe magis
proficiebam, cum apud te sedens, te tangebam. Nunc autem omnis habitus ille defluxit. Est igitur, o Theages,
huiusmodi nostra consuetudo. Si enim Deo gratum est, permultum quidem et brevi
proficies: sin contra, minime. Vide igitur ne tibi tutius sit ab aliquo illorum
erudiri, quibus in sua potestate sita est utilitas qua caeteris prosunt, quam a
me fortuna quadam id assequi. Theag. Mihi quidem sit
faciendum, Socrates, videtur, ut consuetudine nostra de daemonio intelligamus.
Quod si nobis annuerit, recte omnia: sin minus, quid agendum sit consultabimus
tum, alterine cuipiam adhaereamus, an hoc divinum quod tibi insitum est,
precibus et sacrificiis et alio quovis denique pacto, quo vates iubent, placare
conemur. Dem. Nihil ad haec, o Socrates, huic adolescenti
repugnes, bene enim dicit Theages. So. Atqui si videtur
oportere sic agere, sic agamus.
|