|
Textus
Tu me quidem iubes, o Demodoce, consilii
aliquid vobis hisce de rebus afferre, de quibus consulturi convenistis: sed
mihi in mentem venit considerare, quid concilium vestrum, eorumque, qui se
vobis consilium posse dare putant, studium, atque suffragium, quod unusquisque
vestrum ferre cogitat, possint efficere. Hoc enim quo pacto non sit ridiculum,
vos, si recte et perite hisce de rebus, de quibus
consulturi convenistis, dare consilium non licet, consulturos de rebus
convenisse, de quibus dare consilium recte non liceat? Illud vero etiam qui non
sit absurdum, convenisse vos consulturos, si recte
quidem, et perite huiuscemodi de rebus dare consilium liceat, sed nulla sit
scientia, ex qua recte quisquam de his dare consilium possit? Quod si aliqua
scientia sit, qua liceat in his recte consilium dare, non necesse est, et
aliquos esse, qui sciant his de rebus consilium dare? Quum vero sint aliqui,
qui sciant de his consilium dare, vel nescire: vel partim quidem ex vobis
scire, partim vero nescire? Si omnes igitur scitis,
quid oportet vos amplius ad consulendum convenire? unusquisque
enim vestrum ad dandum consilium est idoneus. Sin omnes contra nescitis,
quomodo consultare potestis: vel quid utilitatis hoc
consilium afferre potest vobis, qui ne deliberare quidem possitis? Sed si ex vobis partim quidem sciunt, partim vero nesciunt,
iique consilio egent, et si fieri potest, ut vir unus prudens det imperitis
consilium, poterit et unus vobis, qui nescitis, consilium dare. An non idem,
qui sciunt, dant consilium omnes? Quare vos, hoc audito, decet hinc abire. Nunc tamen hoc non facitis, sed vultis multos ex his, qui
consilium, dent, audire. Non enim creditis eos, qui ad
dandum consilium vobis aggrediuntur, ea nosse, de quibus dant consilium. Si enim credidissetis eos, qui dant consilium, nosse, unum
vobis audire satis fuisset. Vos igitur, ut eos, qui
nesciunt, audiatis, convenire, tanquam aliquid, quod operae pretium sit,
facturi sitis, qui fieri potest, ut non sit absurdum? Atque de vestro quidem
consilio sic dubito: de illorum vero, qui vobis
consilium dare posse putant, studio illud mihi dubium est. Nam si, qui iisdem
de rebus dant consilium, non eadem respondeant, quo pacto pulchre omnes dare
consilium possint, quum non respondeant eadem, quae respondet is, qui recte dat
consilium? Vel quomodo ineptum non sit eorum studium, qui inducunt animum his
de rebus consilium dare, quarum sunt imperiti? Nam periti
nunquam sibi ita constituent, ut consilium non recte dare velint. Sin eadem
contra respondeat, quid ipsos omnes oportet consilium
dare? Unus enim ipsorum, qui eadem respondeat, sufficere poterit. Quis igitur
non rideat, qui cupiant ea facere quae nihil utilitatis afferant? Neque igitur imperitorum studium possit non esse ineptum, quum sit
huiusmodi: neque prudens unquam talia facienda suscipiant, quum sciant vel
unum quemvis ipsorum, qui consilium det, ut par est, id ipsum posse praestare. Quare ego nullam rationem excogitare possum, qua studium eorum, qui
se vobis consilium dare posse putant, non ridiculum esse videatur. Quod
vero ad suffragium, quod ferre cogitatis, pertinet, id
quidnam possit, vehementer animi pendeo. Nam utrum eos, qui sciunt, ut consilium dent, decernetis? at
non plus uno, neque aliter, atque aliter eadem de re consilium dabunt:
quamobrem de his vos suffragium ferre non oportebit. An imperitos, et eos, qui
non, ut oportet, consilium dant, ad dandum consilium
constituetis? at hi non magis quam furiosi consulendi
sunt. Sed si neque de peritis, neque de imperitis sententiam feretis, quosnam
ab initio ad dandum consilium idoneos esse
iudicabitis? Qui vero prorsus convenit alios vobis consilium dare: siquidem vos
haec potestis iudicare? Quod si non potestis iudicare,
quid vobis suffragia possunt prodesse? vel quo pacto
ridiculum non sit, vos veluti consilio egentes, nec ad id inveniendum idoneos
convenisse: postquam vero conveniretis, existimare sententiam vobis esse
ferendam, tanquam iudicare possitis? Non enim dicendum est,
vos quidem singulos rudes fuisse, sed, postquam unum in locum convenistis,
prudentes factos esse: neque praeterea vos privatim quidem dubitasse, verum
simulatque huc venistis, non amplius dubitare, sed idoneos esse factos ad ea
perspicienda, quae vobis facienda sunt: quum de nullo haec didiceritis, neque
vos ipsi inveneritis, quod est longe omnium difficillimum. Vos enim, nisi cognoscere possitis, quae vobis facienda sint,
nunquam de eo, qui vobis consilium det, an id recte faciat, iudicare poteritis.
Neque praeterea unus aliquis, qui vobis det consilium, dicet,
se vos, quae vobis facienda sint, ita docturum, ut et qui male, et qui bene vobis
consilium dent, iudicare possitis: atque id ipsum tam brevi, et tam multos:
quum praesertim hoc illo nihilo minus difficile esse videatur. Quod si nec concilium, nec qui vobis consilium dat, vos ad
iudicandum idoneos efficiunt, quid vobis opus est suffragiis? vel qui potius concilium vestrum suffragiis, et suffragia
studio eorum, qui vobis consilium dant, non maxime repugnant? Nam concilium
vestrum habetur perinde quasi vos ad aliquid statuendum non sitis idonei, sed
aliorum consilio egeatis: suffragia vero perinde feruntur, ac si vos non modo non egeatis consilio, sed etiam iudicare, et
dare aliis consilium possitis. Deinde studium eorum, qui
consilium dant, adest quidem, tanquam id facere sciant: sed a vobis suffragia
feruntur, tanquam nesciant. Verum si quis vos,
qui suffragia fertis, et eum, qui vobis hisce de rebus quas suffragio
decernitis, consilium dederit, ita roget: an scitis id futurum, cuius causa
facere ea cogitatis, quae decrevistis? non credo vos
dicturos, Quid autem, si fuerit illud, cuius causa facere haec cogitatis,
nostis hoc utile vobis fore? Neque vos hoc dicturos, neque eum, qui vobis dat
consilium, puto. Si quis praeterea de vobis ita
quaerat: an esse quenquam omnium mortalium existimatis, qui horum aliquod unum
faciat? Neque vos hoc concessuros arbitror. Quum igitur illa,
quae in consultationem veniunt, sint eiusmodi, ut manifesta vobis esse non
possint: quumque ij, qui suffragia ferunt, atque ij, qui consilium dant, sint
imperiti: iure dicetis evenire, ut et nos non credamus, et ipsos saepe earum
rerum poeniteat, de quibus consulant, et de quibus suffragium ferant: quae
praestantissimis viris accidere consentaneum non est. Illi enim sciunt,
qualia sint illa, de quibus causa consilium dant, his, qui ab ipsis persuasi
sint, certa esse, futurumque, ut neque ipsos, neque
eos, qui persuasi sint, unquam poeniteat. His igitur ego de rebus existimabam
dignum , eos, qui prudentes sint, consilium dare; non
autem de his de quibus tu me dare consilium iubes. Ex illorum enim
consultatione felicitas, ex horum vero nugis
infelicitas nascitur. Interfui forte, quum homo quidam amicum repraehenderet
suum: propterea quod cuidam accusatori credebat, quum defensorem nondum, sed
accusatorem ipsum duntaxat audisset. Dicebat itaque rem illum indignam facere,
qui condemnaret hominem, cuius neque ipse res praesens vidisset, neque ex
amicis, qui vidissent, quibusque par esset de illo referentibus credere,
audisset: quum ne audita quidem utriusue causa,
accusatori ita temere crederet: iustumque esse ab illo non minus defensorem
quam accusatorem audiri prius quam absolveret, vel condemnaret. Nam qui possit
aliquis vel causam bene, vel homines probe iudicare, nisi prius utrunque
litigatorem audiverit? Collatas enim rationes, et causas
veluti purpuram, et aurum longe potius est iudicari. Cur enim Legislator
iussisset vel tempus adversariorum utrique dari, vel iudices iurare se
aequaliter utranque partem audituros, nisi iustius, meliusqe a
iudicibus causas hoc modo iudicari posse existimasset? Tu vero mihi videris ne illud quidem, quod a multis dicitur, audisse. Quidnam?
inquit.
Nunquam decernas, audis nisi tu prius ambos.
Hoc sane quidem haud ita divulgatum
fuisset, nisi bene, atque, ut convenit, homines dictum existimassent. Do tibi igitur, inquit, id consilii, ut tu nunquam posthac tam temere homines neque condemnes,
neque absolvas. Alter igitur, absurdum sibi videri respondit, siquidem, uno
loquente, cognosci non posset, utrum vera, an falsa diceret, duobus vero,
posset: atque si ab eo quidem, qui vera dicat, discere
homines non possent, ab eodem vero, atque altero simul, qui mentiatur, doceri
possent: item si unus quidem, qui recte, veraque dicat, ostendere, quae dicat,
non posset: duo vero, quorum alter mentiatur, et nihil recte dicat, id possent
indicare, quod qui recte dicat, non posset. Hic, inquit,
haereo. Atque illud praeterea quo tandem pacto declarabunt?
utrum tacentes, an loquentes? Nam si tacentes ostendent, neque alterum, neque utrunque opus erit
audire. Sin ambo loquentes ostendant, amboque confuse (volunt enim
utrunque separatim dicere) loquentur, quonam modo fieri poterit, ut ambo simul
rem manifestent? Nam si
demonstrabunt ambo simul, dicentque tunc simul, nunquam hoc fieri sinent.
Quare est reliquum (siquidem loquentes ostendent) ut
dicens uterque demonstret: et quando dicet uterque, tunc et uterque
commonstrabit. Quamobrem
dicet hic quidem prius, sed ille posterius: et ostendet hic quidem prius, ille
vero posterius. Proinde, si vicissim uterque idem monstrabit, quid oportebit praterea
secundum audire? Ab eo enim, qui prius dixerit, iam res
declarata fuerit. Accedit et illud, inquit. Si
monstrabunt ambo, quo pacto non et eorum alter
monstrabit? Ambo enim quemadmodum monstrabunt, quorum alter monstrare non
possit; Sin uterque indicabit, manifestum est, eum,
qui prius dicet, et prius indicaturum. Quapropter
qui illum solum audiet qui fieri poterit, ut rem non
cognoscat? Hos igitur ego audiens, addubitabam, nec, quid
iudicarem, habebam. Alij quidem, qui praesentes erant, affirmabant, priorem
vera dicere. Quaero igitur, si quid habes, quod hisce
de rebus in medium proferas, utrum liceat, uno dicente, id cognoscere, quod
dicat: an potius necessarium non sit ambos audire? vel
tu quid censes? Paulo ante quidam alterum accusabat, quod
argentum sibi neque commodare, neque credere voluisset. Atque ille quidem, qui accusabatur, se defendebat: alius vero
quidam ex his, qui praesentes erant, accusatorem ita rogavit: Utrum hic quidem,
qui tibi non credidit, nec commmodavit, erravit: Tu vero, qui non persuasisti,
ut commodaret, non errasti? Quid enim, dixit ille, erravi?
Uter, inquit, tibi videtur errare, qui sit ab his, quae petebat, an qui non sit
reiectus? Qui sit reiectus, dixit. Dicisne igitur te quidem ab eo reiectum
esse, quo uti cupiebas: istum vero, qui noluit impertire, ab eo non esse
reiectum? Dico, respondit: sed quid ego erravi, si
mihi ille non dedit? Si quidem, inquit, ab eo tu
rogabas ea, quae minus oportebat, quid esse potest causae, cur tu non putes
erasse, istumque, qui non dedit, recte fecisse? Sin, quae oportebat, petebas,
ab hisque tu reiectus es, qua ratione fieri potest, ut
tu non vel necessario aberraris? Fortasse, dixit, erravi: sed qui ille, qui
mihi non credidit, non erravit? Nonne hoc, inquit, etiam dicis, te erraturum
non fuisse, si cum illo, ut convenit, versatus esses?
Dico. Nunc cum illo non, ut convenit, versatus es.
Videor, dixit. Si tibi igitur ille non, ut convenit,
versanti, morem non gessit, quid est, quam ob rem iuste illum accusare possis?
Non possum dicere. Neque, quod male utentibus commodandum non sit, potes
dicere? Immo possum, dixit, et quidem facile. Sed qui, inquit, non versantur, ut convenit, non male uti tibi videntur? Mihi quidem, dixit,
videntur. Quid igitur erravit ille, si tibi male
utenti non commodavit? Nihil, respondit, ut videtur. Quare igitur homines haec inter se criminantur: et his quidem,
quibus ipsi non persuaserint, quia non paruerunt, irascuntur: se vero ipsi,
quod non persuaserunt, minime accusant? Tunc alius, qui praesens erat,
Quum quis, inquit, aliquo bene utatur, eique magno usui sit, vel ob id se
postea dignum fore existimans, quo ille pariter uti debeat, nec tamen id
consequatur, qui non iure is indignari possit? Is
certe, inquit, quem putat ille similiter seipso uti debere, vel ipso uti bene
potest, vel non potest: et si quidem non potest,
quanam via bene illum putat usurum, qui non possit? Sin potest, cur homini tali
non persuasit? vel potius quid afferri potest, quam ob
rem, qui talia dicunt, dicere bene videantur? Sed hoc
mehercule, inquit, vituperare oportet, ut is, aliique amici, qui vituperantem
audiant, ipso deinceps melius utantur. Melius vero uti, inquit, dignum
esse nonne tibi hic recte existimare videbatur? Videbatur, dixit. Quonam igitur
modo, qui audiant hominem haec vituperantem, melius
utentur? Nullo, dixit. Quare igitur haec aliquis vituperat? Se
invenire non posse respondit. Quidam arguebat hominis inscitiam, quod cito, et quibusvis hominibus aliquid dicentibus crederet. Civibus
enim, et domesticis dicentibus credere aequum esse:
his vero hominibus, quos neque nosset, neque prius unquam audisset, fidem
adhibere, praesertim quum sciret, plurimos ex hominibus esse fallaceis, et
versutos, stultitiae signum non parvum esse dicebat. At quidam
ex his, qui aderant, dixit: Ego vero putabam te eum esse, qui censeres multo
pluris faciendum esse eum, qui quidvis celeriter, quam qui tarde perciperet.
Etenim censeo, inquit ille. Quid igitur accusas, si
celeriter, et quibusvis vera dicentibus fidem habet? At hoc, ait, ego non accuso, sed quod cito credit falsa dicentibus. Sed si longo post tempore, et non quibusvis credidisset,
ostendissetque, non illum magis acusasses? Prorsus, inquit. An propterea quod
tarde, nec quibusvis credidisset? Haud
sane, inquit. Non enim puto, inquit ille, adduci te
posse, ut existimes hominem dignum esse, qui propter hoc accusetur: sed quod
his, qui res incredibiles dicunt, credat. Ita sane,
inquit. An igitur arbitraris illum quidem indignum, qui accusetur, quum tarde, nec quibusvis credit: dignum vero, quum cito, et quibuslibet
credit? Non ego, inquit. Quid igitur
illum accusas? Quod erat, prius, quam rem perpendat, celeriter, et quibuslibet credens. Sed si tarde
cecidisset prius, quam consideraret, non errasset? Sine dubio, inquit. Quin ita nihilo
minus errasset. Verum ego non quibuslibet reor esse credendum. Si tu non quibuslibet putas credi oportere, ignotis ut
convenit celeriter fidem adhibere? Nonne prius arbitraris considerandum esse,
an vera dicant? Ego equidem, inquit, dicerem oportere. Fortasse enim et horum
aliqui dicunt incredibilia. Et valde quidem, inquit. Cur igitur magis aequum
sit domesticis, et familiaribus, quam quibuslibet credere? Non possum, inquit,
dicere. Quid? si magis domesticis, quam quibusvis est
credendum, nonne ipsos fide minus indignos, quam quoslibet oportet iudicare?
Quidni? inquit. Si igitur quidem sint domestici, illis
vero ignoti, qui fiet, ut non oporteat, eosdem iisdem magis fide dignos
existimare? Aequaliter enim, eademque fide dignos esse
domesticos et ignotos tibi non placet affirmare. Mihi vero, inquit, non
placet. Quae vero similiter eodemque modo ab iisdem dicuntur, ij quidem
credent, illi vero minime credibilia arbitrabuntur, et neutri errabunt?
Absurdum esset et hoc inquit. Deinde, si eadem dicunt
domestici, et quilibet, quo pacto, quae dicuntur, non sint credibilia
similiter, vel incredibilia similiter? Necesse est, inquit. Dicentibus igitur
eadem pariter credendum est, quum dicant eadem. Probabile est, inquit. Haec igitur illi dum dicerent, dubitabam ego, nec constituere poteram,
quibus credere, et quibus non credere oporteret: atque utrum fide dignis,
hisque, qui scirent ea, de quibus dicerent, an domesticis, et notis credendum
esset. Tu vero de rebus quid censes?
|