Textus
Summa huius dialogi est, quid sit et
quale officium philosophi, definire. Est autem philosophi
officium, divina nosse, gubernare humana: in illo contemplativa philosophia, in
hoc activa compraehenditur. Philosophus itaque primo
divinam, id est, absolutam ipsius boni naturam per sapientiam contemplatur.
Deinde ad id bonum velut ad finem humanas operationes
dirigens humana gubernat. Haec autem
gubernatio duo requirit. Primum, ut quid humana natura sit, et quo pacto ducatur ad bonum, a malo removeatur, cognoscat:
quod quidem per prudentiam philosophus agit. Alterum, ut sic instituat hominum et affectus et actus, sic temperet atque cohibeat, ut ad bonum quod
sapientia ipsa invenerat, et ad quod prudentia deinde direxerat, facile
tendant. Id vero
per morales virtutes efficitur, quas omnes uno iustitiae nomine Plato
complectitur. Atque
ex iis duobus humanorum gubernatio constat. Eiusdem autem est scire recte hominem unum, familiam ac rempublicam
gubernare. Quamobrem qui moralis est, idem dominus,
civilis, rex ideoneus esset. Ex quibus concluditur in ipso
philosophantis officio haec omnia contineri, sapientiam, prudentiam, iustitiam,
moralem, domesticam, civilem, ac regiam disciplinam. Per sapientiam divina cognoscit,
per prudentiam iustitiamque humana gubernat, dum rem suam, rem familiarem,
rempublicam administrat. Eiusmodi est philosophi ipsius officium, quod Plato in libris de
Republica latius explicat, in hoc significat brevius. Ac
primo duas aliorum opiniones circa philosophi officium confutat. Prima
videtur vel Solonus fuisse vel similis alicuius, dicentis id esse quamplurima
disceret: secunda Hippiae sophistae volentis philosophiam artium omnium
peritiam esse. His denique confutatis, sententiam quam praediximus, breviter innuit. Socrates ergo fingitur haec in scholis Dionysij, qui
grammaticae elementa Platoni tradidit, adversus discipulos duos Dionysij
disputasse: deinde quae in scholis tractaverat, in corona familiarium suorum a
principio recensere.
Amatores, sive de
philosophia
Socrates
Dionysii Grammatici ludum ingressus, iuvenes quosdam
conspexi, qui videbantur honesta indole, claris ortos parentibus, cumque iis una eorum etiam familiares. Aderant autem
duo quidam adolescenti invicem contendentes, quae vero esset contentio, haud
satis adverteram. Veruntamen de Anaxagora vel Oenopide disceptare
videbantur, circulos describentes, et quasdam spherae inclinationes depingentes
cubito innixi, et intenti admodum. Ego autem alterius illorum amicum, iuxta
quem sedebam, cubito tangens, interrogavi quid ita
contenderent adolescentes, et num magnum quiddam esset, et pulchrum, in quo
tantum studium ponerent. Tum ille, quid inquit magnum, et
pulchrum? Nugantur enim de sublimibus quaedam et
philosophantes garriunt. Huius ego responsum admiratus, o adolescens inquam, an turpe tibi philosophari videtur? curve
tam acerbe respondes? Alter vero, iuxta enim adsidebat aemulus quidam istius,
cum et me interrogantem, et respondentem illum
audisset, Non expedit tibi Socrates, inquit, interrogare hunc, an turpe
existimes esse philosophiam, necne. An non vides ipsum
in tumiditate quadam, et saturitate atque somnolentia universam aetatem egisse,
ut credas aliud quicquam eum tibi responsurum, quam quod turpe sit philosophia?
Erat autem iste ex amatoribus in musica eruditus, alter autem quem carpebat, in
gymnastica. Videbaturque mihi oportere eum quem prius
interrogaveram, missum facere, quod agendo potius, quam disputando exercitatus
haberi velle videretur. Interrogandum
autem censui illum, qui sapientior videri volebat, ut, si
quam possem, utilitatem reportarem. Dixi igitur ad eum, me de re communi
quaestionem movisse: quod si putas melius hoc te
responsurum, illud idem te nunc interrogo, utrum videatur philosophari pulchrum
esse, an secus? Haec fere cum diceremus, audierunt
adolescentes, atque missa ea quae inter ipsos erat contentione, ad ea quae
disserebamus audienda seipsos silentio parabant. At
amatoribus quid acciderit, nescio. Ipse certe obstupui. Semper enim nova ac
pulchra stupesco. Videbatur itaque mihi alter me non minus
certare, verum enimvero respondit ille mihi, et valde quidem ambitiose. Si quando, o Socrates, philosophari turpe esse ducerem,
neque me hominem putarem, neque quemvis alium sic affectum. Innuens
autem in aemulum dicebat haec ea voce, ut amici exaudire possent. Hic ego,
pulchrum igitur tibi philosophari videtur? Et maxime quidem, inquit ille. Quid ergo, inquam, num videtur tibi fieri posse, ut norit quis
turpene sit aliquid, an pulchrum, nisi prius quid ipsum sit norit? Non. Nosti
igitur inquam quod est aliquid philosophari? Novi equidem. Quid
est? Quid aliud quam iuxta Solonem? Dicebat enim
alicubi Solon:
Discenti assidue multa, senecta venit.
Et mihi quidem videtur semper sic
oportere aliquid discere eum hominem, qui philosophus futurus sit, sive
iuvenis, sive senex sit, ut in vita
quamplurima discat. Atque is primo visus est mihi
aliquid dixisse. Deinde mecum reputans, interrogavi, num ei philosophia, idem
quod multa discere videretur. Et ille, omnino
inquit. Existimas inquam pulchrum aliquid solum esse
philosophiam, vel etiam bonum? Et bonum inquit.
Utrum philosophiae id proprium facis, an etiam aliis eodem pacto tribuis: ut
verbi gratia, studium gymnasticae, non modo pulchrum esse, sed etiam bonum? Tunc ille ludens duo protulit. Adversus hunc, inquit, dico
quod neutrum sit: adversus autem te, o Socrates, et
pulchrum et bonum simul esse fateor. Ergo in gymnasiis etiam
multum laborem existimas esse gymnasticae studium? Et
maxime quidem, inquit ille, quemadmodum in philosophando, multa discere
philosophiam puto. Ego vero, credis,
inquam, gymnasticae studiosus aliquid aliud appetere, quam ut
eorum corpora bene se habeant? Idipsum inquit. Num multi labores bonam corporis
habitudinem efficiunt? Quonam pacto, inquit ille, ex paucis laboribus robustum
corpus fieri possit? Hic mihi visus est gymnasticus ille
provocandus esse, qui mihi propter peritiam gymnasticae auxilium ferret.
Illum igitur percontatus sum, quid vir optime, isto
loquente tu taces? Num et tibi videntur homines e multis potius laboribus, quam
temperatis robur acquirere? Equidem, o Socrates, ego illud quod dici solet videre videor, nempe ex moderatis corpus bene
sese habere. Unde inquam vides? non insomnem potius et
nauseabundum virum, cerviceque molli et curis extenuatum reddunt? Et quum haec
annuisset, delectati adolescentes riserunt. Alter autem ille erubuit. Tunc ego,
quid tu igitur? concedisne,
nec parvos, neque magnos labores habitudinem bonam corporis efficere, sed
moderatos? an nobis qui duo in eadem sententia sumus,
repugnas? Libenter equidem, inquit, huic repugnarem, atque
adversus eum valerem, id quod proposui, defendere, etiam si causam haberem
minus validam. Nullius enim pretii est. Verum tecum haud decet
insolentius contendere: confiteor igitur, non multas,
sed temperatas exercitationes bonum corporis habitum hominibus praestare. Cibi autem inquam multi, an
moderati? Et cibi ait. Praeterea compuli eum, ut concederet
reliqua omnia quae circa corpus versantur, temperata quidem prodesse
quamplurimum, pauca vero vel nimia nihil. Et ille moderata iuvare confessus
est. At quae ad animam spectant, inquam, cum moderata
adhibentur, conducuntne magis an immoderata? Moderata. Disciplinae autem nonne
ex iis sunt quae animae adhibentur et conferunt? Consensit. Ex disciplinis
itaque quae temperata sunt, non quae multae, utilitatem afferunt? Concessit.
Quemnam ergo interrogare merito conveniat, quales sint labores atque cibi
corporibus accomodi? In hoc tres arbitror convenimus, medicum videlicet, vel
paedotriba interrogandum. Quem vero de spargendis seminibus, quantum
sit commodum? Agricola consentaneum est. At vero de
semente et plantatione disciplinarum in anima, quemnam merito percontemur,
quales quantaeve sufficiant? Hic cum ambiguitatis pleni essemus, ego iocans
inquam, vultisne postquam nos in hoc ambigui sumus, ab iis adolescentibus
isthuc quaeramus? An forsitan erubescimus,
quemadmodum procus inducit Homerus, quum nollent alium quenquam praeter se
arcum intendere? Sed cum graviter ferre
viderentur, alia quaedam via investigare agressus, Qualia inquam, esse debere
coniiciemus quae oportet philosophum discere, quum neque omnia,
neque multa sequi debeat? Respondens autem sapientior ille, pulcherrimas ait,
atque maxime congruas animo disciplinas eas esse, ex quibus maximam quis
gloriam in philosophia consequatur: maximam vero gloriam adipisci, si omnium artium peritus sit: aut si minus omnium,
plurimarum saltem, earumque praesertim quae aestimatione sunt dignae, ea prae
caeteris discens. quae liberos homines decet, quaeve
intelligentiae ratione, non manuum ministerio conficiuntur. Tum ego, sic,
inquam, dicis, quemadmodum in opificiis contingit? ubi
opificem quidem quinque ad summum, aut sex minis emeres, architectum vero ne
drachmarum quidem decem millibus: nam per omnem Graeciam rari admodum
reperiuntur: nunquid tale aliquid ais? Ille assensus idipsum se dicere
confessus est. Eum mox interrogabam, utrum possibile esset,
duas eundem duntaxat artes hoc pacto, nedum permultas magnasque, percipere.
Et ille, Ne ita me dicere putes, inquit, o Socrates, quasi philosophantem oporteat
singulas artes ad summum prosequi, quemadmodum
artifices illos: verum ut liberum virum eruditumque decet, ut potis sit
percipere quae ab unoquoque artifice proferuntur, atque id prae caeteris qui
tum adsunt: praeterea ita mente omnia coniectare, ut semper ipse
elegantissimus, ac sapientissimus omnium in unoquoque eorum quod e quocunque
adducitur, appareat. Atque ego (adhuc enim quorsum tenderet ambigebam)
intelligone, inquam, qualem dicis esse virum philosophum? Videris
enim mihi talem dicere, quales sunt in certamine pentathli, cursoribus, vel
iaculatoribis collati. Etenim illi cursoribus, vel
peltastis in eorum certaminibus inferiores sunt, secundumque locum tenent,
reliquorum vero athletarum primi atque victores. Tale
aliquid forte dicis philosophiae studium conferre philosophis, ut ab iis qui in
quavis arte superentur, secundumque locum teneant, reliquos vero antecedant, ut
philosophus in singulis facultatibus secundae cuiusdam homo fortis existat. Huiusmodi
videris philosophantem virum ostendere. Recte, inquit,
o Socrates, accipis de philosopho dicta, qui eum pentathlo comparaveris.
Est enim procul dubio talis, ut nulli negotio servire
penitus velit, neque in aliqua re, usque ad summum elaborare, ne propter unius
exactam diligentiam in aliis omnibus superetur sicuti superantur opifices: sed
omnia mediocriter temperateque attingat. Post hanc responsionem cupiens planius
nosse quidnam diceret, bonos, inquam, viros, utilesne, an inutiles esse censes?
Utiles, inquit, o Socrates. Nonne si boni utiles sunt,
inquam, mali
inutiles erunt? Consensit. Quid
autem philosophos viros utiles vel inutiles putas? Ad
haec ille maxime omnium utiles esse philosophos asseveravit. Age igitur,
dignoscamus si tu quidem vera dicis, quomodo utiles
nobis sunt isti secundae sortis homines? Manifestum enim est,
quod unoquoque artifice inferior est philosophus. Annuit.
Age, inquam, si vel tu, vel ex amicis aliquis tibi charissimus aegrotaret,
utrum ad curam valetudinis philosophum illum secundarium domum induces, an medicum? Utrunque.
Ne mihi dicis, utrunque: sed utrum potius? Nemo, inquit,
ambigat, medicum et magis et prius. Quid autem in navi fluctibus
agitata, utrum te et tua gubernatori, an philosopho
commiteres? Gubernatori, inquit. Et
in reliquis omnibus quantisper artifex adest, philosopho non erit locus? Apparet, inquit. Philosophus nunc igitur inutilis est: quum artifices non desint. Confessi vero sumus bonos viros quidem utiles esse, malos inutiles. Coactus est confiteri. Quid ergo post haec abs te
petam? An forsitan incivilis est, ultra perquirere? Quaere quicquid lubet, inquit. Nihil aliud
peto, nisi ut iterum concedantur iam dicta, habent autem in se hunc modum.
Confessi sumus philosophiam bonam esse, et extare
philosophos, atque eos ipsos bonos, bonos autem utiles, malos contra inutiles. Deinde
concessimus, dum artifices adsunt, philosophos inutiles esse, et artifices adesse semper. Nonne concessa
haec sunt? Sunt. Confitemur igitur, ut videtur
secundum tuam orationem, siquidem philosophari est
esse scientem in artibus eo pacto, quo tu idem dixisti, malos philosophos esse,
et inutiles, quandiu inter homines artes sint. Verum non ita
habet, o amice. Neque philosophari circa artes studiose versari est, nec multis negotiis incumbere, aut multa perdiscere,
sed aliud quiddam: siquidem existimo et absurdum hoc esse, et mechanicos
rectius appellari, qui artibus incumbunt. Hoc autem modo planius intelligemus,
an vera dicam, necne, si hoc respondeas. Quinam equos recte domare norunt? utrum
qui illos meliores reddunt, an alii? Qui meliores.
Quid autem canes, num qui eos meliores reddere, iidem
et recte coërcere norunt? Omnino. Eadem ergo ars, et meliores reddit, et recte coercet? Eadem.
Quid autem? Utrum quae et
meliores facit, et recte coercet, eadem discernit bonos et malos, an alia? Eadem, inquit. Vis igitur, inquam, idem de hominibus
constituamus, quae optimos reddat homines, eadem sit, quae et
recte cohibet, et qui boni sint, quive mali, discernat? Prorsus,
inquit. Nonne quaecunque unum, eadem et multos:
et quae multos, et unum? Ita. Et in equis
praeterea caeterisque omnibus eodem modo? Eodem, inquit. Qaenam scientia est,
quae intemperantes, et legum transgressores in civitate recte punit? nonne iudiciaria? Prorsus. An vocas iustitiam aliam quandam
praeter eam? Nullam, inquit. Nonne qua scientia, recte castigant et puniunt,
eadem bonos et malos discernunt? Eadem. Quicunque vero unum
norit, plures quoque cognoscet? Cognoscet. At qui multos
ignorat, ignorabit et unum. Consensit. Si ergo equus existens, bonos ac
malos equos ignoret, seipsum ignorabit? Consensit. Et si
bos cum sit, haud noverit, qui sint boni aut mali boves, sese etiam qualis ipse
sit, ignoret necesse est? Ita est, inquit. Eodem quoque modo si
canis fuerit? Confessus est. Nunc vero cum homo quispiam existens, ignoret bonos
homines et malos, nonne sui ipsius etiam ignarus erit,
bonusne sit an malus? Adnuit. Seipsum itaque nosse,
sapere est? Est, inquit. Hoc
igitur, ut videtur, et inscriptio quae in Delphis est,
praecipit, Prudentiam scilicet et iustitiam colere. Apparet.
Hac eadem et recte cohibere scimus. Adnuit.
Qua ergo recte cohibere scimus, ea utique iustitia est. Qua
vero et nos ipsos, et alios dignoscere possumus, prudentia. Videtur.
Eadem igitur est iustitia atque prudentia. Apparet. Quin etiam civitates tunc optime
gubernantur, quum iniusti dant poenas. Vera narras.
Atque haec civilis scientia est. Est, inquit. Quid
vero quoties vir unus recte civitatem instituit, quod nomen illi conveniet,
nonne tyranni et regis? Adnuit.
Nonne tyrannica aut regia arte gubernat? Immo. Haec itaque facultates eaedem cum
superioribus sunt. Videntur. Quid
vero quum vir unus domum recte disponit, quod huic nomen maxime congruit?
nonne oeconomus ac dominus? Convenit.
Utrum et iste iustitia bene regit familiam, an alia
facultate? Iustitia. Idem est
igitur, ut apparet, rex, tyrannus, civilis, oeconomus, dominus, prudens,
iustus: atque una quoque ars, regia, tyrannica, civilis, dominica,
oeconomica, iustitia atque prudentia est. Videtur. Quid itaque philosopho viro,
quoties medicus de aegrotantibus quicquam dixerit, turpe est
non posse dicta illius assequi, aut huc aliquid afferre, quasi aliorum
artificium quisquam: cumque aut iudex, aut alius quispiam eorum, quos paulo
ante retulimus, non absurdum in iis, nec assequi dicta, neque quicquam conferre
posse? Quidni esset absurdum, o Socrates, in tantis rebus
nihil habere quod conferas? Utrum igitur inquam, et
circa haec philosophum, ut pentathlum esse oportere dicimus, et secundas
tenentem inutilem esse, quandiu aliquis illorum est: vel primum quidem ipsum
oportere domum suam nulli administrandam praebere, neque secundas in hoc partes
tenere, sed ex seipso omnia castigare, recte iudicantem, si quidem familiam
suam recte administrare cupiat? Assentiebatur ille mihi.
Atque ego addidi, Tum si aut amicus huic aliquis vitae suae rationem, aut
civitas quicquam discernendum, aut iudicandum committat, num turpe, o amice,
sit secundas eum in his tenere, aut tertias, neque
ducem potius existere? Ita mihi videtur, inquit. Absit igitur, o vir optime, ut philosophari sit plurima discere,
artesque tractare. Cum ista dixisset, sapiens quidem
ille ex antedictis rubore affectus tacuit. Indoctus autem affirmavit sic
esse, et caeteri omnes dicta collaudarunt.
|