|
Textus
Dialogi
Minois personae: Socrates, Minos.
S. Quidnam lex apud nos est?
M. De qua lege interrogas?
S. Estne aliquid quo lex a lege secundum
quod lex est, differt? Adverte plane quid quaeram. Sic
enim interrogo, ac si dicam, quid est aurum: et si tu
eodem modo de quo auro quaeram roges, haud recte te percontari censere. Neque enim aurum ab auro, qua aurum, neque lapis, qua lapis, a
lapide quicquam differt: eodemque modo lex a lege nil discrepat, sed omnes idem
sunt. Etenim lex unaquaeque illarum similter est, nec una
magis et alia minus. De hoc ipso igitur universo, quid lex est,
generatim interrogo: Quod si in promptu nunc habes,
explica.
M. Et quid aliud lex o Socrates esset,
quam lege recepta et approbata?
S. An sermo tibi videtur ea esse quae
sermo dicuntur, vel visus quae videntur, vel auditus quae audiuntur? aut aliud sermo, aliud pronunciata, aliud visus, aliud visa,
et auditus similiter atque qudita, necnon lex aliud, alid lege recepta? Sicne,
an aliter tibi videtur?
M. Sic utique.
S. Non ergo lex est, quae lege recepta.
M. Non videtur.
S. Quid itaquesit lex, in hunc modum
consideremus. Si quis de iis quae modo diximus, perconteur dicens:
postquam visu asseritis quae videntur percipi: quid est visus quo illa
percipiuntur: responderemus utique esse sensum huiusmodi qui per oculos colores
declarat: et de auditu interrogati, sensum qui per aures vocem haurit. Eodemque
pacto si roget, postquam lege legitima constituuntur,
quid est lex qua recepta recipiuntur, utrum sensus aliquis, vel declaratio,
quemadmodum quae discuntur, declarante scientia compraehenduntur, et
inveniuntur inventione monstrante: quemadmodum salubria et noxia medicina
monstrantur: quae vero dii cogitant, ut vates ferunt, divinandi facultate
noscuntur. Vaticinium namque rerum talium inventio est: an
non?
M. Prorsus.
S. Quae horum praecipue legem esse
praesumimus? institutane ista atque decreta?
M. Mihi quidem videntur.. Quid enim aliud
quispiam legem esse dixerit? Ex quo apparet id totum quod rogabas, legem
civitatis institutum esse.
S. Opinionemne civitatis legem vocas?
M. Equidem.
S. Et forte recte loqueris: forsitan vero
in hunc modum melius intelligemus. Aliquos sapientes vocas?
M. Voco.
S. Nonne sapientes sapientia sapientes
sunt?
M. Ita.
S. Et iusti iustitia iusti?
M. Prorsus.
S. Ergo et legitimi lege legitimi?
M. Nempe.
S. Iniqui autem iniquitate iniqui?
M. Certe.
S. Legitimi vero iusti?
M. Ita.
S. Iniqui autem iniusti?
M. Iniusti.
S. An non pulcherrimum quiddam lex atque
iustitia?
M. Sic est.
S. Turpissimum vero iniustitia atque
iniquitas?
M. Turpissimum.
S. Et illud quidem
civitates, ac reliqua omnia servat, hoc autem pervertit atque corrumpit?
M. Ita.
S. Ergo legem oportet, ut pulchrum aliquid
cogitare, et ut bonum quaerere.
M. Quidni?
S. An non institutum civitatis legem esse
diximus?
M. Diximus.
S. Nonne decreta quaedam bona, nonnulla
etiam mala sunt?
M. Sunt certe.
S. Lex tamen mala non erat.
M. Non certe.
S. Non igitur ita simpliciter asserendum
est, legem civitatis institutum esse.
M. Nequaquam mihi videtur.
S. Neque enim congruit iniquam constitutionem
legem esse.
M. Non.
S. Verumtamen opinio quaedam lex mihi
quoque videtur: cumque prava opinio minime sit, an non perspicuum est, si
quidem est opinio, probam opinionem esse?
M. Constat.
S. Proba vero opinio, nonne vera opinio
est?
M. Est.
S. At opinio vera veritatis inventio.
M. Certe.
S. Lex itaque veritatis inventio esse
vult.
M. At quomodo, o Socrates, si lex
veritatis inventio est, non iisdem semper legibus circa eadem utimur, cum rerum
veritas inventa sit?
S. Nihilominus lex veritati, inventio
esse vult. Quod si non iisdem, ut videtur, legibus
homines utuntur, non semper veritatem, quam lex expetit, reperire possunt. Sed age videamus, an hinc nobis liquidius pateat, sive iisdem
semper, sive alias aliis vivamus legibus, et num cuncti homines eiusdem, aut aliis
alii.
M. Verum neque id cognitu difficile est,
o Socrates, quod neque iidem semper eisdem, nec alii semper aliis legibus
vivunt, Neque enim leges nostrae hostia humana sacrificare permittunt, sed
nefarium est: apud Carthaginenses autem iustum sanctumque habetur, adeo, ut
eorum nonnulli Saturno filios litent, quod ipse forsitan audivisti. Nec modo
Barbari homines diversas ac nos leges sequuntur, verumetiam qui Lyciam
incolunt: illi Athamatis successores qualia sacra offerunt, quum tamen Graeci
sint? Nos quoque audivisti quales quondam leges circa
inferias servaverimus, hostias iugulantes antequam efferetur cadaver,
praeficasque accersentes. Et qui iis antiquiores,
defunctos etiam domi sepeliebant, quorum nos his temporibus nihil omnino
servamus. Innumerabilia praeterea huiusmodi exempla referre possemus. Latissimus enim demonstrandi campus est, quod nec nos iisdem semper
nobiscum, nec homines invicem legibus vitam agunt.
S. Nil mirum est, o vir optime, si tu
recte loqueris, me vero id latuit. Verum donec ipse per
teipsum quae tibi videntur, prolixa oratione narrabis, egoque rursus idem
faciam, nunquam, ut arbitror, consentiemus. At si
communis disceptatio proponatur, forsitan congruemus: itaque si id vis,
interrogans ipse me, communiter una mecum considera: sin autem respondere
mavis, responde.
M. Volo equidem, o Socrates, ad
quodcunque libuerit respondere.
S. Age igitur, num iusta putas iniusta,
iniusta vero duntaxat iniusta?
M. Equidem quae iusta sunt, iusta: necnon
iniusta, quaecunque iniusta sunt.
S. An non quemadmodum hic, sic et ubique
gentium existimatur?
M. Ita.
S. Et apud Persas
nonne?
M. Et apud Persas.
S. An non et semper?
M. Et semper.
S. Utrum quae plus trahunt, graviora hic
censentur: quae minus leviora: vel huius oppositum?
M. Non, immo plus trahentia graviora,
minus trahentia leviora.
S. Num et in Lycia, et Carthagine
idem?
M. Idem.
S. Pulchra quippe ut videtur, ubique
pulchra putantur: turpia contra, turpia: non autem pulchra turpia, vel turpia
pulchra.
M. Ita est.
S. Nonne per omnia generatim quae vera
sunt, esse censentur: non autem quae minime vera, tum apud nos, tum apud
homines universos?
M. Videtur.
S. Ergo quisquis a vero aberrat, a
legitimo quoque aberrat.
M. Secundum rationem tuam, o Socrates,
eadem legitima semper et inter nos, et inter caeteros esse videntur. At cum nos animadverto absque fine quotidie leges sursum deorsumque
mutantes, fidem tibi habere non possum.
S. Forte non percipis, quod haec transposita
eadem perseverant. Caeterum sic ipsa mecum intuere: librumne unquam de
curatione morborum aliquem nactus est?
M. Equidem.
S. Nostin' cuius artis libet ille sit?
M. Novi quod medicinae.
S. Medicos vocas qui haec sciunt?
M. Voco.
S. Qui sciunt, eadem de eiusdem, an
diversi diversa constituunt?
M. Eadem.
S. Utrum Graeci soli cum Graecis, aut
etiam Barbari, et secum et cum Graecis de iis quae sciunt, conveniunt?
M. Necesse est omnino eadem de iis quae
sciunt Graecos Barbarosque censere.
S. Probe respondisti, sed nonne et
semper?
M. Et semper.
S. Nonne medici circa valetudinem
conscribunt, quae esse censent?
M. Immo.
S. Scripta igitur medicorum leges
medicorum sunt?
M. Sunt.
S. Et geometrica scripta geometrarum
leges?
M. Certe.
S. Quorum sunt scripta constitutionesque
de cultu hortorum?
M. Horticultorum.
S. Hae igitur leges horticultoriae sunt?
M. Ita.
S. Eorum qui hortis praeesse sciunt?
M. Quidni?
S. Sciunt autem horticultores?
M. Nempe.
S. At quorum sunt de condimentis obsoniorum
scripta atque instituta?
M. Coquorum.
S. Coquorum igitur hae leges sunt?
M. Sunt.
S. Eorum videlicet, qui praeparandis
obsoniis praeesse sciunt.
M. Procul dubio.
S. Sciunt haec, ut aiunt, coqui?
M. Sciunt. Age igitur, dic quorum sunt
conscripta, et instituta de civitatis gubernatione. An non eorum qui administrandis reipublicae periti sunt?
M. Apparet.
S. Num alii quidam praeter civiles atque regios
homines id noverunt?
M. Isti soli.
S. Civilia ergo conscripta haec sunt,
quae homines regum bonorumque virorum decreta nominant.
M. Vera narras.
S. Qui sciunt, haud alias aliud de iisdem
rebus statuunt?
M. Non certe.
S. Non igitur alia atque alia legitima
sunt.
M. Nequaquam.
S. Si quos dissentientes mutantesque
viderimus, num scire illos, an ignorare dicemus?
M. Nescire.
S. An non, quod in singulis rectum est, id in singulis legitimum nuncupandum? Ut pote quod
secundum rationem medici fit, vel coqui, vel
horticultoris, id in eis legitimum?
M. Absque dubio.
S. Contra vero, quod minime rectum, haud
amplius legitimum appellandum?
M. Haud amplius.
S. Illegitimum itaque sit.
M. Necessarium est.
S. Quamobrem in constitutionibus de iustis
atque iniustis, et universe de civitatis ordine et
gubernandi ratione tractantibus quodcunque rectum est, regia lex existit: non
rectum vero, nequaquam lex regia: quia scientia deest, esse videtur, quippe cum
illegitimum sit.
M. Sic est.
S. Probe igitur confessi sumus legem ese veritatis inventionem?
M. Apparet.
S. Praeterea et hoc ad
idem consideremus: quis spargendorum in terram seminum peritus est?
M. Agricola.
S. Hic utique convenientia semina
unicuique solo distribuit.
M. Sane.
S. Agricola igitur in iis legislator
beonus est, iusque leges et ad ista distributionis rectae.
M. Verum.
S. Quis in ipsis ad harmonaim pulsationibus
bonus legis conditor est, ac pro dignitate impertit,
et cuius leges rectae?
M. Tibicen et
citharista haec agunt. Qui ergo in iis maxime legitimus est,
is maxime tibicen.
M. Ita.
S. Quis optime corporibus alimenta
accomadate potest, nonne qui congrua cuique adhibere novit?
M. Is ipse.
S. Huius partitiones institutionesque optimae: et quicunque circa haec legitimus maxime, is legiis conditor
optimus.
M. Prorsus.
S. Quis iste?
M. Paedotriba.
S. Is humani corporis gregem pascere optime
novit?
M. Sane.
S. Ei vero qui pecudum gregem pascere
novit, quod nomen est?
M. Pastor.
S. Pastoris itaque leges ovibus optimae.
M. Optimae.
S. Et bubulci bobus.
M. Etiam.
S. At cuius potissimum leges animis hominum
optimae sunt? an non regis?
M. Regis.
S. Bene dicis: sed num referre potes, quis e
priscis hominibus legum circa tibiarum inflationem conditor optimus extitit? forte non tenes, visne tibi memorem?
M. Valde.
S. Marsya, et quem ille maxime amavit
Olympus Phrygius.
M. Vera loqueris.
S. Horum sane tibicines harmoniae
divinissimae sunt, et solae concitant audientes, qui potissimum Deos qui usui
sunt ostendunt, ac solae in hunc usque diem ut pote divinae perstiterunt.
M. Vera haec sunt.
S. Quis autem ex antiquis regibus legis
conditor optimus fuisse fertur, cuius adhuc tanquam divinae institutiones
extent?
M. Nequaquam teneo.
S. An nescis, quae
Graecorun gentes antiquissimis legibus utantur?
M. Forte Lacaedemonios et
Lycurgum Lacaedaemoniorum legum latorem dicis.
S. At haec instituta nondum forte trecentos
annos, vel paulo plures impleverunt, sed legum earum praecipuae unde venerunt,
nosti?
M. Ex Creta ferunt.
S. Isti itaque ex Graecis omnibus
antiquissimis legibus vivunt.
M. Verum.
S. Scis qui apud eos praestantissimi
reges extiterint? Minos videlicet et Rhadamanthus Iovis et
Europae filii, quorum hae leges sunt.
M. Rhadamanthum quidem, o Socrates, iustum
virum fuisse tradunt, Minoem autem agrestem, durum atque iniustum.
S. Atticam, o vir optime, ac tragicam fabulam
refers.
M. Nonne haec de Minoe circunferuntur?
S. Non tamen Homerus, aut Hesiodus ista
testantur, quanquam locupletiores admodum testes sunt, quam cuncti tragici,
quorum testimonio talia loqueris.
M. Et quid isti de Minoe tradunt?
S. Dicam, ne tu, ut alii multi, impia
loquaris. Nihil enim hoc magis impium est. Etenim
primo cavendum est, ne quid in Deum, aut verbo, aut
opere, aliquando peccemus deinde ne quid adversus divinos homines. Quin diligenter
cavere decet, quoties virum aliquem laudaturus, aut vituperaturus es, ne aberres. Atque huius gratia in primis
cavendum est, ut bonos ac malos homines dignoscamus. Deus
quippe nimium indignatur, quoties quispiam illius similem improbat, aut probat
dissimilem. Dei vero similis est vir bonus. Neque lapides ac ligna, avesque atque serpentes sacra existimes,
homines vero nequaquam. Immo sacratissimum omnium est
vir bonus, prophanissimum contra vir malus. Et nunc
iam quemadmodum Homerus Hesiodusque Minoem ipsium extollunt, hac de causa
referam, ne amplius homo ipse ex homine natus, adversus heroa Iovis filium
perperam obloquaris. Nam Homerus ubi de Creta mentionem faceret, quod esset
admodum populosa, et in ea nonaginta urbes, inter illas, inquit, est Gnosos ampla
civitas, in qua Minos regnavit, novem annos magno cum Iove collocutus. Tanta est
haec in Minoe Homeri laus paucis verbis explicata, ut nunquam pari laudatione
heroum quenquam extulerit. quod enim Iupiter sophista
est, eaque ars praeclarissima, quum alibi saepenumero, tum hoc in loco, vel
maxime patefacit. Nam
Minoem annos novem cum Iove colloquutum inquit, ad eumque disciplinae gratia
proficisci solitum, quasi Iupiter sophista sit. Quod autem tanto munere, hoc est
ab Iove eruditum esse, alium heroa nullum Homerus affecit, mira quaedam laus
existimanda est. Qinetiam in Odyssea ubi funus
describitur, Minoem mortuorum animas iudicantem, aureum sceptrum tenentem
induxit. Rhadamanthum vero neque hic, neque alibi
iudicantem, aut cum Iove colloquentem inducit. Quamobrem ab Homero prae
caeteris omnibus Minoem honoratum assero. Etenim quum Iovis
sit filius, quod ab illo duntaxat sit eruditus, non habet magnam laudem.
hoc nempe carmen illud significat, Minos regnavit
novem annos, magno cum Iove colloqui solitus. Minoem videlicet
cum Iove annos novem in sermonibus congressum. oaroi
namque sermones sunt, oaristês autem est in sermonibus congrediens. Minos itaque annos novem Iovis antrum erudiendus accessit. Unde
et didicit, et docuit inde caeteros, quae ab Iove novem
annis acceperat. Nec tamen desunt qui oaristên
aliter exponant, compotatorem, comessatoremque, et collusorem Iovis. Verum ex
hoc maxime istos non recte exponere coniicere possumus, quod nulli vel Graeci,
vel Barbari symposiis, id est, compotationibus, atque
eiusmodi ludis abstinent praeter Cretenses, atque Lacedaemonios, qui a
Cretensibus didicerunt. In Creta praeterea inter caeteras Minois ipsius leges
haec extat, Ne invicem compotetis ad ebrietatem. Constat autem eum quae honesta
censebat, civibus suis observanda Creta per omne
tempus est felix, ac etiam Lacedamon, ex quo iis legibus, ut pote divinis, uti
coepit. Rhadamanthus autem vir quidem bonus extitit, a Minoe siquidem
instructus erat: nec tamen regiam disciplinam omnem,
sed regi tantum ministrare in iudiciis didicit: unde iudex bonus apellatus est.
Eo plane veluti legum custode per urbem
usus est Minos, ad reliquam vero Cretam custode Talo. Talos enim ter quotannis pagos
omnes lustrabat, leges eorum observaturus, tabulis aereis leges insculptas circumferens:
unde aereus nominatus est. Hesiodus praeterea similia quaedam in ipsum Minoem
intulit. Nam
cum nominis illis mentionem fecisset, inquit: Qui mortalibus regibus
praestitit, pluribusque gentibus imperavit, Iovis sceptrum habens, quo
civitates regebat. Hic item sceptrum Iovis nihil aliud vocat,
quam Iovis doctrinam, qua Cretam omnem moderabatur.
M. Quam igitur ob causam, o Socrates, fama haec
inter homines diffusa est, Minoem ipsum rudem,
durumque hominem extitisse?
S. Ob quam et tu, o
vir optime, et unusquisque alius cui bona existimatio curae est, si modo
sapitis, diligenter cavere debetis, ne poeticum hominem infensum aliquem
habeatis. Poetae quippe vim maximam in utranque partem, et
ad laudandum et vituperandum habent. Qua in re profecto Minos deliquit, cum
huic urbi bellum indiceret, quae cum caeteris sapientibus plurimis, tum vel
maxime poetis omnis generis, ac tragicis praesertim referta est. Tragoedia vero
hic est antiquissima, nec ut plerique putant a Thespide aut a Phrynicho sumpsit
initium: sed si perscrutari volueris, reperies tragediam longe antiquius huius
civitatis inventum. Haec autem ex
universa poesi populum vehementer oblectat atque allicit auditores, qua nos
Minoa ferientes, ulti sumus: sed et huius gratia tributa illa pendere nos coegit.
In hoc igitur deliquit Minos, cum nos lacesseret, ex quo evenit quod
ipse quaeris, ut infamis evaderet. Quoniam quod vir bonus, atque
legitimus, ut supra diximus, et excellens pastor
populi fuerit, leges eius argumento sunt, quae immutabiles perseverant, ut pote
vera civitatis gubernatione reperta.
M. Verisimilem rationem, o Socrates, invenise
videris.
S. Nonne igitur, si vera
loquor, videntur tibi Cretenses Minois Rhadamanthique cives antiquissimis
legibus uti?
M. Videntur sane.
S. Isti ergo priscorum omnium legum latores
excellentissimi fuerunt, hominumque pastores, quemadmodum et
Homerus bonum exercitus ducem pastorem populi nuncupat.
M. Prorsus.
S. Age itaque per Iovem amicabilem, si quis
bonus legislator et hominum pastor vos roget, circa corporis
valetudinem, quid corrpori adhibet ut bonam valetudinemtueatur? responderemus utique recte ac breviter, quod nutrimentum et
exercitium, tum intendens, tum remittens, atque ita corpus componens.
M. Probe.
S. Si posthac iterum idem legislator bonus, et hominum pastor ex nobis quaerat, quidnam animae adhibens
atque impertiens meliorem efficit? quid nos potissimum
respondebimus, ut minus de nobis ipsis deque aetate nostra erubescamus?
M. Quid dicam nescio.
S. At turpe nimium utriusque nostrum
animis est si quae sibi ipsis bona, malave sunt ignorare, quae vero ad corpus,
et ad alia pertinent, cognoscere videantur.
|