Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Franciscus Petrarca
Africa

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 11
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[11] Hunc exposcis enim qui sceptranovissimarexit


545

Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passae

 

Hic Libertatis primum Urbi ingessit amorem.

 

Quin tu animas laetas melioraque regna tenentes

 

Cerne catervatim, verae virtutis amicos."

 

Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi

550

Ibant. Hos laeto celebrabant agmina plausu

 

Umbrarum atque omni devotum ex ordine vulgus.

 

Substitit admirans: "Quae tanta est gratia" dixit

 

"Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?"

 

"Hos idemque parens eademque" ait "extulit alvus:

555

Hinc amor. Hisque ipsis libertas credita quondam:

 

Hinc favor. Heu iugulos et vulnera cruda duorum!

 

Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix

 

Pectore in adverso! Populorum pugna potentum

 

Tergeminis mandata viris, ut sanguine pauco

560

Scilicet innumerae cessarent funera gentis.

 

Divisis exercitibus conspecta suorum

 

Adversisque oculis sex ultima bella gerebant;

 

Libertas tunc nostra tremens similisque cadenti

 

Unius ad fatum dubio sub Marte pependit;

565

Unius est asserta manu. Germanus uterque

 

Occiderat, populoque nimis Fortuna favere

 

Coeperat Albano, nisi tertius ille superstes

 

Integer et fratrum mortes et publica fata

 

Restituisset, agens victricia corpora campo,

570

Donec seiunctos spatiis, largoque cruore

 

Defectos, plagisque graves et cursibus haustos,

 

Impiger alterno iugulasset vulnere fratres.

 

Id recolens nunc exultat: gaudentque vicissim

 

Germani ad superos nec inulto funere missi.

575

At, quibus imperium virtus ea contulit, ultro

 

Circumstant memores. Sed quid per singula versor?

 

Milia nonne vides spatiosum implentia caelum?

 

Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum,

 

Praeclarum pietate ducem patriaeque parentem.

580

Lumina visendi cupidus flectebat, et ingens

 

Agmen erat iuxta, stabilem qua vergit ad Arcton

 

Lacteus innumeris redimitus circulus astris.

 

Obstupuit, quaeritque viros et nomina et actus.

 

"Care nepos, si cuncta velim memoranda referre,

585

Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnis

 

Stella cadit pelago, caelumque reflectitur, et iam

 

Candidus Aurorae meditantis surgere vultus

 

Vibrat et Eoa iam somnum diluit unda.

 

Iam pater admonuit fugientia sidera nutu

590

Ostendens, vetuitque moras. Hoc nosse satis sit,

 

Romanas has esse animas, quibus una tuendae

 

Cura fuit patriae. Proprio pars magna cruore

 

Diffuso has petiit sedes, meritoque caducae

 

Praetulit aeternam per acerba pericula vitam."

 

 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License