| |
[9] Impendet
pelago caelumque cacumine pulsat,
|
435
|
Illic me Romana
manent modo signa, ducemque
|
|
|
Expectant. Rapidum hoc tandem stat limite
bellum."
|
|
|
Suscipit amplexu iuvenem placidissimus heros,
|
|
|
Atque ita:
"Si iussu superum mortalia caelo
|
|
|
Membra vehis - nec enim tam magni muneris auctor
|
|
440
|
Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni
|
|
|
Eximiumque
decus -, quam de te concipiam spem
|
|
|
Dictu difficile
est, cui tantam numina vivo
|
|
|
Concessere
viam. Nam ni divinus inesset
|
|
|
Spiritus,
haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset,
|
|
445
|
Quae faciles
dispensat opes: arcana videre
|
|
|
Caelica,
venturos longe praenoscere casus,
|
|
|
Et fatum
praescire suum, spectare beatas
|
|
|
Has animas subterque pedes radiantia solis
|
|
|
Lumina et adversos tam vastis tractibus axes;
|
|
450
|
Haec nunquam
Fortuna dabit, quia cuncta potenti
|
|
|
Sunt servata
Deo. Qui si te lumine tanto
|
|
|
Illustrat,
quonam te alii dignentur honore?
|
|
|
Non ergo
immerito: fractos passimque iacentes
|
|
|
Hesperiae campis totiens despeximus hostes,
|
|
455
|
Vidimus et nostrae vindictam mortis; ab illa
|
|
|
Egregiae
pietatis habes per saecula famam.
|
|
|
Quidlibet hinc aude mecum; nam protinus aurem
|
|
|
Invenis atque
animum vacuum. Quin ocius ergo
|
|
|
Ingredimur
fandoque brevem consumimus horam?"
|
|
460
|
"Dic"
ait is "si vita manet post busta, quod almus
|
|
|
Testatur
genitor, sique haec est vera perennis,
|
|
|
Nostra autem
morti similis, quid demoror ultra
|
|
|
In terris? quin huc potius, quacumque licebit,
|
|
|
Evolat assurgens animus tellure relicta?"
|
|
465
|
"Non bene
sentis" ait: "Deus hoc Naturaque sanxit
|
|
|
Legibus
aeternis, hominem statione manere
|
|
|
Corporis,
edicto donec revocetur aperto.
|
|
|
Non igitur
properare decet, sed ferre modeste
|
|
|
Quantulacumque
brevis superant incommoda vitae,
|
|
470
|
Ne
iussum sprevisse Dei videare, quod ista
|
|
|
Sunt geniti sub
lege homines, ut regna tenerent
|
|
|
Infima, namque
illis custodia credita terrae
|
|
|
Et rerum quas terra vehit pelagusque profundum.
|
|
|
Ergo tibi
cunctisque bonis servandus in ista est
|
|
475
|
Carne animus
propriamque vetandus linquere sedem,
|
|
|
Nobilibus curis
studioque et amore videndi
|
|
|
Promineat ni
forte foras corpusque relinquat
|
|
|
Ac longe fugiat
sensus seque ingerat astris.
|
|
|
Hic decet egregios animos, hic exitus est quem
|
|
480
|
Divini fecere
viri meliora sequentes.
|
|
|
Sed dum membra
vigent - brevis est mora -, suscipe nostri
|
|
|
Consilii quid summa velit. Tu sacra fidemque
|
|
|
Iustitiamque
cole. Pietas sit pectoris hospes
|
|
|
Sancta tui
morumque comes, quae debita virtus
|
|
485
|
Magna patri, patriae maior, sed maxima summo
|
|
|
Ac perfecta
Deo; quibus exornata profecto
|
|
|
Vita via in
caelum est, quae nos huc tramite recto
|
|
|
Tunc revehat cum summa dies exemerit istud
|
|
|
|